Exercitatio Thelogica de Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae Vol I

발행: 1820년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

et De Bela N eolo tela latitudine, & triginta in altitudine i 8 capax fuerit.

non soluin , ut commode contineret octo homines &diversas omnium tam terrestrium quam volatilium species primigenias , sed etiam alimenta per integrum annum ijsdem necessaria , demonstratum jam suid saepius ad evidentiam , ut quisque per se ipsum videre potest apud Augustinum Calmet in dictionario sacrae Scripturae Artic. Area Noe : ubi alia quoque complura hue pertinentia egregie atque diffuse pertractata inveniuntur. Dictum est autem animantium species Primigenias , nam constat in prima creatione pauciores fuis Se , quam nunc Sunt in omni sere genere , tam inter quadrupeda , quam . inter volatilia , & diversas illorum species nonnisi successu temporis ex illorum commixtione enatas fuisse . Ad alterum argumentum nego Pariter ans Ad primam probationem de Origine Americanorum , principio respou demus non esse adeo certum quod America , sive novus orbis , ut vocant , & habitatores ejus in nostro continente perfecte semper incogniti fuerint usqe ad annum l*92. in quo ad illos subjugandos Christophorus Columbus natione genu 'nsis, ut sertur, cum classe hispanica mare athlanticum primus SuperaVit, prout ad Suam cauSam promove udam inepte urgent increduli: Sunt enim reve-

18 Genus Navigiorum ad clam normam ex industria &

normam Arcae Noeticae constrii- studiose labricatis in Hollanis clarum. .api ssim uiri esse ad se- a a r ut testatur Georgius Horis rendum Onera triplo majora , nius in histor. Imper. tam et i, S uriis etiam celerius moveri, ut notat idem scriptor , inven citia iis naves communes , saeto tae suerint ineptae ad serendum.1 perimento comprobavit circa maestinas tormentarias & ad

haera sarcuit XVI. Petrus Hans gerendum bellum .sRm .duabus navibus ad praed,

92쪽

neth I. Cαρ- I. . Tyra non pauci, qui per praegrandem illam Insulam athlanticam , quam Lydia & Asia majorem mem rat Plato in Timaeo, & de qua graecorum sabulis in insistens , tradit in Critia , quod eadem in deorum

sortitione , qua universam terram inter se distribuerunt, Neptuno ad regendum obtigerit; sunt inquam non pauci, neque vulgares Scriptores, qui in Insu la ista, quam etiam Proclus suo tempore extra Herculis columnas , & orbem habitabilem positam fuisse suspexit, non aliam terrae partem, quam Americam designatam esse existimant: nec caret omni pro- habilitate quod per terram Ophir ex qua classis S lomonis magnam auri copiam deduXit, 3. Reg. cap. 9. v. 28. Peruvia intelligi debeat e sicut inter alios opinatus est Franciscus Uatablus, Scriptor non obscuri nominis. Praeterea, notat etiam Petrus Martyr in suo Tractatu de Insulis numr rvertis , quod Hispani apud Americanos, cum primum ad eos appulerunt, Observaverint & cruces, & vestigia quaedam non aequivoca nostri baptismatis : ex quo non incongrue comjici potest, quod nationes illae non solum antiquioribus populis jam cognitae fuerint , sed etiam quod ad easdem regiones christiani penetraverint, & s gna illa suae Religionis ad Nationes illas secum

asportaverint, licet postea de hac re memoriae omnes periverint.

His generatim adnotatis , S praemisso , quod licet circa primos habitatores Am ricae, & circa modum , quo illuc appuleruiat , diversi diversa se tiant ; i 9 attamen apud omnes , qui rem istam

tM Sunt qui ajunt primos sito instituta, vel naufragio de lacolas in Americam perveni tempestate aetos: nonnulli de- se navigatione, vel ex propo- ducunt eos partim ex Norve Dissilireo by Cooste

