Commentarii de scriptoribus Britannicis, auctore Joanne Lelando Londinate. Ex autographo Lelandino nunc primus edidit Antonius Hall ... Tomus primus secundus

발행: 1709년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

36 Jo. LELANDI COMMENTARII mas Aerivardinus, Cantiorum archiepiscopus, recenti ribus saeculis causam Dei contra Pelagium, edito insignivolumine, defendit. Qui vero Pelagis finis fuit, non pronuntio. crediderim cxulam in terra peregrina aliqua obscure obiisse.

C A P. XXIII. De Patricio.

PATRICIUS ut erat vir in primis eruditus, juxta

ac bonus, ita rius a me vita posteritati luculenta, o nata, splendida oratione tradenda esset; nisi Guhelmus '

illaunensis, monachus inter scriptores sui saeculi clarus, hanc provinciam praeoccupasset. Nos itaque, ne nihil f cisse vidiamur, ex duobus Gulielmi de Visa Patricii libellis snam tertius quem pollicetur toties a me quaesitus nusquam comparet) pauca, sed quae maxime illustria, colligemus. Potitus, presbyter eX Cambyia, quae in divisione temtia Britanniae pars est, oriundus, Calpurniam genuit: qui postea diaconus factus ex Conche Patricium, cognomento Saccet, genuit; cui postea nomen divo a Germano AgrisD- Hrensi Magonitis, & a Coelesino P. R. Parricius, teste Marsano Scotto, inditum est. Huic Bana na, alias Nau- techor dicta , viculus litoralis campi Tabernaris, qua recta ex Cambria in Hiberniam navigatur, locus non modo natalis erat, verum etiam educationis. Ibi etenim Christa-

me religioni a quodam Gornia initiatus est ibi literis oporam dedit; & cum Lupida, parvula sorore sua, foemina 'magnae postea continentiae & virtutis, seliciter, parentibus omnia abunde ministrantibus, vixit. Iamque annos natuSCrat plus minus texdecim, cum eccc Scotti, piratae infestis . simi, ex H honia depraedatum ad loca litoralia nimium vicinae nritanniae navigantes, Iricium, nescio quo casu, capi u cum magna Iuvenculorum turba abducunt. Deinde ad suos reversi ingenuum adolescentem pro servo vendunt

cuidam AEducho, qui illum statim pascendis per deserta

porcorum gregibus destinavit. Sed quamdiu serviverit eκ helmo non satis liquet. Scribit inmen dato pretio mani misitim fuisse, dominumque postea pinnitudine ductum so-gitavi ila de repetendo servo. At Patricins, secundo vento' usus, sestin ter abierat: ita tamen, ut per mare per terraS

52쪽

DE SCRIPTORI BuS BRITANNICIS. 37

multa pericula fanteal sit passiis, quam ad parentes perveniret Erat circiter haec tempora Germanus episeopus Altisodorensis, vir magnae eruditionis simul ac virtutis, in summo pretio non modo apud Gados suos, verum etiam apud Hrisau- nos ; quos semel, atque iterum 1 Pelagiana haeresi, & Sixο- num violenta tyrannide liberos fecit. Hunc Patricius libertati restitutus tanquam praeceptorem & patronum observavit, dilexit, coluit: nec ante ab ejus recessit latere, quam totos duodeviginti annos exegisset. Quo longo s patio tantum

per omnes cum eruditionis, tum virtutis numeros profecit,

quantum illi ad immortalem gloriam fatis erat. Senserat haec Germanus, cupiensque virum justis modis illustrare, commendatissimum per epistolas ad Caelestinum P. R. una cum Segetio presbytero misit: a quo non multo post ad Hibernos apostolus missus cit, ut fidem & Christi cvangelium praedicaret. Nam Pa adus, qui paulo ante eo se coutulerat, non ferens ignotae gentis barbariem, BritanuIam Pe tiit; ubi & diem obiit. Illud interim non praetereundum h- lentio Pisanum Hibernum, Domuelis filium, cujus fanum in Corinia ad Sabrinum litus eminet, Patricio Romae fuisse familiarem. Fervebat jam PaIricius cura Provinciae sibi delegatae: itaque Hiberniam recta profectus est, ubi,

tonitru & fulmine verbi evangelici, multos ab idolorum cultura deterruit. Longum hic esset singula enarrare, quae ille ibidem magna cum totius gentis gloria tum utilitate fecit. Quare ego in praesentia tantum unum, sed quod rcliqua omnia tanquam circulo complectatur, apponam; nempe illum tam diu, tamque strenue in promovendo evangelii negotio laborasse, ut ab illo tempore Hiberur, genS antea CL

fera & pertinacissime pagana, Christranam religionem acceptam in hanc nostram usque aetatem servaverint. Ferunt

