Philippi Ambrosii Marherr ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave Institutiones medicas. Cum praefatione Crantzii. Transitvs et mvtationes alimentorvm per primas vias, nec non chyli per sva vasa [electronic resource]

발행: 1785년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

INSTITUTIONE MEDICA s. 47r se tota cutis fiatio colore tingitur et oritur icterus, qui tam diu manet donec obstaculum id loco moueatur et restituatur liber bilis ex organis suis in ductum chole- dochum muXu S. Qi are sectus eius sunt attenuare refo&ere, ab tergere. V sis iam propr1etatibus bilis nunc eiusdem essectus intelligi facilius queunt. Atque primo dicitur attenuare, resoluere, abstergere. Etenim dictum fuit, bilem suapte natura penetrabilictimam esse, ut etiam sponte per ο- ros vesculae transsudet. Bilis praeterea est saponaceae indolis et licet oleum aquae perfecte miscibile non reddat, principia tamen et reliqua saponum proprietates

habet. Vis eius attenuans re luens, ex eo patet, quod etiam ad obs frui tiones vasorum minorum tollendas utiliter adhibetur. Ita et aqua dilutum ad leuco mata et maculas corneae tollenda , non raro proscuum repertum est. Dum primae viae muc nimis in- farctae et glutine viscido ventriculi ad intestinorum vasa obstructa sunt, optimo effectu, cum alia amara, tum ipsa bilis animalium inspissata et in pilulas redacta exhibetur; et in genere omnia amara resoluentia ac ab istergentia sunt, inprimis ratione muci Fibras motrites simulare. Hoc ex acrimonia bilis sequitur, brae enim musculares intestinorum ab omni acrimonia irritantur et ex irritatione cientur in motum. Ex certis omnino obseruatis constat, motum peristallicum intestinorum augeri et vividiore in fieri, pro maiore bilis copia assiuento, aut etiam pro maiore huius acrimonia contra vero eundem motum languere, dum bilis aut non secernitur, aut secreta in duodenum fluere prohibetur, aut denique etiam influens inertior est. Ita in ictero, dum bilis aut non secernitur, aut secreain duodenum effundi prohibetur, aut minore saltem quantitatate affuit, constanter tardillima aluus ex hae

492쪽

causa est, cum scilice tum deficiente bilis stimulo motus perastallicus languidissimus sit in Trunsaci Philosobri meu Vol. VII p. 71 casus mirabilis refertur de milite, cui per vulnus, in abdomen penetrans fundus ei leae vesiculae ita dissectus fuit ut omnis cysticabilis in abdomen ei standeretur, nulla ad intestina veniret. Statim dissendebatur abdomen, ac si tympanitide vel scite laboraret, nullo tamen ructu, .ut flatu, aut orborygino sequente, ad septimum usque diem, quo mors superuenit. Aluus vero toto hoc tempore mansit pertinacissime stricta licet acria satis purgantia et clysmata adhiberentur Vidit lil. AN

VI ΕΥΕ feminam, ex febre autumnali ictero pertinacissimo laborantem ex quo mortua est , Omnibus

remediis incassum datis otiam fumo abaci frustra peranum iniecto, mulier striclisi in aluo laborauit per undecim hebdo Dadas, donec tandem misere periit. Contra vero ubi maior copia , vel aerior facta bilis ad intestina fluit aluum laxissumam et diarrhoea biliosas producit, diu saepe perdurantes, nisi in principio dato

ςx pecacuanti emetico bilis corrupta et acrior per su- seriora excutiatur, simulque ita motus peris alticus invertatur Praeterea et bilis aliorum animalium medi amenti loco astinata segniorem aluum certo promouet et omnia fere amar idem praestant, imo pleraque purganti remedia amara sunt. Vnde certo conludere licet, bilem praeprimis fibras intestinorum exstimulare et motuit peristallicum augere Quin, cum deficiente bile adeo pertinaces alui obstructiones sequantur, e vero copiosius assuente aluus constanter frequentior sit et laxior fere inducerer, ut credam stimulum bilis specificum quasi ac peculiarem esse et omni alio aptiorem ad ciendum motum peristallicum. Atque ut hoc

paullo melius explicem tenendum est dari et specifi- am divors ruini partiunt corporis tiritabilitatem et stimulos

