Commentarii de scriptoribus Britannicis, auctore Joanne Lelando Londinate. Ex autographo Lelandino nunc primus edidit Antonius Hall ... Tomus primus secundus

발행: 1709년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

186 Jo. LELANDI COMMENTARI Edem amoris esse, cujus & encomiasticon. at an haec Gu-Belmi Cusrensis industria scripta fuerint, an ab Eadmero Durovernensi, comite notissimo Auselmi, & ejus vitae per historiam illustratore, non temere assirmo.

C A P. CLV. De Rehardo Eboracens.

RICHARDUS Eboracensis, monachus fani t --riae, quod & Eboraci ad Isarum flu. magnificentissime situm erat, vitam plane continentissimam adolescens duxit, bonis litetis & pietati unice studens. unde & abba vicarius ibidem constitutus est. Maturis postea annis pertaesus vitae, ut sibi videbatur, non satis austerae, Fontes commigravit, duodeno monachorum choro doctissimorum atque Optimorum comitatus, ac cister rensium sectae se addixit, anno a Chriso nato II 32. pr. non. Octobr. Hujus tam

undecunque illustris chori si1c meminit Hugo Charcho algeniis in libro de Origine Aviani Coenobii: Egressi una cum eo Rachardus lacrista, Ranulphus, Thomas, Gamesius, 'mo, Robertus de Suem, Gam idus, Gualterrus, Gregorius, Gervasius, Rodolphus, Alexander' Haec ille. Quid ego dicam de horum vel eruditione vel pietate p Ut breviter suprema attingam, fuere suo saeculo clarissima mundi

lumina.

CAP. CLVI. De Nicolao, Monacho. NICOLA I monachi, in vita Osburni Claudiani, paulo superius mentionem feci; referens videlicet, at alieno testimonio, qua fama, qua autoritate, quo denique judicio in literis enituerit. At a me illud mihi factum videtur Paulo tenuius, quam tanti viri dignitas, ab Osburno paucis equidem sed magnifice Iaudati, posceret. Volentem vero me nunc fusius de tam illustri viro loqui materia justa paene deserit; nisi aequus lector huc aliquo spectare judicet Nicolaum, abbatem fani Albani, qui librum non inelegantem de Conceptione Virginis scripsit, & Hugoni, fani Remigii abbati , dedicavit. temporis ratio in hac parte conjecturam vehementer auget meam. Quid quod & Gotcunus Hertinianus, historiographus inprimis notus, in vita INDUAE,

Nicolai,

202쪽

DE SCRIPTORI Bus BRITANNICIS. 187

Nicolai, archidiaconi Lindociatui, inter eruditos praeclari meminit. Nihil tamen hic temere definio.

CAP. CLVII. De Gualterio in eo. GUALTERIUS E paras, archidiaconus Isidis

H, a Gallifrido Monaemathensi, Hemico Menani unens, atque adeo aliis historiarum scriptoribus candide celebratus est. sed hoc praecipue facto memorabili, quod veterum indagator sedulus librorum ex Armorisa Brisannicam historiam, Tritannice scriptam, ad suos Brisannos red Xerit, ac publicam esse voluerit. Disquirenti autem, cui pintissimum opus plausibile, at interim reconditum, interpretandum traderet, Galgostiaeus Monaemurhensis Eritannicissemus opportune admodum occurrit. cui & provinciam delegavit. Acceptam vero ille interpretis curam diligentis sime exegit, & historiam Britannicam latinitate donavit. Irrepserant fabulae ac vanitates in hanc historiam multae, quas ille interpretatas, non tanquam vera asseruit: reliquit pintius acri doctorum judicio qualiacunque illa discutienda. Sunt, qui putant Gualterium ipsum rerum suo tempore ginstarum annales concinnasse. Ranulphus Higeianus Castrenis, si recte memini, scribit in quodam prologo se usurum alterii Oxonis is historica autoritate. Floruit Guast rius, imperante in Anglia Henrico Belgoclerico.

CAP. CLVIII. De Osberto clarano.

