장음표시 사용
181쪽
morauerim 3 Accipite ipsissima Iuliani desertoris verba, de barba sua, iracunde facetus, Graece ad Antiochenses effudit;nos Romane ad Romanos referemus. Tediculos in ea di r-rentes perfero , tanquam feras in silua neque
sino edendi, aut bibendi mihi potestas est;
uendum enim est ne pilos una cum pane prudens deuorem. Haec autem, qui degeneri, sce-daque sapientia sic toleret,ut etiam gloriam quaerat in sordibus, an non animum ad omnem humilitatem prorsus abiectum induisse censebimus 3 Sed hoc etiam vitae genus a viris militaribus instituitur. esto. incultum quidem , atque ab omnibus penitus delicijs abhorrens vitae institutum ferociores animi consectantur: atque ut paedorem aliquando, sitimque aequo animo patiantur, illum tamen nec amant, nec studiose conquirunt. Impexus igitur efferatorum capillus erit, & barba prolixior, confusa potius, & inconcinna, quam sordida. Publium Rullum pestem, ac facem Romaerae Reipublicae cogitate: Hic truculentus Agrariae legis propugnator, &Princeps, quonam corporis habitu, qua vultus acerbitate denunciare omnibus vim tabunttiam, ac minitari Reipublicae videbatur Tublium audite florem, medullamque suadae; iam designatus alio vultu, alio vocis sono, alio in
182쪽
co Avo. M sc ARDacessu esse meditabatur: vestitu obsoletiore, corpore inculto, dc horrido, capillatior quam ante,
barbaque maiore. nimirum eleganter, ac vere,
a doctissimo Iuvenali dictum est. Hinc Centurionum hircosia natio appellatur a Persio. HUrbcem narrat Plinius ex herinaceorum genere animal, apud Indos, & Afros naturae prouidentia spina contectum , huic longiores aculei sunt, &ctim intendit cutem missiles,quibus tingentium ora canum transfigit,& longius etiam iaculatur, at corpore toto
Silua minax iaculi ; rigens in praua cresia Picturata seges.
- totumque per auraumolat excusso natiuum missile tergo, Et rensanguineis hastilibus serat armos, litat omne fera corpus. Hominem cum Hystrice,si per vos licet, conis ram, Auditores, ferocem quidem illum dc morbbus agrestem, sed tum maxime furiosum, clari iracundiae stimulis esseratur. Omnis siquidem ornamentiri cultiisque corporis incuriosus, barbam non tam alere videtur, quam implicare; eam tamen rebus ita exigentibus exacuit, ocquodam
183쪽
Nodam quasi horrore ,ibratam in hostes eie-λt ; nec temere cum hystricis aculeis implexam, asperamque hominis barbam comp0no. Venuste siquidem Calpurnius Siculus,
Charontem cruda , ac viridi senectute inferni fluminis nautam describere, cum vellet maximus Poetarum , ut ea quae animarum portitorem decet feritate, crudele numen obarmaret,
incultam illi barbam, atque in pectus prodige promissam attribuit: Portitor has horre aquas, ae minaseruat viii Terribili Aqualore Charo cui plurima mento Canicies inculta iacet. atque huius ego cymbula auspicato transuectus, ad alteram dissertationis meae partem, tanquam ad littus appulissem, nisi prosendum philosophi nescio cuius multiplexque barbitium, suo pondere cymbae impetum retardasset ue Accipite rem festiue, hoc est Luciani stylo descriptam. Promiscua mortuorum turba ad Ache- momi
rontis ripas etasa Obat, orans, & ulterioris ripae desiderio tendebat manus, si quando posset flumen Charontis beneficio transmittore. Perlustrat ille singulos curiose, sarcinisque ad lan cem reuocatis, pmnia prorsus abi jcienda seuere
184쪽
denuntiat,causatus nauiculam,& paruam,& c tiosam, quaeque sub pondere non tam gemere, quam fatiscere, summo cum omnium discrimine posset Peram igitur, & baculum in paludem Menippus abiecit'; Charmolaus Megarensis cuius culum unum duobus talentis constitit olim pulchritudinem, comam, labia, cutem denique exuit omnem ue Lampichus Geloorum Tyrannus cum imperio crudelitatem , fastumque deposuit. Damasias athleta coronas, & carnem ,.Crato diuitias, & trophaea in littore reliquerunt. Ad philosophum ventum erat, qui ut inscitiae, contentionum, ambitionis, perplexarum quaestionum , censum maximum attulis
