장음표시 사용
191쪽
a 6 Jo. LELANDI COMMENTARII Dum haec tamen ageret, quo erat judicio plane acerrimo, videbat deesse sibi quiddam ad ipsum elegantis eruditionis cir culum. Romam itaque, literarum parentem, profectus est: ubi tam diu degebat, quam studiis luis utile videbatur. Sed
ut magnam ex elegantia Romana voluptatem, ita majorem animi offensam ex corruptissimis moribus, qui illic redundabant, cepit. Roma ergo relicta, Burgundiam venit, ubi in celebri quodam Henedictinorum coenobio annos aliquot vixit, frequenter inculcans cum abbati tum monachis arcti ris vitae praecepta. At cum plane sentiret, majores ibi esse opes, quam ut frugalitatem, quam ille tantopere praedic
bat, admitterent; continuo selegit sibi octodecim socios, homines sui ordinis atque loci, & sertium petiit, locum silvestrem, ac a strepitu omni remotum. mi, ut historiae tradunt, novi monasterii fundamenta jecit, novosque se ctissimae vitae ritus, edito in hoc libro, qui ad posteros etiam pervenit, studiose praescripsit. atque haec quidem CF er-riensis ordinis origo, qui hodie per totam late Europam diffunditur. Assurge nunc, candide lector, & Hardetum mecum celebra. quo, regnante in Anglia Gulielmo vuctore, tot illustres virtutum statuae erectae sunt.
CAP. CXLI v. De Osrurno. OS BURNUS, 1 Drittemio inbertus dictus, prae
centor Durovernensis, & unica sui temporis phoenix, tota ropa 1 crassissima barbarie occupata, tanquam sol novus, radios sui ingenii per libros non morituros toto nostro orbe sparsit. Quare nemo mirabitur illa tempestate monachos in pretio fuisse maximo, cum intelligat hujus sortis homines ex illa secta prodiisse. Facile, inquam, facile raram hominis virtutem vidit La rancus Dalus, tum Gu-helmi Victoris beneficio Dorowmensis archiepiscopus &Angliae primas; junxitque illum sibi arcta amicitia; cui asjecit etiam imperium, sed dulce, sed utile, sed honestum. exegit enim ab illo, quod alias sua sponte secisset. id est,
ne stilum tersum, elegantem, floridum otio sineret rubiginem contrahere. Jamque t Alphegas martyr a Dacis cruentissimis, regnante Ethelredo, principe infortunatissimo, Grennovici, quarto a Lindino milliario, impie trucidatus
192쪽
Dg Sc RIPTORI Rus BRITANNICIS. I Zecepit signis quibusdam clarescere, usque adeo ut Divorum numero adscriptus sit. Quae res ut toto orbi innotesteret, Lan ancus provinciam inberno designavit, ut libro edito tanti martyris vitam, virtutes, miracula mundo & aeternitati consecraret. quod ille tam egregie praestitit, ut nullum elegantiae, si tempora recte consideres, omnem autem
locum admirationi reliquerit. Vis paucis, candide lector, intelligere qualis, quantusque fuit p Unius Gulielmi Meudunensis in hac parte testimonium multorum instar erit. accipe igitur quid libro secundo de Regibus Anglmum scrubat: Plura & non contemnenda de viro Dunctanum Cantiorum archiepiscopum intelligit) volentem dicere r vocat Osbernus CanIuarienses, qui ejus vitam Romana ele gantia composuit, nulli nostro tempore stylo secundus, musica certe omnium sine controvenia primus. V Nullus mihi nunc restat amplius dicendi aut laudandi locus, nisi, velim, post tanti viri lustragium, solem, ut est in proverbio,
lucerna accendere. Quare tantum monstrabo pauca ex multis, quae conjectura est, illum scripsisse. nam hi libri, quod sciam, soli extant:
De Vita Dunsani. De Uita PFlphegi, prosa & carmine. De Re Musica,
cujus & libri Gulielmas a Mellisi i-curia in quarto libro de Regibus Anglicis meminit, quo loco Goscelinum Artinianum 1 musica commendat his verbis: Musicae porro primam palmam post Osburnum adeptuS.