OS BERT US, Stoehae tauranae alumnus, monachus fani Petri, quod Londis celeberrimum est, virtutem & bonas literas praeter caetera quaeque merito excoluit. Non defuit instituto, tam undecunque nonesto, suum prae mium. nam eo nomine praeses secundarius monachis Petrinis, suffiagio publico, gesignatus est. Auxerat in imme sum gloriam fani Petra Ea veredus rex, Eihelred filius. primus regum sui generis ibidem moriens sepultus est. Fuit ille quidem vir magnae simplicitatis, & apud plerosque sanctitatis calculo celebris. Noluit Osbertus tam clari princi pis vitam & facta illustria posteritati obscura esse: & OP

portune, arrepto calamo, vitam tanti herois accurata per

scripsit

203쪽

188 I o. LELANDI COMMENTARII scripsit diligentia, nec minori elegantia aut fide. Opus vero dedicavit Aiserico, legato Innocentis poni. Rom. Scripsit etiam vitam Ethelberti martyris. quem librum dedicavit G Hiberio, episcopo Hensoribens.

RANULPHI monachi obiter memini paulo superius in vita Ricbardi Eburacenses; ubi de tredecim monachorum commigratione a Mariano coenobio ad Fontes. Hic, quoniam fama seriptorem fuisse confirmat, in medium

afferam id quod Hugo KkehUulgens s de eo in historia,

quam de Rebus Fontani caenobii concinnavit, praedicat: Sigisardus, episcopus Argeois in Norvagia, ad mona- sterium Fontanum venit, & conventum monachorum cum Ranulpti abbate secum deserendum magnis precibus im- petravit, anno D. H s. & eundem L a novo monasterio donavit.' Saxo Grammaticus in Himriae Danicae libro IO. haec recitat: Nec minus Narvagia Bernares ex Anglia profecti saluberrima admonitione profecit. ' Hac innus Saxo. Hunc ego Ranu hum Bernardinum fuisse

certe puto.

CAP. CLX. De Simeone Dun mens.

SIMEON, praecentor Dunolmen is ecclesiae, cum primariis sies saeculi monachis jure conserendus optimo; intelligens res Transhinorum gestas, tum scriptorum negligentia socordiaque, praevalentibus tot Danicis bellis, tum iniquitate temporis ita obseuras, & in silentio pressas delitere; ut brevi in oblivionem interitumque, nisi eas diligentis altiqua docti investigatoris cura repararet, colligeret, in Ordinem reserret, pervenirent. Quare rationem solicitus apud se inibat, qua malo instanti occurreret. Multa tandem cogiis tanti hoc succurrit in primis & necessarium & utile: ut reliquias bibliothecarum, a Danis spoliatarum, anxie dis uureret. nam monachi Liudisfarnenses, Coque dant, mutensies, Gerovicenses, Heromusenses, Hagumldenses, Sin phareines, Velandunenses, Lesingant, Ripodunens , Dino Dani, denique Eboracenses, Danorum tyrannidem miseri

204쪽

DE Sc RIPTORI BuS BRITANNICIS. I 89 miseri fugientes, aliquam veteris historiae supellectilem, Zecognitionis rerum sui temporis secum detulerant, & indies conservaverant; quaS fcliceis aliquando futuras sperabant. Haec omnia perquisivit, invenit, excussit curiosa Simeonis diligentia; utque adeo, ut ante ardorem studi i nulla ex parte remiserit, quam historiam gentis Nor Iasemae a. tempore de Girovicensis, ad Stephani tyranni regnum accurate perduxisset. Non hic decrevi Simeonis encomiastes esse. ejus immor tale opus est, atque adeo erit, me reticente. Tantum interim lectorem admonitum volo, fuisse quendam Rogerium Move- denum, hominem non indoctum, qui eadem, qua ille, serie historiam deduxit a Beda ad Panms regis imperium: quem ob historiam auctam ut merito probandum putem; ita improbandum, quod picta Simeonrs prata, nulla ejus nominis mentione prorsus habita, compilaverit.

C A P. CLXI. De Galliseido Arturio.