set, illius tamen barba negotium in primis Charonti facessit ; qui Mercurium intuens, Barbam , inquit, hanc, Mercuri, deponat, auem equi- dem,se hirsutam,ut vides ; capuliseunt trium' minarum ad minuου. Bipennem igitur expedit Menippus, scalasque nauales reclinat, atque iis superposita barba resecatur,& proijcitur in puludem. Quid agis infelix Charon 3 usque adcone dura te exercent fata,vistipem extrema etiam in senectiate emendicarelaboribus velis,nec fortunae erga te genium agnoscas ξ an non hodie e paupere obscurissuminis nauta, in Argonautam
euasisses, si vellusillud aureum , a philosophicae
185쪽
pecudis abrasum mento, tuos in usus. auertisses 3 sed nimirum lethaeo flumini consecranda fuit, ut Sperchio quondam Achillis caesaries,nunc etiam hirco philosophastri canicies. Agnosco eruditam barbae sectionem,tuumque ingenium osculor, & admiror ; apud amicos,id est apud manes, primam scilicet barbam Philo lius posuit amicitiae tesseram sempiternae. Nimirum ita est Auditores, grauitatis, atque sapientiae apud antiquos argumentum fuit barba promissior. hinc Socrates a Persio barbatus magister appellatur. - barbatum cre e magistrum Dicere,sorbitio tolli quem dira cicuta. Celebre est Herodis Attici hominis elegantissimi dicterium, in lanistrum huiusmodi laueritatis artificem: nec immoror in re notissima; cum
etiam repertus inter Athenienses orator sit, qui Rex barbae ideo diceretur,qubd omnes non tam eloquentiae splendore, quam barbiiij cultu, ac longitudine superaret. Gam saepe tamen vanitati, & arrogantiae lucus hic sacratur incedum 3 quam frequenter in pluma illa superbia nidulatur Sed arctius ego, quam vellem, pilosis barbae laqueis implicatus, quocumque me verto, no dos adstringo: quos igitur Bluere non possum, Violenter intingam; cum praesertim aliquid bre-
186쪽
uissime disputandum supersit de ijs, qui diuersa
penitus grassantur via,& barbae non ta luxuriam depascuntur,quis radices excaudicant. Mirum est tonsoris, hac in re ludentis, ingenium' --γωνις olim in Comedijs Luciani testimonio di cebantur,qui barba in aculeum efformata,& ad cunei speciem effeta, vulnus quodammodo hostibus intelasant. Nitidos hodie videas quorumdam vultus,qui cum volsellae,vel rasurae beneficio implumes omnino sint, tenue tantum barbae vestigium, aut lineam potius relinquunt, quam insitivam iures, loc6que natam non suo:
minacius alijs superior baibiiij circulus in lunae
cornua tenuatur, quae feruntur in oculos: cum
semiuiris alij satis impudeter de genarum leuore
contendunt, illos utinam caeteris etiam corporis partibus, aut aemularentur aut vincerent. Penelope olim castissimi exempli uxor, ad improba procorum vota differenda, curasque fallendas suas, quidquid texebat interdiu, noctu rete-- xebat. Homines pectinem, speculumque sic positos, inquit optimus morum sormator Seneca, ut illis apud tonsbrem multae horae transmittantur, dum decerpit si quid proxima nocte succreuit , dum de singulis capillis in consilium itur, dum disiecta coma restituitur,&c Quisautem istorum in , qui non malit Rempu
187쪽
blicam turbari , quam barbam suam 3 qui non sollicitior sit de vultus sui decore, quam de s lute qui non comptior esse malit, quis honestior 3 Dum barbam isti vellunt, aut interuellunt; dum labra pressius tondent, & abradunt, an tibi videntur Reipublicae negotijs distineri,
aut in commune consulere 3O curas hominum,oquatum sin rebus inane ρ pressis...Has autem formae praestigias, qui sectantur,nae ego illos in Sardanapali gynecaeum amandandos existimo;ubi monstrosae mancipium voluptatis , erasa barba, & pumice lauigata inter mulierum greges delituisse a Ctesia, in rebus Persicis memoratur. quid enim tam implacabbies cum rerum natura exerces inimicitias, quisdie genuerit virum que unum diligenter curas, ut degenerςs in mulierem 3 quam turpis, & probrissa est morum ista peruersitas 3 quam pudemda', &detestabilis metamorphosis, quae vel Tiresiam, vel Heliogabalum deceat 3 mores nostri, Viri sapientes , portentum hostijs omnibus expiandum, solo habitu mentiri mulierem arbitrabantur , dc tu mihi vultus glabritie, mentique leuore omni foemina delicatior, monstrum non eris,peculiari procuratione dignissimum 3 Quod Miciis. si Romani vel ipsam Venerem barbatam coluerum, cur in C upidinis Nepotule formae elegan- G--α