Carantocum Erisanuum, filium Ceretici reguli, Hiberniam petiisse in Patricii gratiam, &, accepto Cernachii nomine, causam una promovisse evangelicam. Unde & postea in ejus memoriam quaedam civitas ornachum dicta. Hic ordo orationis postulat, ut breviter attingam quo

pacto, jactis in Hibernia sanctae fidei seminibus, in patriam

redierit, vitaeque extremum diem clauserit. Conantem tamen scribere Gunelmi deserit autoritas, qui talibus verbis secundum de Vita Patricii libellum claudit: Nunc ad

53쪽

38 Jo. LELANDI COMMENTARII ejus in patriam gratiosum reditum, & ad coelos gloriosum transitum, dirigam mentem simul & stylum. V Haec ille. Sed ego multis in locis, & praecipue Gessoburgi Somurotr graim quaesivi tertium, quem pollicetur, libellum, nec tamen inveni. Nihil cnim erat in exemplari Gusburgensi, a quo omnia integra expectabam , quam in eo quod paulo ante inveneram Medmnae, alias Christesthprche, antiquiori vero nomine Samnico Ciuinhalnburne. Si integrum exemplar vel illic vel alibi uspiam invenissem, multa clara, quae jam lucem desiderant, fecissem. Nihilominus quod hic deest, aliunde quantum licet resarcietur. Scribit Gul MeiLaetinensis in libro suo de Aniiquitate Glistoburgensi: Patrι-

rium Hibernos ad fidem convertisse, anno 1 Christo nato 33. dcinde solitariae vitae amore ductum, in patriam rediisse, & inter cremitas Asalonianos sGge oburgus antiquitus A linia dicebatur) totos triginta novem annOS vixisse , ibidemque, cum agorct undecimum supra centesimum annum, fato concessisse; ac in veteri ecclesia, quae regnante Hem Ico secundo Angloriam rege, tota conflagravit, sepultum fuisse. Quid, quod in eodem libro refert eremitas Malonianos una cum Patricio veterem ecclesiolam, opus Augatis & Damiani, Hemherianorum, ruinas minitantem eo loco reparavisse, quo nunc Fanum Michaelis in monte, cognomento Turriso, prope Gessebargum eminet, per totam late Somariam conspiciendum.

Sed neque illud silentio praetereundum, quod ibidem refert : nempe Iricium, dum Turriti montis antiquum Oratorium repararet, inter neglectas reliquias librum tantum non consumptum carie reperisse; in quo descripti erant actus Apostolorum, una cum rebus a Fugatio & Damiano

in Brisannia gestis. Cave putes haec vana esse: Gul MeiLEunensis in hac parte non al erius quam ipsius Patricii t stimonio utitur: qui de AntiquiIate Avalonica, sed brevissime, scripsit. Et hic opportune quidem, quoniam in mentionem ejus scriptomm incidimus, admonendus est lector, illud , quod in libro de Vitis Sanctorum Britannorum tDris excuso, Patricio attribuitur, fragmentum esse hujus libelluli, scd mutilum admodum, & concisum. Meudunen-

M autem veneratus chartulae, quamvis brevis, vetustatem

in fluum de Antiquitate Gle oburgein librum totum paene

transtulit.

54쪽

DE Sc RIPTORI BuS BRITANNICIS. 39 transtulit. Scripsit etiam Patricius Odo orieon sive ninnarium: qui liber titulo Confessionis, nescio quam apto, a Melidunensi in libro primo de Vita Patricii frequentiuscule

citatur. Quae praeterea ille scripsit, in obscuro omnia. ta tum valet tempus edax, & invidiosa vetustas, etiam in clarissimorum virorum monumentiS.

