Commentarii de scriptoribus Britannicis, auctore Joanne Lelando Londinate. Ex autographo Lelandino nunc primus edidit Antonius Hall ... Tomus primus secundus

발행: 1709년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

1 6 Jo. LEL ANDI COMMENTARIInis gubernasset diem obiit propterque fratrem S robur

nobili monimento conditus fuit. Tum Ethelredus, cum mortui fratris vices per quinque annos reparasset, occubuit; ac Tisinoburnae, vel, ut latinius loquar, Inseramnii sepulchro clausus est. sic tribus fratribus natu majoribus humanis rebus ademptis, regnum accepit Al edus; sed Dacica violentia mirum in modum diminutum. Quae calamitas adeo ejus adflixit animum, ut primis regni sui annis parum felicitatis in regio nomine posuerit. Nam quamvis multoties, viventibus adhuc fratribus, sortissime contra Dacos pugnasset, nec minorem virtutem imperator factus ostendisset; fortuna tamen, nescio quo pacto, quotidie fere visa deterior: usque adeo, ut necessitate coactus sit recipere se in

arcem Euelingianam, locum munitissimum, sitam quidem in ipsa Threi fluminis ripa. Unde paucis nobilibus, & milite Somurotrixe stipatus, quantum vires patiebantur, eruptiones in Dacos faciebat. Nae ille tunc temporis, licet spem vultu simularet, sexcentis intus curis aestuabat, donech meliori fortuna evocaretur, ut vel aperto marte cum hostibus confligeret. Quod cum fecisset semel atque iterum, tantum Dacorum vires infregit, quantum vix sperare quidem unquam potuisset. Nam Gihormus, illorum dux, paulo post non modo pacis aequas conditiones ultro obtulit; verum etiam, praesente Afredo, Christianam fidem professus, baptizatus est. Ab illo autem Hi saxonis spes, & major venit in praecordia virtus, quae novos praedatores subinde in Britanniam navigantes aut funditus deleret, aut ab insigni depopulatione compesceret. Pace itaque utcunque restituta, coepit apud se, ut prudentissimum principem decuit, consilium inire, quibus modis regnum suum quam florentissimum faceret. A literis igitur, erga quas optime semper adsectus erat, auspicatus est. Atqui ad literas ill

strandas, nulla ratio commodior tum visa, quam ut locum

Academiae designaret, ad quam ingenui adolescentes hinc inde convolarent. Isidis Vadum itaque, urbem celeberrumam, doctis studiis dedicavit: cujus nos antiquitatem, tanquam in transcursu, paucis attingemus.

Erant Olim, florente Pitannici nominis gloria, ut ex historia fidei mihi non admodum approbatae liquet, duae scholae cum eloquentia, tum eruditione pollentes; quarum

utraque

162쪽

utraque sita in ipsis ripis Vidis, fluvii famosissimi. Uni nomen fuit patria lingua Oraecelade, vocabulo a re nato, quod illic viri eximie docti Graecam profiterentur linguam: ubi Sampsonis Eboracenses, posteaque Menevensi epilcopi, obscura adhuc per versiculos memoria. Alteri ex Latinae linguae praeceptoribus Latinelade nomen impositum. quanquam non desunt, qui pro Latinelade, chelade, nescio tamen an vere, scribant, adfirmantque medicorum suisse scholam. Sed quis nunc autor gymnasia illa primum instituerit, quamvis diligentissime quaesiverim, hactenus 1 nemine discere potui. Vix constat interim tenui testimonio, quo tempore in pretio fuerint. Ioannes tamen Rossus πι- νουicensis, in libello de Academiis dritannicis, secutus autoritatem Davidis Tavani, alias Landavensis, scribit Sampsenem, qui ab Aurelio Amb)oso, Britanuorum rege invictissimo, in archiepiscopum Eboracensem electus fuit, aetati ae studuisse. At postea, ut est rerum omnium viacissimdo, utriusque scholae gloria Belis situm, quod nunc

