Heliotropium, seu, Conformatio humanae voluntatis cum divina : libris quinque explicata coram ser[enissi]mo vtriusq[ue] Bavariae duce S.R.I. Archidapifero Electore Maximiliano et ser[enissi]ma coniuge Elizabetha : eisdem ser[enissi]mis pri[n]cpib[us]

발행: 1630년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

LIBER P. 4rsorde tuo voluntati divinae, non quaeinendo quae tua sunt, nec in parvo nec in aagno , nec in tempore nec in aeterni- ite, ita ut una aequali facie in gratia-am actione permaneas inter prosperac contraria , omnia aequa lance pen- indo. Qui adhaeret Deo, unus spiritus st cum Deo , non naturae puritate, sed 'oluntatis corformitate.

Objicias hie forsan: Si velit Deus pa-

enteS meos mori, qua ratione possim go parentum meorum obitum velle

Nod si Deus me aut illos damnari ve-t,an hoc ipsum velim & egoi Μi bone

Omo , patrem tuum matremque vult

eus mori, non eo solum quo illis eri-iatur usura vitae,sed ut satisfiat debito istitiae , vel ut krvetur ordo naturae, uod Sc te velle convenientissimu est. Iina prorsus si damnari te velit Deus, non oc ideo vult, ut tibi malum inferat edi malum puniat,& justitiam defendat, ua ratione par est & te velle puniri Oxas, etiam in teipso. Sed opportune noc loco illud tibi ingero, quod disera Gallὸν

issimus ecclesiastes ante centenos & a Xai-lures annos memoriae consignarit infirμunc modum: Si te,inquit,quotidie exategro divinae voluntati ad omnes iIuS nutus promptum paratumque OR:ras,veniam noXis obtines, tantumque ratiae mereris, ut possis non tantum

442쪽

4.eto DE CONF. VOLUNT.tio ad omnem Dei voluntatem exeque1 dam , paenitentiarum & indulgentiain. rum,& eleemosynartim loco est. Quid ergo tergiversaanur creatae res omnes divinae parent voluntati, Sc hoc

indignum prorsus in detrectet solus homo Deus propositum sibi finem in rebus omnibus spectat , & consequitur e consequemur & nos nostrum , si cognita ejus providentia, nostram ipsius voluntati semper subjunxerimus. Sed heu, nimis subinde molles sumus,& ad omnes molestias graviter ingemiscimus. Verissime Seneca: Quomodo hic M'. 4ς potest Deo parere, inquit, dc quicquid' evenit bono animo excipere, nec de fa- queri, caluum suorum benignus 1nterpres , si ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur e Si quid Deus immiserit, quod graviorem ingerat molestiam, quodque inseriores ani- rnae vires horreant, tunc maximam imi. itandi Christi occasionem cogitemus,di- ii camusque cum Christo: Non mea, sedi I tua voluntas fiat. Hoc est divinae provi- identiae ac voluntati se integre commit-lia tere ν ut ipse de nobis statuat , quod .li: quantum, & quomodo voluerit, nostili vero nihil excipiamus , nunquam con- l Instit. tradicamus. ispirat. Ludovicus Blosius haec omnia suis ρα. verbis consignet: Propriam,inquit ille, rvoluntatem ubique deserati eam Deo resignet, eam integre in Deum transi

443쪽

LIBER v. 422sundat, ejusque voluntati persecte uia

niat. Nunquam Ore,nunquam corde di-l cat i spectando seipsum & proprium commodum verba ista:Holo hoc, Nolo illud, i Eli O hoe,Respuo illud. Neque in tempore, i neque in aeternitate aliquid suum quae-l rati sed ornni proprietate rejecta , sel prorsus seipso spoliet privetque, & sibit rebusque omnibus sic moriatur , ac sit nunquam creatus esset. Quaerat autem ubique Deum , ejusque honorem ac vo-l Iuntatem, ita ut ipsis quoque orationi

l hus piisque desideriis suis humilem suit abnegationem resignationemque conis conj ungat,petens non suam,sed Dei voluntatem fieri. Omnia quae sibi eveniunt , referat ad ipsam voluntatem diis vinam , & ea nude de manu Domini suscipiat, sine cujus providentia nec uisl num quidem folium arboris decidit in i terram. Permissionem ordinationemq;. illius sicut in prosperis, ita dc in adver-. sis; in damnis rerum,in injuriis, aluminniis , opprobriis . ludibris atque sui .l contemptu in doloribus corporis, irr

ribus, in derelictibiae calamitateque inisterna , & in quibuslibet amictionibus, patienti ac tranquillo animo serat,eumini que laudet : credens illum & velle, reii posse salutem suam in omnibus pro

movere.

444쪽

dictorum Compendium. .