C A P. CXLV. De Henrico Belgoclerico. HE N RICU S Alliclericus, secundo genitus filiorum
Gallelmi Magni a parto Angliae imperio, ab ipsis teneris annis, eloquentiae & bonis artibus operam dedit. Quem vero ex tam alacri & expedita in literis diligentia sittactum consecutus, liber, quem ego annis abhinc decem casu reperi, Duroverni Cantiorum in fano Augustino sacro, indicabat. erat enim ex publicis regni decretis ab eo et cubratis & editis compositus; unde & leges etiamnum Henricianae, nomine ab autore sumpto, dicuntur. Illud certe non est silentio transeundum, quod Thomas Rodeburnus histori-M cus,
193쪽
I 8 Jo. LELANDI COMMENTARII eus, monachus Hentae Simenorum, Hem Di his verbis meminerit : Henricus primus, tertio paterni anno regni na- tus, in liberalibus artibus in universitate Grantabrigiens suum primum protrivit tyrocinium.
CAP. CXLVI. De Ealmero. EA L M E R U S, Prior monasterii Chrsicolarum, quod
est in Cantiorum metropoli, tanta diligentia usus est, in versandis veterum autorum libris; quantum nostri temporis monachi, melius pasti quam docti, libenter non impendunt. At non defuit tam sancto labori sua messis: nam eo processit, ut per literas Cantianis monachis tantum non immortalis sit. Crediderim hunc esse GA merum individuum Anshelmi archiepiscopi comitem; est enim facilis a D in L lapsus, nisi me aliud e tameri doceret de Anuelmo historia. in qua ne per umbram quidem mentionem facit se monachis unquam praefuisse; sed potius Aushelmo & M-dolpho archiepiscopis in itineribus suis Romam versus assiduam dedisse operam. Quare, etsi tempora conveniant, Π men tamen non mutabo; contentus, ut in exemplaribus antiquis inveni, fideliter tradere. Sed nunc ad monimenta, quibus se posteritati commendavit. scripsit enim, Homiliarum librum i . Quoniam dies. De Exercitiis spiritualis vitae, lib. s. Redemptor noster. Epistolarum librum L. Crediderim carmen elegiacum, cui titulus 2uerela --
gliae de Morse Anshelmi, quod ego fini libri 'suarum
Aushelmi adjunctum reperi, vel ab Ea mero, vel ab Gimero fuisse scriptum. Vixit circa tempora Gulielmi Ruin &Henrici primi. Diem obiit Duroverni, exactis in magistratu octodecim annis.
CAP. CXLVII. De Ea ero. I A D M E R U S monasticam vitam ab ipsis adolescenis
, tiae annis Dorouerni Cantiorum in coenobio Servatoris professus, magnum castae religionis & non contemnendae doctrinae posteris exemplum reliquit. Nos igitur, quo clarius virotus hominis eluceat, vitam eius paucis perstringemus. Primum orbi innotuit per Anahelmum, qui ex abbate ducens a, e Gulielmo
194쪽
Gulielmo Rufo archiepiscopus Cantiorum, persuadente mcgone comite Casrensi, factus est. Hic Cantium civitatem
nobilem veniens, & monachorum cum ingenia, tum virtutes judicio quodam perpendens, sesum ex tanto numero iumerum delegit sibi comitem; futurum putans, ut suis rebus & ornamento & usui esset. Quae opinio adeo poni ficem non fefellit, ut Ea merus, orta gravissima contentione inter patronum suum & G elmum Rufum, ne latum quidem unguem ab illo recesserit, quantumcunque adversa fortuna presso. Neque hoc ossicii in Anglia tantum erga episcopum exhibuit: exulem secutus est Romam usque ie- mel atque iterum. ubi cum correctorem vitae suae ab Urbano, praesule Romano, dari sibi postularet, statim provincia Ea mero data, quem archiepiscopus lubenter admisit,& illum magis magisque indies colere coepit, adeo ut sere nihil sine ejus consilio faceret. Quid quoa nec ossicia, quae
vivo praestitit, mortuo patrono cessaverunt. mortui enim
funus impendio curavit, corpusque balsamo in Frao unxit, ut testis est Gulielmus Mellatinenses in libro de Pontificibus Augis m. Successit Rodulphus, Rinensis episcopus, olim Sagienses monasterii abbas, in locum archiepiscopi. qui postea Romam petens, Austi r judicium non male secutus, A merum comitem aptissimum accepit; non modo propter rerum Romanarum experientiam, verum etiam lin
Jamque post aliquantulum temporis domum regressus, historiam lcripsit rerum, quibus fere interfuit; exordium sumens abaadgaro rege, & ita paucissimis verbis regum facta perstringens, pervenit ad tempora GL mi Magni, quo Lan anci, Cavitorum archiepiscopi, reS gestas attingeret, & rectissimus aditus esset ad Anselmi egregia facinora declaranda. in quibus exornandis, Deum immortalem l quantum ille olei & operae impendit, usque adeo ut ejus laudibus aliquot historiae suae libros impleverit. Rursus his temporum, quibus CanIii cpiscopum desiderabant, calamitates annexuit. nec silentio praetermisit, quibus animis, gaudio, congratulatione Rodulphum archiepiscopum designatum plebs & nobilitas acceperit. At nunc inter haec quiddam mihi in mentem venit, nempe Tristemium de Emondo, monacho Cantiauo, Ans, i discipulo,
195쪽
I8o Jo. LELANDI COMMENTARII mentionem facere: quem asserit de eisdem rebus, quas Eadmerus tractat, scripsisse. a. cujus in hac parte autoritate ego ita multum dissentio, ut audacter adfirmare ausim, illum in nomine hallucinatum fuisse. Quare, relicto Em Diuo, sive Edmundo Tristemiano, lectori significabo Eadmerum historiam suam sex libris consummasse, quos ego in Hagmonensi coenobio; quod uno aut eo amplius milliario a Salopia, nobili emporio, distat, inveni. Praeterea aliud, quod 1ciam, nihil ab eo scriptum hactenus aut vidi aut legi. Ioannes tamen Severtantis, alias Sarrabisiensis, in prologo suo, quem praefixit vitae Anshelmi, meminit duorum librorum , quos Eadmerus de Hira Aushelmi scripsit. Sed ve- tisimile est, duos illos libros partem esse sex librorum, quorum supra mentionem feci. De ejus morte nihil certi habeo, quod referam.