GALLO FRIDUS Ariurius, nono gae, quae e lebris & antiqua urbs est Cambriae, posita quidem i ter duos fluvios, Monam & Hagam, unde & nomen sumpsit,

natus erat. Num tamen ibidem in bonis literis, ad maturam usque aetatem, informatus fuerit, certo adfirmare non Possum: ut neque utrum monachus fuit. quanquam utrumque aliquam veri speciem prae se fert. Nam Monae Eenedicti-nortim coenobium nuper erat; sed cujus antiquitatis mihi incertum. & illis temporibus soli sere monachi, cum alibi, tum praecipue in nostra Britannia, docti erant. Causa autem naec fuit. nondum VI s Hadum, non Granta, florentes nunc academiae, alte capita extulerant. emerserant tamen;

sed ita, ut Danica barbarie, vi, furore aliquoties deprimerentur. Quare quae celebria erant monasteria, erant etiam& gymnasia, perinde atque olim ante diminutum Saxonum imperium . monachique non ventrem lautis epulis, sed an,

mum pulcherrimis studiis perpascebant. Quid multis in comfirmanda conjectura moror λ Illud liquido constat, Galgostrudum, quantum tempora patiebantur, nec carmine, nec statuta oratione indoctum fuisse. id quod ne ipsi quidem Itali, qui, tum non usque adeo pure & exacte Latini, vivebant, mihi

Di iligi

205쪽

yso Jo. LELANDI COMMENTARII mihi pernegarent. quanquam non haec res mihi curae est, ut autorem ab eloquentia laudem. Aliud est longe nobilius, illustrius, magnificentius, quod me sedulo hortatur monetque, immo jubet potius cogitque, ut illum, idque accurata oratione, eXtollam. Solus etenim est, qui diligentia sua, nunquam satis laudata, bonam partem Britannicae antiquitatis ab interitu plane vindicavit. rumpantur ut ilia Codris, aliter & scribentibus & sentientibus.

Non tamen sum usque adeo malus rerum aestimator, ut

putem Gallifridum tanta & tam integra fide in scribendanistoria iuisse, ut nunquam a vero latum culmum erraverit.

cum manifeste liqueat incerta pro certis, vana pro veris ab illo esse aliquoties scripta. Et quis, obsecro te candide lector, inter historicos in eodem luto non haesit Ga inridus tamen in primis veniam meretur, qui ingenue fatetur, se tantum interpretis usum fuisse ossicio; id est historiam Britannicam, Britannice scriptam, Latinitate donavisse. 8Summopere delectabatur lectione antiquarum rerum, maximeque Britannacarum. Delectabatur etiam doctorum

consuetudine: unde intervenit illi familiaritas cum Gualtero, archidiacono Iliacorum, homine ejusdem prorsus instituti& animi. nam tam diligenter vetereis bibliothecas invisebat, avidus quam qui maxime eruendi docta veterum autorum in lucem monimenta. Quod cum aliquandiu strenue fecisset, & casu inter Armoricanos diversaretur, incidit in historiam Britanniae, Britannice scriptam. Tum vero, tanquam ingentem nactus thesaurum, impendio gaudebat;

pauloque post in Angliam transfretans, librum GHfrido,

viro citra controversiam in Eritannica lingua exercitatis simo, transferendum tradidit. Atque hic fuit Gualterus, ne quis ignoret, qui de rebus nostris proprio marte privatam 1 Bruannica, ut autor est Ranu bus Castrenses, HL Ilariam scripsit. Gallifridus vero, antiquo exemplari supra quam cuiquam credibile est delectatus, historiam Eritannicam Lasianitate donavit, inque octo libros divisit. quos Roberto, duci Claudiano, postea dedicavit. Transtulit etiam in La-

Hie loci in MS. sequitur longa, & bene erudita , disceptatio adversus Pol dorum Virgilium quem Codrum appellat) de Arturia rege ; sed, propria auctoris minu, ideo ἰcthola confossa, quoci singularem ea de re tractatum perscripserat.