Omnium vocant, transsata fuit. de causa certe ambigitur. Dannes tamen Rosius, curiosus subinde antiquitatis investigator, adfirmat Graecoladenses, taedio loci parum commodi adfectos, novas sedcs quaesivisse; illectosque pratorum& amnium amoenitate, quibus de gositum, tanquam se cundo varie ludentis naturae horto, cingebatur, eo commi gravisse. Sed quae mea est conjectura, adducor ut credam, veteres scholas L acas a Saxonibus late omnia depopulantibus deturpatas fuisse; & Graecoladensium reliquias ab illo non modo ad amoeniores, verum etiam ad tutiores sedes, optimo quodam consilio, confugisse. Nolo hic pluribus verbis in confirmanda conjectura invalida laborare; ne videar velle Assi autoritatem infringere, cum meam non possim interim satis constituere: utpote qui non statim admi tam, vel fuisse taleis aliquando Academias. sed mos erroribus tam receptis utcunque gerendus. Magis ad rem faciet, si indicavero, quis postea status fuerit Niso Iensis academiae: in qua parte ita obliterata est antiquitatis memoria, ut ex autoribus, qui de rebus nostris scripserunt, nihil fere certi deprehendi possit. Ego nihilominus non gravabor ea in medium adferre, quae ratio admissa semel dictat. Primum, cum ex autoritate Davidis Tarenesis constat Grae-Κ a coladens

163쪽

1 8 J o. LELANDI COMMENTARII eoladense gymnasium floruisse, regnante Aurebo Amtiso; necesse est commigrationem factam fuisse post Samnum in

Britanniam adventum, qui omnibus modis contendebant inadigenas extinguere. Non tamen fortuna illorum crudelitatiusque adeo applausit, quin, mormo Ambrosis rege, cum ab Uthero Pendracone, tum ab is turio, principibus invictissimis, saepe profligarentur. quemadmodum & postea cinsanimo, Aurelio Conano, Vortiporis, ac Mallove regnantibus. Quo tempore si literae a Graecolada ad Alginium

commigraverunt, non dubium est, illas, non dicam maximo, aliquo tamen in pretio ibidem fuisse. At cum, devicto Ceretico & ultra Sabrinam fugato, victores Saxones totam mediterraneam Britanniam pro votis occuparent, credibile est AE tenses academiae honorem, aut prorsus concidisse, aut ita diminutum fuisse, ut postea indies devergerit ad interitum. Qui enim aliter esse potuit, imperantibus Saxonibus, hominibus barbaris, bellicosis, feris, & a fide Christalienissimis p Haec sors est rerum humanarum, ut nihil stabile, nihil perpetuum sit. Ubi nunc veteris academiae μι, ienses gloria p cum vix nominis umbra tenuis apud pamcos admodum antiquarios extet. Qua parte aliquanto fomtunatior Graecolada, quae vel hodie, si vera reserunt, quamvis humilis pagus sit, antiquo nomine gaudet. Habet tamen Hel stum, licet nomen, quemadmodum multae aliae praeclarissimae urbes, perdiderit, quo fortunas suas jactet; quod Arridus, princeps ter maximus, sopitos literarum cineres novis ignibus in focis His animaverit. Id vero qua

factum ab illo solertia, nunc restat, ut declaremus. Principio comparavit aedes intra muros studiosorum usibus maxime necessarias. Deinde doctissimos viros ex diversis regni sui monasteriis, in quibus solis, illa tempestate,

literae vitam, quamvis aegram, trahebant, epistolis evocavit. nec sc contentus, in Galliam misit, qui eruditos, vel magno pretio conductos, in BriIa Iam deducerent. Postremo ingenuorum adolescentum numerum disquisivit, ut per omnes bonarum artium gradus pubes consurgeret,

quae totam aliquando insulam literis illustraret. Id quod ex inferis Menevensis historia liquet, qui Asredi res gestas accurate perscripsit. His fundamentis rite jactis, linguarum &disciplinarum professores, una cum optimae spei juventute, iu

