장음표시 사용
101쪽
86 J o. LELANDI COMMENTARII ille tertius, cujus monumenta literaria, ut fertur & credibile est, Danica tempestas, vehementi stima quidem illa, abstulit.
C A P. LIX. De cedmone. CE D M o N ad provectam usque aetatem se honestum
juxta ac utilem servum exhibuit monachis, ac sacris Phare is coenobii virginibus; unde merito illis carissimus erat. Contigit autem huic frequentiuscule interesse conviviis, in quibus cum videret citharam de more circumferri,& suas canendi vices instare, ipse amusius 8c inglorius deiecto vultu loco semper cessit. Quod cum aliquando fecis set moestus, noctu iumentorum stabula nam cura illa tum ei in sortem cecidestit) petiit; & videns salva esse omnia , membra ad quietem composuit: quiescenti autem supervenit, qui haec diceret: Ceaemon canta. V ille quasi per somnium respondet, non possum; atque hac de causa modo e convivio me subduxi. V At rursus ut cantaret jussiis, rogat quid cantet. tum jussit nescio quis bonus genius, ut principia rerum caneret; id quod tam docte etiam in somnis fecit, ut, cum domum reversus fuisset, & de eadem re vigilans caneret, monachi Pharenses alioqui doctissimi facile quidem omnes admirari, imitari vero nullo modo potuerunt: eoque haec virtus processit, ut Anglosaxonum omnium in patria lingua cum tamen ne horaeam unquam unam literis dedisset) judicatus sit plane eloquentissimus. Postea, divino cantandi munere impendio laetatus, fit monachus inter Nare es minimae continentiae: cujus & laudes Beda his celebrat verbis, 22. cap. quarti libri H Ioriae AQEcanae:
in hujus coenobio abbatissae fuit frater quidam divina gra- tia specialiter insignis, qui carmina religioni & pietati s apta facere solebat; ita ut quicquid ex divinis literis per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum verbis poeti-
cis, maxima suavitate compositis, in sua, id est, AugP- rum lingua proferret: cujus carminibus multorum saepe animi ad contemptum saeculi & appetitum sunt vitae coe- lestis accensi. Et quidem & alii post illum in gente - glorum poemata religiosa facere tentabant: sed nullus '' eum aequiparare potuit. namque ipse non ab hominibus,
102쪽
DE SCRIPTORI Rus BRITANNICIS. 8 neque per hominem institutus canendi artem didicit, sed divinitus adjutus gratis canendi donum accepit.' HaecAda.
Glitis Gregorius G raldus tertio de historia poetarum dialogo haec inseri, quae & huic loco apte admodum conveniunt: illud tamen mihi mirandum magis videtur, quod est 1 Θneso proditum, per somnum pol Ie etiam aliquem poetam fieri, idque per sua tempora contigisse afirmat. Idem ait se Plutarchus de Socrate& ibidem: ut mit- tamus & quae de Melesagora Eleusuis, qui Athenis nullas artes edodius, ut a Maximo Tyrio scribitur, a nymphis inspiratus, & vates & sapiens evasit. V Hactenus L lius. Multa non sine admirabili facundia Saxonicis rhythmis scripsit. de quibus ego pauca ex multis, quae Ada cap. e dem historiae suae recitat, adponam zDe Creatione mundi. De origine humani generis. De tota historia Genestos. De Incarnatione Domini. De Passione. De Resurrectione. De Ascensione. De Adventu Spiritus sancti. De Doctrina Apostolorum.
VI GEGARDUS Aulus suo saeculo commendati sin
simus a literis laudem merito tulit magnam. Vixit Duroverni Cantiorum, quae urbs tunc academiae prae se ferebat speciem; tandemque Ecberio, Cantiorum regi, recte cogni- . tus eam facile inivit gratiam, ut mortuo Neodato, Guriano archiepiscopo, ipse in metropolitana succederet dignitate. Agebat igitur persuadente O uio, Transab inorum rege, qui tunc apud Cantios hospes erat, ut comparatis in usum necessariis Romam peteret, infulasque de more acciperet.