188쪽
oam indiscrimine versiari putes , si attributam diuinitus hominibus barbam non euellas , &omnes e vultu tuo virilitatis caraeteres inducas χAtque hic finis esto, ne oratio omni barba profusior prolixam in me humanitatem vestiani
' De eonte iura ex vestib M. iDissERTATIO DECIMA TERTIA. NI Mi R v M hoc etiam nobis ad miseriarum cumulum deerat A A. vi mortales quaerulum genus, alienas voluptates per impru
dentiam sibi verterent in supplicium ι & quasi
praesens aetas nullas nobis calginitates suppeditaret,exacta retro saecula reuocarentur,quae luctus nostros,c aratione semel amissae, nec in poste sum rediturae fossicitatis, augerent. Vsque adeo ingeniose moeroris causas opinionis artificio elaboramus; ut si maligna fortunaequientis cessaret industria,auersus tamen naturae genius temperare a rerum acerbarum commentatione non posset. Hinc lamentabiles eorum voces, qui aliena tempora inuidiose commendant, ut sua turpiter criminentuuin eo non tam calamitosi,quam cu
lamitate dignissimi, quod miserias non reperilla,
189쪽
sed inueniunt; nec imminentes timent, sed re trahunt lagitiuas ; humanae inselicitatis fabri ratilis, quis testes. Quotusquisquet enim est,iqui si paulo diligentius antiquorum monumenta versaverit, ijs subito ad exagitandos aeui sui mores non abutatur,& tritum illud Ciceronis identidem non usurpet, o tempora, o mores. Ex hoc inscitiae fonte tam illiberalis, dc putida apud linguae virilisque scriptores, aurei saeculi commemoratio dimanauit, ut Saturni tempora vere serrea, styli delici, inaurasse,&truces efferati saeculi voluptates Musarum lenocinijs emollire ipsi videantur. Sed fuerit haec sane Poetarum labes, a quorum contubernio semper veritas exulauit at quonam animo serendi sunt ij, qui cum fodidissimis vltro scelerum maculis inquirrentur,. Adami leuitatem accusant, & primum illud innocentiae tempus, quod moribus exprimere non laborant, inan bus fatiscentis animi clamoribus appellant 3 Nimirum impotentis animi cupiditates , sub rationis imperio coercere ipsi non posisunt, quia manus Adam non continuit olim ab vetitae arboris praeda; nec vitae sanesmoniam repraesentare posteritati licet, quam in primo statim mundi nascentis exordio constat interijsse: funesta scilicet nocentissimae tacunditatis arbor, poma diuinitatis praesudicio damnata, mox
190쪽
Pentis afflatu corrupta , Parentibus obtusis quorum veneno vix dum nata humani generis innocentia , in ipsis deliciantisnaturae hortis ex tabuit. Quid ergo, an non stare tibi licet , quia semel lapsus est Adam 3 Tempora illa ante primorum hominum cladem beatissima, virtutis ingenio reparare te posse desperas 3 Reparabo, inquit non nemo, & quoniam primum admissi sceleris indicium vestis fuit, quae nudis hactenus primorum hominum corporibus iniecta diuinitus, flagitij illos admonuit, dc pudoris, ego vestimenta deponam, & purum. illum, ac simplicem naturae candorem, sine fuco, ac fallacia, ita mortalium oculis ingeram, ut originis omnes suae recordentur, & vestem veluti criminis testem simul, atque pplicium perhorrescant. Audistis, Viri clarissimi, proiectam nebulonis inuerecundiam. ita perdite post Cynicos Pela- nugantur, & Adamitae, tum antiquiores T bcbre duce Prodico delirantes, tum recentes Anaba-& Lutheri nepotes; qui quoniam
ς ιι innocentia ornare animum nonaudent, corpus
ipsum, & animum nuditate dehonestant. Impudentissime mortalium, an tibi etiam phrenetici Septentrionum filij ad classica coniurativeniunt, ut olim Theodosio venti caeteri militabant 3 nullas ne caeli inclementis iniurias , in aspero