CAP. CXLVIII. De 'berto Polenio.
RO B E R T U S Polenius, vir in omni genere literarum instructissimus, multis nominibus perpetuam gloriam, tum hoc praecipue meritus est, quod depopulatis ab Haralia, primo ejus appellationis Anglorum rege, osacis scholis manum adjecit. Nam ad id temporis jacebant f mirutae, & sine scholasticorum frequentia. Non passus est
hanc ulterius desaevire calamitatem, quin laboranti & e tremam ruinam minanti academiae utrumque humerum supponeret. Id fecit partim consilio, fortuna, industria; pa tim eruditione, qua praenitebat. Quotidie enim in scholis publicis, jam utcunque restauratis, docebat; nullum non lapidem, ut est in proverbio, movens, quo rtaniaca juventus doctis expolita linguis floreret. Dumque haec ageret, multa dictabat ipse, plura scripsit. His modis ita late hominis undecunque docti fama divulgata est, ut pontifex
Romanus, quo calu incertum, illum ad se vocaverit; vocatumque magnis honoribus ornaverit. inter quos non minimus fuit, quod, pontifice annuente, cancellarius Romanae ecclesiae designatus sit. Non hic illum nova dignitas ab antiqua studiorum consuetudine avocavit; nam & Romae multa
cripsisse sertur. Sed, nobis fatis egregia invidentibus, nihil hactenus ejus librorum vidi; utinam posthac aliquando li
196쪽
DE Sc RIPTORI Bus BRITANNICI s. 18 Iceat. Haec ego cursim ex libro Ioannis Rus Hermicen sde Academus Britannicis annotavi. Vixit, regnante Heu-rico primo, Anglorum rege.
C A P. CXLIX. De Florentio merensi
FLORENTIUS, Miscenses coenobii monachus, ira
a teneris annis educatus filii, ut solas fere literas ingenui ornamentum animi esse duxerit. quae opinio tam altas in ejus pectore radices egit, ut nulla dies, immo ne ho- rula quidem, quantum per alias occupationes ad vitam necessarias licuit, praeteriret, quin aliquam duceret lineam; quae postea suis ornata coloribus, splendorem juxta ac amtem avidis intuentium oculis ostenderet. Et quo magis mireris hominis in hac parte industriam, rara quadam dexteritate conjunctam, nullis exoticorum pigmentorum usus est lenociniis: tantum contentus in niveis tabellis figuras rerum ad infinitum varias carbone ducere. Hic tu forsan subrides, lector, & fidem in dubium vocas meam. at ego sancte
tibi per Parrhasum, atque adco per ipsum dejero selgem,
me serio loqui. Habet tamen mea oratio suum mysterium: nam pro carbone, arundine atramento illita; pro niveis vero
tabulis, chartis usus est. in quibus, praeter alia multa, belle nostrae gentis historiam depinxit, ac veluti appendicem derelictorum a tempore Mariani Scotti, ad suos deduxit annos. Emoriar, nisi illa malim, quae rerum est gratia & v rietas, oculos & animum semel pascere, quam omnes Zeuxidis Cupidines sexcenties contemplari. Neque haec scribo meo nimium confidens judicio. nam 'Gualterus Conven- mensi, Anglus, in suis annalibus, vultus tantum non spirantes in FlorenIii tabulis approbat, laudat, extollit. δε-
nulphus etiam Hlodunus Castrenses, in Hi oria dritannica, symmetriam, quam exactissime semper observavit, lubenter praedicat. Quid quod varios adfectus, quos idem pro re mirifice expressit, celebraverit Joannes Minus Vero- vicenses in libro, quem de Episcopis I ccensebus scripsit. Praeter haec positim & ipse parergon addere, nisi brevitati studerem. Quare sessiciat lectori cognoscere, Horentium in pretio fuisse, regnante Henrico primo; & diem obiisse nouis Jul. anno D. III 8.
