Commentarii de scriptoribus Britannicis, auctore Joanne Lelando Londinate. Ex autographo Lelandino nunc primus edidit Antonius Hall ... Tomus primus secundus

발행: 1709년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

rs s Jo. LELANDI COMMENTARII est: ac tria antiqui nominis monasteria, videlicet, Cuns

liberalis credidit. Ferreus ille quidem atque adeo vita indignus, qui hanc amicitiam in tam claro heroe undecumque sanctissimam non laudet, non extollat, non ex animo amet. Sed unde, obsecro, profecta est λ Certe a re nulla

alia, quam ab ipso doctrinae fonte, qui in principe uberrime scaturiebat. Nar ille igitur recte sapiebat, qui scripsit: felicem rempublicam fore, ubi princeps doctus esset, aut inrisae solide faveret. Apparet ex libello de Vita Grimoaldi, alias Grambaldi,

cujus autor mihi de nomine incognitus, Asserium ab Abirado, Mi saxonum rege, una cum Ioanne, forsan Scotu, consilio Ahelredi, Cunitorum archiepiscopi, ad monasterium fani Arrini missos fuisse, ut simοaldum accersirent,& in A liam secum deducerent. Τransfretavit ille, &E Ianniam invisit, anno D. 88s. Alius circiter haec tem-POra episcopus Miroburnesis, vir bonus & summo apud Pedum loco habitus, diem obiici in cujus sedem surringatus est inferius, procurante hoc rege, omnium virtutum aequissimo sane aestimatore. O fortunatum juxta ac cordarum principem, qui potuit & voluit hujusmodi sortis hominem evangelico operi praeficeret O fortunatiorem pontificem, cui contigit sub tam pio principe sancto fungi officio Quid multis moror 3 erat elegans episcopus, dignissimus qui elegantem regem patronum haberet. Ecce tibi, lector,

Pulchrum virtutis certamen. nam quanto magiS patronus

dignitates & fortunas accumulavit, tanto magis Affertur laborabat ejus opinioni & expectationi satisfacere. Longum hic esset singula aperire, & nihil in medium adserre absis dum. Illud certe apponam, quod & Eafri o summe placuit, & a nostro non est alienum instituto. interpretatus enim est librum Aetii de Constitione Philosophiae, aut ut verius loquar, lucidis commentariolis illustravit: quo opere magnam gratiam meruit a principe ad similia animato. cum non desint, qui scribant Ealfridum eundem Edesii librum in Samnicum sermonem postea transtulisse; collegisse etiam sententias aureas quidem illas, ex variis eruditorum operibus, & in parvum volumen collectas, libello Enchiridion

nomen dedisse. Haec ego pauca de Asser e e crassissimis

antiqui-

172쪽

DE SCRIPTORI BuS BRITANNICIS. Is antiquitatis tenebris in lucem erui, quibus percupio illum, annuente genio, vel immortalem facere. Neque hoc interim omittendum, quod viserius patroni sui memoriam, famam, gloriam modis omnibus cum longissimam tum clarissimam essicere studens, ejus vitam atque adeo facta illustria omnia libro Annalium victum eleganter, pro rei majestate, tanquam rarus Apulis, depinxerit; ac demum tabulas vel medio foro spectandas produxerit; qu rum & Mamianus Mouus venustate totus captus, flores ex

eisdem avidus, veluti stellulas, quibus suam interpolaret historiam, selegit.

RU THEL FLEDA, alias E eda & Ethelfrida dicta, filia incomparabilis Eafrid regis & 'esuiuae, mliae Ee redi comitis, a teneris annis assiduam navabat ope

ram literis: id quod ex his Aggeris verbis vel manifestissimum est, ubi de Eafridi filiis de Ethel da loquitur :

