장음표시 사용
331쪽
316 Juris Canonici Ut plurimum quidem Dioecesino Episcopo subjacent , ut iis praepositi
Clerici in ejus potestate maneant, Can. 8. Calched. Concilii. Ut administrationis rationes ei reddant, Gregorius Magnus lib. 7. Reg. D. 1 3. ut ad ejus sollicitudinem ordinentur, cap. 3. ext. h. t. hoc desumptum est ex Can. 23. utriusque
Synodi ratione sub Eugenio III. & Leone IV. & uterque in Can. seq. statuit ut in iis Presbyteri ab Episcopo instituantiu , si proprio jure subjecta sint Ecclesiae: si autem constituta sint sub jure Sascularium hominum, ut illi ab Episcopis
admoneantur , videlicet curare', ut in
iis locis Presbyteri ordinentur & insti-xuantur. Unde palam est non omnia Hospitalia esse in ordinatione δε administratione Episcoporum , sed aliquando Monachorum aut Montalium, ut docet Carolus Magnus lib. s. Capitul. cap. i. in sine , R Lupus Abbas in D. Ii. Aliquando etiam sarcularium hominum, quod vel ex eorum fundatione pendet; .ex fundatione , nam unicuique liberum est Hospitale in sua Domo aedificare, vel etiam absque consensu Dic
se sani Episcopi; Sed si Oratorium in eondificare velit, necessarius est ejus consensus, cap. I. de Eccles adis in a. Cosi
332쪽
Institutionum Liber II. gi vel ex longa consuetudine , vel ex privilegio sedis Apostolicae, cap. a. h. t. in Clem. semper tamen ea Hospitalia quasi Religiosae Domus a Dioecesano visitari possunt: illud enim est juxta Canonicam authoritatem & Regia praecepta, ut ea Episcoporum potestati subjecta sint, &eorum consilio regantur , inquiunt Episcopi Remensis & Rothomag. Provinciae in Capitulis Caroli Calvi tit. 23.
De Censibus se Procurationibus. HIc agitur tantum de sacris Cehiabus Ecclesiae debitis , qui non minimam faciunt bonorum Ecclesiastico
rum partem, eoque nomine veniunt om
nes pensiones, aut praestationes, quae debentur Ecclesiae in signum subjectionis protectionis, aut etiam pietatis. Olim quidem Ecclesiae Rom. multi census debebantur per universura fere orbem Christianum , de quibus liber quidam inscriptus est Census Ecclesiae Rom. ad quem pertinet omnino cap. 8. ext. de Privit. In eo descriptae potissimum erant Ecclesiae Censuales Ecclcsiae Rom.
333쪽
3it seris Canonici Saepius enim fundatores Censum aliquem Sedi Apostolicae offerebant , ut essent sub ejus tutela & protectione, aut cum ab ea quaedam privilegia pro va-xiis Ecclesiis petebantur , saepius etiam oblatos quosdam Census exprimebat in eorum tabulis. Omnes illi Cenius fere abierunt in desuetudinem. Olim etiam quaedam regna Census annuos solvebant Ecclesiae Rom. qualis erat denarius S. Petri in Anglia, quem etiam Grego' rius VII. Galliae imponere voluit , sed incassum , ut palam est ex ejm lib. 8. Reg. D. ust. Hodih adhuc Rom. Pontifici solvuntur annatae,idest, fructus primi anni Episcopatuu & Abbatiatum, cum ab eo con feruntur ad nominationem Christiani smi Regis. Ante Bonifacium IX. &Joan. XXII. introductas illas fuisset constat ex nota Hostiensis ad cap. IJ ext. de Us jud. oia. Abrogatae fuerans in Concilio Basil. & in Pragmat. Sanct Sed postmodum in Concordatis rest,
tutae sunt, ac tandem a Carolo IX. com
firmatae. Quidam etiam Episcopi dc inferiores Praelati eas olim exegerunt, &adhuc hodie in quibusdam locis exi
Episcopi etiam varios habuerunt
334쪽
Institutionum Liber II. 3i 'Census, ac saepius prohibitum ne novos imponerent suis Clericis. Olim quartadecimarum, oblationum & mortuariorum ex omnibus Ecclesiis Paraecialibus recensebatur inter Episcopalia jura cap. I 6. ext. ibid. Sed ca exolevit, ubi potissimum locupletiores erant Episcopatus. Quod jam olim Decretum est in Can. 3 I. sexti Parisiens Concilii *b Ludovico Pio , ubi sic habet. Quamquam Canonica authoritas doceat, ut Episcopi habeant quartam partem decimarum : ubicumque tamen Episcopus habet sua, quibus se suamque dignit tem tueri possit, iis contentus fit. Habebant etiam Cathedraticum seu Synodaticum, ut est in L cap. 16. Est annua pensio quae pro honore Cathedrae & Synodi praestatur : dc vcrius est
