Canonici Juris Institutionum libri tres

발행: 1681년

분량: 500페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

TITULUS IX.

De Accusationibus. ACcusationes proprie de publicis judiciis dicuntur ut observant GraecI . Basileain Interpretes ad LI . Cod. ut infra

cert. temp. crimia quae . term. accusatio

est alicujus criminis delatio apud jud cum solemniter facta ad vindictam publicam. Ut a simplici delatione disserat , additur solemniter facta, idest cum inscriptione in crimen, ut nempe accusator in jure profiteatur se illum accusare hujus criminis , se accus tionem illam persequaturum usquzad sententiam , seque subjiciat eidem poenae, nisi crimen illud probaverit, quod eo ' animo introductum est , ur

compescatur accusatorum temeritas

injuria l. vlt d. de furt. Eam quoquet inscriptionem agnoscunt δc probant socri Canones apud Gratianum , & ita omnibus libris Decretalium. Sicut Tri bonianus decriminibus lib. 9.. Cod. acturus primu hunc titulum praemittit. Qui accusare non possunt. ita δίin hoc tit. praecipue inquirendum, quianam possint esse accusatores. Nam de

422쪽

Institutionum Liber III. os

Author ad Herennium ait, cautum esse

in publicis legibus , ut ante omnia judic: um fiat de accusatore, utrum ei a cusare liceat. Illud autem edictum de accusationibus prohibitorium est , ut nempe illi omnes accusare possint, qui non prohibeantur Can Ias. 2 13 o. Carthag. Concilii apud Basamonem H in arus Remensis Archiepiscopus in . T. cap. q. ait Ecclesiam illud moderari , & ex legibus & ex sacris Can

nibus. Cum Apostolus i' ad Timot. cap. s. dixit a adversus Presbyterum acculationem noli recipere nisi duobus aut tribus testibus. SS. Patres & sacri Cano nes Dic Apostolico praecepto convenire putarunt, non passim , non promiscue

recipiendas esse accusationes contra Presbyteros, ne bona corum existimatio contaminetur Gn. 6. Constantinopolitani Concilii I. Sicque polluatur eorum dignitas, in opprobrium Cleri, ait Flodoardus M. a. Remens. hist. Cap. a. Unde cum pbst Nicoenum Concilium Arriani, Eusebiani, Sc alii id genus graves quotidie accusationes instituerent contra Catholicos, & saepius non alios haberent accusatores , quam homines malae rei, statim constitutum

423쪽

est in d. Can. 6. & adhuc postea in Can. 1. Calched. Concilii quinam haberent accusandi licentiam. Ex d. Can. 6. vel aliquis propriam injuriam persequitur contra Episcopum, vel crimen aliquod Ecclesiasticum. I. C su inquirenda non est persona vel religio ejus accusatoris, quia oportet Epis.copi conscientiam modis omnibus liberam esse, vel etiam absque suspicione

criminis , & eum , qui asserit se passiam esse injuriam , jus suum consequi cujuscunque Religionis aut vitae. 2'. Non omnes ad eam accusationem admittendi sunt : Prius est ut eorum discutiatur existimatio d. Can. 2.

Et primo quidem non licet haereticis accusare Catholicos de rebus Ecclesiasticis d. Can. s. idest de iis causis quae accusato depositionem aliamve poenam Ecclesiasticam irrogant, ait ibi Zonaras. Et in eo Can. illi dicuntur haeretici quia Concilio extra Ecclesiam ejecti &excommunicati sunt propter fidem Catholicae contrariam.

2'. Clericos accusare non possiant, qui excommunicati sunt, alterius, etiam criminis accusantur priusquam

de proprio crimine satisfecerint, seque

probaverint innocentes et ac tandem

424쪽

Institutἰonum Liber III. o

infames ad Clericorum accusationem non admittuntur , iniquum enim esset eam vitae rationem ab aliis reposcere, qui suae reddere non posset, ait M Tullius in Divinatione Ab ea etiam accusatione removentur pupilli, mulieres, Aservi.

