Commentarii de scriptoribus Britannicis, auctore Joanne Lelando Londinate. Ex autographo Lelandino nunc primus edidit Antonius Hall ... Tomus primus secundus

발행: 1709년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

46 Io. LELANDI Co MM ENT A RI rris iniuria delapsa est, quemadmodum & aliquot ex coronariis saxis primi circuli. Sed nolo in praetentia audacter nimium de situ & sorma hujus famosissimi monumenti ali quid scriberc. cum semel tantum Ambrosiam , alias ct trishrosburg oppidum, a quo non longe distat, egres Ius viderim. Hoc tamen adfirmare ausim, saxa tam ingentia esse, ut tria aut quatuor plaustra unius oneri vix paria sint. Mirabitur hic forsan aliquis, quod Chil res montis Hiberuri, unde saxa ista advecta, credula simplicitas putavit, nullam

Omnino mentionem secerim. Certe tantum abest, ut CK

Hibernia adducta credam, ut prorsus impossibile elle contendam. Nam Avona fluvius, & portus maxime vicini viginti ad Medimnum passitum millibus distant ab Ambios . Porro viae, per quas laxa a locis illis maritimis neces aris transvehenda erant, adeo impeditae & inaequales sunt, ut omnes machinas ac artes facile quidem fatigarent. Addcquod Avona fluvius, qui Ambrosiam praeterlabitur, & --ae uae mare intrat, impatiens sit tantorum propter vada onerum & si patiens esset, averso tamen nitendum flumine. Haec mea est opinio: ideoque & ante praefatus sum, me non sentire in hac parte cum vulgo scriptorum. Potuit tamen usii venisse, ut vel Merlinus, vel familiarium aliquis, A rella Ambrosi in monte Chia rao insigne aliquod monumentum viderit, industriamque ubernicam in novo oper imitandam persuaserit. Offert se iam mihi locus opportunus dicendi recondita quaedam de antiquitate Ambrosiae.1ed quoniam in hoc libro institutum meum est, eruditorum vitas potius, quam urbes aut oppida illustrare; malo in pra

sentia silere, quam eadem in libro de risui bisoria sive de

antiquitate H rIannica repetere.

Ad Merlinum redeo; quem Aurelius, viso tam magnifico iuxta ac ingenioso opere, laudavit, & laudatum non modo liberaliter remuneratus est, verum etiam in summo postea pretio habuit. At novo tam speciosi operis monumento nomen deerat, per quod honos rei ad posteros transferretur. nomen itaque inditum est Gore taure, id est chorus gigantum: nritanni autem viros excellenti virtute praeditos gatire vocabant; ut is ture gaure, id est Ar Iurrus gigas, vel, ut

significantius loquar, nobilis: 8c Gogaran gaur, id est nobilis Gogaranus, quem Hardi Cumbrenses adfirmant fuistoea - patre

62쪽

DE Sc RIpTORI Bus BRITANNICIS. 4 patrem Gennerae conjugis Arturis. Nisi quis putet rectium Gatiar pro vaur corrupte scriptum, quod & magnum significat. Est etiam locus inter Nivicia os, quem vocant Cather Edrice gaur, id est, cathedram nobilis Edricis. Dicitur & Aenum Britannice Carr Leon gain, hoc est, nobilis

civitas legionum. quanquam alio nomine vocatur Cam Leon ar Mis e. At cum, cevictis dritannorum regibus, Sinones per totam Gera iam postea dominarentur, Chore Dar

Itannuum nomen in m Saxonicum vocabulum

degeneravit. sonat autem istantineng lapides in sublimi pendentes. Posset hic aliquis per conjecturam dicere Gore gaur non magis a Astannis in campo Severiano interfectis, quam ab Aurelis Ambroso, inhero Pendracone, & G tantino nobilissimis Britannorum regibus, ibidem, ut communis fama refert, sepultis, nomen accepisse. Sit libera per

me sua cuique conjectura: rogoque vicissim, ut nemo meae sit molestus. Nani ego conjicio reges illos, dubio procul Christianos, una cum nobilibus Britaunis, qui in campo Severiano occubuerunt, in sacro Ambrosiani monasterii eo meterio sepultos fuisse; lapidesque ingentes non alio nomine erectos, quam ut fama nobilium virorum, fortissime

Pro patria in armis morientium, aeternitati consecraretur.