unum illum esse censum, ut etiam existimat Innocentius IV. & Glossa ad quae L3. cau . Io. ct ad d. cap. 16. Eum facile probarunt sacri Canones, clim non amplius Parochi supradictam quartam praestiterunt Episcopis, Can. placui . Io. q. s. Olim nihil fere certi erat in eo censu, quoties praestaretur quolibet anno , quis
esset illius modus , & in quibus consisteret. Sed placuit eo nomine duos ta tum solidos seu aureos deberi, d. Cam
335쪽
3ὶo Juris Canonie; platuit. & quidem bis in anno , ex Ca pitulari Tholo sano Caroli Calvi cap. κθ. quod ad unam praestationem red chum est. Quidam Episcopi eum censum remiserunt , ut palam est ex Ep. 37-Fulberti Carnot. ac tandem in Gallia invaluit jus illud esse insolitum & exorbitans , ut loquuntur, ita ut non debe tur nisi ex singulari titulo , vel ex longa consuetudine, vel si pauperior sit Episcopatus et quod desumptum videtur ex
Denique est Procuratio seu exhibitio Cibariorum, quam Clerici Paraeciales suis visitantibus Praelatis praestare tenentur. Sacri Canones statuunt passim ut Episcopi suam Dioecesim quotannis visitent, eaque visitatione Disciplinam Ecclesiasticam servari docent. Huic ubsitationi annexa est Procuratio cap. 21. ext. de Cens ut nempe qui visitantem Episcopum recipere debent, eum etiam
-procurare , seu exhibere teneantur.
Olim ejus Procurationis nomine nihil quidquam accipiebant Episcopi, exemplo Apostoli qui non erat oneri Ecclesiis illis quas visitabat, Can. Cavendum. IO. q. 3. sed invaluit iis deberi Proc rationem , olim in speciebus , puta in cibariis, hodie in certa pecuniae quan
336쪽
In Blutionum Liber II. 31 Ititate. Ira ut nihil amplius exigatur, cap. 2. 2 3. de Cens in seato. eaque iis tantum debetur qui praesentialiter visitant, ut est in Can. 33. generalis Concilii Lateran. aut si non visitent, & tamen petant Procurationem , duplici notantur infamia negligentiae & avaritiae, Can.
De Rebus Ecclesia alienandis vel nomHic non agitur de rebus spiritua libus quae omnino Dei sunt, sed
tantum de temporalibus, quae vel sunt mobiles, puta vasa, vestes . ornamenta, donaria, supellex Ecclesiae , vel immobiles , puta praedia urbana & rustica, sicut & annonae iis impositae. Ex omnibus illis rebus aliae sunt sacrae , aliae prophanae, quae saepius simpliciter dicunsur temporales , sacrae immobiles puta Ecclesiae , Caemeteria : mobiles, puta vasa sacra , sacrae vestes , & alia quae necessaria sunt ad divinam religionem, ut in L 2 r. Cod. de sacros. Eccl. non sacrae , puta gemmae, aurum , argentum, Vela seu opera textilia,& alia
id genus , quae ad rem divinam nullum o v
337쪽
faciunt necessarium usum , ut est in
do ad ornatum δc majestatem Can. Bene.
Semper Christiani existimarunt res sacras alienari non posse , propter ea verba Levitici cap. uli. O mne quod Domino consecratur , non vaeniet , nec
redimetur, dc Sanctum sanctorum erit Domino. Et hinc cum Cyrillus Alexand. in Epist Canonica ad Domnum cap. 2. dixit servanda esse vasa sacra Ecclesiae, Balsamon addit sacra vasa esse res inalienabiles. Sensim tamen invaluit vasa sacra vendi posse ad redemptionem Captivorum , ncmpe Christianorum,
qui sint in vinculis apud hostes Christia ni nominis : tunc enim Captiva sunt membra de templa Christi , dc magnum est eos pecunia redimere, qui sanguine Christi redempti sunt, ait S. Cyprianus in Ep. 6 o. Iustinianus addit causam famis publicae ; absurdum enim esset
animas hominum non praeserri vasis ec vestimentis , L. Sancimus ai. Od. de sacros Eces. Observanda est autem ea methodus, quam in alienatione rerum Ecclesiasticarum praescribit in Nov. IIo. Ut nem-po, primo, vendantur ea mobilia quae
338쪽
sunt ad ornatum, iis non sufficientibus, vasa superflua , secundo , vasa sacra, ultimo res immobiles. Iubet etiam ut vasa sacra vendantur aliis Ecclesiiis , quae iis egeant: si nullae sint hujusmodi, ut
confringantur & revocentur in massam.& ita reserentur , aut prophana fiant.
