Quaestionum theologicarum de Deo trino, et vno libri duo auctore Syluestro Mauro Soc. Iesu, in Collegio Romano eiusdem Societatis Sacrae Theologia professore. Liber primus secundus ..

발행: 1676년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r38 De amieitia Deitii rati Beatitudine : Iusti etiam ita amant Deum , ut velint in aeternum conuiuere a Deo , videntes Deum facie ad faciem s& in aeternum amantes Deum ς ergo

22. Ad I. 2.& R. patet ex dictis . 23. Ad quartum. ex Aristotele loco es tato , dominus si utatur seruo , ut seruo, reserens illlim praecise ad utilitatem domini, non potest erga seruum exercere amicitia at si utatur seruo, ut homine capaci felicitatis,&conuictus cum domin ob& Ve Iit seruo gratia ipsius serui , ut sit felix,Seut fuliciter conuiuat Domino, potest csse amicus seruo . Et quidem si bonum sit seruo manere seruum , Dominus ex amicitia potest velle , ut seruus permaueat serulis ,' ergo si Deus velit hominem esse felicem , & Deo conuiuere , ut bonum ist homini, & velit hominem permanere seruum Deo , quia bunum est homini seruire Deo, siquidem Deo seruire regnare eLI , Deus exercet amicitiam erga homi

nem ἀ

a . Ad s. distinguo maiorem rad amici .i, quae in amico prie cellenti non supponat excessum quemdam amoris, re- κquii tur, ut amici sint aquales, Vel non valde in aquales , concedo et quae suppo C at excessum amoris in amico praecellenti , nego . AEqualitas requiritur ad amicitiam proportionaliter , ac ad matrimoni ut is . Sicut igitur ad Μatrimonium requiritur, Ut coniuge& sint aequales, vel prone aequa

lus , nisi in coniuge praecellenti detur excessus

162쪽

cessus amoris, ex quo velit se dimittere ad contrahendum matrimonium cum Valde inferi'ra : si autem in praecellenti detur eXceΠus amoris , Imperator totius mundi posset contrahere matrimonium

cum rustica, & cum illa seruare omnes leges perfecti matri inonij: sic potest Imperator totius munda ex excusui amoris contrahere amicitiam cum rustico,& cum .

eo seruare leges amicitiae . In casu nostro Deus ex quodam inexplicabili excessit amoris infiniti contrahere vult amicitiam cum creatura, & cum Illa seruare leSesamicitiae . Aristoteles negans dari posita amicitiam inter Deum , & hominem , vel sollim negat dari posse naturaliter , velli

negat dari posse simpliciter, &absolute,

errauit, quia lumine naturae nou potuit intelligere Deum esse ita bonum, Ut CX ex cessu amoris pollit contrahere amicitiai A

: cum creatura.

- . Ad 6. distinguo maiorem: ad amicitiam requiritur , ut amici praestent sibi aqualia, vel proportionalia, S haec proportio consitit in eo , ut uterqtie praeste ealteri, quae rationabiliter exigit , concedo : & non sussicit haec proportio, nego: dii inguo eodem pacto minorem : dc ne go consequentiam . Ad amicitiam sufficit, ut amici Prastent sibi mutuo proportio nati a proportione consistente in hoc, Vt uterque praestet alteri quae ille rationabiliter exigit : sed . Deus ita praestat homi ut bona supernaturalia , per quae sinctifica' tur, de beatificatur , ut exigat ab hominet

163쪽

I lo De avitia ita Dei sibi rependi perpetuum amorem Ia dem , gratiarum actionem, obedientiam dic. haec autem homo potest Deo prestinre; ergo S c. et s. Ad 7. distinguo maiorem : ita amicitia non possimi esse multi amici,cum multitudo amicorum imminuit amorem , di impedit actus amicitiae , concedo: cum non Impedit , nego. Deus cum habeat Tapacitatem infinitam potest multos ami- eos perfecte diligere, non minius, quam unum tantum , L potest omnibus in vita a i terna Conuiuere,exercendo cum illis aecus amicitiae ; ergo potest esse amicus omnibus

iustis, etiamsi essent infiniti .. 37. Ad s. distinguo maiorem : ad amicitiam perfectam , dum adhuc est disesolubilis ex culpa unius amici a requiritur , ut amicus, si potest impedire, nualter amicus peccando incidat in aeternam mi seriam, impediat, si hAc obligatio auferat dis lubilitatem amicitiae, nego et si

non auferat, transeat. Deus cum iustis in vita praesenti contrahit amicitiam 'ad'

huc distbIubilem culpa ipsorum ; sed si

Dctis teneretur impedire, ne iusti peccando dissoluant amicitiam , eo ipso amis incitia cum iustis redderetur indissolubilis ;ergo Deus ad hoc non tenetur: alioquia non posset Deus contrahere aliam amicitiam, qtram omnino indi lubilem ,

qualem contrahit cum Beatis, non alitCn sdissolubilem , qualem regulariter contra bit cum viatoribus . Deus autem debet

164쪽

uase a LXT. rq rdi liibilem, sed etiam solubile ex culpa hominis, adeoque sine obligatione impe .diendi peccatum, per stiloci soluatur exculpa hominis.