Hic finem dicendi libenter facerem, nisi quorundam aD sertiones, dicentium Pacricium non Gessoburgi, sed Dum in Hibernia sepultum fuisse, me ad parteS revocarent. Quare necesse habeo aliquid respondere, & praecipue Eedae, qui tanquam antesignanus procurrit, in primis negotium mihi facturus, vel unico hemistichio: quod tamen ne pusillum videatur, totos hos septem versus ex suorum E - grammatum libro selectos, intrepido ore, tanquam victo.

riam reportaturuS, pronunciat:

Istam Parricius sanctus sibi vendicat aulam, . Quem merito nostri summo venerantur honore; Iste medeliferi monstravit dona lavacri. Hic nobis Christum Dominumque Deumque colendum Jussit, & ignaram docuit bene credere gentem. Calpurnus genuit istum, alma Britannia misit, Gallia nutrivit, tenet ossaque Scottia felix.

Ecce ut cauda feriat; non tamen statim ita me uno solo ictu invalidum reddet, quin facile sentiat, & quod nosrosequitur de vulnere Ianguis. Nam ego primum antiquitatis Britannicae ignorantiam impingam; praesertim cum Patricius ipse scribat se, postquam ex Hibernia rediisset, praefuisse paucis eremitis Avassiniam incolentibus. Deinde objiciam Benignum, Hibernorum episcopum, qui A Eoniam venit, ut Patricium, a quo baptizatus & educatus fuerat, inviseret; forsan & vitam ibiciem solitariam duceret. Nam ejus tumulus adhuc ostenditur propter lacum Feranium, qui tribus aut quatuor passuum millibus distat Glefoburgo. Τertio opponam frequentissimas antiquorum Hibernarum in AEassiniam itiones, & coenobiolum nomine

15εverp, id est insula Hibernorum, in silva I radensi prope Gesseburgum olim situm. Quid aliud, obsecro, sibi

voluit ille frequens Hibernorum concursus in Ava oniam, quam ut suum apostolum vivum viderent, vel mortui cine-

55쪽

4o J o. LEL. ANDI COMMENΤARII res exoscularentur In summa. autoritatem Meil Anensis dae autoritati, veluti clatum clavo Irusurus, opponam. Nam ego in hac parte, & merito quidem, Meillaunensiem praefero: quem constat omnes inscriptiones, tabulas donationum omnes, denique & sacros tumulos una cum libris

vetustissimis squorum ingens crat GP oburgi antequam conflagraret numerus) fidelibus, juxta ac curiosis oculis perlustrasse, sententiamque certam de Patricii sepultura tulisse. Sunt qui scribant, duos olim fuisse Patracios viros clarissimos, & hinc natum esse errorem de sepulchro Patri- eis Hibernorum apostoli. Sed heus lectori vide ne Scotti evocabulunt in Adae carmine te fallat. Ille etenim de more suo Scouiam pro Hibern a ponit, quod eam antiquitus MoIIt incoluerint. Quanquam ea pars nostrae insulae, quae olim a Britannis Agnuia, a PIoLmaeo A tannia minor, Sexto Rufo Hratannia secunda dicta est; nunc vulgo Scottia appellatur. Haec sunt quae de Patricio doctos scire volui.

C A P. XXIV. De Telisno.

TELIS SINUS siuo apud Britannos saeculo vir tam

clarae famae fuit: ut ejus ne dum quidem memoria' Oblivionis extremam ullam persenserit injuriam. Erat enimi ex Hatum, sive Burdorum genere, quos Cambri antiquituSin pretio habuerunt plane maximo; ut communi scriptorum cum tostimonio tum fide constat. Mira sunt quae de eo Cambri referunt. nam praetor literarum multarum & hist Tiae cognitionem variam, penitiorem, reconditam, Prophe

tiae quoque donum rarissimum. instinctu quodam divino, in ejus delapsum olim pectus audacter confirmant. Sunt qui putent familiarem fuisse eum G Hae historiographo, atque versiculum hunc, qui Britannis familiaris est, ad vatem hunc pcrtinere Dulcia qui didicit Sapientis dogmata GHHE. Ferunt etiam conjunctum fuisse consuetudine quadam cum vino tum Merkno Caledonio, alias Silvestri, vatibus f ma notissimis; usque adeo ut credant Caledonium, hoc autore, tam significanter de adventu vulnerati in AEallaniam turn scripsisse. Fragmenta quidem Cerminum multa

