장음표시 사용
41쪽
dis 3 o. LELANDI COMMENTARIZque magis mireris, fertur hujusmodi consilia instillasse, quo tempore ne ipsa quidem baptizata fuit. nam sunt qui putent, sacris undis a Silvesso Romae postea perfusiam fuisse.
A qua sententia non admodum discedo, cum constet in primitiva ecclesia permultos fuisse utriusque sexus fidelissimos, qui aetare, prudentia, religione, bene maturi ad sacros fontes accederent. manifesto exemplo Constantinus esse potest; qui paulo ante mortem lavacrum regenerationis ab episcopo Nicomedensi accepit. Non tamen me interim fugit multos
esse scriptores, qui mira praestigia de Consanitur lavacro referant. Illud certe longe verissimum est, quod devicto Maxentio & Licinis, partim matris partim etiam Silvotri consilio, ecclesias magnificentissimas in usum Chrisianoram Romae posuerit, quemadmodum & postea Byzantii. Quae vero ereetiae sunt Hieroso is, libenter & integre pietati sese Augustae attribuerim. Nae tu multum, sancta CD
vitas, nostrae debes Pritanniae, quae nomen tuum, quae famam, quae gloriam, Dost multaS calamitates acceptas, PC- suscitavit.
Vides, candide lector, quam hic sit vastus dicendi eampus, si vellem justa oratione Helenae laudes prosequi.
Dicentem certe tempus citius, quam materia desereret.
Nos tamen, brevitati studentes, pauca ex multis, quae Hiero immis fecit, perstringemus. Chrisi optimi maximi venerandam crucem, & quatuor claves, adjutore Dis, aliaSatriaco, quaesivit & invenit in monte Calvariae; ubi & si Pulchrum, ut reserunt, Adami fuit: quo postea loco, deturbato Veneris fano Hadriani imperatoris opere, pulcherrimam Christo consecravit ecclesiam. Dedicavit aliam in monte Thabor. Tertiam in civitate Nazareth. Quartam in Bethleem. Alias data opera omitto; de quibus tamen multa lector ab illis, qui res gestas D. Helenae scripserunt, e gnoscet. sint haec satis a me de ejus pietate dusta. Nunc in literis laudanda est, quas partim in Britannia, partim etiam in Italia, Lasinae linguae parente, tanquam e sente,
hausit. In qua parte non longa utor circuitione. tantum narrabo, quid nuper inter veterum librorum thesauros repererim. Incidi in antiquum exemplar, in quo, Praeter cae
tera, lectu sane dignissima erat vita Sihestri Pontis R. L me scripta, & sine mendaciis, quae recentioribus publice
42쪽
DE Sc RIPTORI Aus BRITANNICI s. 27 in ejus vita leguntur. sed autoris nomen nusquam comparuit. Hic D. Helenae Augustae epistolas aliquot docte, argute, eleganter scriptas ostendi. Nec mirum videri debet, quod scemina Brisannica per tot annos inter doctissimos Rom. nobilitatis versata, pure & Latine scripserit. Nam id temporis erat lingua Latina vel apud plebem Rom. multo purior, quam aliquot saeculis praeteritis apud magistros nostroia Sed hic finis orationi excrescenti ponendus, si prius in medium adduxero pauca de Helenae morte & sepultura, ex Pomponii Laeti de Caesaribus historia. sic igitur scribit: ' Helena, Augusti mater, quae totam se dederat nostiae re- ligioni, octogenaria diem obiit. Filius in templo duode- ci in Apostolorum condidit: ibi enim commune seputi chrum sibi posterisque suis secerat. V Haec ille. Carolus Capussa, vir undecunque doctissimus, qui nuper Heues rum in Britannia nostra orator erat, significavit mihi quo pacto Helenae reliquiae, declinante Graecorum imperio, a Consantinopoli Venetias translatae sint.