Vtrum in Deo dentur virtutes voluviatis,ae praesertim Misericordia,

ct Iustitia.

r. 1 Rimo videntur in Deo non dari pro

prie virtutes . Virtutes enim sunt habitus , qui sunt medij inter potentiam ,& actum; sed Deo, cum sit aetiis puriis, re pugnat habitus ,' ergo S C. . a. Secundo Videntur in Deo non dari virtutes morales , sed dari sola caritas, quae est virtus Theologica . VirtuteS enim morales amant aliquam honestatem creata, ut obiectum formater sed Deus solam suam bonitatem increatam amat Vt obiectum formale, ut dictum est quaest. 68. IM.q. ergo &c. 3. Respondeo, ae dico primo, quod ex virtutibus voluntatis charitas , quae est virtus Theologica,propriis me est in Deo , ac magis proprie conuenit Deo, quam vir

tutes morales.

q. Probatur: nam charitas est, qua Deus amatur efficaciter propter suam bonitatem a tamquam propia adaequatum a

165쪽

I 2 De vi tutibus Dei obiectum formale , caetera vero amantur, vel odio habentur propter bonitatem diuinam ; sed Deus ita seipsum efficaciter amat propter suam bonitatem , tamquam propter adaequatum obiectum formale , ut caetera amet, Vel odio habeat, velit , vel nolit, aut permittat, propter sitam bonitatem; ergo S c. In hoc sensu ita rigorom Deus non habet virtutes morales, qui alicet velit facere actiones iustitiae,liberalitatis &c. & amet honestatem creatam, quae est obiectum formale virtutum moralium, tamen talem honellatem Vt pote creatam non amat propter seipsam, tamquam propter obiectum formale, sed pure amat propter bonitatem diuinam, quae est objecti irii formale charitatis . Diciti:r ergo Deus hahere aliquas virtutes morales , quaten NSperfecte amat honestatem propriam ipsa rum , & ex eius amore optime se habet ad exercendas actiones talium Virtutum , licet honestatem propriam ipsarum , Utpote creatam non habeat pro obiecto formati,tamen habet proobiecto formali suam

bonitatem, in quantum continet adaequa te honestatem croatam virtutem moralium .

s. Dicendum secundo: virtutes morales, quae pontini modum passionibus, non sunt in Deo proprie, sed solum metaphorice . Probatur, nam essentia talium virtutum consistit in hoc , ut ponant debitum modum passionibus .' e. g. essentia Temperantiae consistit in hoc , ut ponat debitum modum concupiscentijs voluptatum spectan-

166쪽

a uaestio LXL I Ictantium ad gustum , & tactum: essentia fortitudinis consistit in hoc , ut ponat debitum modum timoribus , & audacijs Ised Deus est incapax passionum G crgis

6. Dicendum tertio : virtutes moram Ies , que versantur circa actiones, de quae in suo conceptu formali non includunt imperfectionem , proprie conueniunt Deo: e. g. Deus proprie dicitur iustiis , liberalis &c. 7. Probatur .' nam proprie iustus est ,

quida tynicuique , quod illi debetur cundum proportionem suae dignitatis , prout postillat bonitas , & sapientia dantis, amans hanc ipsam honestatem propter se

ipsam, vel propter obiectum formale, In quo adaequale contineatur e sed Deus dat omnibus creaturis quae illis debentur secundum proportionem dignitatis e dis enim omnibus substantijs proprietates debitas , & conuenientes secundum suam naturam; dat etiam praemia, Se Poenas promeritis , & amat honestatem sic dandi propter sinam bonitatem , tamquam pro 'ter obiectum formale , quod continet adae

. qua te omnem bonitatem Creatam; ergo&c. Liberalis proprie est qui dat ita, ut intendat solam utilitatem accipientis; sed Deus ita dat, ut nullam dando intendat utilitatem propriam , sed pure intendat

utilitatem creaturarum; ergo&c. Misericordia conuenit Deo, non quoad affe-etum , sed solum quoad effectum . Affectus enim misericvidia est iiistitia de miseriλ s

167쪽

Υ Α De virtutibus Desseria , vel de defecti alterius : effectus misericordiae est auferre miserias, & defectus alterius; sed Deus est incapax tristitiae , & per sua opera semper aufert defeetiis creaturarum I ergo. Obedientia a , gratitudo S c. licet versentur circa actiones , tamen non conueniunt Deo, quia

in suo concepeti sormali includunt imper sectiones indignas Deo : e g. obedienti sest , quae amat honestatem obediendi superiori, & ex amore talis honestatis superiori obedit; sed Deus non habet superiorem; ergo est incapax obedientiar. Gratitudo est, quae amat honestatem referendi

gratiam pro beneficio accepto; sed Deus est incapax accipiendi beneficium: mirenim prior ded.ι tui, re retribuetur ei, ut dicitur ad Rom. II: ergo in Deo non datur gratitudo. Videri potest S. Thomas 1. parte quaest. a I. & Ruig de Voluntate