In hac ego sententia perstabo, nisi aliquis autoritate convicerit citare gam sacrosanctis coemeterii usibus dedicatum fuisse. Satis jam satis de hac re dixi: & cometes quae apparuit in morte Aurelii Ambrosira, principis nunquam satis laudati, Merlinum ad calamum revocar. Vuerus etenim Pend aco, qui in Cambria contra Scottos ubernienses, & Pascentium Vorterimi filium belligerabat, insolitae stellae cum magnitudine, tum forma territus accersiri jussit Merlinum, virum post hominum memoriam astrorum, & impressionum aeris longe peritissimum. Quid ego hic referam, quam multa, quam arguta, quam sublimia adductus Mertinus de cometa disseruerit ρ Admirari quiadem inberus, & numen aliquod in vate loqui credere. Sed eκ Aurelii interim fratris sui morte, vulnus in animo accepit

Plane maximum. Non tamen usque adeo consternatus erat,

quin omnibus telis impugnandos hostes statim censuerit. Utque id majori faceret cum securitate Merlinum sibi comitem, amicum, consultorem adjunXit : cujus postea opera clarissimas

63쪽

48 Jo. I. ELANDI COMMENTARII clarissimas victorias non tam sibi, quam patriae peperit. Quid Θ quod cjus strategemate usus vigilibus Tra Agu imposuerit, castrumque, quod munitissimum erat, expugnavit. Hactenus de Merlino omnium, qui unquam suerunt, B ἔ-rannorum, meo quidem judicio, cruditissimo, simul & in-mniosissimo. Caetera, quae fecit, una cum rius morte in

obscuro sunt. i

C A P. XXVII. De Merlino Caledonis. MER LINUS a silva Gyriuia, notissma quidem

illa, quae, cis Tursim incipiens, longa pcr Scotiam

mediam extensione protrahitur, Cale domus dictus cst. A ADtannis vero aliud citis nomini etiam epitheton inditum, videlicet Wiste, quod vagus silvarum loca devia, frequentiam ho minum & rerum fugiens mepitum, percoluerit. Sunt qui

eum inter Harasos numerent. Vettem qui eum fuisse commemorant, verisimiliora narrant. ΙIoc in cons s est; phialosophiae cum fuisse studiosissimum, quo nomine & Magi

praenituit . titulo. Fuit illi cum Ambroso Mefimo magna necessitudo, nec minor cum Theltesino, hominibus vel in fastigio cognitionis rerum naturalium eminentibus. Non dessent, qui confirment hunc multa excepisse, Thebesλο dictimic, & chartiς commendasse. Quis eruditorum in Ara- Iannrca antiquitate ignorat, Mersuum Caledonium D tua.

rionum propheticarum librum odidisse λ At utinam talem eum librariorum fides nobis reliquis et, qualem scripsisse credibile est. Hoc mihi in scriptoribus Cambricis, recentioribus illis, placuit sine nunquam; quod aliquanto princliviores ad laudes suorum, majora in speciem, quam fidam commentati sint. Ventat adfirmant Meriinum Silvestrem vaticinalym fuisse in Cragis Ermis, id est, montibus niviferis, ubi locus Britannice Danas Emerice, id est, mons Ambrosii dictus. Si notationi nominis fides adhibenda, co, Iigerem rectius Ambrosium Mersuum vaticinatum ibi fuisse;

ut interim Caletaonia suo apte respondeat vati. Scripsit a tem, ut fama refert, publica Britannice exemplaria quali Cunque , quingentis ab hinc rariora annis. Galfredus -- nemure is unum aut alterum nactus est: gavisusQue operis raritate, in latinos transtulit libellum numeros.

64쪽

CAP. XXvIII. De Mogantio.