493쪽

INsTITUTIONE MEDICAS. 73mulos quoque specificos, qui solum hanc illanuae corporis partem peculiariter assiciant. Ita cantharides potis imum systema urinarium et permaticum assiciunt et haec organa stimulant pra aliis omnibus. Ita mercurius praeprimis glandulas saliuales ac muciparas assicit. Ita lucis materia soli optico neru mutationem infert alios non mouet. Ita fatuus etae succus et blandissimus, naribus attractus sternutationem nouet ventriculum et intestina non irritat. Ita similiter bilis potissimum specifica sua indole si bras intes inorum exstimulare et motum peristallicum promouere videtur. Neque tamen ideo bilem unicam motus peris altici caussam haberi velim; nam etiam hac absente durat utique is motus, etsi multo languidior et animalia, insecta bile carentia nihilominus vividum intestinorum peris alti- cum motum habent; sed et in uniuersum insecta irritabilissima sunt et minoribus stimulis indigent, atque

hinc etiam bile facile carent. Diuersissima quaeque permiscere. Hoc ex saponacea bilis indole petitum est. Et cum id praeprimis mirum videretur, quod gryseus ventriculo prodiens hy mus posteaquam in duodeno cum bile et succo pancroatico mixtus fuit, iam albidum et magis homogeneum chylum constitust, haec ipsa mutatio bili potissimum ab omnibus adscripta fuit, quae saponacea sua indole omnia misceret in unum homogeneum, albilin, liquidum chylum. Verum ex sepra recensitis experimentis euidenter patuit, bilem, etsi ceterum princi pia seponis habeat in eo tamen differre, quod oleos nequaquam aquae miscibilia reddat, imo potius haeciam aquae mixta inde denuo extricet. Ergo non ita

obiter cum BoERNA Avio statuere licet bilem diversissima quaeque permiscere. Iam vero cum nec saliua, nec adeo succus pancreaticus saliuae per omni

.gi simillis,

494쪽

re pollit, ut aquae perfecte misceantur; cum tamen videamus experimentis in animalibus vivis institutis pinguia omnia ingesta subigi vi in chylo nulla seorsim praedominans pinguedo inueniatur cum hoc etiam necessarium sit, siquidem oleum seorsiim fluere per ea vasa non postit quae aquosis iunioribus perfluuntur,

dubios vos et curiosos video quidnam igitia illud o corpore animali et quale menstruum sit, quod oleos ae pinguia inges a ita subigit et aquae nostrorum hum rum miscibilia reddit Iusta es haec curiositas et satis-saciam huic desiderio vestro quamquam nemo physi logorum id hactenu perspexerit menstruum. Mupus est; mucus omne oleum, omne pinguedinosum subsegit et perfecte aquae miscibile reddit Mucilago gummi arabici, quae ex meis et amici mei di ob seruatis proxime eum muco animali conuenit, soluit

olea omnia et aquae miscibilia reddit soluit ipsas resinas et amphoram, si cum his tritu subigitur quod

iam et mori sic Gaia adnotauit et melius nauci lago talis soluit oleos et rcsinosa et pinguia, quam qUa cunque alia saponacea substantia Mucus animalis idem Omnino praestat. Si quis manum pingui adhaerente sordis dammuco proprio conspuere velit et aliquantum terere, tum denique abluat, aeque nitida erit, ae si sapone ab luta foret Particulam sebi manui cauae impone et cum muco e faucibus exscreato ope digiti leuiter tere,

videbis breui tempore penitus subigi et solus inii ergo multuin in longinqua discedimus quid ab illis humoribus subactionem oleos extorquere volumus, in quibus nulla eiusmodi vis per experientiam deprehendi tur cur praeterierunt mucum playsiologi OmneS, quo vis haec euidens est Et omnino si recte attendimus ad experimenta in vivis animalibus capta, videmus an in ventriculo pingue omne subigi et in hymo, ex

495쪽

ventriculo prodeunte, nullam amplius praedominantem pinguedinem deprehendi etiamsi is cum bile nondum mixtus fuerit. Nempe iam in ventriculo ingens fit ex innumeris folliculis nauci secretio, et per Cana mu-cilaginem subigitur quidquid in cibo pirigue adest.