tinam

206쪽

DE SCRIPTORI BuS BRITANNICIS. I9 Itiuum linguam Prophetias Merlini Ambrosi; quas, addita

praefatione, Alexandro, episcopo Gndens, commendavit. quanquam in multis exemplaribus libellus ille historiae H rannicae, Gallistido translatae, tanquam quartus inseritur: quo modo si sumas, Britannica historia novem libros continet. Praeterea Vitam emeriani Caleaeonii, ad Roberium episcopum, non contemnendo edidit carmine; quod ego nuper avide legebam , cum essem Gessoburgi Somurotris gum. Pollicebatur etiam, Σ. c. octavi libri H ortae Britan. nicae, transsaturum se, ex lingua Britannica in Latinam,

librum de Exilis Ecele sicorum virorum Britanniae. quod

num fecerit, nondum satis cognitum habeo. Aliud tamen, idque memoria non indignum, cognitum habeo ex Annali-hus Ioannis, abbatis Burgensis; nempe Gallisti iam designatum fuisse episcopum Elatensem, anno D. raso. Est enim Hvium sedes episcopalis, in citeriori parte Cambri ab Elois fluvio praeterlabente sic dictum; BritanniceMevocatur Gan-Elisi, id est locus vel ecclesia super Hesum fluvium posita. sed recentiores nomen loco indidere fanum apti. Sed jam finis esto nostrae de Galgostiri orationis; qui in pretio fuit, regnante in Anglia Henrico primo.

vagant synchronius fuit; vir, ut ex ultimo capitulo historiae Britannicae apparet, totus consecratuS ad reS gestaS recentium regulorum Pisanniae illustrandas. Recentiores

enim regulos appello, qui post mortem Catamal si, d florescente justa Eritannici nominis gloria, Cambriam &Coriaram, montanas regiones, tanquam loca munita, &Saxonibus male pervia, possidebant, donec superveniret Gulielmus Nor Iomaunus, a cujus imperii tempore secundo decreverunt. Fuit hic dicendi campus plane latissimus, &qui non modo Caradocianae, sed etiam Caesarianae aut ι-vianae eloquentiae par esset. Quid tamen in tam foecunda materia praestiterit, nihil certi, quod referam, habeo; quia nihil ab illo, quod sciam, scriptum vidi. Certissimum interim est historiam recentiorum principum, qui reliquiis Britannorum praefuerunt, passim adhuc volare, sed Bruannice

207쪽

I a Jo. LELANDI COMMENTARIInice scriptam, inter manus Cambrorum. Non ausim tamen adfirmare Curadocum hujus historiae autorem fuisse, cum mihi non constat, utrum Britannice an Latine scripserit. Ut demus autem Artavnice scripsisse, non statim sequitur, Caradocum autorem Operis fuisse, nisi antiqui codices, inscripto nomine, fidem faciant. nam & alios multos de rebus Cambricis Hritannice scripssse non dubium est. Et ut ego id quod sentio ingenue loquar, crediderim Caradocum Latina, non Cambrica lingua in scribenda historia usum fuisse. Quomodocunque sit, dabo operam, ut, si uspiam extet, in lucem prodeat. Sic etenim futurum est, ut multa de rebus Britannicis scitu certe dignissima, tanquam postliminio ad suam famam & gloriam redeant.

GUI MUNDUS, ex sacellano Henrici Eoclerichregis Angluae, factus Augusimanae sectae canonicus, gloriam cum 1 literis, tum maxime a religione sibi ingentem plane comparavit; & comparatam placida quadam morum candidorum dexteritate mirifice auxit. Frigebat id temporis fanum apud Hidis Vrdum, D. Freae idae sacrum,

nescio qua incolarum negligentia. Senserat hanc cladem Rogerius, Severianus episcopuS, cujus tunc, ut ego colligo, ditionis locus ille fuit; ac maturo consilio usus, collegio misere laboranti remedium, idque praesenti 1simum, pius contulit : de quo & Ghelmus a Meildulph,caria, libro de