Nec etiam illi sine liberali disciplina, inter caetera prae sentis vitae studia, quae nobilibus conveniunt, otiose , & incuriose permittunmr: nam & Psalmos & Saxonicvs libros & maxime Saxonica carmina studiosi didicere, & frequentissime libris utuntur.'' Haec Avertas. Matura annis nupsit Ethelredo, comiti Merciorum, viro cum doctiΩsimo, tum potentissimo, ex quo filiolam tantum unam peperit; cuius in exclusione, ita vehementes dolores & tor mina sensit, ut ab eo tempore venerem nunquam admitte ret. Quantum autem ad magnitudinem animi pertinet, tam incredibilis in ea fuit, ut facilius admirationem, quam mdem mereatur. Nam, regnante Eadvear o fratre 1uo, ipse quoque passim numerosiam In castris militem habebat: quo rum praesidio freta, multoties Danicas turmas profligavit; oppida nova condidit, quae & vallo & fossa munivit. Urbes & castra ab hostibus misere confracta quam celerrime refecit. Chronica fani Neoti, Gulielmus Q Udunensis, Noverinus, Marianus, Menant unus, atque adeo alii quidem multi meis verbis abunde fidem faciunt. Quare ali qui laudatissimam omittam, si hoc unum prius ostendero, quod in ejus sempirernam non modo laudem, sed & gloriam quoque cecinit arguta HeravIoduni mus a.

173쪽

as 8 . Io. LELANDI COMMENTARIIo Esseda potens, O terror virgo virorum, Victrix naturae, nomine digna viri; Te quoque splendidior secit natura puellam, Te probitas fecit nomen habere viri; mutare decet, sed solum nomina sexus, Tu regina potens, reXque trophaea parans. Jam nec Caesarei tantum meruere triumphi, Caesare splendidior virgo virago, Vale. Obiit, regnante Earieardo fratre, sed mortuo marito; cum quo Claudiae in fano Osual o regi sacro, monasterio , se posito, sepulta est. Reliquit regii generis puellam, cujus h

reditatem GAeardus patruus, matris vivae, quantumvis sororis, nec divitias nec fastum, & multo minus potentiam aequo ferens animo, avarus invasit.

C A P. CXXI. De quatuor Serionibus.

SERLONES quatuor , literis commendant Brisan.

nisi scriptores; quorum numero qui primus, circiter Euhelsiani regis tempora in pretio fuit. Lis huic erat cum monachis avariS, ut ego conjecturam facio, fani Servatoris Duraverni Cantiorum; quo nomine instigatus scripsit libellum in Sordes Monachreum, carmine 11bilos assectante: sed interim tam acri, vehementi, atque adeo aculeato, ut stigmata vulnerum majora nulla, vel serpentes ipsi, quantumvis sibilantes, reliquissent. Tam enim ingeniose arguta sunt, quae scripsit, Camarinam improborum movens, ut vel fasticiose cuivis, vel nauseanti aures juxta ac oeulos facile eX- citent. Usus est, ut ipsemet fatetur, patrono & defensoret done, qui ex episcopo Gnnigens apud AIIrebates in ripa Tamesna, factus est Cantiorum, mortuo Wolfhelmo, archiepiscopus. Sunt, qui hunc pro Sunnige i Viletodia nensem, & Clarofontanum episcopum appellent. Utcunque sit, ego libellum Serionis monachomastigis reperi Claro furi Durorreum. II. Secundus Serto aliquot in locis Gahebnum Meilduven. sem eximium laudatorem habet. & praecipue lib. . de Re gibus Anglorum. Is gonere Nortomannus erat, & abba

GDecassensis designatus beneficio Suhelmi Magni, de quo

174쪽

DE sc RIPTORI Bus BRITANNICIS. Iss& haec Melidunensis : uis possit praeterire Serionem, a batem GDecasrensem, qui locum illum ex humili & paene nullo ad gloriosum provectum extulit. God fridus, praeses monachorum, qui Hentam Simenoriam coluerunt, vir & ipse literatissimus, ut ex eodem Meildunens liquido apparet, adjunctus est Serioni hac commendatissimus laude: Nec memoria Godefridi Wintoniensis ire debet in perditum, qui temporibus his literatura & religione insignis ruit. Literaturam testantur plures libri, plures & 'solae familiari illo & dulci stylo editae : maximeque 'gramin mata, quae satyrico modo absolvit; praeterea Versus de Primatum Angliae laudibus. ' Haec & plura fautor Meil-dunensis. ωdefridus amicus Serioni incomparabili amico mortuo hoc distichon, epitaphii loco, consecravit: Ecclesiae murus cecidit, Serione cadente, Virtutis gladius, buccina justitiae. III. Τertius Serto ex decano Severianae ecclesiae factus est abbas ctriniensis, aliter Grencstrensis. IV. Serto denique quartus ex canonico Eboracensi factus monachus Antanus, deinde & ArrchosaEensis ; quo diactante, Hugo Archosainss perscripsit res gestas Antani