MAGANTIUS se neglectum, spretum, & com

temptum putaret, nisi ad numerum eruditorum ae cederet. certe, quantum per me stabit, ossicii meminero. Ad rem igitur. Q agantius penitiori rerum naturalium c

gnitioni studebat; sed tanta cum felicitate & successu, ut praeter communem philosophorum sortem visus sit sapere: quo calculo vel ipsis Britanniae principibus quam charitamus erat, & praecipue Hor egetrao regi; cui, cum propter multam in rebus humanis experientiam, tum etiam propter singulare in magia, naturali quidem illa, judicium, a secretis consiliis fuit. Unde & libenter crediderim, illum regi suo persuasisse, ut Merlinum, inter magos id est sapientes u mitium, accersiret. Nec me interim fugir, multas circumferri & nugas & vanitates; quae tantorum virorum eleventautoritatem. Sed placeant talia Bredis Cumisiae indigenis. Ego autem mea scribo tersis auribus, & exquisitis nostri sc culi judiciis: non quod legerim aliquid 1 Magantio sem 'pium squi enim facile potui post tam insignem cladem Britannia acceptam aliquid an eo editum, si modo quidquam edidit, invenire) sed ut fidem lectori faciam, insulam non caruisse nostram magnae famae pholosophis; ne tum quidem, cum Vorreornus & Saxones de imperio

contenderent.

CAP. XXIX. De Amphibais, Monacho.

A MPHIBALI monachi & abbatis, viri probatissimae vitae, Gildas in mutila de rebus Britannicis historiola mentionem obiter facit; sed levem, tenuem, &parum significantem. Nam ex ea apparet tantum ain rem fuisse & praesidem ecclesiae, ad quam duo regii juvenes, tanquam ad asylum, confugientes, , Constantino Domnovisa- m jugulati stat. Mihi quidem si liceret meae nunc indes gere conjecturae, dicerem plane Amphibrium Veniae Sime- 'norum, urbi australis Britanniae celeberrimae, praefuisse. Illustrem autem fuisse eum vel hinc liquet, quod oppressi ad ejus sinum, velun ad sacram anchoram, se contulerint.

65쪽

CAP. XXX. De Nelim. TH Ε LIA U s, qui & Eliud, inter Pritannicae pro-

ccres ecclesiae conspicuus erat: & quoties de rebus agebatur literariis, aut ecclesiasticis, judicium illius apud congregationem in pretio stetit magno. Contigit ut 'Nu- bractus, Lantavatiae proto-episcopus sedis, autoritate synoeli archiepiscopus Urbi Legionum ad IIcae fluenta designaretur. Non diu caruit gubernatore Lanta . nam The- fiatis a patribus continuo surrogatus. Ille vero muneri solicite invigilans, egregium se pastorem exhibuit; ac bonis artibus ecclesiae ministros erudiendos anxie curavit. Hic talem peperit sibi famam, qualem nulla certe unquam auferet dies. Longa aetas, quae & ipsa morbus est, Theliaum Emedio rapuit. Successit Odocens monachus, doctrinae &pietatis nobile plane exemplar.

1 U B RICII vitam scripsere Cambri aliquot, ejus

I tum eruditionem, tum pietatem miris extollentes laudibus. . quorum ego studio, diligentia, fide etiam freturi ta- , lem , tantumque virum suis depingam coloribus ; hac praecipue elaboraturus parte, ut recisa orationis circuitione, compendio quodam, quae maxime memorabilia sunt, eluceant. Natus est propter ripas 'magae fluminis, qui Ventauram' laseriorem , id et a Denis disterminat: quo loco maturus annis fertur scholam bonarum artium & exploratae religionis, convolantibus eo Thehao, Sampsone , & --dano, optimae notae juvenibus, aperui N. Invisit tunc temporis D. Germanus, atquc adeo alii multi GaIli insignes doctrina, Ianniam, errorcs abacturi foedos, quos Pelagiani induxerant. Convocato in synodum clero Britannaeo, gratia, Vincente veritate, pristino loco, dignitati, splendori reddita est. Interfuit concilio Subricitis; cujus cum Ger-- manus & doctrinam 8c pietatem penitius inspexisset, in episcopum eum consecravit; ac dedicato D. AIro fano in-Πgni, ad Tavae fluminis alveum, praefecit. Non longo postia temporis intervallo, fit archiepiscopus Urbis Legisuum ad

66쪽

DE Sc RIPTORI BuS BRITANNICIS. FL eam fluvium. Postremo tautae curam provinciae Daurae,

viro doctrina & sanctitate admirabili , contulit; ac amore solitudinis percitus, Diniam privatus insulam, aliis A ede- Iegam, boreali litori Venetorum adjacentem, petiit: ibique,

ut ego ex annalibus Tavanae ecclesiae didici, obiit. 'Locus inde vero inclarescere coepit, & fama sanctitatis celeberri mus esse. Laudati fanum insulae splendorem postea exauxit. Tempus quo floruit indicare non est necesse; cum aliunde & Germani & Davidis faeculum abunde hoc indicent. Illud certe dolendum thaxime, periisse tot ingeni rum illius temporis monumenta chartis inscripta; hinc Scoriis & Pictis, una cum peste depopulatrice, rem literariam

extenuantibus, & misere confundentibus.