164쪽

DE sc RIPTORI BuS BRITANNICIS. I sin tria pulcherrima collegia distribuebat. Unum Grammaticis, alterum Philosophis, tertium vero Theologis squod vel adhuc extat, & Universitatis nomine censetur dedicavit.& ne stipendia deessent, praedia liberaliter adjecit, quae annuos fructus referrent. Illud certius, quod riserius his verbis, ubi de distributione fortunarum Eafri agit, refert: Tertiam partem dedit scholae, quam ex multis propriae siuae gentis nobilibus pueris, & etiam ignobilibus studi sissime congregaverat.' Haec ille, cujus & QMarianus Scottus autoritatem secutus sinciderat enim, ut liquido ain paret, in librum Annalium Asserv) eadem confirmat. Secuti sunt non multo post nobiles aliquot nobile regis exemplum, consecratis in musarum gratiam scholis. Atque haec quidem origo fuit academiae ad Uidis Vadum institutae, quae

modo in tantam excrevit magnitudinem, ut quo te cunque verteris, merito inter primas numerari possit: non quod nunc alat ingentem scholasticorum numerum; raro enim hac aetate ultra duo millia, cum tamen tempore Henrici tertii regis, quatuor millia, aut eo amplius aluerit, numerati sed quod collegia habeat structura, donationibus, bibliothecis , denique eruditione magnificentiora, quam cui quam extero facile credibile sit. Nunc ut de origine olacenses academiae belle mihi, quantum ad Ag Idum pertinet, cum Ioanne Resse, ita de

tempore ViX, convenit: ille etenim reparatae academiae au-num 1 Chriso nato DcccLxxIII. designat, qui secundus aut

tertius fuit imperii Asredi. Ego autem, si fas esset a Rosso

dissentire, annum DCCCLxxIx. tanquam diem natalem Isi

ceus gymnasio attribuerem. Quo tempore, foedere cum Guttirmo Nata inito, licuit Afredo utcunque respirare, atque animum 1 bellis ad musas convertere. sed liberum per me doctis esto in hac parte judicium. Age orgo quod reliquum est, dicemus. Eafridus, instituta academia, indies

magis, magisque amore literarum ardebat, eoque Pleg mundum Cantiorum archiepiscopum, Merofriatim Huiccio/ um episcopum, Asserisnem Meneve em, Grambaidiam monachum Artinianam, cujus benevolentiam in prima sua versus Romam expeditione pe sensit; Ioannem monachum eX Saxonia transinarina oriundum, Bannem Scottum, quiram ii hierarchiam interpretatus est, viros citra quaesti

165쪽

Iso Io. LELANDI COMMENTARIInem doctissimos, in pretio & familiaritate habuit: quorum instructione mirifice in literis profecit, sed praecipue ris

ris. Praeter hos habuit etiam non paucos domi suae eruditos, inferioris tamen notae homines, qui multos libros ab antiquis autoribus, sed maxime theologis, latine scriptos, in Saxourcam linguam transferrent. Fuitque labor ille Anglorum nobilitati tam gratus juxta ac utilis, ut vel hodie hujusmodi translationes in non paucis bibliothecis extent, venerandam prae se ferentes antiquitatem. Quid, quod ipse, rarum inter principes spectaculum, patriam linguam illustrare cupiens, suo proprio marte librum scripsit; quem Gulielmus Melidunensis 1 aut is cap. libri secundi de Regibus Anglorum, Asferri autoritate fretus, Enchiridion vocat. quo etiam loco significat eum interpretationem PDDreris inchoatum fuisse, at morte praeventum non absolvisse.

Pedus Risualis is haec de parabolis Eafridi breviter

refert: Extant parabolae eius, plurimum habentes aedifi- cationis, sed & venustatis, sed jucunditatis.' Edidit etiain lingua Saxonica librum de Legibus, cujus ego vetustissimum exemplar vidi aliquot abhinc annis Medimni, alias

litistesithirthe Tiuinii amburne, quod latine sonat oppidum inter duo flumina positum. ex una etenim parte A na, ex altera Duro alluitur. Jam audivisti, candide lector, quam candido Ealfridus erga literas animo fuerit. Nec desunt, qui praedicent eum Orosium, Boetium de Consolatisne Phiasphiae, denique & Aulicam Hisariam , Beda latine striptam, in linguam transtulisse Saxonicam. Laudavere quidem multi Eafrid incomparabilis erga bonas literas studium, & in primis Apperius, cujus & vestigia Gulisimus a Mellisl ,curia religiosissime secutus est. Ideoque ipse Amerii verba ex ejus Historia desiumpta hic subscribam:

Nam die noctuque, quandocunque liceret, suos ante se libros recitare jussit. Non enim unquam sine aliquo e rum se esse patiebatur; quapropter pene omnium libro- rum notitiam habuit. ' Et rursus de eodem : Nam haec propria & usitatissima illius conlaetudo, die noctuque in- ter alia omnia mentis & corporis impedimenta, aut per seipsum libros recitare, aut aliis recitantibus audire. VAccedit huc & calculus Reeri Hoverint: Hic poetarum

166쪽

& in exquirendis judiciis disertissimus.' Hactenus Hodi denus. Aufertus repetit oratiunculam Ealfridi, qua ignorantiam judicum castigavit, persuadens, ut aut sapientiae studium amplecterentur, aut magistratu defungerentur. Superest, ut audias quae nobilium fundamenta operum jecerit. In qua parte nos frevitati studentes, ex multis pauca

perstringemus. Castrum, quod in mediis Somurotrigum paludibus coactus violentia Dacica posuit, appellavitque Gille' lingete, id est, nobilium insulam, rebus postea, utcunque

secundis, in monasterii usum convertebat. Et quoniam sedes novo instituto parum aptae fuerunt, faciem totius fere structurae mutavit. Nec longum moratus, viros religiosissimos induxit, quibus 'Ioannem, genere Saxonem, transim rinum hominem, cum purae doctrinae, tum vitae, abbatem

praefecit. Creditur certe hoc loco Chriso templum consecrasse, quod inde oraculo admonitus in Dacos non sine laetissima victoria prosiluerit. Aliud etiam coenobium Pala-dori, alias se tesburgi, posuit virginibus velatis, praesidemque ibidem fecit Ethelevam, filiam suam. Τertium opus, quod multo maximum & magnificentissimum fuit, Londini

inchoavit, atque absolvit; tantum moeniorum reparans,quan tum Daci, dum urbem obsiderent, violaverant. quo Iacto modo non immortalitatem sibi comparavit. Quartum Ventae Simenorum in gratiam Grimoali, monachi Bertiniani, incepit, jactis novae ecclesiae fundamentis, & altissimis &lissimis juxta veterem , cui & nomen inditum Novum Monaserium. quo imperfecto mortuus est opere; at ejus filius Ea Mardus, bellipotens & Danorum domitor, quae pater feliciter inchoaverat, felicius consummavit, canonicosque in eo latifundiis donatos munificentissimus instituit. Quintum Roma cui vulgo nomen schola Anglicana, ren vavit, & auxit inceptam, ut quidam volunt, ab Ina, famosissimo Visisaxonum rege. Sunt, qui scribant, Eafruedum hoc fecisse consilio Neoti, consanguinei sui, viri sanctissimi, locumque D. Mariae consecras . Quis jam neget haec opera undecunque regia fuisse, &perenni laude dignissima At quota haec portio ejus la dium , quae , nostris passim historiographis celebrantur. inter quos Henricus Venantodunensis, alias Huntis,uneu- sis, non minimus est. Quare pretium operaς videtur, si ejus

carmen

167쪽

rsa Io. LELANDS COMMENTARII carmen doctum plane & venustum apponam, in quo A e- dum fortitudine ita collaudat: Nobilitas innata tibi probitatis honorem, Armipotens Apriae, dedit, probitasque laborem:

Perpetuumque labor nomen, cui mixta dolori Gaudia semper erant, spes semper mixta timori. Si modo victor eras, aci crastina bella parabas, Si modo victus eras, ad crastina bella parabas.

Cui vestes sudore jugi, cui sica cruore Tincta jugi, quantus sit honos, regnare probarunt. Non fuit immensi quisquam per climata mundi Cui tot in adversis vel respirare liceret;

