장음표시 사용
101쪽
ex istis miracula in libros sacros in serre potuisset, pr fecto hic esse debuit vel catholicus , Vel haereticus , atqui de neutro depravatio ista merito supponi potest si quidem cum jam ab exordio nascentis Ecclesiae Christi libri sacri in omnium manibus verSarentur, Si catholicus aliquis miracula in illos inserre tentasset, prosecto hoc fieri non poterat, quin illud illico adverterent haeretici, ac proinde fraudem istam in catholicis improbarent: si autem haereticus aliquis id ipsum
tentare auSus esset, non poterant ossicio suo deesse catholici, quin sicut omnes haereticorum errores Semper improbarunt, ita etiam istam illorum temeritatem palam redarguere, & improbare omitterent; atqui nihil plane legimus in fastis Eeclesiae , quo conStet quem-
quain haereticorum reum postulatum, quod miracula in scripturam sacram in trudere conatus Sit: ergo nonnisi temere , & sine ullo iundamento asseritur mira
cula in sacros libros aliquando ab imposiore aliquo intrusa fuisse , sed pergamus ad alia. Ad alterum argumentum dist. Magi Pharaonis fecerunt similiter,, ut secit Moyses apparenter, & in aliquibus cone. Vere & realiter , atque in omnibus nego. Utique verissimum est, quod miracula , sive potius prodigia illa, quae Magi Pharaonis perpetrasse leguntur Exodi cap. 7. ad imitationem eorum , quae perpetravit Moyses, non probant', sed neque probare possunt Egyptiorum doctrinam divinam esse , sicut hoc pro--haut miracula Moysis: nec immerito , siquidem illa in infinitum fere distant ab istis , quae a Moy Se perpetrata fuerunt: & absolute loquendo, non erant Vera miracula, sed ficta & .pparentia : quod ut clare perspiciatur, notari hic debet generatim primo , quod miracula in latiori significatione accepta tribus modis fieri possint, nempe primo magia qnadam , utriunt naturali; quando scilicet in loco aliquo obscu-
102쪽
ro accensis candelis cum lichniis , vel adipe anguium& aliorum animantium fabrefactis, vel succis diversarum herbarum delibutis , efficitur, ut illis ardentibus arte quadam naturali, occulta nobis , sed cognita illis , qui hac arte praediti sunt, ex cQrta causarum Secundarum combinatione appareant in umbris Viridaria animantia , & alia spectra ; & haec vocantur simpliciter Mira : cujusmodi multa patrata dicuntur a Pico Mirandulatio, a Ficino, a Sarcha &c. Secundo fiunt & fieri possunt miracula, sive ut rectius loquamur, mirabilia etiam ope & virtute daemonum , quibus sublunaria corpora, quantum ad motum pertinet , permittente Deo obediunt et sicuti cum oracula reddita fuerunt a simulacris gentilium ; Si ista. dicuntur praestigia & ostenta, & quando vel cum expressa, Vel cum tacita invocatione daemonum sunt
in damnum, aut nocumentum alterius, tunc vocantur
maleficia : Tertio tandem fiunt invocatione divini nominis , & virtute supernaturali, vel immutatione , vel suspensione & interruptione legum naturae et & ista vocantur miracula vere Sc proprie dicta. Secundo notari debet, quod vera miracula a salsis multiplici titulo discernantur: nam Primo vera miracula fiunt semper in rerum substantiis , & producunt
effectum realem , quem ipsa demonstrant: econtra vero ficta vel non producunt effectum realem , quem demonstrant , Sed apparentem tantum ε, vel etiam producunt
directe effectum contrarium , sicuti contigit Calvino, qui testante Hieronymo Bolseco apud Bellarminum lib. 4. de notis Eccles. cap. l . volens fictum mortuum revocare ad vitam, Deo sic disponente constituit e vivo mortuum: atque ideo si e sepulchro v. g. excitetur mortuus, & corpus palpabile non habeat, erit Spectrum , & phantasma , non autem verum miraculum :& generatim transmutationes hominum in lupos, in
103쪽
volucres, & in alia animantia, si tamen Poetae, qui
ista narrant, vera nobis enarrant, nihil aliud suerunt , quam vel imaginationes phantasiae humanae, vel absolutae sensuum illusiones permittente Deo adaemoni hus iactae. Deinde vera miracula durant perpetuo , falsa autem diu durare non possunt: sic Ex