monasterii, ac originem una cum incremento Arnardinae

in Anglia sectae. Haec cum scripsissem, incidi in catalogum librorum bibliothecae Rameseranae, a quo intellexi Serknem monachum Tauroverni Cantiorum scripsisse, nisi titulus fallit, commentar. in Pentateuchum, libellum Nimerentiarum, ac alterum de Proverbiis.

CAP. CXXII. De Stilpano.

ET HEL STANI Anglorum monarchae vitam & egre pia facta scripsere quidem multi; inter quos praeeipui sunt Faurentius miscensis, Guhelmus Meil uuenses, Eo-gerus Howdenus, & Henricus Henautodunenses. nemo tamen ex his ita fuse & cleganter rem tractavit, ac Guliebmus Melidunenses. Illum igitur sequar, at non hoc nomine, ut quaecunque is de tam invicto principe ediderit, tanquam ab ovo, repetam: sed in memoriam ut redigam, quod unus ex multis Ethe avum 1 literis laudaverit. ΡΟ-

175쪽

χω . Io. LELANDI COMMENTARII terat certe Ghelmus praeter alios historiographos in hac parte judex optimus esse; ut qui inter monacsos Meil-nenses vixerit, quibus sepulturae suae curam moriens comis mendavit ; 8c quibus, ut credibile est, librariam supellectilem multam reliquerit. At demus hunc regem, Gubelmum, quantum ad eruditionem penineat, nunquam habuisse la datorem. non desunt tamen justae conjecturae, quae facile persuadeant eum fuisse doctarum artium amatorem. Principio Afridum Magnum avum habuit, tam amantem literarum, quam qui unquam fuit maxime. tum etiam erat ejus avunculus Ethelis ardus, non infimus Uracarum

scholarum cestor; quorum ille forsitan diligentiam sedulo imitatus est. Sed sint hae nudae conjecturae. quod sequitur mihi percognitum est. Paucis abhinc annis fui in Rudauens bibliotheca, ubi reperi aliquot non indoctos libros, venerandae vetustatis thesauros, ab ipso Ethel ano, ut ex inscriptionibus apparuit , monachis dono datos. ex illis unum, capim cum antiquitate tum majestate operis serat enim de Θnodis Ponitriciis ) in palatinam bibliothecam illustrissimi regis. Henrici octavi transtuli, at prius hoc hexastico inscriptum:

Ethel anus erat nostrae pars maXima curae,

Cujus nota mihi bibliotheca fuit. Illo sublato, sexcentos amplius annos Pulvere delitui squallidus atque situ: Donec me pietas Magni revocavit ad auras Henrici, digno restituitque loco. Jam utcunque liquet Ethel anuvi bonorum librorum futue amatorem; eundemque, ut ego inde colligo, rem lia terariam coluisse. subserviunt & nostrae opinioni cujusdam non ineruditi laudatoris Ethel fani versiculi:

Extimuit rigidos, ferula crepitante, magistros: Et potans avidis doctrinae mella medullis Decurrit teneros, sed non pueriliter, annoS. At quae Gulielmus adsert longe, inquam, certiora sunt, scribit enim Ethelmnum usum fuisse calamo; atque adeo se vidisse librum ab eo scriptum: quamvis in illo Latinae linguae puritatem desideret. Ergone expungerem ex Erudi

torum

176쪽

DA SCRIPTORI Bus BRITANNICIS. I 6Irarum albo tanti principis nomen, parva impersecti styli macula aspersum p Non certe; cum magnis viris vel tentavisse, ut Latine scriberent, non leve sit. Mihi equidem mirum videtur, quo pacto aliquid lingua peregrina exarare' potuerit; praesertim, cum esset tot vanicarum irruptionum procellis impetitus. sed regem mediocriter doctum his m dis illustraviue nunc satis sit.