C A P. XVI. De constantino Magno, CONSTANTINUS Augustus proximum ab He
lena Augusta locum in hoc catalogo poscit; quei per me etiam habebit, hac tamen conditione, ne ejus viatam ab ovo repetam. Id enim laboriosium magis esset. quam fructi ferum; praesertim cum Sextus Aurelius Misar Sc Eutropius, autores clari nominis, de eadem re fatis feliciter scripserint. Immo, ut apertius loquar, cum Pomponius Laeras, ille, inquam, omnis antiquitatis & eloquentiae Romanae vel ad miraculum peritus, tantum in hac parte praestiterit, quantum mihi, homini splendidae orationis ornamentis delii tuto, ne sperare quidem unquam licuerit. Quare optimum factu sentio, ut aliena religiose sequar v stigia, idque cum judicio decerpam, quod ostendat, quod monstret, quod denique probet Constantinum Max. talem fuisse, qualem, si non inter celebres scriptoreS, quorum Ego memoriae conservandae praecipue studeo, saltem inter Cruditos recte numerem. Itaque quod res postulat, agamus.
Eutropius in historia Caesariana scribit, sed paucis quidem verbis: Gnsanimum civilibus artibus & studiis literariis ς deditum
43쪽
a I Jo. LELANDI COMMENTARII deditum fuisse.' At plenius, amplius, illustrius est λα- ponii Laeri testimonium, cujus verba Latina, & rotunda, nos hic subjiciemus : Cumque fuerit armorum studiosissi- mus, eloquentiae expers non fuit, ac philosophiae; & in
disserendo satis accuratus. ' Jam certe opus non erit, post tanti viri sussi agium, alios quaerere. Hic unus instar multorum est. Quid si nunc ego, mea fretus autoritate, dicerem, Constanimum non modo eruditum, verum etiam scriptorem suisse λ An quisquam mihi in hac re obstreperet Certe, quanquam nolim libenter temere quidquam merere, tamen multa simul concurrunt, quae conjecturam mihi faciunt , illum in tanta ingenii felicitate & facundiae copia, calamo aliquando usum fuisse. Sed vestrum, candidi lectores, de hac conjectura cta judicium. nam me plura dicere Parantem turba illustrium virorum alio vocat.
ΜΕ L L O NIS vitam aliquando legi; scriptam qui
dem & editam ab homine pio, at non adeo eleganti. Hinc intellexi Medonem, relicta Britannia natali solo, Romae bonis dedisse jugem operam litoe is; & eo exquisitae cognitionis pervenisse, ut tandem, maturo Stephani Pont. m. judicio, Episcopus designaretur, sede Rothomagi constituta. id quod factum volunt circa tempus Valeriani imperatoris. Caetera ab archivis Athom ensis ecclesiae perquirenda sunt.
ALBANUS, nobilitatis & pietatis omnis eximium
sane ornamentum, ita AiIanniam, suscepta fidei persualione, illustravit: ut hactenus ejus fama & sacrosancta memoria univeris ecclesiae catholicae vel celeberrimae fuerint. Sed quoniam longa dies , & rerum vicissitudines pleraque si non extinguunt, obscurant tamen, & alioqui magna diminuunt; putavi facturum me piis rem nec ingratam, nec inutilem, si divini inani vitam compendio, sed lucido, explicarcm. Sequar igitur institutum meum. a M
44쪽
Dg Sc RIPTORI Eus BRITANNICIS. I Eo tempore, quo floruit Albanus, bonae literae, benem Cio magno Romangrum, in diritannia jam in provinciam redacta , enituerunt; usque adeo, ut nobiles votis omnia BuS eloquentiam, una cum receptis artibus, insigniter oc Ierent. Utque felicius haec sibi ornamenta compararent, ipsos scientiarum fontes, nempe Romam, de more, pete bant. Amphibatus, juvenis ad virtutes nat , alumnuS Urbis Legionum, iter Romam versus adornabat. Fecerunt Besimili studio idem alii multi nobiles. Ille vero praecipue AD Bantim recte sibi cognitum, tanquam jucundum itineris