C A P. XXXII. De Gilda Sapiente.

IL D A S, cognomento Sapiens, ex Cambria oriun-I dus, eo anno, ut ipsemet testatur, natus fisi, quo Aurelius Ambrosus rex Britanniae de Saxonibus gloriosissime in Monte Bassinita triumphavit. Est autem Badonicus Mns, quamvis aliter somniet Pol dorus, ea civitas, quam Britanni Cair Hudune; nostra vero aetas lingua vernacula I ath arpellat. Sed de hac re alias latius dicemus. nunc Gud vita, quae prae manibus versatur, perscribenda est. in quo negotio mihi per tenebras etiam crassissimas eluctandum. Primum liberaliter, & in bonis artibus educatum, vel in ipsa adolesce tia, fuisse, cum ex aliis multis, tum ex hoc praecipue argumento colligi potest; quod non priuS maturam, hoc est, virilem aetatem attigerit, quam nomen aliquod decusque perliteras, inter Cambros suos, sibi petererit. Quo tamen Io- eo studuerit, non satis constat. At cum in confesso sit, barbariem per totam late Britanniam, a Pictis, Mortis, &Saxonibus misere depopulatam, circiter illa tempora inva luisse, solosque monachos literarum qualescunque reliquias in suis coenobiis ab interitu servasse; verisimile est , quod in aliquo Cambriae monasterio eruditis studiis operam de

derit. Et quoniam eo tempore Hannochorense coenobium, prae caeteris quae in BriIannia erant, tanquam sol inter minora lumina, elucebat; facile crediderim locum fuisse studiorum Gildae. Auget mihi hanc conjecturam, quod ipsi

67쪽

sa Jo. LELANDI COMMENTARII met fateatur, se monachum fuisse; quanquam non ita suo adhaesit monasterio, ut nusquam pedem alio, studendi gratia, moverit. nam in Gallia doctis artibus incubuisse fertur, ac Romam, voti, nescio an literarum, causa petiisse. deinde ,

addito studiis colophone, in patriam rediisse ; sed cum tam copiosa juxta ac eleganti librorum supellectile, ut magnum

toti Britanniae non modo thesaurum,.verum etiam ad vi tutes ornamentum intulisse videretur. Non tamen ille, meo

quidem judicio, tantum patriae per mutos magistrin, quantumvis multos & eruditos, profuit; quam viva siua voce,& probatissimis continentiae exemplis. late etenim praedicabat evangelium, idque tam pio, tam sincero, tam deni que sancto ferventis animi spiritu, ut nemo homo unquam facile sanctiori. Eratque labor ille tanto fructuosior, & ma- gis necessarius, quanto religio in Erisannia assidua barbarorum incursione facta imbecillior. Accessit etiam ad praedicationem pondus longe maximum, cum populus recte videret, doctoris sui vitam ad amussim cum evangelicis quadrare praeceptis. Quare ut quisque inter Cambros ardentiori serebatur ad virtutem studio, ita solebat Gulaam, eo filii causa, perquirere. Ipse etiam non raro viros, fama continentis vitae celebres, adire, & de animi immortalitate plurima audire simul ac dicere. Cataocum tamen inter alios sumine dilexit, observavit, coluit. Erat autem Caricus, vir probatissimae vitae, Iocum in Metania ab omni strepitu remoti ismum incolens; quem Cambri, quod ipse in comdendo coenobio suo ac faciundo opere cervis pro jumentis

usus sit, Lancaro ni id est, locum a cervis designatum,

postea appellavere. . 'Iam clarus crat Glias titulo cum scientiae tum virtutis ;omnibusque, qua crat morum integritate, . mirifice plac

bat : at tibi uni non placuit. cogitavit igitur de arctiori vivendi genere; & invento tandem loco, studiis suis bene commodo, monasterium, in quo longum vixerat, sive illud An chorense, seu quodcunque aliud fuit, reliquit. Sunt qui putent, quibus & ego fere totus consentio, illum mare Sabrinaisum petiisse; unamque ex insulis, quas ibi aestum-tis aquae impetus secit, incoluisse. Sunt duae parvae insulae in ea parie Sabriuarci maris, qua pr imus est a Sinnarram Morganiam trajectus. vulgus uitiato vocabulo

. vocat.