Dubitatum est de laicis an Clericos accusare Possent. Eos olim potuisse constat ex d. Can. 6. δί ex d. Can. 1. Sed I. Symmachus in. s. Synodo Rom. Episcoporum dignitati dedit, ut a laicis accusari non. possent. Quod Al xander III. in Cap. I . ex. de testib. ad Clericos produxit ; quod forte intellia gendum est de criminosis laicis Campraesumunt. 2. q. T.

Denique licet nullus absque legitimo accusatore condemnari possit Cap.

I. ex. hoc tit. attamen notoria & manifesta eo non egent Cap. 9. ibid. quia in delictis requiritur tantum, ut pro bentur : Nihil autem clarius, nihil illustrius esse potest ipsa evidentia inquit M. Tullius in quaestio. Academ. ideoque judex ossicii sui prospectu secundum judiciorum ordinem reum peragere potest. Et obiter observanda itintea verba Mat. Paris in Joan. re e Amglia. C onsuetudo est in regno Franciae,

425쪽

quod cum aliquis accusatur coram suo judice de murdis , & non venit, pro convicto habetur, & tanquam convictus per omnia judicatur, oc eciam ad mortem, ac si praesens esset.

De Prenis. CUM accusatio sit ad vindictam publicam , dc nulla sit jurisdictio abiaque coercitione L ult. in s. d. de eo cui mand. est Drisae semper Ecclesia suas

habuit poenas , quibus malefactores coerceret. Ex iis quaedam sunt pro imteriori & poenitentiali foro ; de quibus in hoc tit. non agitur , sed i tum de iis quae pro exteriori. Invaluit quidem poenas 3c censuras promiscue usurpari, sed in antiquis Canonibus Vix unquam censura Occurrit , pro poena exterioris fori: Nam apud Tertullianum censura divina fiebat tantum in privatis aut secretis conventibus & forte tum primum apud S. Bernardum in lib. de praecio diissens cap. I 3. occurrit vox illa, censura excommunicationis. Igitur in

hoc tita de iis tantum poenis agitur, quae in foro

426쪽

gantur.

Cum Apostolus I. ad Corinth. cap. s. jussit Fidelibus , ut sceleratus quidam fornicator tollatur de medio eorum, S.

Anselmus addit hoc fieri per Ecclesiasticam disciplinam, seu per censuras Ecclesiasticas : quod nihil aliud esse ait S.

Augustinus lib. 3. contra Parmenianum in princ. quam ut ejiciatur a congregatione Fidelium, qui praecipuus est finis

cujussibet Ecclesiasticae censurae, ut criminum rei, aut in totum, aut per partes arceantur a communione Fidelium. Sicut enim unaquaeque civitas nihil

aliud est quam societas & communio quaedam ad bene beateque vivendum instituta, quaeque potissimum consistit in mutuo usu & participatione quorumdam jurium, quibus gaudent cives, non etiam peregrini , puta Romae, in jure comitiorum, in jure sacrorum, in petiatione honorum ; ac si quis deliquerit. alterutro ex iis privatur. Ita & cum Ecclesia sit Civitas sancta , cujus incolae sunt Cives Sanctorum inter eos est communio , idest societas δc participatio rerum divinarum & humanarum. Ac si

quis contra eam deliquerit, a comm nicatione orationis, conventus, & sacri

427쪽

o Juris Cammo commercii relegatur ait Tertullianus in Apol. cap. 39. & ad reprimendam penu sorum malitiam , poenae cert in Canonibus constitutae sunt cap. 8. extii Os jud: - . quae ab iis tantum imis ponti& irrogarii possunt qui exteriorem& comuntiosam jurisilictionem Eccle siasticam habeant.

Olim quidem publica poenitentia dies

poterat censura, quod Fideles, a sacris arceret: sed invaluit: utram quo separari,& ut censurae quaedam cssent poenae j diciales , quae cumi strepitu Arensi de publice infligantur. Olim etiam omnes censurae dicebantur excommunicationes; , quia vel manima ex iis reo adimit alicujus rei sacrae communionem. Sed obtinuit excommunicationem singula messo poenam , quae generis sibi nomen retinuit. Plures quidem sunt Ecclesiasticae censu , sed cum aliquid sub iis simpliciter prohibetur aut praecupitur, eo nominC trest tantum veniunt excommunicatio, interdictum'. & sus pensio, prout e x rerum aut personarum qualitate viderit judex cap. ro . ext. de V. S.