93쪽

4 De Ioeis Theologieis

non ex ideis suis anticipatis , S ex quadam animi

praeventione , sed ad purae veritatis regulam examinant , certum est, & exploratum , quod omnes homines ab uno Adam suam habeant originem: & quia diluvium universale totum inundavit Orbem , ut supra dictum filii, consequitur necessario, quod etiam habitatores Americae, si forte jam ante diluvium aliquos habuit, de quo neque affrmare, neque negare

quidquam temere audemus , illo extincti , & deleti fuerint, sicuti contigit illis , qui alias terrae partes incolebant: ac proinde certum pariter esse debet, Sc exploratum, quod primi habitatores Americae originem non habeant , nisi a posteris Noe : & quia

America non solum homines alit, sed etiam bestias, nec solum domesticas, ut ajunt, Sed etiam seras , at,

que hominibus ipsis infestas, ct noxias ; sicuti sunt Ursi , Leones, Lupi, Tigres &c. de quibus plane

repugnat, quod homines ilias in naves secum assumere sua sponte unquam Voluerint , ut navigatione sive studiosa, sive fortuita , easdem secum in regi nes illas deserrent, necessario concludendum essegia per Istandiam & Groenislandiam , & partim ex Affrica , Asia , & Hispania et ut Hugo Groilus in dissert. de ονλgine Americanorum et alij vero opinati sunt illuc perductam fuisse progeniem Chami , &quidem itinere maritimo per Dei punitionem postquam Isra litae sub duee Josue terra Cha

naan potiti sunt, ut refert Le- scarbolus in histor. novae Franciae lib. r. cap. 3. ubi auctor iste de suo , tanquam meram &puram conjecturam, singularem

plane , & quae ab alio quopiam

nondum proposita suerat , proponit , & injicit opinionem dicens et quid impedit eredere

Noauum eum annos tercentos

quinquaginta υixerit post di-ιuinum , sollieitum fuisse , operam dedisse , ut reriones illa incolas aeeipeνent . . . AEdeas enim haud disseirius illi fuit naυigave . quam Italia imeolas dare , i, venire ab extremo limite maris mediterra-noi ad Tiberim , et construere suum Ianicuium .

94쪽

videtur, primos incolas non navigando per mare, sed ambulando per terram in Americam transivisse , itinere scilicet, quo etiam bestiae praedictae in terras illas pervenire potuerint. Quia vero continens noster , in quo posteros Noe post diluvium moram suam longiori tempore pertraxisse certissimum est , vastissimo mari undique cingitur, praeterquam ad polum arcticum , ubi continens iste noster cum novo orbe valde contiguus est, concludendum plane videtur, quod primi habitatores in Americam ex ista parte pervenerint: nam licet fortassis verum sit . ut multi verum esse existimant, quod regiones illae omnes , etiam ex illa parte, idest ad circulum potarem , ubi cum regionibus Americae contiguae sunt, & per quam facilis suerit transitus in Americam ex Asia , ubi posteri Noe post diluvium diutius consederunt , perpe

tuo mari separatae revera existant, quod tamen , si non fallor, post multas , & repetitas navigationes

ab Anglis & alijs nationibus diligentissime institutas , Verum eme usque modo certo nondum innotuit, inde tamen credere non cogimur , quod ita separatae semper extiterint e etenim cum Deus etiam

post diluvium universum orbem iterum ineolis , &habitatoribus impleri voluerit Genes. cap. 9. V. I. profecto providentiae illius congruum erat ; & maxime conveniens , ut commodam , & apertain illis relinqueret viam, ut suum iStud aeternum consilium executioni mandare , & perficere valerent & quia in consesso est apud omnes, quod Saepe nunc terra

sit, ubi oti in mare , & altum aequor , ubi quondam terra fuit, sicuti prae primis permulti sentiunt de mari mediterraneo, quod erumpentibus aquis vel e Ponto Euxino, vel e mari athlautico productum fuisse volunt, nihil impedit credere , quod continens Am

95쪽

6 . De Bela Theologi As

ricae cum eontinente nostro ex illa parte olim non solum contiguus fuerit, sed reapse quoque cohaese rit, ut adeo ex uno in alium tam homines , quam hestiae transire potuerint. Si autem quaeratur quando nam praecise transmigratio ista facta sit Θ respondemus sine dubio factam iuisse ex terra Sennaar , quam noster Augustinus L hin in tabulis Geographiae sacrae assirmat sitam fuisse ad partem Mesopotamiae australiorem , & Georgius Hornius intra confluentem Tigridis , ct Euphratis, migrando per Scythiam, S magnam Tartariam ceto , vel in ipsa gentium dispersione, vel non multum postea ; idest quando Deus in structura Babylonicae turris confudit linguam hominum , Sc ita: dixisti eos ex illo loco in uniuersas terras , Genes. cap. II. U. 8. nisi enim ita statuatur, ViX, aut ne