De hac profectione libellus, qui de vita Theodori archiepiscopi inscribitur, haec refert: ighardus presbyter, vir doctissimus, de gente Aethrum, ab Ecberto rege Cau-
103쪽
88 Io. LELANDI COMMENTARII tiorum & Osuuio rege Nortabrinorum Romam missus, ut in archiepiscopum consecraretur, peste cum suis Romae sublatus est. V Ada in libro de Abaribus sui monasterii haec eadem refert; unde & conjectura justa, ea, quae prius attulimus, inde fuisse transsata.
C A P. LXI. De Ealfrido, Tranfabrinorum rege. EALFRIDUS, potentissimi Obutiii Northumbrorum
regis ex concubina tui autor est Beda a . capitulo libri de vita D. CNileberri) filius, quam primum per annos maturoS licuit, ad Scottos, qui tum religione juxta ac literis praepollebant, crudiendus missus est. decreverat enim pater ejus, ut aliquando episcopus esset, modo in virum eruditum evaderet: led mors cita Ostiuii propositum interrupit. Et Afridus germanus, filius patri in regno succedens, magiS bello ac dilatandis imperii sui finibus, quam literis aut fratri promovendo studebat. Quare Glfridus, mediocri contentus fortuna, totus virtuti & doctrinae incumbebat. Sed quam difficile est fatorum avertere legem. namque Ecberai instabat caedes; & Ealfridus, aliud agens, a superis regno destinatus fuit. Circiter haec tempora gravis orta est dissentio inter δε- fridum & Pictos. Picti tamen, potentia & virtute inferiores , bellum modis omnibus detrectabant. Ecfridus autemper omnes limites, dissuadente Cutheberto & Ecberro viris plane optimis, fulminabat. nec aliud spirabat quam martium
illud, bella, horrida belga. ' Picti igitur, de pace desperantes, ad arma confugiunt, se suaque omnia fortunae committentes. Addidit hic novus Pictorum animus calcar Northumbrano, fatis alioqui sua sponte currenti. Procurrit
iraque vi maxima in Pictos, quem illi, insidiosa fuga in loca
devia & arcta una cum bona parte exercitus deductum, misere occidunt.
Atque haec quidem finis fuit Afri , cum quo gloria rerum Nonabrinarum usque adeo diminuta ea, ut multis postea annis vix pristinum statum recuperaverit. Perculit in-sblita clades reliquias Afridianorum militum, qui statim , necessitati consulentos, Eafridum 1 literis ad arma evoca-hant. Illi focos laresque commondare: illi regnum & rempublicam
104쪽
DE Sc RIPTORI Bus BRITANNICI s. 8' publicam committere; quod postea tam bene rexit non parvo tempore, quam brevi, id est momento unius temerariae pugnae, male perdidit Eefridus. Sed dixerit nunc aliquis praeter nostrum institutum esse. ut vitas regum, majori dignas tuba, scribamus. Certe non est. atque adeo utinam mihi liceret vel justum volumen hujusmodi doctorum principum nominibus implere. Objiciet alius, nihil librorum titulo Ealfridi extare; ideoque in albo scriptorum non esse ponendum. Profecto constat m-tare nihil ab illo scriptum. num tamen olim aliquid librorum ediderit, non perinde certum est. Utcunque autemst, Beria, a . cap. quarti libri historiae ecclesiasticae, Afridum in sacris scripturis doctissimum fuisse adfirmat. & rursus, Ia. cap. quinti libri, eundem appellat virum undecun-Jue doctissimum, quemadmodum Terentianus, in suo quinam senario, M Varronem. Insuper ex Adae historia liquet Ea dum literatos in summo habuisse pretio; &Adamnanum Scottum, abbatem Hluensis monasterii, qui ei librum de