c mitem, delegit. Perventum est ad Urbem, terrarum dominam , regnante Diocletiano, imperatore fortiori quam meliori : cum quo, ut nobilem decuit, strenue totos septem, si vera refert historia, annos militavit. Deinde revertendi in patriam data potestate, viatico honorifice donatus, &magistratus munere auctus, Herolamium, nobile municipium juxta ripas fluminis Merismi, , quo nomen sumpsit, ii tum, pervenit. Non longo post intervallo saeviit ' Dis- clerianus , saeviit & Maximianus, uterque crudelis, impius, immanis carnifex, in piam Chrsianorum turbam. Amphibalus, hoc tonitru perterritus, fugit ad riritannos,& Hrolamium recta contendit. Ecce Maximianus Herculius, Christi contemptor, in partem imperii vocatuS, plenissimus irae & sanguinem sitiens, in Britanniam navigat ; ubi invenit Asclepiodotum gubernationi provinciae, publico senatus decreto, praefectum. Et erat ille quidem ximiano dignum patella cooperculum. Emissa statim iii Chrisianos edicta. Albanus & Amphibalus religionem Christianam, qua leviter ante Romae imbuti erant, meditabantur. Non defuerunt corycaei. Amphibali nomen ad Asclepiodo tum delatum. Quaesitus, at non inventus ille. Interea ALbanus discipulus pro praeceptore inquisitoribus se obtulit:& tormentis exagitatus, carceriS Quoque molestias passis est. Quaesitus, inventus, revocatus Amphristus Examinati Chriso se devovebant. Inde factum, ut ille securi percussus, hic lapidibus missilibus obrutus, vitam finirent hanc momentaneam, recepturi aeternam. Concidit Albanus in monticulo urbi vicino, quem Saxones postea voime a silva ibidem excrescente, nominabant; ubi &
45쪽
3o Jo. LELANDI COMMENTARII ignobili sepulchro principio conditus. Fama &s cripaer referunt Amphibalum Metheburnae sepultum fuisse.
Reddita ecclesiae tranquillitate, honos ingens habitus 1 pulchro Asbani, & erectum sacellum. Civitas vero Abaride tyranno triumphos portis ac muris, in pium opus exscul ptis quadratis faxis, inseruerunt. Cujus facti & Anonymus, qui Huas Albam & Ampiubali elegantissime perscripsit, Saxonibus paganis Herolamium tum occupantibus, mentionem facit. Fortunatus in libello de Laude Virginum, qui pars octavi libri ejus carminum est, ubi & martyres commemorat, de Albano sic scribit: Egregium Asianum foecunda Eritannia profert. Invaserat Rr sanniam haeresis, & Ariana & Pelagiana Germanus episcopus Astisi orensis, & Lmus Trecasensis, acciti in. I nuram, Herolamis, ut ego didici, simodum celebraverunt, anno I 63. 1 martyrio Albani. Quo tempore Germanus Albani sepulchro pia vota fecit; & ejus nomine sacellum ibi&m adhuc sacrum extat. Gudae historiola meminit D. Albam his verbis: Ne penitus crassa atrae noctis caligine Britannia obscuraretur, clarissimas lampades san-
rumimartyrum nobis accendi, quorum nunc corporum
sepultune & passionum loca, si non lugubri divortio ba
barorum, quamplurima ob scelera nostra, civibus adime- rentur, non minimum intuentium mentibus ardorem in
cuterent. Sanctum Abanum Meralamiensem, Aaron M 'Fusium Legionum urbis cives, & caeteros utriusque sexus diversis in locis summa magnanimitate in acie cirrcti perstantes dico. da quoque primo historiae Angli canae libro praeclare de Albano scribit: a regni Saxo. num initio usque ad imperium potentis Ossae, regis Mem clarum, Albani sepulchrum tantum ecclesiola, & pat cis ministris donatum. Oma autem, tum loci, tum ma tyris celebritate tactus, amplum, sumptuosum, fli unde cunque magnificum coenobium Benedictisorum , funda mentis erexit, & latifundiis ditavit.