di cap. 7. legimus, quod AEgyptii per septem dies
non potuerint hibere aquam stuminis conversam in sanguinem , & coacti suerint sodere puteos ad obtinendam aquam potabilem : sic etiam ranae Exodi cap. 8.S locustae ibidem cap. 9. non recesserunt ab AEgyptiis, nec grando S tonitrua cessarunt ibidem cap. IO. neque tenebrae dissipatae sunt, nisi ad deprecationem Moysis factam ex condicto cum Pharaone. Tertio vera miracula liunt oratione , sive ut dictum est supra , invocatione Divini nominis , falsa autem sussurrationibus, ct signis inusitatis, ac superstitiosis , de quare S. P. Augustinus in lib. 83. Quaestionum quaest. 79. inquit aliter magi faciunt miraeuis, aliter boni Christiani, aliter mali Christiani: magi per Priὐα- ros contractus, boni Christiani per Publicam iustitiam , mali Christiani Per signa publicae iustitiae:
Quarto vera miracula habent semper pro objecto honorem Dei, & juvamen proximi ; falsa autem fiunt vel ad nocendum . vel ad inutilitatis , & purae curi
sitatis ancitamentum et ac proinde mira Omnia, quae aut curiositati tantum deserviunt, aut fiunt ad nocendum plane insontibus , satis per se ingerunt Suspicionem , quod non sint vera miracula. Quinto tandem vera miracula discernuntur a falsis , quia vera miracula neque fiunt, neque fieri possunt, nisi in confirmationem veritatis , & commendationem virtutis et siquidem ut testatur Paulus in I. ad Corinth. cap. la. v. 3.
nemo in iritu Dei loquens , dicit anathema Iesu . His notatis dissicile non est intelligere, quid vere
104쪽
sentiendum sit de Operibus Magorum Pharaonis : ni
mirum tametsi etiam virgae eorum versa sint in dracones Exodi cap. 7. v. 12. S mutaverint ctiam ipsi
aquam in sanguinem incantationibus suis, ibidem v. et et. 22 & eduxerint ranas, Exodi cap. 8. v. 7. in quibus omnibus aliquo pacto secerunt similiter , ut fecit Moyses: attamen liquet etiam ex cap. 7. V. I 2. Exodi quod devoraverit Virga Aaron sirgas eorum,& quod, cum ventum esset ad quartam plagam , nec
1, solent autem hic quae- nuntiantur immittendae, vel su rere increduli, unde aquam in per .aegyptum , vel super IEgy- sanguinem verterint incantat Pilos , Lum etiam ex eo , quia res AEgyptii, si tota aqua AEgy- terra Gessen etiam expressaepti in sanguinem conversa jam exempta pronuntiatur tam asuerat a Moyse & factus jam plaga muscarum , quam ab illis,
suerat cruor in omni terra AEgy- quae post istam secutae sunt 1pti, tam in fluminibus, quam in ac proinde poterant Magi Ph rivis, In paludibus, & lacubus, raonis ex terra Gessen haurire imo etiam tam in ligneis Ua- aquam , quam in sanguinem sis , quam saxeis Exodi cap. I. verterent; et accerse te ranas zv. rs. & quomodo ranas novas ut affirmat S. P. Augustinua educere poterant, cum jam per quaest. 13. In Exodum dicens Moysem undique eductae essent' proinde intelligendum est regi ibidem cap. g. v. 6. similiter nem , ubi Ilii Israel kabitabant, unde Pharao equitatum condu- plogia talibus non fuisse per-xit ad persequendum Israelem, curram , et inde potuerunt in- postquam per pestem immissam cuneatores vel aquam haurire , quinto loco super equos , & asi- quam in sanguinem verterent, nos,& Camelos,& boves,& oves, veι aliquas ranas educere ad mortua sunt omnia animantia solam demonstrationem magicae
AEgyptiorum i ut legitur Exodi potentiae . Quod autem pertinet
cap. o. v. 6. Sed haec nullius ad equitatum patet ex cap. 9.plane sunt momenti O nam pri- per pestem immissam Interiamo terra Gessen , ubi habita- clenda suisse animantia, quae bant filii Israel, suit semper im- erant in agris, In quibus nocimunis a plagis, quas Deus im- comprehendebatur eq iitatus mi misit In AEgyptios, ut patet litaris, qui ordinarie nutritur latum ex eo, quia ubique an- stabalis.