locis sanctis Sol morum dedicavit, liberalitate plane regia remuneratum fuisse. Quid quod & Aldelmus, Clarinouanus episcopus ibrum eidem dedicaverit. Lubet hic, ad circulum gloriae Eafrid, Gul Meildunensis de eo testimonium, plane honorificum, in medium producere. is enim libro de Regibus Aut primo haec refert: Is quia nothus, factione optimatum, quamvis senior, regno indignus aesti- matus in Hiherniam i Sesiam intelligit) seu vi, seu in- dignatione secesserat. ibi & ab odio germani tutus, & magno otio literis imbutus, omni philosiophia composi rat animum. Quocirca imperii habenis habiliorem resti- mantes, qui quondam expulerant ultro expetiverunt. V Et ibidem: nec unquam, praeter in persecutione Magni Mil- maei, quod livor edax digne carperet, commisit.'Denique completis in regno quatuor fere lustris, diem obiit 'Drfeltae in provincia Eboracensi, ut autor est Heu ricus Humendunensis quarto Hi diris suae libro, anno a Christo nato Io s. unde conjectura est, Ealfridum ibidem sepultum. nam Drafeldenses etiam nunc monstrant scpulchrum cujusdam Transabrini regis. CAP.
105쪽
J o. L E L A N D I COMMENTARII
ter suos, virtutis & scientiae penitioris titulo, cum laudem, tum existimationem sibi comparavit, ut tandem communi suffragio, mortuo Deroredo viro longe sanctissimo, cujus nomen alteri pyramidum Amasen in in sacro coemeterio inscriptum est, abba quartus ab IVorgreso Guoburgensis designatus sit. id quod manifestissimum ex libro Gulis i a Meil
ulphi-ctiria de antiquitate Gesoburgensi in quo etiam Aor-wales nomen adjunctum Hreg redo, in pyramide, assirmat. Unde veram nominis ejus tum orthographiam, tum etymon deprehendere licet. 15sorhaal de Saxonicum, Latine Ursi. na silva. Dubitat Maildunensis quo factum consilio, ut, relicto Messoburgo, monasterio non modo antiquissimo, verum etiam famosissimo, Cantram migraret. Ego vero hic conjecturam interponere meam non gravabor. Monachi id temporis eximiae literarum cognitioni rectius insudabant, quam fortunarum splendori. Erat eo sieculo Theodorus, CLim, Durovernensis archiepiscopus, vir in omni bonarum artium genere ad miraculum usque eruditus. Nec longe inferioris notae fuit Adrianus Aper, abba fani Augustiniani, D rouerna Cantiorum. Ad hos, taliquam ad bonarum lit rarum fontes ipsos, Saxonum turba ingenuorum confluebat ingenti juxta ac ardenti studio discendi. Crediderim hanc fuisse causam commigrarionis Aorreat . Utcunque fuit, habuit ille quidem successus abunde laetos: nam abba Ra-culphi castri, non procul a Thanato insula, constitutus est. quod acceptum monasterium mirifice auxit.
Iam, senii torus confectus morbo, Theodorus diem obiit;& AOrisaltatis solus dignitati archiepiscopi aptissimus visus est. De hae successione sic scribit Hiaa octavo libri quinti Anglosamnicae historiae capitulo: Successit Theodoro in ' archiepiscopatum Archi alde, qui erat abbas in mona- sterio, quod, juxta ostium aquilonale fluminis otia glade positum, Uatuis nominatur, vir scientia scripturarum im- butus. Haec Ada. Quem quoniam ab eruditione collaudat, ego significandum puto scripsisse eum egregium plane
106쪽
plane libellum, de Origine & Institutione Emesame is nouaseris, in gratiam Hvtur, episeopi inrccinum. Quantum vero sedi profuerit Z u vernensi, Ger sit de Archiepiscopis Cani. liber ostendit.