46쪽
C A P. XIX. De Aarone S DEO.AARON & lius co tincti instar clarissimi astri
in veterum splendent monumentis. Egregie vero em'
ditos fuisse eos Cambriana passim meminit historia; id quod& Graiasus cosfirmat quoqua in Ainerario sim, addito nobilitatis calculo. ut sileat, amplum de eisdem Bede testim nium est c. r. primi libri Hsoriae Anethcanae his verbis: Passi sunt & ea tempestate Aaron Sc Iulius, urbis Legio- num cives. V Brevior certe in hac parte Ada est, quam ego optarem: sed danda Saxoni venia, nihil minus quam antiquitatis Britannicae studioso. Conjectura plane mea est, illos aliquando in Balia, & urbe Romana studuisse. Ego alibi legitum de literis, quibus enitebant, tum etiam de illorum pi tate. Erantque olim tam sanctis etiam Ucae fana posita; sed quae postea, ingruente toties hostili calamitate, tandem in ruinaS, easque graveis, devenerunt. Atque hae quidem
SMLVIUS, forsitan incognitissimus huic nostro fuisset
iaculo, nisi D. Ausonius, Em iurgabnsis, ejus nomen ab interitu, maledico epigrammate, asseruiset. . Non ille tamen credidit aliquando futurum, ut versus, quos mordaci aceto & salo nigro asperserat, Brettanno gloriae ducerentur; quin potius medium traherent in perpetuum apud posteros opprobrium. Sed, summe Iupiteri quanta de spe opinionis decidit; cum ego, vel citra modiocritatem doctus, aue sim conterramum ab invidis Galli morsibus defensurus. Qua parte candidos lectores tantum rogatos volo, ut . mihi in re annis abhinc mille acta liceret uti conjecturis, sed ac
tis, sed probabilibari atque adeo erwpsius Decii carminibus Petitis. Ausonii epigramma sic incipit: S ius ille bonus, qui carmina nostra laeessit, Nostra magis meruit disticha Eritio bonus. An ideo meriait S uius viruleutis impeti dicticbis, quod carmina Galli, eo tempore scribentis, quo Lat. lingua aliquantulum
47쪽
3a Io. LELANDI COMMENTARII quantulum a puritate degeneraverat sua, non omnibus numeris probaverat. Hinc si poeta se laesum putavit, redeat ad vivos , ut & me etiam saevis versibus protelet; quand quidem quod meum est judicium aperte pronuntio, multa esse in ejus carminibus, quae mihi & aliis non perplaceant. Quare nae tu, S Di, dignus es honesta memoria, qui talia sive voce, seu calamo notaveris; nunc adponam aliud dicterium nigro felle redundans, & ex eodem fonte petiatum. Nemo bonus Britto M. O novum acumen i An ob hoc malus dicendus, quod originem a Britannia sumpserit. Salem hunc magis fatuum esse, nemo non sentit, quam ut delicato palato placeat. Accipe denique, ut cauda facetus
vates feriat. Nec se quis jungere drisio O homo. Quid hoc
erat aliud dicere, quam Brutum non belle cum homine convenire. Bella mehercule notatio. Atqui tam recte co
junguntur Brutum & homo, quam Gallas & homo. Vah stolidus plane sum, qui non citius intellexerim causam, quae Galgam in 'Mum armavit. Britannus erat. In Gai iam
una cum Maximo, cujus sorte & laudes cecinit, transfretavit. unaque adfuit, cum totam late Armoricam in siuam
redigeret ditionem, & Gratianum imperatorem, olimGulti discipulum, vita privaret. Hinc aculeatum scit. epigramma. Hinc ingens odium in gentem Britannicam. Qua re operae pretium duxi S tum siuae non modo famae, verum etiam gloriae, restituere, atque ab Ausonii invidia liberum facere. Sed scrupulus hic mihi volenti finem orationi imponere se injecit. Nam in codice impresso epigramma
hujusmodi praefert titulum : De quodam S Aio bono, qui
erat Eritto Ex titulo non satis liquet, num S essimus sit unicum necne vocabulum. Decius ipse dissecat. Rursus dubium, num Anus sit agnomen, an adjectivum ironiae subinserviens. Curiosius ego certe ista. quare ne verbum ampli .