68쪽

DE SCRIPTORI Bus BRITANNICIS. 33 vocat. Polme vero lingua Saxonica montem significat. unde, quia insidae istae in mediis fluctibus instar monticulorum apparent, nomen siumpserunt. Sed qui paulo curi

siores ex natura nominis differentiam sumplere, unam vero

tepelloime, alteram silatholme vocant. t tepe latine si nat id quod praeruptum. state autem planum significata

Quare ego nova nomina, sed latina & ejusdem prorsus .gnificationis, donec vetera, Britannica quidem illa, succurrant, imponam. tepelloitne Prae taria certe me vocabitur, Illatholme Planaria. Multa hic mihi conjecturam

non vanam faciunt, Gildam ex istis insulis unam silentio suo primum destinavisse; deinde etiam in sedem accepisse. Sed quam non sunt humana consilia, ullo tempore Certa,

firma, stabilial nam quo loco altissimum sibi promiserat silentium, & quietem multo securissimam, evenit, ut strepitum& turbas non raro sentiret. Piratae mali causa fuerunt; qui facinorum conscii, ad parvas Sabrinater aestus insulas, tanquam ad loca minime populosa, atque ob id praedae & latibulis opportuna, proras vertebant. Τulit ille aliquandiu improborum furta, rapinas, facrilegia. Sed cum depraedationibus nec modum nec finem ullum adesse videret, coactus ipsa necessitate, de mutanda sede cogitavit. Inter cogitandum autem Somaria illi prae oculis obversabatur. in qua coeninbium fuit eremitarum, nomine Masion, quod ego poma rium interpretor: de cujus cum antiquitate tum religione multa quidem & saepe ante audiverat. Nacta igitur oppo tune navicula, vela fecit, brevique optato litore potitus est. Nec mora, itineri se accinxit, & prospere, quo voluit, pervenit, id est Mardomam. Quem loeum recentiores Oussas neptarp vocaverunt. ego autem latina compositione Gesso gum. Huius loci antiquitates, si diligens lector quaesiverit, cum in Patricio, tum praecipue in Aramrio Monem. tensi, mea opera illustratis, bene multas, nec scitu quidem indignas, invenier. Nunc mihi dicendum quam magni ad Maltiniam Gildae eremitae, eremitae & ipsi adventum fecerint. certatim hospitem amplectebantur, adventui ejus co gratulabantur, denique nullam non humanitatem exhibebant

atque haec quidem omnia promptius, alacrius, impensus faciebant, quod multa de Gildae continentia & literis, per famam, ante audivissent. Tam non possunt esse virtus de

D 3 eruditio

69쪽

s Jo. LELANDI COMMENTARII

eruditio in obscuro. Ille rursus gratias, quantaS potuit, ma Timas agere, & cum modestia, quam ultro obtulerunt, humanitatem accipere. Quid longa hic oratione opus est pusque adeo bene illi cum nova sede conveniebat, ut nihil supra. Miraris forsitan, lector, quod nullam hactenus de libris 1 Gilda scriptis mentionem fecerim. certe in hunc usque locum de industria distuli. Quare jam ipsa res postulat, ut aliquid accurate scribam. quanquam quo minus id faciam aliquantum obstant externi scriptores; de quibus, si veteres

illos numerem, quorum monumenta publicis nostra aetate

manibus teruntur, pauci, quod ego sciam, Gildae luculentam aliquam mentionem fecerunt. At stultus interim plane ego, qui in hac parte foris quaeram, quod domi habeam. n

stris itaque innitar autoribus. Principio Gudae historiographi mentio est apud Bedam , aa. cap. primi libri siccissitasticae Missariae. Flaccus etiam Albinus in secundo 'solarum libro ad Ethelhardum, Cantiorum archiepiscopum, scribens,