TOBIAS monachus, Dorouerni Cantiorum educatus, praeceptoribus undecunque doctissimis, nempe The doro Graeco & Alariano Apro, usus est: quorum virtuto tam feliciter aemulatus est, ut nullam prorsus diligentiae t Cum reliquerit. Unde tantus postea evasit, sive eruditas a tes, sive linguarum elegantiam spectes, quantum illa lacula& merito quidem observabant, suspiciebant, venerabantur. Fieri hic potest, ut aliquis me putet cloquentiorem quam Veriorem laudatorem. cui, si quis talis erit, habeo hoc ho- , norificum testimonium, ex octavo capitulo quinti libri Historiae Adae, quod apponam Tobiam pro illo consecra- vit, virum Latina, Graeca, & Saxonica lingua atque eru- ditione multipliciter instructum. V Et illud rursus ex 23. cap. ejusdem libri Cum eruditione literarum vel eccle- siasticarum vel generalium ita Graecam quoque cum tina didicit linguam, ut ram notas ac famiuares sibi eas, quam nativitatis suae loquelam haberet. Jam, ut meum de Tobia sit vanum praeconium, nemo, certo scio, tam temere stultus erit, ut non quam primum Bedae, autoris minime mendacis, suffragium admittat. Quare nos reliqua, quae ad ejus vitam pertinent, paucis attingemus. Non diu fuit, quemadmodum nec esse decuit, tam clara virtus & doctrina sine suo & honore & gloria. nam Gebmundo pontifice mortuo, ipse a Bertrivalia, Castiorum archiepiscopo, Minenses ecclesiae antistes consecratus est: quae provincia illi fuit magnae dignitati, parcecis vero suis majori usui. Nemo homo enim illo uno vel diligentius curam sibi commissam observabat, vel propius suorum res adversas aspiciebat. Sed, quae est fatorum malignita S, pra clara non diuturna sunt. non enim in episcopatu tot annΟS, quot per aetatem potuit vixit: si autem vixisset, indubie, praeter alia, libros multos nobis, cedro dignissimos, reliquisset. Quanquam quorsum haec vota nam, MOS reliquit,
107쪽
sa Jo. LELANDI COMMENTARII quit, Dacorum depopulatrix flamma in cineres, pro scelerat omnino redegit. Reliquisse autem sui ingenii mon menta cum ex aliis argumentis multis, tum ex hoc praecipue apparet, quod Beda illum omnibus fere numeris eruditum ruisse non semel fateatur. id quod nunquam secisset, nisi ex ejus prius libellis judicium accepisset. Restat nunctantum, ut significem floruisse illum, regnante His edarege in Cantia. mortuus autem est anno Christo nato 726. de sepultus Rinae Cantiorum, in basilica S. Andreae.
BOS A tamdiu in justo stabit pretio, quamdiu erudito
rum chorus Adae monumenta solicita versabit manu. Operam bonis artibus in Phario vigilantissimus monasterio, partim virginibus Partim viris coniecrato, dedit. Hilis, foemina incomparabilis, filia Hererici, Deirorum regis, & orovidae, porro D. Hetae Hiber vicae alumna, ac Pharii conditrix coenobii, merito crescenti per omneis doctrinae ac virtutis gradus ad altissima quaeque rasae favebat. Wifridus, nescio qua infelicitate aut absens aut exul, sedem Eboracensem viduam fecerat. Hilda, virgo regia, in magna tum apud nobiles tum apud clerum gratia, ita egit, ut Asa Eboracensi praeesset metropoli. vixit in episcopatu annis decem. Eboraci sepultus est. Haec ego breviter de
Asa perstrinxi. CAP. LXv. De Daniele. DANIELEM nisi inter eruditos collocarem, ingratum me plane literatorum chorus omnis vel merito a
pellaret. Ferunt enim eum Madunt studuisse, & a Mesidui. δο Scuto, ac ejus discipulis, multa quidem didicisse. Erat illi frequens cum Aldhelmo consuetudo; qui & idem, tanquam praeses, gubernabat monasterium. Fontes, Aldhebni & Danielis nuncupatione sacri, Maildul ,curiae adhuc scaturiunt. Una dies honorem utrique parem detulit. nam ille episco- Pomm primus Veniae Simenorum praesuit; hic Clarofontialias Shπο-nae. Chronica Antanae ecclesiae adfirmant Danielem episcopum fuisse primum Conger,curiae, Bc com
108쪽
DE Sc RIPTORI Bus BRITANNI CIRjugium Dae regis ac Ethelvem celebrasse, ac sedem An- res transtulisse. Refert Maildunensis, in libro de Pontificibus Anglicis secundo, Danielem episcopum Uentanum,
deposita pastorali cura, jam senem Meuaulphi petiisse Curiam, ibidemque obiisse.