FASTIDIUS, Hritanniarum Episcopus, jam totus
periisset, nisi Gennadus, scriptor diligentissimus, tanti
viri nomen a morte asseruisset: quare operae pretium videtur, si ejug vitam vel ab ipso Gennadii catalogo, in quo brevitati quidem ille studebat, desumpsero. Sic ergo scribit:
48쪽
bit: Fusidias, Britanniarum episcopus, scripsit ad Em talem quendam de Hira Chrisiana librum unum, de V, duitate servanda, & sana Deo digna doctrina ' Haec ille paucissimis perstringit; quibus nos nihil prorsus adjicere
possumus, usque adeo crassissimis tenebris Britannicorumicriptorum omnis antiquitas obdueta est. Tantum memini
Honorium Augusotativensem, in libro de ScripIoribus EcclesiaWicis, Fasidiam veluti in transcursu nominasse; secutus forsitan Gennadii autoritatem.
CAP. XXII. De Pelagio. PELAGIUS Pritannus, in ipsis Cambriae finibus,
quantum ex reconditis antiquorum scriptorum mon mentis intelligo, natus fuit; quamvis alii aliter sentiant, Britannum continentis cum subinde facientes: cum interim liqueat Armaricae potius,. quam Britanniae continentis nomen tum in usu fuisse. Communis praeterea consensus autorum nostrae gentis omnium de ejus mecum consentit patria. Notius vero viri nomen est & Graecis & Latinis Theologis. quam ut nostra illustratione indigeat ulla. Nos tamen, quia ejus tempora prima vulgo eruditorum ignotissima sunt, non recusabimus aliquo lumine ignorantiae tenebras, crassioreis illas, discutere. Legi semel, iterum, atque adeo tertio Pelagium monachum fuisse Hannaclorensem. Erat olim Han- uacharias coenobium monachorum amplissimum, juxta ac
celebratissimum, in ripis Devae fluminis situm, plus minus ratuordecim passuum millibus supra Devam, quae & alias .egionum Urbs. Atque haec ideo resero, ne quis putet eo aliquando loci stetisse illud, quo nunc Annachorus, sedes episcopalis, Monae prospicit litora. In quo errore videtur Meddunensis haesisse; laudator interim veteris loci, his ver bis, in Masoria Regum: - quorum incredibilem nostra
aetate numerum fuisse indicio sunt in vicino coenobio tot semeruti parietes ecclesiarum, tot anfractuS Porticuum, tanta turba ruderum, quantam vix alibi cerneS. Vocatur locus ille Sangor, tune monachorum famosum receptac lum, nunc mutatus in episcopatum. da cap. a. secundi
libri Anglicanae H. sic hujus monasterii meminit; quo loco de synodo ab Augusino, Anglorum Apostolo, celebrata C scribit:
49쪽
34 Jo. LELANDI COMMENTARII scribit: Venerunt septem , ut perhibent, Britonum episcopi, & plures viri doctissimi, maxime de nobilissi-
mo eorum monasterio, quod vocatur lingua Anglorum
s Uangorburth: cui eo tempore Dinoth abbas praefuisse
narratur.' Et rursus ibidem de monachis Hannachore Lbtis ab Ethel iri, rartabrinorum rege, crudeliter occisis hoc addit Erant autem plurimi eorum de monasterio Uangor, in quo tantus sertur fuisse numerus monacho rum, ut cum in septem portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium divisum, nulla harum portio minuS quam trecentos homines haberct, qui omnes de labore ma- nuum suarum vivere solebant.' Haec Heis. Ego alias legi bonam partem monachorum frequentiuscule manuaria usam fuisse opera; partem vero reliquam exquisite doctam, scribendis in sacram scripturam commentariis, tum populum docendo, omne collocasse studium.