C A P. CXXIII. De Dun M.

DUNSTANI vitam Osbarnus, Dur emenses minnachus , cura non exigua posteritati, edito libello, commendavit. Sed ejus ita evicit industriam omnem Gulielmus a Maria phLearia, duobus de eadem materia libellis in publicum emissis, ut longo illius post se cum industriam, tum eloquentiam intervallo reliquerit. Nos igitur, quoniam opus tam praeclarum apud paucissimos manu scriptum extar, carptim, & veluti in transcursu, tam Hune sem secuti, brevissime ejus vitam indicabimus. Munus, nobilis Hersam & Gisia ithae filius, ado lescentulus linguarum cognitioni operam dedit strenuam. Maturior vero annis factus, ab Gχω ego Calis, postea Simmorum episcopo, ejus consanguineo, & aliquando minnacho Geb burgens, sacris Henrae Simenorum initiatus est. Deinde Ethelmum patruum suum, ex episcopo FonIano archiepiscopum Canitarum factum, invisit: cujus opera cognitivimus Ethe tano tandem fuit. Non aeque hunc tulit successum tantum invidia; &, instillato in aures nobilium veneno, effecit subito, ut aver principe exularet aula. Tum ille Mentam rursus se contulit ; ac, ibi presbyter consecratus, consilio Easphert monasticam vitam Gis oburgi prosesitis est. At tempus hoc vul- mus persanavit; & ille, solida Eadmianae beatus gratia, fit abba Gesseburge is coenobii, quod insigniter & reparavit,& auxit. Nec longo post tempore, mortuo Ethelgaro, episcopo Gid Odunensi, Ea edus rex eum illi honorem o tulit; sed oblatum modeste recusavit, Afuoli dignit

tem adoptans. Mortuo Eadredo, Ea nus rex monachomastix successit; quo regnante, Dunsimus, malitia Ealgiva pelli-

177쪽

I6a . Jo. LELANDI COMMENTARIIcis, exulabat apud Earnulphum, Handriae comitem. At postquam is diem obiisset, reversius est; & in synodo Hra, mordens, 1 morte Cenereales, IVD-- episcopi, in antistitem electus est. Sequentibus quoque annis fit episcopus Londinenses; ac Odone 1 terris aci coelum transsato, fit ar chiepiscopus, favente Eadgaro rege, Cautiorum: quo tempore & Romam petiit; & feliciter ad suos, confecto itiis nere, reversus est. Omitto dicere de singulari gratia, qua illum Eadgarus, supra quam cuiquam credibale, prosecutus

est. non tamen temere omissurus ea, quae Mellaunensis libro primo de ejus eruditione, ad nostrum praesens maxime institutum pertinente, candide refert: Horum ergo discu

plinam s Hibernos & Anglos Gessiburgam frequentantes

intelligit in sacram scripturam medullitus ad extremam si tietatem exhausit. Saecularium literarum quiddam neglia gendum, nonnihil etiam appetendum putavit. Poetarum siquidem scripta duntaxat, quae fabulas strepunt, & artes,

quae citra utilitatem animae armant eloquium, transeun- ter audivit. Arithmeticam porro cum geometria, & astr

nomia ac musica, quae appendent, gratanter addidicit, & diligenter excoluit. & quippe in illis & magna exercitatio scientiae, & veritatis integra castitas, & mirabilium Dei non vana consideratio. Harum scientiam Hibernienses pro magno pollicentur; caeterum ad formanda Latine verba, & ad integre loquendum minus idonei. Quapro-

pter cum caeterarum, tum maxime musices dulcedine V captus, instrumenta ejus tum ipse excercere, tum ab aliis

excerceri dulce habere: ipse citharam, si quando a literis vacaret, sumere; ipse dulci strepitu resonantia fila qua- tere.' Et libro de ejus Vita secundo sic loquitur: strinam multam, sicut ante dictum est, per Dei gratiam hauserat: quia in ejus cum strenuitate studii praecellebat vivacitas ingenii. Doctrinae porro res duae adminicae bantur: eloquentia elimata, sed illaborata; dictorumque executio prompta & integra.