Nec tamen aut ferro contritus ponere ferrum,

Aut gladio potuit vitae finire dolores. Jam post exactos vitae, regnique laboreS, missus ei sit vera quies, sceptrumque perenne. Nunc mihi ad finem properanti unum restat, nempe ut significem, quo tempore, relictis ex AtDviIha uxore Eadvea

ri & Ethesis ardo filiis, puellis autem Ethel da, Ethebgeva, de Ethel eis, obiit. quod quanquam ex multis abunde liqueat autoribus, illustrissime tamen ex eo libello, qui inserti annales in epitomen redegit. Nos igitur, quoniam apud fanum Neoti in vetus exemplar nuper incidimus, ipsa tam bonae fidei autoris verba subjiciemus: Anno D. 9Oo. δει fridas, veridicus vir per omnia, in bello strenuissimus, rex occidentalium Saxonum nobilissimus, prudens etiam, religiosus, atque sapientissimus, cum magno seorum din lore viam universitatis adiit septimo cal. novembris, an no regni sui a9 & dimidio, anno vero aetatis suae s I. in- dictione 3. qui apud I intoniam civitatem regalem de-ς center, & regio honore sepultus est. mausoleumque ejus constat factum de marmore porphyretico preti simo. Est hoc honorificum juxta ac verum testimonium de morte& sepultura infriae.

At ne quis ignoret, quo loco mentae sepultus fuerit, ceratum est, primo sepultum suisse in veteri monasterio Petro

consecrato. deinde in novum monasterium, consecto opere, translatus est. tertioque delatus ad Hidanum monasterium

in eos ulus erectum in suburbio mutavi. Quod & factum est

168쪽

Dg SCRIPTORI Bus BRITANNICIS. Is 3 est consilio quodam. nam ante duorum vicinitas monast riorum inimicitiae & turbarum causa magna fuit.

CAP. CXVI. De Ead ardo, Afredi Magni filio.

EADVE ARDUM Ealfridi primogenitum praete lissem, nisi me Gulielmi a Mellislph curia imperium

alio properantem revocasset, qui capitulo decimo quarto I hri secundi Hi Oriae Regum eum vel literatissimum, Asseris judicium secutus, appellat. Per me alioqui prius inteu. lexeram hunc ex praescripto patris strenuam dedisse opcram literis, & patris crga se diligentiam imitatum fuisse: dum suum Euelpanum in GIrna crudiendum curaret lingua. Scio praeterea historiographos aliquot, inter quos GALphus Mige ensis Castrensis, & Rosus Herovicanus, attribuisse huic gloriam Grantanae academiae violenter a Dauis concussae, & postea reparata .

CAP. CXVII. De Ethelae ardo, Afrari Magni fil-

ET HELVEARDUS Ea edo patri non in regno,

sed studiorum ardore succellit, quo equidem calculo apud rerum gestarum scriptores perinde illustris est ac frater suus Adve ardus: qui toties Danos aperto marte profliga vit, & civitates non paucas bellorum fulmine deformatas pristino nitori magnifice restituit. Quare partis nostrae erit commodum in praesentia explicare, quid Anglicae historiae scriptores de illo memoriae tradiderunt. Gulielmus Meildunenses capite, si recte memini, I . secundi libri de Regibus Anglorum, hominem vel inter eruditissimos ponere non dubitavit; cujus autoritatem & alii multi secuti, eundem inter literatorum proceres numeraverunt. Unus Rossus M rovisensis, in libello sito de is ademtis Britannicis, praeter caeteros recentiores, mihi plane videtur, cum ejus famae, tum doctrinae assurgere. Fortitan & hoc lubentius fecit, ut Iliacarum scholarum exaugeret nomenque decusque. ubi Ethelveardum, regii generis adolescentem, in bonis artibus mirifice profecisse quodammodo gloriatur. Illud certe satiS admirari non possum, autorem chronicorum fani Nesi,

qui Assiredi historiam quam diligentissime perscripsit, nubiam Ethelisarae mentionem, ne per umbram quidem, fecisse. Sed nae ego homo suavis hum, qui pro scriptoribus

eruditos

169쪽

as Jo. LELANDI COMMENTARII

eruditos insarciam. Da veniam, quaeis, lector, culpae, nec

certe frequenti nec magnae. Hoc ego enim ago, ut non modo nostrae insulae scriptores, verum etiam eruditOS, quo rum Britannia ingentem numerum tulit, posteritati commendatissimos relinquam. Nec interim incredibile est aliquid ab illo, quamvis ad nostras non pervenerit manuS, olim fuisse scriptum, ut orbi studiorum suorum vel clarum specimen ostenderet. Utcunque sit, hoc tantum mihi nunc superest, ut cum Gulielmo Meildunensi manifestum faciam, helisardum seniorem sepultum fuisse quarto ante obitum . Ea eardi regis anno, una cum patre suo, Ventae in n o