105쪽
possent educere Sciniphes, compulsi fuerint fateri digitus Dei est hie Exodi cap. 8. V. I9. ex quibus aperte colligitur, quod virtus magorum comparative ad virtutem Moysis & infirma fuerit, & insufficiens, ac proinde particula illa similiter nihil aliud significat , nisi quod Magi conati sint facere, quae faciebat Moises , non autem, quod etiam effecerint; quod non obscure etiam inde colligitur, quia particula ista
similiter adhibetur quoque cap. 8. v. I 8. quando revera conatibus suis nullum plane produxerunt effectum , nempe feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent SciniPhes, S non PO-ruerunt . Quamobrem univerSim concludendum est, quod opera magorum non erant vera miracula, sed ficta; & quae non consistebant, nisi vel in solis apparentiis rerum , vel in substitutione earum a daemonibus facta, vel denique in naturali quadam causarum secundarum atteinperatione, quae artem daemoniorum non excedit.
Idem iudicium ferri debet de miraculis gentilium:
nimirum etiam ista universim loquendo , neque enim vacat singularia prosequi, vel fuerunt penitus contacta r sicuti est illuminatio coeci, tam illa facta a Vespasiano apud Tacitum lib. 4. quam altera laeta ab Adriano apud Spartianum: vel etiam fuerunt mera praesti
gia ope daemonis facta 23 sicuti sunt primo , quae
a 3 Quia iam saepe hic Incidit sermo de potestate daemonum , ut pateat , quod illis corpora soblunaria , quantum ad motum revera obediant , quod aliquoties jam affirmavi mus , opus non est alia demonstratione , quam illa , quae
continetur in historia Jobi pa-tIentis , siquidem ex ea clare innotescit, quod daemonum opera eidem direptae fuerunt possessiones omnes, deperdita ominnis illiu substantia. Interempti eius filii , & postremo e Pamipse ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem capitis percussus suerit: quae sane ρος
106쪽
ν sectio I. cap. I. 8 narrantur de Iside, de Asculapio , & de Apollonio
Tyanaeo , quem postremum insignem praestigiatorem fuisse ostendit Eusebius contra Hieroclem , & cujus historiam describit Philastrius; quem omnes insignem pariter fabulatorem esse suspiciunt: & ssicundo daemonum quoque operationes esse videntur, quae narrvntur de Vestalibus, nimirum de Claudia , quae ex Valerio Maximo lib. 8. de violata pudicitia salso accu-Sata, ad probandam suam innocentiam navim in medio Tiberi haerentem , ita firmiter, ut nulla vi adhibita inde
dimoveri potuerit, solo suo cingulo ad solitain navium stationem petraxisse perhibetur: atque de Tu cia , quae ex Varrone apud S. P. Augustinum in lib. 22. de Civit. Dei cap. ii. de eodem crimine salso accusata aquam e Tiberi cribro haustam ad forum usque deportasse sertur, quin quidquam aquae per pertus a soramina in terram defluxerit, quod daemonam opefieri potuisse expresse supponit loco citato num. 3. idem S. Doctor : quae cum ita sint, mirum plane eSse non debet, quod tam magorum Pharaonis , quam gentilium praestigia, nihil conferre possint ad conciliau dam sibi, vel suae doctrinae, non dicam divinam,
sed ne quidem humanam auctoritatem , nam Opera mendacia nullam plane possunt confirmare Veritatem.