Vix quidem plausibilis aliqua , & idonea ratio affer

ri Posse videtur, tum quomodo habitatores Americae ad tantam multitudinem eX creverint, quando ab Hispanis subjugati suerunt, ut plures non chiliades , sed miri ades illorum , sine notabili diminutione trucidari potuerint, sicuti factum fuisse testantur omnes fere rerum istarum scriptores : tum etiam ' tot diversarum linguarum toto coelo discrepantium, tam a Se invicem , quam ab illis , quae in alijs cognitis terrae partibus notae sunt, ita ut praeter Mexicanam , Cuscen- Sem, & Brasileensem vix alia reperiatur, quae ad

io Dum haec ita statuimus, arbitramur pro certo tenendum esse , quod iter , quo primi habitatores In Americam pervenire potuerint, extra Circulum potarem quaeri debeat, eo quia ex consensione omnium , qui partes illas personaliter lustra-τunt , regiones quae intaa circulum potarem positae sunt , tanto frigore , tantaque niv omnibus anni tempestatibus Opprimuntur, ut ex illa parte transitum non solum hominibus , sed etiam bestiis , si non absolute impossibilem , maxime tamen incommodum & dicieblem reddant.

96쪽

unam integram Provinciam pertineat : ae tandem tertio quomodo locum habere possit mira illa antiquitas mirabilium aedificiorum, quorum ruinas , &rudera in Mexicana praesertim, & in Peruviana provincia adhue uidere licet. & quam ad bismille annos facile ascendere testatur Iosephus Acosta in descriptione novi orbiS . . . , t

Ad quaestionem autem unde Nigritiae, seu Atti pes , si Adam primus hominum Parens sui: albus

brevis, S facilis est responsio et nimirum a causis , quae nori ab intrinseco , Sed tantum ab extrinseco propagationem humani generis assiciunt: puta vel ab adustione solis , quae diversa est pro diversitate climatum ; vel a ciborum, S potus qualitatibus ; vel ab affectionibus, & modificationibus aeris ; vel denique a diversis vaporibus, & terrae exhalationibus

quae omnia tam separatim Spectata , quam conjunctim mirum in modum influere possunt ad diversificandum tam colorem , quam reliqnam externam humani corporis habitudinem . Dum autem quaeritur utrum communis hominum

parens fuerit albus vel niger P fidenter responderi potest , fuisse album ; nam constat nonnisi seros posteros Noe degenerasse in nigros propter influxum

Causarum , quas modo commemoravimus : sicuti non

incongrue infertur ex eo , quia filij nigroruma non statim a primo nativitatis momento Sunt nigri, sicuti esse deberent, si nigredo esset qualitas ,ermanens , in filios hominum a primis illorum parentibus derivata, neque induunt colorem nigrum , nisi paulatim. & veluti per gradus, postquam ex utero ma. trum jam sunt egressi: sicuti .testatur Dominus Demanet , viginti annis inter nigros commoratus , in dissertatione apposita ad calcem Affricae gallicanae .

p. 3. Ex miraculis nullum desumi potest valis :

97쪽

8 De locis Theoloeteis

dum argumentum ad ostendendum, quod in scriptura contineatur verbum Dei: nam fieri potest, quod vel imposiores fueri ut, qui ea conscripserunt, vel