C A P. LXvI. De Ecberto, monacho.
ECBERTUS, nobilissimo apud Anglos loco natus,
monasticae vitae sanctissimus imitator fuit. Non illum opes non genus detinuerunt, quo minus ad Scotus Hibernis eis, solitariae vitae causa, proficisceretur, una cum Ethesium, viro etiam natalibus claro. Quo cum perveniuset, Hume 2enses coenobii monachis se adjunxit. Hujus commigrationis sic meminit Beda in libro de Te diribus : Ecbertus vir sanctus de gente Angltartim, & sacerdotium
monachica vita, etiam pro coelesti patria peregrinus, exor- nans, plurimas Scotticae gentis provincias ad canonicam Paschalis temporis observantiam, a qua aberraverunt, pia praedicatione convertit, anno D. II S. Haec Ada. In
gens paulo post & famosa pestii, quae totam late Britan niam miserrime adflixit, ad ipsos pervenit Scutos, & Rit,
mei genses monachos paene omnes acerbo fato extinxit. Ab hac calamitate Ecbertus non immunis fuit; ita tamen tactus, ut convaluerit. & ibidem multa rarissimae virtutis exempla postea ediderit.
Inter haec fuit illi non parva cum Ceadda Anglo, qui id
temporis in Scotia studuit, consuetudo; minor tamen quam ipse cupiebat. nam Ceadda Anglos suos revisens, & Lesim gensis monasterii curam gerens, a Theodoro, Camiorum archiepiscopo, petente Wo herio rege, Merri rum episcopus factus est. Sic apud Anglos crevit Gadis autoritas. Nec minus crevit Ecberti fama non modo apud Scottos, verum etiam apud Anglos; usque adeo, ut interminatus sit Ecfrido Nortiambrorum principi, ne Statua aut Pictos, tum quietos, bello lacesseret. id quod rex, alioqui utcumque bonus, vitae cum dispendio neglexit. Interfecto Afrido ad Nectam lacum, coepit majora, imstigante currentem aliquo bono genio, secum cogitare. Erant eo tempore in Germania multae gentes populosissimae . idolorum
109쪽
s Jo. LELANDI COMMENTARII idolorum cultum servientes; quas ille nimio quodam si modo in tam fancta re nimius esse quispiam potest ) ardore
ad C Bianam fidem convertere cupiebat. Quare paratis rebus omnibus, quae tam piae expeditioni necessariae visae sunt, navem, quanquam suorum quorundam somniis deterritus, alacer conscendit. Vix navis e conspectu telluris progres afuit; cum ecce, saeva tempestate orta, navis, undecunque violentissimis fluctibus exagitata, tantum non praesentem mortem Ecberto, & suis comitibus minabatur. Hic ille, ut erat matura prudentia, optimum esse sentiens iratis clementis cedere, proram vertit, cupitoque litore, sed aegre, potitur. Tantum tamen abfuit, ut quod proposiverat omnino mitteret, ut monasterium suum reversus continuo L IM-bertum, unum ex sociis suis, genere Anglum, virum literis instructissimum, ad Frasios transmiserit: qui postea hominibus durae cervicis, toto biennio, evangelium Christi O. M. praedicavit. Interea quid fecit Ecbertus 3 Quid fecit mensis insulae monachos, totius Scottiae famosissimos, petiit; quitum, inveterato quodam errore, Paschale tempus, & c
ronae tonsiuram, praeter canonicum morem, Observabant.