Compendiariam hic docere, bene

vole Lector, cogitamus, & hujus institutionis de conformanda vo-Iuntate nostra cum divina, summam decepitomen dare, ut semper sit in oculis, quod cupimus semper esse in animo. Eam o D caussam imagines etiam huic rei significandae adjecimus. In singulis 'illarum geminum cernis tam divinael

quam humanae voluntatis symbolum. lor aurea corona redimitum oculis divinam voluntatem subjicit , quae non ltantum optima, rectissima, imperans lomnibus , sed & immutabilis sibique lsemper simillima ; Lilium & Gladium lutrinquesecus habet, nam re praemio re

supplicio mortales afficit. Cor alatum lhumanae voluntatis symbolum corol- llam erosis, subinde e pavonum pennis, lcontextam habet: velle nostrum varia blbile atque inconstans , tunc solum lau- ldabile,cum suis se alis, suis se desideriis' lad cor 3c voluntatem divinam evehit, laut cexte non reluctatur, cum evehitur laliunde vel attrahitur. voluntas humana tanto felicior sempet,quanto divinae Conjunctior est. lAlterum divinae voluntatis symbo- Ium Sol est, humanae Heliotropium. Inter dc hunc summa est amicitia.

445쪽

LIBER V- 423 itia. obtutu religiofissiimo eoque assiluo Solem velut suum dominum fosste sequitur: nec densae nubes,quicquid enerationis aut obsequii hoc est , im- ,ediunt. Minus flore sapimus , nisi parier divinam voluntatem nostra comite-ur , ut assecla calamitate nulla separa- estis. Cetera istarum imaginum,tuae,mi Lector,interpretationi permittimus.

I actenus dicta digessimus in hunc

,rdinem.

Et primo quidem libro egimus de

Dimina voluntatis cognitione. mana vesistatu ad divinam Conformatione.

Tertio,de hujus Conformationis Emolumentis. Quarto autem, de conformationis altius Impedimentis.Quinto denique,de ejusdem Ionformationis O fumentis.Haec jam lumnatim & compendio sic trademus , ut ea quidem quae dicta sunt non temere e petamus , sed dictis confirmationem addamus. I. Tisinae Holuntatis Co GNITI O. De hac erudite Bernardus e FormidO- Bὸνα osa est, inquit, scrutatio Μ estatis, at si . Coluntatis tam tuta quam pia . Quid ni 6 a. in tota diligentia scrutando instem sacra- Cant. mento voluntatis Dei, cui mihi parendum per omnia scio Quis autem ille tam infelix , qui id nolle audeat, quod zertus est Deum velle, aut quod certus est eum nolle, id velle praesumat Quis ille tam protervae frontis, tam exhausti E e 3 rubo

446쪽

424. DE CONF. VOLUNT.r uboris homo, qui dicere non vereatur il Uolo potius meam, o Deus,quam tuam lfieri voluntatem , quia meam utiliorem ltua iudico. Ego ipsi mihi providebo;ae- lternae providentiae tuae me totum Comin imittere , nec securum nec tutum est. lHaec forsan dicere pudori ducimus, non littem facere. O multos nimis modice luerecundos qui voces has quide de te- istantur, sed voce solum, non re & factis. lΗic profecto grande periculum est, ildum infeliciter nobis blandimur , Scit palpando nosmetipsos seducimus. Nam dissimulamus Dei voluntatem nosse, ldum nostram facere , & aliquam de

χἡλ. ignorantia habere volumus excusatio- nem. Praeclari sine hic instruens Ber- narduS. Propterea rogo vos,inquit,dili- lmodo genter attendite, quia nihil mihi occur- lvolutas rit quod utilius possitis audire. Ubi certa est Dei voluntas , omnino nostra sequatur, in his videlicet, in quibus cer- labra, tum aliquid in scripturis invenimus,aut

ipse spiritus manifeste clamat in cordi- p or. bus nostris , quid sentiendum sit, ut est Charitas, Humilitas, Castitas, Obedientia:haec approbemus indubitanter re appetamus , quae placere Deo scimus indubitanter. Sed & ea omnimodis Odisse debemus , de quibus certum est lquod oderit ea Deus , ut est fornicatio, limpatientia. In his vero rebus, in qui- lbus nihil certi possumus invenire, nihil certum voluntas nostra definiat: pendeat

447쪽

LIBER P. 4 sleat inter utriamque , aut saltem neutriparti nimis inhaereat, cogitans semper ne forte altera pars Deo magis placeatroc parati simus voluntatem ejus sequi, in quamcumque partem eam cognoverimus inclinari. Nemo super his quae certa sunt haesitet, nemo dubia pro certis admittat, nemo sibi in dubiis iudi- cium vendicet , praecipitetve senten itiam, Sc experiemur quod scriptum est: Pax multa diligentibus legem tuam Domine,& non est illis standalum. Ergo quod certum est Deum velle, id nos velimus omnino r 3c quod certum est eum nolle , similiter execremur & nos rquod autem incertum est utrum velit

aut nolit, neque velimus ex toto,neque Penitus non velimus.