Ponti cibus Anglicis quarto haec scribit: Nostro tempore paucis ibidem clericis, qui pro libito viverent, residuis ἔ datus ille locus , Rogeris, Sarrabisiensi episcopo, GH-

mundo, excellentis literaturae, & non aspernandae religio- nis canonico. qui non inoperose commisso insedans mu- neri, multos ibi canonicos regulariter victuros Deo ex-

hibuit. ' Haec ille. Thomas Rodeburnus, mentanus, haud dissimilia refert, & facto annum D. IIII. attribuit. At chm-nica fani Fredimoidae pronunciant Henricum primum, regem Austae, hoc munus Guidoni contulisse. A quo tempore usque ad potentiam Thomue se Aesegi, Gippovicani, viri apud Henricum octavum in gratia flavrantissima, canonicos Augusinianos aluitis

208쪽

DE SCRIPTORI BuS BRITANNICIS. I 3Ille memor studiorum, quae juvenis Utau ad Hadum excoluit, opus ibidem novum incepit; quale quidem, quantum ad studiorum sedem pertinet, priores nostri, mea sententia, videre nulli : sed neque posteriores videbunt. Tanta erat loci cum moles, tum 1plendor; ut nihil interim de d natione latifundiorum loquar. Tam laetis principiis finis assuit tristissimus. nam cum annus unuS aut alter, egregie rebus omnibus comparatis, supremis partibus deesset operis: continuo talis orta est calamitas, quae autorem tant

rum rerum solita omnino excussit principis gratia: unde Beuna collegii instituti fortuna amplissima, quari tota, concidit. At longe piissimus princeps Henricus octavus, tam augusti misertus loci, decano & praebendariis numero Ia. in coli gio sui nominis ibidem constituto, inchoati operis septum. adjectis fortunis non contemnendis, dono dedit: in quarum parte & ego illitas bona gratia haereo.

CAP. CLXIV. De Gilberto Sempringanun GILBERTUS Sem ingamus, ex Lindensi provin

cia oriundus, Pocelini filius atque haeres, fuit corpore non admodum specioso, sed mente ad omnes virtutes plane composita; id quod ex ejus facile apparebit vita, quam nos hic paucis subjiciemus. Primis igitur adolescentiae annis λι am studendi gratia petiit,ut quod corpori defuit, ad formam animi accederet. eratque labor ille suo autori selix ac faustus: nam singulari quadam diligentia, tanquam duce multo certissima, usus, eo tandem pervenit, quo maxime voluit; nempe ad eruditionem, non pictam, .non floridam, non ostentatricem quidem illam; sed gravem, solidam, modestam. Talis utique belle conveniebat viro, cui nihil prius sunquam, aut antiquius fuit, quam puram vitam purioribus moribus informare. Ita demum, comparatis literis, non inglorius D esiam suam reversus est: ubi postea tot clara vitae undecunque sanetie exempla populo exhibuit, ut, comfluentibus ad illum cum mulieribus tum viris selectissimis, Coenobia brevi aliquot, praescriptis novis sed castissimis vivendi sanctionibus, erexerit: quorum illud celeberrimum, atque adeo primum erat, quod in pago Semprangameus

selo natali, construxit. otque haec quidem ab illo acta,

. N . regnante ,

209쪽

I9 IO. . LELANDI COMMENTARII regnante Stephano tyranno. Postea vero Gadiam repetiit, & decreta, quae suis sectatoribus praescripsit, Enenio tertio, tontifici Romano, examinanda obtulit. Romanus autem, colinodato hominis tam sancto instituto, novae sectae autoritatem addidit: denique consecto pro animi sententia nego tio, laetissimus domum rediit, vixitque, ut ego legi, cem tum aut eo amplius annos; quo tempore tredecim nobilium coenobiorum fundamenta jecit. Nuper etiam, ne hoc ignores, lector, incidi in librum Epistolarum ab illo majori

cura, quam eloquentia scriptum; quem ipse unum ex multis, quos scripsisse fertur, vidi. Hactenus de Guberio, liquo nomen & originem sumpsere Gubertini. Obiit nonis febr. anno D. II 89. sepultusque est Sem ingamii, & ab

Innocentro tertio in Divorum numerum relat .