197쪽
CAp. CL. De Banne Merciano. IO A N N E S Mercianus, sic enim appello quia de Re
gibus Merciorum accuratissime scriptit, & alio mihi non est adhuc nomine cognitus, tantae vir lectionis fuit, tantae diligentiae in eruenda antiquitate; ut solus mihi videatur, regulis Merciorum serant enim olim inter Saxones, qui Britanulam occupabant, plures reguli) quandam immortalitatem asseruisse. Si roges, unde id sciam, non gravabor dicerc. nuper, cum essem Vermici, & diverterem ad clivum Magdalenaicum, qui a Verovico quingentis aut eo amplius passibus distans, Avonae fluvii ripis imminet, ut admirator essem giganteae imaginis, quae ibi victoriosissimi GL douis nomine celebratur; reperi inter alios libros historiam
Dannis Rusi ejus dum loci praesidis, de Episcopis Micciorum. in qua Ioannis librum de Regibus Merciorum non modo frequentiuscule citat, verum etiam ejus verba subinde in suum transfert librum; maximeque in eo loco, ubi de Agonii, sive Aganiae civitatis provinciae antiquitate scribit: quam vulgus nunc suceter vocat, ex pristina nobilitate in villam fere rusticam mutatam. Haec ego eursim Rus historiam legens notavi; quae tamen lectores celare nolui. ut neque hoc celabo; Ioannem historiam siuam de Merciorum Regulu cuidam Eustachio dedicasse; quem ego interpretor fuisse Mephani, Anglorum tyranni, filium :quanquam non sum id nescius, circa illa tempora alium Eussachium fuisse in pretio. quare sint haec per conject ram tantum dicta.
C A P. CLI. De Osburno claudiano. OS B U R N U S, monachus Claudianus, sive GDuce-
mensis, vir praeter omnem illius aetatis inem in Latina lingua elegans juxta ac facundus. In philosophia
etiam magna cum felicitate versatus; tum praeterea tam eX-
actus theologus, ut etiam cum veteribus iplis sabsit invidia dicto in conserri possit. Deum immortalem l quantum ille laudis suo peperit coenobio, dum monachus monachos literis instruit, format, adornat. Quantum ille bonarum ho
198쪽
Dg Sc RIPTORI Bus BRITANNICI s. 183 rarum in scribendis libris bene collocaviti neque interim tamen sine eloquentiae nervos in canoras nugas & ingenii ostentationem intendebat. Sacras literas aggressus, magno animo maxima quaeque praestitit; illas meditabatur, illas fere selas interpretabatur. Quo nunc autem spiritu, quo
judicio, qua denique fide illud secerit, dcciorum esto judicium. Illud vero, quod in commentariis suis, dialogis plerunque usus sit, cum philosophis & theologis probatissimis,
cum Graecis, tum Latinis commune habet. Est enim in dialogis nescio quid latentis gratiae, quod lectoris animum delectet, rapiat, detineat. Hamelino, abbati suo, tantae eruinditionis nomine, ter ac quater charus erat. familiaritate usus est Nicolai, nescio an ejusdem coenobii monachi; quem in Prologo Dialogi sui in Genesin hominem sanae doctrinae ac eximiae scientiae appellat. Multa scripsit, quae aliquot a hinc annis ornamento maximo fuerunt Claudianae bibli thecae. Sed cum illustrissimus rex noster Hemicus, ejus arpellationis octavus, palatinam suam bibliothecam Londisi adornaret, libri ab Osburno scripti a Claudia in bibliothecam regis transsati sunt; quos modo nusquam alibi gentium
extare arbitror. nam erant archetypi in nulla nova exemplaria, quantum colligere possum, transcripti. Sed nunc ad indicem librorum, quos pcr dialogos scripsit:
In Genesin. In Exodum. In Deuteronomium In Numeros.
Qui sequuntur continua oratione, non autem per dialogos scripti sunt: Super librum Iudicum, libr. 6. ad Gilibertum episcopum
De Incarnatione Domini. De Nativitate Domini. De Passione Domini,vel De Sacramentis PassionisCis De Resurrectione Domini. Panormia ad Hamelisum abbatem,& hie liber nunc ex tot solus in bibliotheca Claudiana eXtat. vixit regnante Hemico primo & Stephano. CAP.