Tantum certe hic valuit, ut, cum solidae scriptum argumentiS, tum etiam suae vitae quadam, ut ita dicam, divinitate, menses omnes ad rectum canonem deduxerit. Haec ego eX I6. 8c 26. cap. tertii libri, item ex & a . quarti
libri, ex V. & aa. cap. quinti libri historiae Aulisanae H - . Denique ex his omnibus Hedae capitulis apparet illum excellenti eruditione fuisse praeditum : non tamen hactenus certo collegi aliquid ab illo, praeter librum de Obstruatiove Paschab, editum. Floruit utpote grandaevus sub quatuor aut quinque Northumbriae principibus. Obiit, exacto vitae
suae XC. anno, & in coenobio mens tumulatus est circiter annum Christo nato pa8.
Os TOPHORUS, Pharensis monasterii alumnus,
in albo illustrium virorum a me ponendus, ita probe omnes adolescentiae suae annos cum humanioribus tum divinis literis consecravit, ut non prius in virum evaserit, quam
110쪽
DE sc RIPTORI Rus BRITANNICIS. 9ς nomen decusque ab insigni eruditione sibi comparaverat. Lubet igitur in ejus gratiam pauca de Phario, sive Pharensim nasterio, sed quae venerandam reserant antiquitatem, dicere. Pharos editissima specula est, aequori prominens, in ea parte Eboracenses provinciae, qua sca fluvias in mare se exonerat; olimque a Saxonibus Dire one*ale dicebatur, Latine autem, da interprcte, Sinus Phari. Sed jam antiqui nominis nulla prorsus apud incolas mentio. nam recentiora iacula
locum Ureghy, deinde & EG tbν appellaverunt. Hic Hilda, Hetae vestalis quondam discipula, relicto sacrarum virginum collegio, in Cervinia alias seripole peninsula, ostio Thesis fluminis adJacenti, sito, novum mona sterium, favente Oscivio Northumbriae rege, sceminis juxta ac viris sacrum, posuit. Ex quo postea tot clara utrius ciue sexus lumina prodierunt, ut insolito quodam virtutum fulgore totam late Britanniam illustraverint. Neque ego haec sine AEae testimonio adfirmo, qui eadem aO. cap. quarti libri Aclesiassicae historiae scribit. Nos tamen, nobilium foeminarum grege relicto, pauca ex multis doctorum nomina subjiciemus. Prodierunt itaque ex monasterio Pharensi, tanquam ex literarum foecundo alveario, Bosa, qui, expulso
Milfrido, Deirorum provinciae episcopus designatus est: dein inde cincta de Taunes; quorum ille Durocoirensis, hic Aboracensis epi opus fuit. Prodiit & Wilfridus Magnus,
Eboracensum antilles, una cum Tartfrido, viro cum doctrinae tum ingenii plane excellentis; qui electus in episcopum I ccinum, ante diem obiit, quam consecraretur: quo mortuo Ebfetas successit, & EUHo Osophorus, de quo nunc scribimus. Is tamen non paucOS ante annos, relicto Platrens monasterio, Theodorum CanIἰοrtim archiepiscopum, ut Graecae linguae gustum acciperet, adivit. postea etiam Romam prosectus est, ut studiis suis colophonem adderct: quae omnia, cum ex animi sententia perfecisset, in patriam non inglorius rediit. DivertςnS XJ V Iccios, quibus tunc
Osiricus rex praefuit, ibique post multam evangelii messem factam, ipso procurante Hostio, episcopus designatus est. sed, pro dolori tavientibus postca barbaris Dacis per omnia fere monasteria Anglia, ignis edax, quantum ego divinare possum, quicquid olim scripsit Osophorus, penitus absumpsit., CAR