quod ab imposiore aliquo in illam intrusa fuerint :deinde in Exodo cap. 7. vers. II. ubi Sermo est de Magis Pharaonis, legitur et fecerunt similiter ut δε- eit Moyses: atqui miracula magorum non probant AEgyptiorum doctrinam esse divinam ; ergo etiam miracula a Moyse perpetrata hoc ipsum probare non possunt; huc accedit quod etiam gentiles sua miracula laudant, quin tamen inde sequatur quod doctrina illorum divinitus inspirata suerit: Praeterea miracula Christi narrantur ab Apostolis , qui erant non solum amici, sed etiam discipuli. ejus: ergo ijsdem nulla praestari potest fides ; siquidem ut est in proverbio , amici de amicis semper bona loquuntur : tandem Iudaei nunquam crediderunt miraculis Christi ; & quod spectat ad ejus resurrectionem a mortuis , illam non solum negaverunt Judaei, sed etiam milites custodes sepulchri . Ergo universim ex miraculis nullum desumi potest argumentum ad ostendendum quod in Scriptura contineatur verbum Dei. Respond. ad primum nego ans. Ad primam probationem nego utramque partem et & primo quidem moraliter impossibile est Scriptores ipsos librorum sacrae Scripturae, dum miracula reserunt, vel a seipsis vel ab alijs perpetrata, imposiores fuisse : nam quod non immerito, sed jure aliquo pro impostori-hus haberi valeant, qui iacta enarrant obcsura , S per

petrata in latebris, qui favorem, & gratiam homi

Mum , maXime vero potentum, & clivitum aucupantur , qui suae potius, & amicorum utilitati atque honori prospicere student, istud utcunque intelligitur; nam quotidiana testatur experientia , quod Ordinarie ita se gerant fraudum artifices: sed quod im-

98쪽

Metio I. Cain I. 79postores Herint, qui facta unarrant publica, & perpetrata non clanculum . & in abscondito', sed coram universa multitudine , cui intererat plurimum eadem falsa proclamare , si vere falsa suissent, qui non vana eloquentia, non Suae propriae , vel suorum utilitatis gratia, sed alios juvandi animo , & veritatis solius amore sermonem adhibeut, non sucatum , sed simplicem, qui non secus vitia suorum, si quaedam ab ipsis contracta fuerunt, quam virtutes, & laudabiles actiones sincere recenseat, & reserunt, sicuti fecerunt Moyses, Propbetae , & Apostoli i quod inquam hujus generis scriptores imposiores sperint, istud non solum probatis omnibus criticae regulis,

sed etiam sensui hominum communi omnino contrarium est, atque pugnanS.

Deinde ut aliquo pacto suaderi posset . quod miracula in sanctos libros ab imposiore aliquo deinceps intrusa fuerint, supponendum necessario est, crimetiistud comitti debuisse vel viventibus adhuc illis, a quibus libri isti conscripti suerunt, vel illis jam mortuis:

at vero repugnat vel untiar, Vel alterum revera factum fuisse ; nam primo quomodo fieri potuit , ut aetate Moysis, Prophetarum. & Apostolorum imposior aliquis scripta illorum sub propriis ipsorum oculis temerare auderet & intrudere narrationes factorum , de quibus ipsi ne somniaverint quidem ξ num fraudem istam silentio ferre potuissent scriptores, qui aliunde omnem suum Sermonem ad Strictim imam veritatis regulam ubique componunt i deinde repugnat etiam fraudem istam commissam suisse sacris scriptoribus jam mortuis : nam universim fraus ista committi non

poterat, nisi vel a Judaeis , vel a paganis , vel a Christianis : atqui moraliter impossibile est, quod ab aliquo

istorum ullo unquam tempore fraus ista commissa sit:

nam si commissa dicatura Judaeis; profecto hoc fieri

99쪽

8o De Deis Theologicis

debuit, vel ante , vel post adventum Christi, atqui neutrum fieri potuit, quin in utroque casu istud animadverterent, in primo quidem etiam alii Judaei, R Christus ipse , qui cum saepius illorum scelera reia prehenderit, de temerata tamen ab ipsis Sacra Scriptura nullibi Iegitur , quod illis hanc impietatem aliquando imputaverit: in secundo autem casu , nempe in quo supponitur scripturam a Judaeis temeratam suisse post adventum Christi, debebant istud advertere prae- primis etiam Christiani, atque imposiorem de scelere isto corripere et neque ulla ratione dubitari potest, quin istud impense facturi essent, statim ac illis licuisset imposiorem hujusmodi detegere, siquidem etiam Christiani summo semper studio & maximo aelo eo semper animum intenderunt, ne libri sacri ausu temerario unquam corrumperentur gi igitur fieri non po-