199쪽
GILBERTUS, Heneae Erinae sectae monachus ac abis I bas fani Petri, monasterii olim celeberrimi in occidentali Londini suburbio, longa pervenit diligentia & I etione veterum scriptorum vel ad scopum exquisitae eruditionis. unde & ejus fama in pretio plane maximo. Studuit in Gallia, Romamque aliquando petiit. Erat ei cum δε- aeo quodam Mogunciacensi celebri & erudito lis magna de Lege Divina: quam & ille postea accurate scriptam Ansebmo Balo, Cantiorum archiepiscopo, per dialogum consecravit. Sunt qui hunc putant Galtam fuisse.
ST E P H A N U S, Anedisinae sanctionis monachus,
omnem solicite volvebat lapidem, ut monasticam viatam, paene extinctam apud Transabrinos crudelissimi Da. Norum incursionibus, integre repararet; Reinfridi monachi vestamenses, reparatoris G1r kr 8c Sinus Phari monasteriorum, exemplum gnaviter secutus. Principio res scit vit monochatum in Sinu Phari, ad ostia racae stu. de quo loco Beda frequentem facit mentionem. At non eX voto successit hic primus conatus, impedientibus partim piratis, Partim etiam repugnante Percio, illius loci possessore. Le-singa, relicto Pharo, petita, nota domus olim Ceddo episcopo, similes priori loco fortunas habuit. Postremo SIephanus taedio si actus, Alani, comitis Britanniae continentis & Richomontaniae, opem petiit. Ille, quae erat hominis humanitas, munificentia, pietas, Mephanum oratorem palatio una cum suburbio, quod extra borealem portam Abo race is urbis habebat, & fano Olavo consecrato, donavit. hinc crevit loci fortuna beneficio Guhelmi Rusi regis, a que adeo aliorum nobilium. Haec Stephanus persentiens, arrepto calamo, monochatus reparati, & collegii Mariani extructi justam posteritati perscripsit rationem; exprimens videlicet eleganti libello, quantae dissicultatis esset, religi nem intermissam, & tantum non emortuam, pristinae resti- ruere valetudini. Floruit industrius Stephanus tempore Gu-
200쪽
DA SCRIPTORI Rus BRITANNICIS. 18sbebis Magni & Guliel. Rus, regum Angliae. Ejus autem imitatus tum studium tum diligentiam monachus quidam Marianus, de nomine mihi incognitus, attexuit historiae Marianae incrementa, usque ad tempora Ea nive arae Vind lesorani, regis Angliae. sed hoc luculento interea comm do ; ut hinc etiam memorabilia Nortabrinae gentis facta
CAP. CLIV. De Gulielmo castrensi.
LIEL MUS, Cui enses coenobii monachuS, una
cum pietate bonas excoluit literas: quo nomine &AUtano, abbati Accens; deinde &, Lanfrauco mortuo, Cantiorum archiepiscopo designato, amicus innotuit. Amicitiae vero causa haec. Hugo Lupus, comes Ne vanus alias minenses, constituto in urbe Legionum monasterio, mutato virginum choro, D. Meroburgae sacro, in societatem monachorum opportune accersivit Anselmtim; ut ejus cum consilio, tum judicio colophonem novo superadderet operi. Ab eo tempore Anselmi nomen in magna plane apud C
Denses gloria; inter quos& hic Guhelmus non infimum
locum obtinuita utque patrono tam eximio, munere aliquo luculento, animi benevolentiam sui aperte ostenderet, arcni
episeopi laudes eleganti carmine complexus est. Quod ubi patronus factum esse intellexerat, & censor candidus perlegerat , laudatum pro dignitate scriptorem epistola accurate scripta donavit: quae & adhuc comparet libro ejus E Iarum secundo: quo etiam & libro extat & altera ad monachos Castrenseris epistola, pietatis & continentiae exemplum magnum. Et quoniam incidimus in mentionem epistolarum Auselmi, lubet hic lectori significare, me invenisse in meo exemplari, veteri quidem illo, carmen ultimis ads tum pagellis, elegiacum videlicet, de laudibus Anselmi, non ineruditum, centum & quatuordecim conflans versiculis. inter quos & hi duo extant: Materiae, fateor, sum tantae pondere pressus; Nec mea musia rei sustinet hujas onus.
Sequitur ibidem & epicedion de morte Auselmi: quod &versiculos ducentos & decem computat. videtur autem ejus dem