56쪽

DE SCRIPTORI Bus BRITANNICIS. AT hac etiam aetate circumseruntur in Cambria, quae de A iqualescunque vel hodie meditantur, ediscunt, concinunt. putantes non levem sibi partam esse gloriam, si Tehasinum aliquid argutae resonent cantiones. Causa equidem cur ita

faciant vel justissima est: habent enim a Tellesino profecta

consenantiam, cadentiam, deXteritatem, acumCla, nervos,

denique pondus & iudicium; atque ita audita 8c intellecta

admirationem quandam, potius quam imitationem, magnifice ostentant. Haec habui ex antiquitate deprompta, quae volui cruditis omnibus mecum esse communia.

C A P. XXV. De Melchino.

ME L C II IN U S olim celebris erat cum cruditio

nis, tum sapientiae titulo. Sed ejus gloria, quemadmodum & Britannorum fere omnium, ita Samnica tyrannide obscurata est, ut vix ausim tam nitidum solem si rare, quam Melchmi vita desiderat. Ne tamen perpotuis deliteat tenebris, aliquid dicam, quod veterem sutorem nostrae aetatis hominibus, tanquam per transennam, ostendat. Accipite igitur, quae mihi primum fortuna Melchini nomen obtulerit. Eram aliquot abhinc annis Glis oburgi Sommo-rreum, ubi antiquiuimum simul & fimosissimum est totius insulae nostrae coenobium, animumque longo studiorum labore fessum, favente Richar O Whilingo ejusdem loci a bate, recreabam; donec novus quidam cum legendi tum discendi ardor me inflammaret. Supervenit autem ardor ille citius opinione. itaque statim ine contuli ad bibliothecam , non omnibus perviam, ut sacrosanctae vetustatis reliquias, quarum tantus ibi numerus, quantus nullo alio facile Bria Ianniae loco, diligentissime evolverem. Vix certe limen intraveram, cum antiquissimorum librorum vel solus conspectus religionem, nescio an stuporem, animo incuteret meo; caque de causa pedem paululum sistebam. Deinde, salutato loci numine, per dies aliquot omneis forulos curiosissime excussi. Inter vero excutiendum, praeter alia multa admirandae vetustatis cycmplaria, reperi fragmentum Hiso-rris a Muchino scriptae, ex quo haec quae sequuntur, Hori sine diligentia notavi. Primum, in Cambria ortum fuisse

est hiumn & educatum; porro, Hardorum sive Maium studiis,

, ' . Di ii ipso by Cooster

57쪽

a J o. LELANDI COMMENTARII studiis, quos Cambri plurimi semper secerunt, impendio adhaesisse. Denique Hictoriolam de rebus Bruannicis, sed Patrio more vaticiniis refertam, scripsisse. Sed, ut ingenue fatear id quod sentio, non tam approbo ea , quae de sacrocoemeterio Glessoburgens loco antiquitatis plane venerandae, scripsit; quam improbo quae, sine certo aliquo autore, de Iosepho Arimathiauo adfirmet. Nam ego facile credere non possum Iosephum, Christi optimi maximi discipulum, Gessoburgi sepultum esse. Crediderim tamen, sanctissimum aliquem ejusdem nominis eremitam ibidem sepultum, atque

inde natum hunc esse errorem. quanquam nemo nescit,

Christi discipulos per varios caseus ct Iot inserimina rerum ad gentes remotissimas pervenisse; & aliquot ex Phiseni apostoli discipulis e Gallia in BritannIam commigrasse.

Quare non me opinioni ante mille sere annos natae medium opponam, tanquam pro aris & focis dimicaturus. Certo

plausibilius aliquid fecero, si lectorem admonuero, hunCMelcituum non uno in loco Mevinum vocari a Ioannem ingo, qui Historiam nostrae gentis, regnante Henrico sexto, rhythmis Anglicis scripsit, publicamque fecit. Nihil amplius in praesentia succurrit de Melchivo, quam quod, teste fragmenti inscriptione, ante tempora Merlini floruerit.