Quodsi autem vel ob copiam maiorem, vel ob indolem magis refractariam subigi non potes, diu satis 11

ventriculo remanet et rancescit et ructus acres, doloriscos, ardentes excitat. Erat femina, quae a multo

tempore ructus tales pingues nidoroses pos pastum patiebatur et ne minimum quid pinguis vel oleos propterea assumere audebat. Suasi, ut sumeret aliquoties gummi arabicum in aqua solutum, quod mucilagino-1um est. Aliqsot ossibus drachmae unius abs rutis ita pro tinus ab hoc malo liberata fuit ut dein promiscue qua quae Comedere auderet et appetitu frueretur optimo. Ex hoc casu magis in mea sententia confirmatus mucum scilicet esse in nostro corpore illud menstruum, quod oleos subigeret et nostris ea humoribus, prona xima parte aquosis miscibilia redderet. Et haec alia est nauci tilitas, aliis physiologis non didia; et altera

demum ratio, cur in tractu faucium, oesopia agi, ventriculi intestinorum tanta nauci copia secernatur; et

inde perspicitur, qui fiat, ut magna licet copia assum tis pinguibus et oleosis nihil tamen liorum in statu naturali per aluum excernatur.

Iam vero mo interrogabuis, qui fiat, ut ex totί versis limῖ in .essis albus semper et ad sensum fere homogeneus paretur Jaylus an in hoc phaenomeno nullas partes bilis habeat Habet omnino praeeipua est ideo hic odi quaestionem moueo, licet etiam hac dex nemo physiologorum vel somniarit. Quaestio ipsa semper dissi eillima fuit, cur albu chylus, vel saltem si albedinem notabiliter accedens, ex adeo diuersis in-

solba, Aliboeita soluere problema aggressi sunt quod scili.

496쪽

scilicet omnia esculenta, quibus vescimur vel vegetabilia sint, vel animalia animalia iterum vel vegetabilibus nutriuntur, vel aliis animalibus, sed quae ex egeo tabilibus vivunt. Ergo, dicunt, ultimo tamen semper

omnis noster cibus redit ad vegetabilia e Lita res se ha bet, iam quodammodo concipi potes , quomodo ex

adeo differentibus, quae anten in origine eiusdem naturae fuerunt, iterum homogenea et similis substantia confici possit. Hoc totum ratiocinium miserrimum est;

nam non Ilum nihil explicat, sed etiam nihil signisi ieat. Ῥossum enim eodem modo dicere, licet tam im :mensa sit diuersitas inter corpora naturalia ultimo a lmen, si ad primam originem redeamus, omnia cor pora ex iisdem elementis componuntur ergo facile fieri potest, vi ex omnibus adeo disserentibus corporibus productum quoddam simile et homogeneum oriatur. Quis tale ratiocinium sine nausea foret Alii vero melius rem explicaturi, digestioneii compararunt cum emulsionibus hemicis cum scilicet digesti plurimam partem per assusionem tumorum, imaceratio inem, motum peristallicum peragatur; si ex ingestis omne solubile extrahi, ut sit in mulsionibus clienticis per aquam et tritum Iam vero per extractionem oleosi principii et eius cum aqua miscetam oritur color albus in emulsis chemicis, dum semina cum aqua con steruntur et emulgentur Simili ergo ratione credi iderunt fieri album ex ingestis cliylum Et haec sen itentia maxime plausibilis hodie lum ab omnibus traditur iphysiologis, ne quidem, excepto. Verum et nimium ratiocinando progressi sunt Clarissimi Viri nec iud naturam satis attenderunt Nascitur utique albus iliquor dum semina alba, oleosa, emulgentur Car linem autem simili ratione emulgo, aut si mauis emulge libetam rubram et vide, num albam mulsionem sis