Ad postremum dist. Miracula Christi narrantur ab
Apostolis Amicis & Discipulis Christi cum illis cir-
se manifeste demonstrant ma ximam & sere ineredibilem daemonum potestatem In corpora Omnia ζ ex quibus uIterius intelligitur, quod revera mira mulista essicere possint etiam in humani generis perniciem : quod tamen ita accipi debet, quod nihil possint, nisi permittente Deo, sicuti suis In locis diximus . & sicut ex hae ipsa lobi
historia manifeste dedueitur, prinsertim vero dc perspicue ex eo , quod Dominus cap. a. v. s. ad Satanam conversus inquit: Ecce
in manu tua est , verumtamen animam illius seris .
107쪽
cumstantiis, quae ipsae per se veritatem illorum maianifestant eonc. secus nego licet verum esset, quod
soli Apostoli Amici atque Discipuli Christi & non
etiam alii, miracula Christi promulgaverint, quod tamen salsum est, nihilominus summa illis jure ac merito praestari deberet fidus, nam promulgarunt facta publica omnium oculis exposita, quae facillime poterant ab omnibus de falsitate redargui, si quaedam subesset, & inter alia promulgarunt factum so . Iemne , & antea omnino inauditum, scilicet factum resurrectionis Christi a mortuis Uid. Not. i a. &quod omnem humanam fidem superat, promulgarunt illud ea animi constantia & sortitudine, ut omnes
propter testimonium resurrectionis acerba morte crudelissime necati suerit: quis autem sanae mentis sibi Persuadere poterit, omnes Apostolos in isto testimonio asserendo adeo constantes & unanimes futuros suisse, si ipsum scivissent esse falsum quis prudens
testimonium istud falsum esse reputare potest, Si animadvertat , quod factum resurrectionis , non una ta
tum vel altera ratione, sed multiplici, non per brevem aliquam horam , vel per unum aliquem diem, sed per dies quadraginta constanter Apostolis inno. tuite ut patet eX actis cap. I. v. 3. ubi legimus de Christo praebuit se sum vivum post PaSSionem suam in multis argumentis per dies quadraginta, cinarens eis , O loquens de regno Dei; 9 eonve-σcens Praecepit eis ab Ierosolimis ne discederent . Atque Si insuper expendat, quod non in secreto, sed palam, S videntibus illis eleuatus est ρο nubes
ausemit eum ab oculis eorum . Act. c. I. V. 9.
Dictum tamen est salsum csse, quod soli Apostoli miracula Christi promulgaverint: & jure merito : nam etiam sanati a Christo praedicabant illa palam Scoram omnibus : ut patet de caeco nato JOau. e/p. 9.
108쪽
. I s. qui coram universa Synagoga seipsum a Christo sanatum fuisse professus est; neque soli Apostoli fuerunt testes resurrectionis Christi: nam plauseri pluaquam quingentis fratribus simul ut testatur Paulus in i . ag Corinth. cap. Is . U. 6.
Sed inquiunt increduli, Apostoli erant intimi Amici Christi & Discipuli ejus 3 quibus respondemus ;Munquid unquam historicis Graecorum & Romanorum quisquam fidem denegavit. propter hanc solam rati nem , quod essent Patriae suae amantissimi minime vero : igitur ratio ista nulla pariter est, vel esse potest, ut de miraculis Christi ab Apostolis promulgatis quoquo modo jure dubitari valeat. Ad primam Confirmationem dist. Judaei non cre diderunt miraculis Christi, si sermo sit de multis conci si sermo sit de omnibus nego. Principio licet ab initio neque Iudaei, neque Gentiles omnes credidissent miraculis Christi, hoc tamen inficiari nequit, quod neque Judaei, neque gentiles unquam ausi sunt eadem absolute negare : nam illi tribuebant ea daemoniis ex Joaii. cap. 8. v. 48. ubi introducuntur Pharisaei dicere Christo nonne bene dicimus nos quis daemonium habes : & ex cap. 9. v. I s. ubi aiunt in Beelzebub prineipe daemoniorum Gisit daemonia et Gentiles autem adscribebant illa arti magicae ι ut patet ex Celso apud Origenem lib. i. S ex Juliano Apo- stata apud Cyrillum lib. 6. contra eum. Deinde certum est, quod in principio Ecclesia Christi non co lesceret , nisi ex solis Judaeis ad fidem conversis, ergo permulti revera crediderunt miraculis Christi ;& hoc est, quod Pharisaei & Sacerdotes ipsi palam
latentur, dum Joan. cap. I 2. V. I9. inquiunt ecce mundus totus post eum abiit e quod autem permulti etiam non crediderunt, mirum esse non debet,
nam hoc contigit, & eontingit, quia odio & invidia
109쪽
De Deis Theologicis exeoecati adversus Christum , & vana spe temporalium
honorum decepti, expectabant, & nunc etiam expe-etant Messiam promissum in lege eorum , venturum esse ut regem potentiSSimum, qui terrena bona omin.