CAP. CXXIV. De Ealfrido, monacho.

ΕALFRIDUS monachus olim, ut colligo, Gess burgensis, familiarissimus Bu avo, ejusdem loci a

bati : a quo in gubernatorem Mei ulph,curiae consecratus I est,

178쪽

DR sc RIPTORI Eus BRITANNICIS. I 63

est, ut docet Meuisuensis libro de ejus Visa secundo. ubia literis & religione sic egregie laudatur: Tum vero Dun- flantis ibidem Eadfriaum, cui multum religionis, pluri- mum vero literarum inesse cognoverat, abbatem constituit. Nec multo post in Cridisdunensem episcopum, qui nunc Exoniensis, virum singularis utrobique industriae, hic in construendis aedificiis,ibi in refraenandis clericis. Hunc ego esse crediderim, de quo Meildunensis ad hunc modum invita D. Asrielmi, episcopi Clarofontani, loquitur: Li- teris itaque ad plenum instructus, Latinae quoque linguae non neg)igebat carmina; adeo ut, teste libro Ealfridi, de quo superius dixi, nulla unquam aetate par ei quiu quam fuerit, poesin Anglice posse facere, cantum com- ponere, eadem apposite posse vel canere, vel dicere. D nique commemorat Eta idus carmen triviale, quod ad huc vulgo cantitatur, Arielmum fecisse.' Hactenus udunenses. Idem quoque ejusdem Ealfridi in opere de Ponti cibus Anglicis mentionem facit. Illud interim excutiendum, num idem sit Ea idus, quem in libro de ANILquitate GD uurgens abbatem ejusdem loci facit.

ET HEL NOLDUS, gallinae filius albae, a teneris

unguiculis ad literarum cognitionem flagranti quodam studio se totum convertebat. Cumque maturior jam aetas eum quasi virum fecisset, coepit cogitare de quieto quodam vivendi genere. Monachatus tunc temporis pietas cogitanti

perplacuit: unde & Gessoburgum, antiquiuimum simul &celeberrimum monasterium, Dunsiano sedulam impensurus operam, petiit; id ouod manifeste ex his verbis liquet, quae comparent primo libro Gul Meriaunensis, de Vita Nisi Damiani: Confluxerunt eruditi, gratia Dunsiani, Gla- Iconiam.' Et paulo inserius haec quoque refert: Unum pro exemplo Ethelisudum advoco, quia de pluribus di-

cere in immensum esset pergere. Is nec iners nec impru- dens, nec praeterea tenuis patrimonii clericus, cum multa in monasterio ejus voluntati occurrerent, quae illum obviis , ' manibus exciperent, solum omnium mortalium Nunsa - num suae vitae consiliarium elegit, illius commilitium, il-

179쪽

164 Jo. LELANDI COMMENTARII lius contubernium desiderans, ei convivere, ei commori exaestuans. Venit igitur Glesconiam, & ibi grammaticam