Dei quast. s. g. Addo ex S. Thoma art.q. quod in omnibus operibus Dei exercetur Misericordia , & Iustitia . Ratio est , quia Iustitia est , perquam unicuique datur quod illi debetur secundum proportionem silae dignitatis, & prout postulat bonitas , de sapientia dantis; sed Deus in omnibus suis operibus dat unicuique quod illi debetur secundum proportionςm sitae dignitatis , prout postulat bonitas, & sapientia ipsitis Dei , qui dat; ergo. Misericordia consistit in hoc, ut creatura liberetur ab aliqua miseria saltem latu sempta, 1eu defcctu; sed Deus per omnia sua Opera

168쪽

uimo LXI. I 47ereaturis dat aliquod bonum , easque tia' berat ab opposito defectu carentiae talis' honi; ergo dcc. Addit S. Thomas in responsione ad primum, quod Deus etiam dum damnatos punit in inferno , eXercet misericordiam , siquidem illos punit citra condignum . Videri potest etiam Ruir de Voluntate Dei disput. vltima, secl. Viti

9. Ad I. distinguo maiorem : virtutes ex suo conceptu uniuersali abstrahente acliuinis , Sc creatis , sunt habitus , nego: virtuteS creatae , Conceio maiorem ;concedo minorem;& nego consequentiam. Virtus voluntatis ex suo conceptu uniiter

sali est, per quam Voluntas bene te habet ad amandam aliquam honestatem , de ad faciendas actiones conformes tali honestati; sed diuina voluntas per se ipsam optime se habet ad amandas omnes honestates , &ad exercendas omnes actiones honestas, ac Deum decentes ; ergo diuina voluntas est

omnis sua virtus. VoluntaS creata e conuerso , quia per se ipsam non Optime se is habet ad amandas omnes hone1tates, indiget virtutibus distinctis , quae sunt qualitates , & habitus superadditi . 1o. Ad a. distinguo maiorem: virtutes morales stricte sumpta habent pro obiecto formali honestatem creatam , concedo rvirtutes morales latius sumptae, nego: concedo minoremi & distinguo eodem pacto consequens. Iam dictum est in Deo non dari virtutes morales in eo rigore , in quo datur charita5 , quae est virtus Theologi-G cas

169쪽

x46 De oblitatione iustitia ea, sed solum dari minus stricte, inquantum sunt, per quas Deus bene se habet ad

amandas honestates creatas Propter obiectum formale, in quo continentur adaequa-- te,& ad exercendaS actiones conformes tati honestati .

Vtrum Deus ex pacto, promissione pst se ipsum obligare creaturis non silum obligatione fidelitatis, sed etiam obligatione Iastitia fricta.

1. V XIdetur Deus non posse se obligare creaturis vlla obligatione morali, ne fidelitatis quidem; primo quia omnis obligatio moralis stipponit, vel includit potentiam physicam non faciendi id , ad quod faciendum quis obligatur moraliter: sed Deus non habet potentiam physica non obseruandi promissa ; ergo per promissionem non obligatur moraliter ad obseruanda promissa. 2. Secundo plures Patres negant Deo omnem obligationem, & omne debitum ;

S. Tertio omnis obligatio moralis restringit libertatem ; sed Deo re pugnat omnis restrictio libertatis ς ergo

q. QVario omnis obligatio moraIis minuit

170쪽

deuassis LXII. I Inuit dominium r sed Deo repugnat imminutio dominij; ergo dcc. Probatur sequela : perfectrum enim dominium est potestas disponendi de re sua ad omnem usum ; sed posita obligatione morali ad non disponendum de re ad aliquem usim , dominus rei non potest de illa re disponere ad illu usum;

. Ouinto videtur, quod licet Deus possit obligari obligatione fidelitatis , tammen non potest obligari obligatione iustitiae . Per obligationem enim fidelitatis Deus obligatur solum sibi ipsi ad faciendi Inari quod ipsum decet; per obligationem iustitin obligatur alteri; sed licet ne,n repu gnet, ut Dcus obligetur sibi , tamen repugnat ut obligetur alteri; ergo &c. 6. Sexto ut Deus exerceat erga hominem iustitiam strictam, debet se confor mare iuri hominis, quod ita sit ius hominis , ut simul non sit ius Dei: sed hoc repugnat,

cum Deus sit essentialiter Dominus o in mum rerum, & omnium iurium creato

rum; ergo.

T. Septimo ut Deus obligaretur creaturae ex iustitia , creatura deber ci ha

bere ius aduersus Deum; sed hoc repugnat;

8. Octauo ius stristum aduersus alte rum est quaedam non plena subiectio voluntati illius , & est quaedam vis dominatiua, directiua , 8 coercitiua voluntatis illius , aduersus qucm habemus ius; est potestas restringendi libertatem alterius infimorem illius , qui habet ius ; sed repti G a gnat a

SEARCH

MENU NAVIGATION