monasterio, quod postea destructum, originem, jubente Hemico primo, Hidens coenobio dedit. Meminit Gulielmus ab Maildul Dcuria alterius E MLWardi, filii EA Mardi regis, his verbis cap. II. secundi libri Hi r. Regum Angliae : Secundus filius Ea Mardi fuit helise ardus ex Eafreda, filia EIhelmi comitis, lite-

ris apprime institutus, multumque Eafridum avum vultu & moribus praeserens; sed cito post genitorem morte su tractus. ' Marianus Scottus scribit hunc diem obiisse supremam in otis Maia, ibidemque sepultum fuisse.

CAP. CXVIII. Demirorido.

IRO FRIDUS eo tempore bonis artibus operam dedit, quo pars maxima Brisanniae , barbarissimis

Dacis usque adeo infestabatur, ut Musis vix ullo licuerit loco tute caput exerere. Quare mihi quidem videtur tanto majoribus praeconiis dignior, quanto in rebus adversis erectior ad virtutem. Sed nostris non hie eget laudibus, ut qui GL G Edunensem sui nominis praeconem plane clarissimum habeat. Quid ille Certe hominem cum ab aliis multis, tum praecipue ab insigni collaudat eruditione, quam honor etiam suo tempore secutus est. Mortuo etenim Alavivo, Huicciorum episcopo, dignissimus visus fuerit, qui succederet. Namque ipsa tempora male prospera, quodammodo poscebant virum vitae exemplis famossem, consilio prudentem, doctrina insitaem. quae omnia in IVPostrido vel simma fuerunt, ut Asyerius Menevensis in suis annalibus refert. Vixerat jam aliquandiu in episcopatu, famamque

suam

170쪽

DE SCRIPTORI Bus BRITANNICIS. Issiuam magnis meritis illustrem secerat: cum ecce Affredus rex, literarum amator multo maximus, bene multatis Dauis, pontificem ad se e provincia sua vocavit: quae autem causa fuerit, satis liquet. Optimus princeps academiam paulo ante ad Uris Hadum instituerar, & quod rarius inter reges, decreverat in suo palatio alere viros excellentis doctrinae, qui non modo literas profiterentur, verum etiam interis pretationi Latinorum autorum sedulo incumberent. Itaque prima fuit cura, ut doctissimos viros seligeret, qui rempublicam literarum promoverent. sed inter alios miscensis episcopus in aulam vocatus, tanquam antesignanus, praenituit. Quid ego hic commemorem, quo pacto opinioni, quam de illo princeps conceperat optimam, satisfecerit; aut quae munera ei contulerit; aut quo modo libros a probatissimis theologis scriptos in linguam Saxonisam transt Ierit. Sit unus h multis in praesentia exemplo, nempe libet dialogorum Gregorii, pontificis Romani, quem in Saxonicam linguam vertebat. Caetera autem, quae longo vitae tempore egregie fecit, partim Dacorum violentia, partim antiquitas obscuravit. Denique exactis undecim annis post

mortem Afridi regis de bonis literis maxime meriti obiit, id est, anno a Chriso nato 9II.

C A P. CXIX. De Asserio.

ASSERIUS ex Cumbria oriundus, monasticae vitae,& eruditis artibus studebat Meneviae Demetarum, quae antiquitus totius Cambriae metropolis erat sub Davide praeside, , quo hodie locus fanum Davidis appellatur. ibique per omneis virtutum gradus tam insigniter sub archiepiscopo, ut ego arbitror, inferio Menevensi, cui sanguine conjunctus erat, crevit; ut fama passim egregia quaeque de illo per totam late Brisanniam praedicaret. Audiverat hanc famam fridus rex, maximus post hominum memoriam literarum fautor, virumque tam eximii nominis accersiri jussit. Ille vero, audito nuntio, advolavit, &, rege salutato, ejus persensit cum munificentiam, tum magnificentiam; ac consulus domi amicis, postremo se, suaque omnia tali ac tanto caenati, & publico doctarum scientiarum usui commisit. Rex itaque candorem hominis amplexatus, illum non m

do in pretio postea habuit, verum etiam familiarissime usius

SEARCH

MENU NAVIGATION