metricamque artem edoctus, postremo etiam monachus

ς factus. ' Haec Meildunenses. Abban unam, nobile olim CF ae mi saxonum monumentum, Danorum violentia comeussim, Eatareae regis pietate multa insigniter reparatum est, designato Etheloeatri praeside. Unde, regnante Ea garo philomonacho, rursum idem novis, sed amplissimis fortunis coenobium in gratiam EtheMuri exauctum: quo tempore Hrighthunus, episcopus Hemae Smencirum, relictis terris, coelum petiit, succedente in eadem dignitate helisoldo, suo principi commendatissimo. Quid tum ille Monasteria bellica clade collapsa restituere, praesertim apud Glastos. Hinc Petri Burgus, Thornega, Anguilgaria repurata monasteria. Ramesegae etiam, exorato Ail no, Osro. anglorum comite nobiliss. fundamenta ingentia jacta sunt. Hinc monasteria mentae Simenorum & alibi, ejectis, nescio quo iure, canonicis, constituta sunt. Postremo illud eximiae plane laudis erat, quod literatos, literatus & ipse, maximi fecerit. Inter quos & Africus grammaticus, Imbsanus praecentor, & Euelarus ex monacho Abba u. nensi, Nisi monaserit, quod Hentae S menorum enituit, fundatore Apredo Magno, abbas, clari fuerunt. Ipse vero in mathesi non leviter eruditus, opus elimatum & rotundum de Planetis, Regionibus, O Climatibus Mundi, tanquam victurum ingenii monumentum, posteritati reliquit. Multa de hoc antistite tum a Gut Meildunensi, tum , Richarvi

Eligens & Hugone Alia scripta sunt. CAP. CXXVI. Demostimo.

WoLSTANUS, monachus Ventant coenobii apud

Sisenos, discipulus atque idem alumnus fuit Ethel muri episcopi; qui, canonicis expulsis, monachos in Ven- Ianam ecclesiam induxit. Deum immortalem l quantum ille religionis infucatae, quantum pietatis, quantum nervo eruditionis sub tanto hausit praeceptore. Sed nostrum non est in praesentia institutum vel religionis vel pietatis exempla altius repetere; 1 doctrina nostra rectius pendet oratio. Dicite igitur, felicis memoriae musae, quibus animum praecipue studiis intenderit. Nam, vobis dictantibus,

Disiti so

180쪽

Dg sc RIPTORI Rus BRITANNICIS. 16ssermo quovis melle dulcior instar torrentis defluet. Carmen praeter caetera juvenis coluit, cujus illecebris captus, aegre aliquando liberiorem dicendi campum ingrediebatur: tentavit tamen, idque cupa felicitate aliqua.. At ut maxime aptus erat ad numeros, ita ad illos, tanouam ad delicias suas, semper reis currebat. Nec defuit vox bene canora, ut neque summaeanendi peritia; quo utroque nomine collegianis sitas tercharus erat. unde tandem & praecentor factus, quod genus magistratus apud monachos in magno olim pretio. Porro siquis nunc quaeret, quid scripserit, huic pro me respondebit Gul Meudunensis, cujus haec sunt verba, E 39. c. libri secundi de Regibus Anglorum : Hujus t Ethel οι dum, episcopum Uentanum, intelligit) vitam k is

uus quiciam, cantor Imrntoniensis, discipulus eius scilicet & alumnus, composuit stylo mediocri. Fecit & aliud opus de nnorum Harmonia, eruditi Angli ' judicium, homo

vitae bonae & eloquentiae castigatae. Vi Ego praeterea, cum nuper essem in Durorestum provincia reperi in Claro n-

alias Stiroburnens, bibliotheca duos libros de Translatione O Miraculis D. Suithunt, olim praesulis Ventanae urbis, quos t Phego, ejusdem civitatis episcopo, dedic

viti Utque gustum carminis lector habeat, quatuor appo nam versus, ex praefatione primi libri desumptos: 'Sit licet aegra mihi sine dogmatis igne loquela, e . .

Nec valeam tanto scribere digna viro: Hoc tamen exiguum, quod defero, munus amoris

Commendare tibi, magne pater, studui. Carmen tamen, ut ingenue fatear, subinde impar & inet quale; usque adeo, ut aliquando fere dixeram barbariem sapiat. H1urgit tamen non raro vel ad justam eloquςntiam,

ut in his primi libri versibus: 'Alma fuit vicina dies solennis & orbi,

Qua sacer antistes domini Sisithanus ab isto Corpore mortali felici tramite migrans, Aurea perpetui conscendit praemia regni. iQuare quod vitii in carmine est, adscribat candidus lector barbaro saeculo, in quo mirum certe Mosanum potuisse

' Liber impressi Iegit indiatum.

aliquid

SEARCH

MENU NAVIGATION