C A P. XXVI. De Ambrosio Merlino, Cambro. AMBROSIUS radi sinus Maridunt, quae celebris

Cambriae urbs est, natus fuit; nomenque a patria, meo quidem judicio, accepit: quanquam non sum nescius Galfredum Emonemurensem & Si estrem GPaldum una cum Hardis, qui etiam hac nostra aetate in Cambria rhythmos in lyrae usium componunt, asserere Merlinum nomen urbi suae, quod vel hodie retinet, dedisse. Sed tantum abest, ut illorum in hac parte autoritati subscribam, ut non dubitem rationes aliquando adducturum me, quae oculatis Iectoribus contrarium persuadeant. Interea dicturus pauca, sed quae cum communi non conspirent opinione, de eius genere. Quis enim tam absurde stultus est, ut credat Mer-hnum ab incubo daemone, quales bene multos simplex Manilis credulitas olim finxit, genitum fuisse λ Certe illud propius ad verum accedere videtur, nempe quod velatam ' de

58쪽

Da Sc RIpTORI BuS BRITANNICIS. As& virginitati consecratam matrem habuerit. Ut enim illi saeculo mirum non fuit, vestalem virum in coitum admi

tere , ita nec nostro videri debet. Sed quod gravida facta incubum daemonem secum incestui praetexerit, credibile est mulieris flagitii poenas metuentis, vel amatoris infamiae n tam declinantis, ingeniosum fuisse commentum: nisi quis in hac sit sententia, ut putet incubum daemonem pro sciente aliquo, aut philosopho in historia obscure positum. Utcunque sit, de parentibus non admodum referta refert tamen, .

idque plurimum, ut quod ego a Mari unensibus nuper didici alios doceam; hoc est, coenobium sacrarum virginum in sua antiquitus fuisse urbe, cujus reliquias mihi, antiquarum rerum admiratori plane maximo, digitis certatim demonstrabant, adfirmantes, natum ibi fuisse E vestali Merlinum. Atque hic quidem locus in ipso urbis umbilico est,h regione parochialis coemeterii. Nunc de ejus educatione, quam dubio procul optimam fuisse virtutes hom is mox satis declarabunt, dicendum aliquid. Quam primum per maturos annos licuit, eruditis linguis ac artibus operam dedit, & praecipue magiae nat rati ; de qua multa cum copiose tum docte Apuleius ' Maudarensis, antiquae memoriae autor, Rogerus Haconus, MCornelius Agrippa, homo nostri temporis, scripserunt. Sed ubi studiis tam diligenter incubuerit, aut quibus usus sit praeceptoribus, nihil certi pronunciare possum. Fieri tamen potuit, ut Ucanas scholas, ubi tunc bonae literae, tanquam in principe totius Cambriae civitate, florebant, frequentaverit. Ubi ubi gentium studuit, non dubium est, quin eo loci in literis pervenerit, ut doctorum omnium suae aetatis ,meo judicio, facile primus fuerit. Atque hinc accidit, ut cum Hortegimus, calamitas nostrae Eritanniae, Loegria Saxonum violentia totus fere exclusus esset, & in Crege Eriri, id est, montes niveos, altissimos totius Cambriae quidem illos, quos Anglice tinoiudune vocant, confugisset; nec tamen incepto novae arcis operi fatis confideret, a Magis suis consilium de accersendo Merlino acciperet. Missi sunt itaque Mart unum, qui vatem accersant, non ut nova fundamenta sanguine suo, quemadmodum fabulantur, firmiora redderet; sed ut, inspecto operis horoscopo, cum judicio pronunciaret aliquid de fortuna, quam astra promittebant.

59쪽

44 Jo. LELANDI COMMENTARIIIlle vero per oratores, ut ad principem veniret, rogatus main turavit; multaque coram, cum de operis infelicitate, tum de regis imminenti calamitate praedixit, &, ut verisimile est, victuris chartis commendavit: quas Cambri, Britannorum reliquiae, etiam nunc assidua manu cum multis aliis ab eodem profectis versiant; sed tam erodigiose injuria temporis& hominum corruptas, ut sol me opus sit, qui veras a fictitiis dijudicet. Locus autem in quo vaticinatus est, non procul distat ab ortu Cono vii fluminis, & posteris Britannice dictus est Dinas Emeris, id est, mons Ambrosi. Desistebat igitur ab incepto opere recte admonitus Vorugimus,& non longo post tempore, cum durum necessitatis urgeret

telum, montem Chartium castro & praesidio, quo potuit maximo, firmavit. Sed, hetii nihil invitis fas quenquam Mere divis. nam fulminante Aurelio Ambroso, castrum

una cum Horreorno conflagravit.