obtenturus, si etiam toto die emulgeas. Cadit igitur f

497쪽

et haec sententia, non consentanea experimentis. Et si haec explicatio vera osset, iam in ventriculo color albus adesse deberet in eo enim est maxima ciborum remora, et maceratio et emulsio atqui hymus neutiquam albus est, in intestinis protinus albedinem acquirit et mox factus chylus resorbetur. Sed iam videamus, num quid verius, et naturae re-,um magis consonum dici possit, quam hactenus a physiologis dictum fuerit Cibus in ventriculo per notabile tempus retinetur, assus gastrico humore, diluitur, maceratur, muco inuiseatur, emollitur, denique

in pultem contabescit et soluitur Simul tota ea massa fermentationem subit, incipientem saltem per fermentationem autem non solum plexus corporum solvitur, sed etiam eorum principia distocantur, disgregantur, imo alterantur. Hinc perit in digestione pri-

sinus alimentorum sapor, pristinus odor et simili ra- tione iam in ventriculo pristinus color perit nasciturque ex omnibus ingestis uniforme quasi liquamen , ex diuersorum colorum miscet cinereum, hymus, in quo omnia cibi principia solubilia, sal, oleum, aqua,niucilago, gelatina, inter se mixta et subacta sunt Iam 'porro hic chymus ex ventriculo gryseus prodit et in duodeno cum bile et succo pancreatico miscetur;

hac miscet peracta iam albus est chylus Ratio igitur huius albedii is vel esse debet in succo pancreatico, veὲ in bile admixta. Sed in succo pancreatico ratio huius albedinis esse nequit; nam liquor hic saliuae omni dote simillimus est, adeoque iam in ventriculo chylus albus esse debuisset, eum ibidem iam saliuae abundan- te mixtus fuerit. Superes ergo, ut ratio huius albedi ni in sola bile quaerenda sit. Vidimus autem ex exaperimentis Cel. CHROEDERI, quod bilis addita liquoribus oleum continentibus solutum, vi sua pcdu-liari

498쪽

liari oleum illud extricet, non statim quidem liberandum penitus, sed post aliquam demum moram. Iani vero plurimas particulas oleo sacchymus ex ventriculo adueniens contineti nam praeterquam quod varia pinguia assumamus, etiam ipsis cibis, seu vegetabilibus, seu animalibus oleum nes , ut principium constitutivum. Hoc oleum et liae pinguia assumta, partim motu sermentationis in ventriculo praegresso, partim cictione muci admixti, penitus in clivino subacta et soluta sunt Quando nunc chymus cum bile in duodeno miscetur, tunc actione bilis oleo sae illae thymi particulae sese magis extricare et a vinculis aliarum expedire incipiunt, ut minus nunc aquosis, quamlantea, nexae sint, neque tamen omnino liberae secedant, sed laxius solum intermixtae maneant Et haec vera es albedinis in chylo causa facile demonstranda ex analogia per alia experimenta. Nam quotiescunque oleum

cum aqua laxius intricatum aut intermixtum est, semper albus color exsurgit. Dum aquam et oleum con fundis, et statu in vase agitas fortiter, ut utriusque liquidi particulae inter se misceantur, albus color nascitur quam primum in quiete oleum denuo ad supersiciem natat perit ille color Dum pharmacopoei olea essentialia mediante aqua bulliente per vesicam

destillant, aqua cum oleo semper lactea prodit, albida dum vero oleum in quiete ex aqua sic cedit, perit etiam ille albus color Dum oleum quoddam essentiale in spiritu vini solui et u e solutioni assundis aquam, statim aes escit tota misceta, ex particulis oleosis nunc inter queas interpositis perit ille albus color, dum oleum ponitus liberatum seorsi secesserit. Laetis albedo non aliunde pendet quam ab leosis, butyraceis particulis, cum aqua mixtis Dum lac cremorem

pinguem ad supersciem eiicit et separat minuitur ille albus color et sere pellucidum quos uni serum sub cre