Gildae & ejus historiae, tanquam in transcursu meminit. Porro inter paulo recentioris memoriae autores Galfridus

nemusensis, Gulielmus Meudunensis, & siseser ω-rridus Gildae testimonio non semel usi sunt. Nihilominus ab Anglu doctis, quos nostra aetas protiuit, dubitatum est, num illa historiola instar duarum epistolarum, quae nuper Pol ori opera prodiit, Gildae utpote vero parenti adscriberetur. In qua parte ego certe, modo id quidem citra invidiam fiat, meum interponam judicium. Non equidem negabo aliqua posse in medium adferri, quae suadeant Gildam illius historiolae autorem non fuisse. sed quae contrarium adfirment, tam multa & quodammodo manifesta sant, ut mihi, homini minime credulo, rantum non persuaserint, Gildae opus esse, sed mutilum. Nec interim tamen sium nescius extare quandam malae fidei titulo Gildae Historio -ιam cujus ego anno superiori exemplar, Urius ad vadum in Mari unens bibliotheca vidi. Ut autem aperte fatear Gudam verum fuisse parentem historiolae, quae Polydori cura typis Commendata est; restat adhuc aliquid in quo

sententiam nec possum nec volo celare meam. hoc est

G Idam pium fuisse monachum juxta ac eruditum theol gum ; sed adeo non cognovisse penitiorem Britannicarum

a rerum

70쪽

DE Sc RIPTORI Bus BRITANNICIS. ys rerum antiquitatem, ut paucula quaedam, eaque concisa, obscura, & confusa, veluti de cortice in suum libellum a

raserit. Possem hic plura de Guis historiola dicere; sed Pol do i ferula, ut manum de tabula subtraham, facit. At si extaret liber, quem Gai stridus primo cap. secundi libri Eruannicae Historiae adfirmat Gildam de victoria Aurelii Ambrositi scripsisse ; aut si rursus leges emo utranae, quas idem I 8 cap. primi libri Hisoriae Sritannicae asserit G Ddam latinitate donavisse, Msquam comparerent, forsitan me liuscule de illo, quantum ad antiquitatis pertinet cogesti nem , sentirem. Age, age, ad haec connivebo, ac aliquid de haeresi demam mea. Illud certe non est tacendum, quod Graiaus scribit librum evangeliorum Gildae in magno apud Cambros pretio fui M. unde ego colligo evangelia commemtariis ab eo olim illustrata esse. Quid, quod exemplar Hist riae Rogeri Hove uni, quod est Hentae S menorum in bi- gbliotheca Petrina, haec verba, ubi de Lindisfarna insula agitur, in margine minutis literis, a quodam docto seripta habet: Undisfarnensis insula vocata fuit secundum GFL dam tempore Eritonum 2pedeaut . V ex quibus verbis liquido apparet, aliquid librorum Gildae, quod hac nostra non

Comparet aetate, inter VenIanos monachos olim dclituisse.

Adde huc, quod & Posticus Hirtinnius, qui incidens in μι- tannicae usoriae exemplar, ejusdem compendium edidit, interseruerit novo operi versus aliquot ex libro Cumiseidos GL dae; & pronunciaverit versiculos, qui apud Galgoseidum Monemutensem de Bruti ad Dianam precibus extant, fuisse hGilda scriptos; ac postremo Peraecinam prophetiam casemine latino ab eo donatam. sed neque Lilii Girales in dialogo de Poetarum Hsoria Ouinto in hac parte testimoni uin praetereundum. J Ita enim scribit; Gudam etiam memini

me legere Bruannicum poetam his, ut puto, longe anti- quiorem: cujus tum mihi elegiacum carmen mira facili- tate conscriptum visum, nec ideo aspernabile: quem Post- ea etiam citatum reperi in perveteri Historia Britannica

Praeterea de Gildae libris hactenus nihil. Quaesivi tamen diligentia quanta potui maxima; & spes fere certa erat, si non Ventae, saltem Gessota et aliquid invenirem. at evenit, ut ne pagellam quidem offenderim. Rursus, longe lateque per Cambriam angulos & forulos multos curiosissima

. manua

SEARCH

MENU NAVIGATION