Hic ne sis, lector, ignarus loci, est mons Chartius non longe admodum dissitus , ripis Vagae fluminis in Herinacia, quam regiunculam Cambri Ergin, Angli arthinistri appellant. Rudera vero praesidii veteris, una cum vallo & fossa adhuc comparent. Castrum autem Genovium, alias Oron , quod postea reparatum a recentioribus Goderici nomen accepit, hinc, ut quidam volunt, originem traxit. Sublato h medio morierimo tyranno, Hritanni cum novo principe novos animos sumpserunt: usque adeo, ut brevi majorem Saxonum partem, una cum Hengiso victricibus gladiis ad tam tara demiserint, & reliquos precario victuros sub jugum miserint. Tum vero Ambrosius Britannorum suorum gloriae studere, urbes & castra reficere, religionem etiam ad pristitinam dignitatem revocare. Inter quae tenebatur honestissimo quodam desiderio illustrandi memoriam nobilium Eri- . Iannorum, qui in campo Severiano, dolo nescio an virtute Hengistanorum, occubuerunt. Satis scio quid Galgostridus Britannicae interpres usoriae de hac re scribat. monticuli tamen illi ex egesta terra conglobati, & intervallis quibuLdam in usus militares ing/niose distincti, ut alia multa omit tam , quodammodo persiuadent mihi acerrime ibidem inter Britannos & Hengistanos pugnatum fuisse. Communis indigenarum opinio est, moles illas egestas, tumulorum instar, tanquam sepulchra nobilibus occisis fuisse erectas. Sed

60쪽

Dp Sc RIpTORI Bus BRITANNICIS. sad rem. Consuluit itaque Tremorinum archiepiscopum TF

ntim, hominem cum magnae CXperientiae, tum prudentiae. Ille vero, ut monumentum aliquod aeternitate dignum consurgeret, censuit accersendum Merlinum, cujus ingenium, ars, & industria in rebus praepollebat omnibus. Quaesitus est ergo in lisus, inventus, adductus, & operi faciundo praefectuS.

Hic mihi praefandum est me longe dissentire ab illis, qui

de hoc nobilium virorum monumento scripserunt. Nihilominus non peto, ut quisquam mihi fidem habeat, isi aperta, probabilia, & cum communi sensu conspirantia in medium adseram. Nam somnia, & nugae canorae a sanis capitibus procul sunto. Age igitur. Principio ingentium lapidum venas, quarum feracissimus est campuS Severranus, quaesivit; inventaque una, quae & vicina praescripto loco & saxorum immensa mole conspicua fuit, statim comparavit sibi magnum fossorum numerum, quos jussit strenue operi incumbere, ac terrae viscera late juxta ac alte perire. Illi autem arma parare ac jus a facere. Sed cum eo ventum fuisset, ut maximas moles e nativis sedibus in altum tollerent , stabant fossores attoniti, utpote prorsus nescienteS,

quo id primum fieret modo. Tunc Arenuus, quod illi viribus uti praestare non potuerunt, ingenio & arte praestitit. machinas ergo, excellenti & fere divina usiis industria, fabricare praecepit; quales aut certe non Dia aliores fuerunt,

quas Vitruvius, libro de Architectara decimo, Cresiphonti

Zc Metageni attribuit. Tanto ingenium in rebus arduis corpore praestantius est. Jamque ereelae erant machinae, servebatque opus, dum unusquisque studiose munus curabat suum. Quid multis moror p quinquaginta ad minimum tabulae ingentis magnitudinis simul & ponderis, in locum, ubi i abilitatis Hritannicae non parva pars ferro occubuit, trantiata: sunt. Rursus ad ingenium & machinas reditum cst. nam, circinato loco, jussit Arennus latomos immania illa saxa, longe altiora quam lata, erigere, & spatiis ex aequo inter se distinctis, in sormam orbis collocare. Deinde Ctiam praecepit, ut vacua illa capitum intervalla superpositis s axis inusitatae magnitudinis, tauquam corona, redimirent. Erecta sunt praeterea & alia saxa eodem, aut non admodum dissimili, modo intra aream extimi orbiS; quorum pars tempo-

SEARCH

MENU NAVIGATION