xi γ Quod etiam Iudaei ominui tempore maxime vigilaverint, ct omnem attentionem atque studium suum in eo posuerint , ne sacri illorum libri quoquo modo corrumperentur , testes sunt omnes illius gentis scripto. Tes , qtii unanimi consensu s- firmant eosdem semper paratosisisse mortem potius appetere, quam permittere , ut aliquid ex illis vel demeretur , vel mutaretur , sicuti praeprimis i statur Iosephus Flavius lib. I. contra Appionem scribens dua

ea Iνοννε veneratione libros nostros prosequamur , rem1a arparet z cum enim tot Iam saecula e uxerunt , nemo adhuc

nec alieere quidquam illis , nec demere aut tare Hiruid

est ausus I sed omnibus Iudaeis statim ab ipso nascendi exordishoe insitum , atque innatum est , Dei ut haee esse praecept eredamus , iisdemque eonstanteν adhaereamus, oe eorum causa,

si opus fuerit ιibentissime momtem perferamus . Ex quibus universim quoque intelligi potest , quod scriptura sacra, sicuti illam nune habemus, in substantialibus vere integra sit,& minime corrupta ; quemadmodum seorsim demonstrant quotquot de locis Theologicis pertractant I quod si vero quis opponat Iustinum in dialogo cum Tryphone , Irenaeum lib. I. adversus haereses cap. 34. Tertullianum de habitu muliebri , Sc

100쪽

sectio I. cap. I. gi

tuit, ut a Judaeis miracula in sacram seripturam unquam intruderentur : de Paganis autem quis sibi persuadebit , quod in sacros libros inferre voluerint miracula , quibus praesertim S potissimum, sicuti unius supremi Nummis cultus asseritur, ita pluralitas deorum manifestissime evertitur Z imo quis statim non videt verosi milius esse , quod pagani, si ipsis licuisset , studuissent potius eadem eX scriptura eradere , quam inferre: Sed neque ex Christianis aliquis hanc fraudem committere potuit: nam ut imposior aliquis

qui omnes accusant Iudaeos , quod libros saeros in odium Christianae Religionis adulte raverint ι respondendum est ,

quod praedieti Patres non to quantur de Iudaeis in genere , vel de Synagoga Iudaeorum , sed de quibusdam singularibus Illorum scriptoribus: nempe de

Aquila , de Symmacho , Sc de

Theodotione , qui in suis sacrae Scripturae versionibus , de quibus hie infra eap. IV. saepe subdole oceultarunt mysteria Salvator Is nostri , ut de Illis expresse fatetur S. Hieronymus

In librum Job dicens quod si

pud graecos post LXX. editi nem jam Christi evangelis eoν- useante Iudaeus Aquila , ω SImmaehus , et Theodotion iudaizantes haeretici sunt inυeuisti , qui multa mysteria Salva e-is saebdola interpretatione ee- iam unt . De caetero enim , quod spectat ad Iudaeos ' generatim , illos a crimine isto de corru

ptis sacru libris plene vindicat

primo quidem S. P. Augustinuin lIh. a s. de Cluit. Del cap. Iubi inquit anne eredibile ese

evis υoluisse eripere veritatem sui nobis eriperent auctoritatem .

vel per totum in bom diversos potuisse in hoe eonspirare nullo eontradieente et S deinde etiam modo citatus Sanct. Hieronymua Comm. In Isaiam eap. 6. dicena Si aliquis dixerit haesereos libros postea a Iudaeis esse falsatos . audiat Origenem , qui in octavo Uersu explanationum Isaiae huic respondet quaestiunculae , quo/nunquam Dominus et Apostoli, qui caetera omnia arguunt isseribis et Pharisaeis , de hoc

crimine reticuissent. Sin autem

dixeris post a entum Domini Salvatoris , et praedicationem Apostolorum libros hebraeos fuis- re fabalos , eatainnum tenere

non potero, ut Samator et Eva

relis tae et Apostoli protulerint , ut Iudaei postea fati turi eνant.

SEARCH

MENU NAVIGATION