499쪽

more cernitur, maxime si iam colostrum quoque secesserit. Emulsionum eadem ratio est. Quoties ergo oleos una principium cum queo commixtum est, thaec inter se quodammodo. cohaereant, sed laxius, tunc passim color albus nascitur; si penitus ab aquae On- sortio separetur oleum, aut si nimis exacte et arcteli ecvnita sunt, disparet albedo. Iam vero bilis chymo admixta particulas huius oleosas cum reliquis principiis arctius combinatas extricat, et laxiorem harum cum aqueis cohaesionem mcit, non tamen penitus eas in libertatem asserit, ad quod multo diuturnior mora requireretur, et chylus potius destrueretur, si id contingeret. Atque sic puto verius aliquanto intelligitur, quid bis chymo admixta praestet et unde chyli albedo

repetenda.

Acria asina obtiιndere. De acidis hoc proprie intelligendum esset, cum supra textus habeat bilem acescentibus resistere. Vidimus autem id nequaquam experientiae consentaneum esse et praeter iam dicta hoc

etiam addi potest, quod bilis ipsa ab acidis quam maxime immutetur. Nam a quocunque acido affuso, etiam vegetabili acido aceto statim bilis color flavus in viriden et aeruginosum conuertitur et in ru- mos abit, tanto densiores, quo fortius fuerit acidum. Minc ininus verum, quod bilis acidis adeo potenter resistat, et ea obtundat. Opponi quidem potest, quod ii,

quibus efficacior bilis recte officio suo in corpore fungitur, acrimonia acida vix laborent, illis contra, quibus inertior est bilis, aut deficit, cibi facile inventriculo coacescant. Inde quidem probatur, bilem bonam ad digestionem plurimum conferre et acrimoniam acidam impedire non vero inde sequitur, quod ex natura sua aeidis resistat. Sed hoc solum e scit, stimulando ventriculum et intestina ex aucto motu peristallico. Nam ita pariter vinum, quod certe acidis nequaquam X Ra

tura

500쪽

48o PRAELECT. N H. OERNA AVEtura resistit, imo quod ipsum ex natura sua acescit, si

generosum est, ut iungaricunt, digestionem admodum promouet, et solum, quatenus ventriculum debilem roborat, acescentiam cibi ex nimis debili ventriculo oriundam impedit ut lilia iis inprimis commendetur vinum generosius, qui ex debilitate ventriculi acidae acrimoniae obnoxii sunt. Congrιlata diuidere. Vidimus in experimentis

Ac AROEDERI ac cum sile mixtum neutiquam a coagulo praeseruatum fuisse, imo etiam tenacius, quam purum ac colostrum posuisse nec colostrum semel 1ac' um a bile denuo resolui potuisse, licet multo sempore digereretur loco calido. Ergo non in niuersum verum est, quod bilis coagulata diuidat. Sed in ventriculis vitulorum colostrum reperitur, in duodeno nullum est ergo bilis colostrum id soluit. Dicam pace

Diagnorum Virorum, hanc conclusionem nullatenus

firmam este, quia non necessario ex prioribus fiuit. Non enim ex eo, quod in duodeno colostrum non inveniatur necessario sequitur, bilem esse causam, cur nullum lite colostrum sit. Nam vi vim haberet con-olusio, si inferre deberent in ventriculis vitulorum colostrum reperitur, hoc colostrum ex ventriculo in duodenum expellitur et hoc prius demonstrandum

esset coagulum hoc in duodeno postquam cum bile commixtum est resoluitur et liquidum sit ergo bilis eoagulum diuidit. Tum quidem recta foret illatio.

Verum si dicas, colostrum inuenitur in ventriculis nullum in duodeno, tunc, antequam inferatur conclusio, quod bilis colostrum hoc resoluat, dubitari merito potest, an colostrum hoc ex ventriculo qua colostrum exeat, et an non in ventriculo ipso sensim resoluatur, et forma liquaminis exeat. Potest enim argumentum iuuerti et meliore iure sic poni colostrum inuenitur

SEARCH

MENU NAVIGATION