RRICHARDUM Anglicum, alias Sacrisiam, at

Latmius a functione e dituum,virum fuisse adprime doctum, ex Augusino Agaeo Phrisone medico, praeter communem seriem erudito, didici. Itaque rem dignam meminria fecero, si quae mihi privatim narravit, literatis omnibus significavero. Accipe igitur quae ille mihi tradidit: cus est in Phrsia non procul ab urbe Graningens quod voc tur fanum Arnardi in aedierili, id est, terra Adonis, quae per alluvionem accrevit, quam Phrisones patria linguaiaert

appellant: ubi nunc CNerciensium monachorum coen bium reliquiis D. Richardi, cujus de Harmonia liber egre- gius extat, famosissimum.' Haec meus Acmus paene ad verbum. At quo tempore floruerit Achartatis, aut cujus sectae . . monachorum fuerit, ille ne verbum quidem unum. Mihi vero contigit, cum paucis abhinc annis illustrissimus Henricus octavus, rex Angliae, Eburacum, urbem olim BriganIum d minam, inviseret; ut diverterem Apodunum, urbem etiam Briganium, quondam fama nobilem, & casu reperirem Hu- .gonis, monachi Arrchosalgensis, librum de Origine ct Rebus

praeclaσe rasisFontani monaserit celebe mi, unde haec,quae sequuntur, de Ricbardo didici: Erat tunc temporis in mo- nasterio Clar algensi praecentor quidam, RichardusFa ι' phus nomine, abbas quondam millis Clarae, natione -- . . c .

210쪽

DE SQRIPTORI Bus BRITANNICIS. Ips glus, & in civitate Eboraco ortus, vir vitae probatae, & religionis consummatae, familiaris admodum pro vitae m

rito sancto patri Herσardo, & Nemrco Muraeachio, a bati Amano ac postea archiepiscopo Ebor. a quibus f ctus est Antantis abbas , primo proximus.' Haec illa. '

GULI ELMUS a Maildui bi-curia, alias Mandub

phesbyri, monachus prosa Ec carmine eruditus erat: c jus libros quoties in manus sumo ssumo autem cum frequentissime, tum lubentissime) toties vel admirari cogor hominis diligentiam, selicitatem, judicium. Diligentiam, quod pausim ostendat se ingentem bonorum autorum numerum i gisse: selicitatem, quod illorum elegantiam & nervoS aemulus ipse in suis elucubrationibus bello exprimat: judicium denique, quod multa ab aliis temere scripta ad incudem reum cet, revocataque luci & veritati restituat. Certe operae pretium erit, ejus studiorum rationem & vitae instituta pernoscere. Audi ergo quid dicat in prologo secundi libri de Regibus Anglorum: ' Diu est, quod & parentum cura & meapte diligentia libris insuevi. haec me voluptas jam iude' pueritia cepit: haec illecebra mecum parilibus adolevit annis. Et ita a patre institutus eram, ut. si ad diversa in linarem studia, esset animae dispendium, & famae peri- culum, Quocirca memor sententiae, cupias quodcunque necesse est, extorsi juventuti meae ut libenter vellem, quod non velle honeste non possem. Et multis quidem literis impendi operam; sed aliis aliam. Logicam enim, quae eloquium armat, solo libavi auditu. Physicam, quae m detur valetudini corporis, aliquanto pressius concepi. Jam vero Elbicae partes medullitus rimatus illius majestati as - sergo, quod per se studentibus pateat, & animos ad bene vivendum componat. Historiam praecipue, quae jucunda quadam gestorum notitia mores condiens ad bona sequenda, vel mala cavenda legentes exemplis irritas. Ita- que cum domesticis sumptibus nonnullos exterarum gem tium historicos conflassem, familiari otio quaerere per- reri, siquid de nostra gente memorabile posteris posset rein periri. Hoc est, quod ab antiquo scriptis non contentus,

SEARCH

MENU NAVIGATION