Haec longe utilissima Bernardi instructio dubiis omnibus occurrit, desectibus actionum nostrarum omnibus medetur. Exemplo demonstratur id quod dicimus. Egenis Spem largior: Hic sane nescio , velitne Deus a me fortasse plus erogari. Ergo ad divinam voluntatem confugio : Mi Deus , si scirem te velle in eleemosynis dandis me largiorem esse;utique moX essem largior. Pari modo : Per horae partem precationeSineo ; Mi Deus,si nossem te velle prolixius me precari, abjecta omni cunctatione id facerem .Eodem modo: Ieiunia ineo: Mi Deus si exploratum mihi esset te velle strictiorem aut crebriorem in

448쪽

diam me tolerare ,promptissimus id eriquerer . Idem in omnibus aliis actionibus factitandum , cum Deo sic semper paciscendo: Mi Deus,ita hoc, ita omnia alia facere vellem, prout tu h me id fieri

velles : quod si ego minus assequor voin .luntatem tuam, tu meam instrue, impelin lse, Coge prout vis posside me, mea vo- lluntas non sit mea amplius,sed tua, pro- linde tu illa ut tua utere. Hic juverit il- lotas , Ecclesiae precatiunculam crebrius liis sa -Oblationibin nostru quaesumus, Do- laris, pra- mme . placare susceptu, ad te nostras etiam lLe Dο- rebelles compelle propitius voluntates lminica brevissimum illud vel uno die centies lpi oderit : Mi Deus, doce me facere volantatem tuam. Aut: Domine quid lme vis sacere λTὸnte Hinc etiam ad callidissimas illas dia.. boli quaestiunculas in promptu responsio est. Solet interdum daemon interrogatiunculis urgere hominem : Si quis' 'ε- O- tibi hoc illudve objiceret, quid responderes in hoc illove rerum eventu quid consilii caperes t Si spes tua te falleret, si quod ambis negaretur, quid oro faceres Mille talia versutissimus arguta tor ingerit, & ut cautius irretiat, vera

falsaque miscet .Frequenter rem eo mo

do. proponit, ut utram in partem aliquisse ssectar, muscipulam inveniat, perplexus fiat, & noxia non careat. Tutissimum hic non respondere : victus es si

cum vaserrimo bophista hoc coeperis

449쪽

LIBER U. 42 disputare. Ergo disputationem cum adis versario tam subtili ne ingredere , sed

velut compressis oculis hoc unum opinpone: Si velit hoc Deus, & ego volo etsi nolit, & ego nolo: divinae providentiae ac voluntati me totum do,dico, addico; in Dei arbitratum quantus quan tus sum transit; sicut Deo placuerit, sic fiat. Ηotauno divinae voluntatis clypeo diaboli tela omnia eluduntur: sic vinciis tur disputator ex Orco, sic sua homini tranquillitas conservatur. Ad uberiorem autem divinae voluntatis notitiam plurimum conducet arbitror, sequens praeceptio. Memorant virum tam eruditum qua Ιωα pium , morti jam vicinum ab amicis & tiri cognatis rogatum hoc modo: Quandoquidem ad aeternitatis ostium jam staret, & ad illas oras, ubi placidissima

quies,pararet abitum, hoc unum se rogare, sui aliquod monimentum relin- a queret. Non abnuo,inquit aeger, hanc rem vobis gratificari paratus sum. Μulta de Deo deque virtutibus me disseruisisse memini, nunc dissertationum mearum omnium epilogum, imo virtutum omnium Summam , omnis doctrinae breviarium dabo. At scitote,saepe nobis exiguum videri, quod ad divinam aestimationem maximum est. Virtutum eris eo summarium hoc est:Omnia quae nobis Deus evenire permittit, aequaliter ab illiva manu accipere, nec aliud un-

Ee s quam

450쪽

quam velle, quam omnia ad divinae vo-Iuntatis perpendiculum facere. Eia, coingnati optimi, haec omnium virtutum epitome , hoc summarium eth omnium virtutum. Sed quaeretis forsan,quis modus sit divinae voluntatis in rebus ominnibus cognoscendae Μodum ergo hunc

habetote di Si quis in omnibus ita se affectum sentiat , ut si Dei voluntatem persipe stam haberet, eam sine mora se- ebur. queretur promptissime; hic a Dei vo- . luntate non facile aberrarit; implebi

vers.9. tur agnitione voluntatis Dei, & volun-Is tas Dei in manu ejus dirigetur. Et quo talis a ratione 3c conscientia Lepe se impelli ac trahi persenserit, eo vocantem Deum secure sequetur: modo im

pulsus isti nil a facris paginis,aut Ecclesiae legibus alieni suadeant. Sed hic illud objeceris , quod plurI- mos pessime angit: Et unde,ajurat,scio Deum & hoc, & istud , Sc illud velle Tunc sane scis , mi Christiane, & hoc,

α istud, & illud Deum velle, Cum cer- Nis permittere si nollet, non permitteret:An Deus nolit, quod ab aeterno permittere decrevit Z Locupletissimum tom 3. produco testem Augustinum , qui dilu- in cidissime di Deus,inquit,quasdam volun-

166 Utique malorum hominum voluntates malas, risuri sicut per Iudaeos malevolos bona vo- Rhina luntate Patris Christus pro nobis occi- Primi-sus est.Propterea magna Opera Domi-

SEARCH

MENU NAVIGATION