Ad Pelagium revertor, quem monachum fuisse Hannachorensem stiperius docui; Sc modo abbatem quoque ejus dem monasterii fuisse doceo: nec id , me factum sine lucu . lento nostrorum testimonio. At quo loco prima in literis ingenii pericula fecerit, non pronuntio. At incrementa diasciplinarum magna sibi Hannachori comparasse facile crediderim. Erat in homine & alacritas & vigor ingenii plane incredibilis: unde altiora & severiora indies meditabatur. Pigebat eum inglorium quodammodo domi se perpetuo continere. In Gasitam igitur mature prosectus est: 8c quoniam Britanni insulares paulo ante, imperio Maximi tyranni, in Armorisam commigrassent ,.cognitam invisit gentem; &quos illa aluit eruditos, magna sibi conjunxit familiaritate. Deinde per universam exspatiabatur Galgiam, urbes & coenobia celebriora invisens; & ea maxime, in quibus literarum florebat exquisita cognitio. Dumque haec ageret, incidit in quendam Iulianum Campanum, Paulo ante ob com
ruptos mores episcopali defunctum munere, eoque catholicis insensum, quem arctissima sibi postea devinxit consuetudine. Non defuit recondita Iuliano doctrina ; mores candidi, mens integra, sincera, recta defuere potius. Infec rat jam longo tempore Ariana pravitas orbem: sed ea consilio, prudentia, autoritate catholicorum, tum maxime divini verbi virtute acriter primum castigata, deinde etiam
50쪽
Dg Sc RIPTORI Bus BRITANNICIS.& sublata penitus. Invidit nescio quis cacodaemon ecclesiae, suae tranquillitati restitutae. Ecce Pelagius & Qccentor hanus, novo audacter invento dogmate, privatis quibusdam primum tacite instillato, ac mox, fixis alte ragicibus pessimis, late propagato, simplex eruditorum vulgus corruperunt. Divina ante in sua stabat justa existimatione gratia. At tum coeperat per illos, humana cura, industria, voluntas, facta denique, munere superni spiritus, potius quam ullo naturae nostrae per se pravae instinctu, bona, in opinionis pretium excrescere: usque adeo, ut gratiae elevatae 8c laboranti catholicis neces1e fuerit humeros stipponere, liberique arbitrii laudes importunas tollere. Ex historia liquet Pelagium editis libris Hieronymo, atque adeo Augustino, sacraescripturae interpreti in primis illustri, negotium, & quidem perplexum, exhibuisse. Honorius AuguRod in libro de Viris ligustribus trium librorum de fide Trinisatis, tum libri de Amali mra, meminit in Pelagio. Projer Aquitanicus , D. Augusini olim discipulus, sic in Pelagium , praeceptoris causa, in libro Epigrammaton insurgit: Aut hunc fruge sua aequorei pavere Ditanni,
Aut huic Campano gramine corda tument.
Rursus & hoc distichon in libro de Ingratis scribit: I procul insana impietas, artesque malignas
.-. Aufer, & autorem comitare exclusia Britannum.
Notius est, quam ut indice egeat, Augusinum, libris accurate scriptis, Pelagium ac ejus sectatores concussisse, protrivisse, denique vicisse. At interea Britanniam repetiit calumniator, & literarum professores sacrarum nova peste infecit: quae & postea per totam late insistam misere grasi sata est, animarum dispendio magno. Quod cum fecisset, Galliam repetiit, victoriam canturus iniquam. Malum vero in Britannica ecclesia usque adeo invaluit, ut proceres ejusdem coacti auxilium a Gallis petere: quo tempore Gemmanus episicopus semel atque iterum morbo crescenti manum adhibuit medicam. De synodis ab eo celebratis in Britannia Heisericus, qui D. Germani vitam scripsit, luculente multa refert. mda etiam earundem cap. II. primi libri A. H. & in Zenone meminit. Quid quod & TM-