Denique cum in. Ecclesiastica jurisi dictione nullum sit discrimen sanguinis sub incruenta- disciplina, inquit , S. AM

428쪽

Institution m Liber III. ix gustinus in D. ue . nihil frequentius quim ut Ecclesia judicium sanguinis,

aut corporales poenas irrogare non possit , ne quidem contra sceleratissimum, ait Synesius in D. Iai. Regum est: eas infligere,& sacerdotum imponere spirituales cap. 3. ext. de crim. DLOlim quidem judicibus Ecclesiasticis

permissa erant flagella: S. Augustinus hi

Ep- 1 9. quae nempe non essent alsanguinis vindictam , c'. 9. ext. ne Cler. vel Mon. Sed iis tandem inter

dicta sunt . & mundanis potestatibus relicta. Dici potest etiam eos quaestionem indicere posse , ad eruendam rei Veritatem , cap. I. ext. de depos non utique cruentam aut sanguinolentam, quia suppliciis extorquere confessionem censura est Curiae, non etiam disciplina Ecclesiae , ait Hildebertus Coenom. in D. 3o, Ac tandem obtinuit Ecclesiastiacos iudices condemnare non posse in

exilium quasi propriὸ territorium non

habeant.

429쪽

Juris Canonici

TITULUS XI.

De Excommunicatione.

EX poenis Ecclesiasticis praecipua

& gravissima est Excommunicatio, ultra quam non habet Ecclesia quod faciat, cap. Io. ext. de iudic. Ea est censura Ecclesiastica per quam Fidelis separatur a Communione Ecclesiae: Cum enim Christus Dominus Deum Patrem suum oravit pro suis Apostolis, ut ipsi unum sint, sicut ipse & Pater, ut in Deo Patre & in eo unum sint, & omnes in unum consummati, Joan. cap. I T. Veteres fidei nostrae Patres unum illud praecipue habuerunt in votis, ut inter omnes Fideles unitatem , unionem, intimam societatem stabilirent, & simul omnes unum essent in Cli isto Domino. Ejus quidem Comunionis perfectio, cst adoranda Eucharistia ; sed tamen comstat eam in multis aliis consistere , incommunicatione aut participatione orationum , oblationum , conventus,& omnis sancti commercii, ut omnes

Fideles invicem participent in omnibus bonis operibus, quae fiant in Ecclesia, juxta illud Psalmi 118. Particeps

430쪽

. In istutionum Liber III. Is

ego sum omnium timentium te.

Si quis aliquid fecerit sanctissima illa

unione indignum, gravissima est ea poena & ultimum Ecclesiasticae potestatis fulmen, ut ab ea ejiciatur ; Eaque nihil aliud est quam excommunicatio. Sicut vero plures sunt communionis gradus, ita & excommunicationis. Ex iis duo praecipui duplicem illam faciunt, majorem & minorem. Antiquis , Canonibus incognita est ea divi sio ; sed frequentissima est in libris Decretalium, Sc apud eorum Interpretes major dicitur qua quis perceptione Sacramento rum privatur , & omni communione Fidelium , abscinditur a Corpore Christi quod est Ecclesia, dc Satanae traditur, qui extra eam est. Ipsum quidem mortale pe atum Satanae tradit peccatorem , Can. audi. II .q. 3. & tamen non est censura, non est excommunicatio : Nam privat tantum interna quadam communione , qua Fideles per charitatem uniuntur quasi membra Christi, quia per

illud amittitur ea Charitas, non etiam externa, & Ecclesiastica Communione, quae caeremoniis quibusdam externis constat, S qua privat Excommunicatio, non etiam interna illa Communione rcum enim ea seratur tantum propter

SEARCH

MENU NAVIGATION