Quod Iure Civili non desideratur. quasi ea ipsa lex prophana illa faciat, cum ex
legitima causa venduntur l. inter. 83. d. de U. O. Ac tandem statuit ut ejus alienationis acta & instrumenta gratis fiant apud Dioeceianum Episcopum, qui consentiat & subscribat. Nov. 7. cap. 8. Ac si ea fuerint omissa , ut vel Episcopus, vel oeconomus, vel ea ipsa Ecclesia, res illas vindicet , nec pretium reddatur emptori, aut si non amplius extent, hic pretium reddere teneatur ipsi Ecclesiae. d. l. hi . quae jam antea statuerat Ancyrana Synodus in Carr. i 3. & repetitum est in Can. Abbatib M. I 2. 2. Olim etiam sacri Canones praediorum Ecclesiasticorum alienationem prohibuerunt, ut palam est ex Can. 33. Camthare. Concilii sub Honorio Imp. in Cod.
nonica S. Cyrilli ad Domnum. Sed Leo Imp. eam prohibitionem valde confirmavit in praediis Ecclesiae Constantino-
339쪽
3a furas Canonicἱ politanae l. r . Od. de flacros. Ecc Anastasius in praediis Patriarchatus Coi stantinopolitani Li . ibid. & Iustinianus in omnibus Christiani orbis Ecclesis d. Nov. . ct Iro . easque poenas addid:t, ut emptor ea reddat Ecclesiae cum perceptis fructibus, nec ab ea pretium petere possit: ut venditor officio
suo privetur , & solvat Ecclesue quod ejus interest : ut Tabelliones qui ejus
alienationis instrumenta scripserint, perpetuo exilio puniantur : ut judices
dignitate sua priventur, qui passi fuerint eam in acta publica referri. Leo rationem ejus prohibitionis hanc affert,
quia sicut perpetua est religionis & ἀ- dei Mater Ecclesia, ita & perpetuum debet Asse illius patrimonium. Iustini nus quia si venderentur praedia Eccleste,
Clerici non invenirentur qui divinum ossicium celebrarent. Cum autem Leo ita prohibuit praediorum Ecclesiasticorum alienationem, ne per eam Ecclesiae adimatur via & occaso commodae provisionis, aliquando ea permisit alienari , quibusdam solemnitatibus adhibitis. Prima ea est ut alienatio illa fiat tantum ex justa causa, quae nempe Canonibus & Legibus probata sit, puta ex causa nec cilitatis, aut
340쪽
summae utilitatis. Necessitatis , puta pro redimendis Captivis, aut alendis pauperibus tempore famis publicae , vel etiam si Ecclesia magno aere alieno oppressa sit, nec aliunde habeat unde illud dissolvere possit cap. II. ext. h. t. Can. JO. ct I. I 2. cly I. Et omnino verius est eam necessitatis causam desiderari etiam in alienatione mobilium , cap. I. ext. de pignori summae utilitatis, Can. sine e ceptione. ibid. puta si sterile praedium pluris vendat Ecclesia, ut ex ejus pretio fructuosum acquirat, ut in cap. 7. ext. h. t. si alienet ruinosas aedes, quae non
nisi majoribus impensis servari possint, aut longius remota praedia quae facilc curari non possint. Secunda est ut solemne stat ejus alienationis instrumentum in quo ejus Causa nominatim exprimatur, atque ita ut si omissa sit, numquam suppleri aut praesumi possit adhibita, nec ullum tempus vel etiam longissimum faciat , ut adhibita praesumatur, quia una illa causa potestatem concedit faciendae illius alienationis. Tertia est ut huic alienationi co sentiat Diceceianus Episcopus, cum in ejus potestate & dispositione sint omnia Ecclesiae bona, ac si forte in alia Dice-