nia , & commoda hujus vitae ipsis apportare de- heret , S debeat.
Ad alteram Confirmationem dist. non solum Judaei sed etiam milites custodes sepulchri negaverunt Christum resurrexisse immerito , & sine omni landamento conci SecuS nego . Fidem resurrectionis Christi a mortuis evacuare nullo modo potest, quod illam negasse perhibeantur cum Judaeis , etiam milites custodes sepulchri ; nisi prius ostendatur, quod illam jure & merito negaverint : quod profecto nulla
ratione ostendi potest: nam quis est, qui per Se non videat, quam parvam , imo Vero quam nullam fidem mereantur milites isti in comparatione Apostolorum, S quingentorum fratrum, qui Omues, ut supra dictum eSt, non Semel, sed Saepius spatio quadraginta dierum Christum redivivum viderunt, & ex quibus etiam tempore, quo Paulus scripsit ad Corinthios suam primam Epistolam , multi vivebant, ut in illa Epistola cap. I s. v. 6. assirmat Apostolus e Praeterea certissimum est, quod neque milites , neque Judaei indicaverint unquam, vel indicare potuerint locum ali- quem, in quem corpus Christi eXanime, ab Apostolis furto sublatum , ut mendaciter supponebant repositum postea fuerit . quemadmodum aliquem indicare oportebat, ut factum ipsum se jure negare ostendere possent: Huc accedit quod milites isti fatentur se obdormisse, dum interim accusant Apost Ios , quod corpus Christi suffuraverint: sane enim qui dormit, non potest esse testis idoneus illorum, quae interim peraguntur a vigilantibus, ut propterea etiam
iure S. P. Augustinus enarrat : in Psalm. 7s. Judaeos
110쪽
Metio I. cap. I. 9 e-sellat dicens O infelix astutia . . . . dormientes testes adhibes 3 vere tu ipse Obdormisti, qui μι tando talia defeeisti .
De Medio, quo nobis tam scr*tura Sacra, quom integra fides certo innotescit. Postquam ostendimus adversus incredulos, non solum quod divina revelatio sit possibilis , & neces
Saria, sed etiam quod revera existat in volumine illo , quod sacram Scripturam nominamus , contenta , ordo postulat, ut adversus haereticos accuratius in quiramus, S simul ostendamus, quodnam sit medium insallibile , sive certa & insallibilis auctoritas, mediante qua tam ipsam sacram Scripturam , quam reliquos omnes articulos nostrae fidei certo pariter agnoscere, atque discernere valeamus. Ut autem quaestio ista rite pertractetur, neceSSae
est praemittere , quod fides catholica ci de qua hic
εὶ Magnum est discrimen Inter istas propositiones et est de fide, & est de fide eamoliea et
nam prior respicit veritatem aliquam in se spectatam , quatenus Vere est una ex divinitus revelatis e ac proinde ut
aliquid sit de fide , hoe habet a
Deo revelante: e contra autem altera propositio respicit eandem veritatem relate ad nos e
revelatum est , certo nobis innotescit . quod vere divinitus revelatum fuerit: ac proinde ut
aliquid dicat ut de fide catholica satis non est, ut suerit divinitus revelatum , sed Le quiritur insuper, ut ex auct Litate legitima , sive medio aliquo certo , & insallibili nobis notum sit , quod vere divinibus revelatum suetit: ut attendentibus patet; ex quibus inistelligitur; quod absolute allia quid possit esse de hde , quamvis non sit de fide catholica . eo quia potest aliquid csse re
Velatum , quin certa auctoritate constet & innotescat, quod vere revelatum Iit .