장음표시 사용
111쪽
loquimur, nihil aliud sit, quam firmus & constans
assensus mentis in veritates revelatas propter auctoritatem Dei revelantis. Dicitur primo frmus S constans asSensus mentis ut significetur ad fidem istam necessario requiri sensum aliquem internum , quo ille , qui credit, firmi-miter judicet verissimum esse , quidquid fide sua a prehendit . Dicitur secundo in ueritates repelatas quia universim nihil pertinet, aut pertinere potest ad fidem catholicam, quod non fuerit vel sormaliter vel vi
tu aliter revelatum. Dicitur tertio propter auctoritatem Dei revelantis quia firmitas judicii , quo credimus verissimum esse . quidquid fide apprehendimus, inniti debet in
sola auctoritate Dei revelantis tanquam in suo obiecto formali, ut Scholae loquuntur: idest tanquam in unica & sola ratione, propter quam credimus vera esse , quae nobis tanquam divinitus revelata in
Ad formandum autem sensum illum internum , seu firmum judicium de veritate aliqua in particulari pro pter solam auctoritatem Dei revelantis . duo necessario requiruntur : nempe primo intima persuasio , quod infallibiliter verum sit, quidquid a Deo revelatum esse cognoscimus ; & secundo etiam medium aliquod certum, & insallibile , sive ratio & auctoritas certa, qua certo pariter & insallibiliter innotescat, veritatem illam esse unam ex illis , quae vere divinitus revelatae fuerunt: nam moraliter impossibile est , ut majori certitudine apprehendamus aliquid tanquam divinitus revelatum , quam sit certitudo illa, quam habemus de medio, quo nobis innotescunt illa, quae vere divinitus revelata fuerunt.
Lutherani & Calvinistae , quorum errores in hac
112쪽
praesertim materia cum doctrina catholica oppositi sunt, docent unanimiter, quod medium , quo certi reddimur tam de divina revelatione , quam de Singulis objectis fidei aliud non sit . quam sacra Scriptura; eamque propterea unicam, & solam totius nostrae fidei regulam esse assirmant, cum hoc discrimine . quod ex Lutheranis alii provocant ad scripturam in plana, & obvia significatione verborum acceptam ; alii Vero cum Hunnio docent idipsum descriptura spectata comparative ad antecedentia, &consequentia : & dum ab illis quaeritur. quo medio sive qua auctoritate innotescat, quod liber aliquis
vere sacra scriptura vocari debeat ξ tunc confugiunt ad comparationem lucis , quae ita oculos intuentium assicit, ut solo aspectu discernatur a tenebris: tandem Calvinistae appellant ad Spiritum privatum docentes fideles interius juvari privata Spiritus Sancti
assistentia ad ediscendum ex sacra scriptura omnia illa , quae divinitus revelata nobis ad credendum proinposita suerunt: sit igitur . Propositio I. Scriptura sacra in plana , & obvia significatione verborum non potest esse medium adae quatum ad dogmata revelata omnibus fidelibus certo, & infallibiliter communicanda. Probatur. Ut scriptura sacra posset dici, & esse medium adaequatum ad dogmata revelata omnibus fidelibus certo , & infallibiliter communicanda , prs
ter illa quae infra in probatione ad IV. Propositi
nem distincte afferentur , neceSse esset, non solum
ut dogmata illa omnia in plana & obvia signifieatione verborum in ea contenta essent, sed etiam
quod sic contenta palam ab omnibus cognosci valeant , atqui neutrum dici potest: non primum ; nam licet Christus tam per seipsum , quam poSt Suam Meensionen in caelum per Spiritum suum Apostolos suos
113쪽
docuerit omnem veritatem, sive omnia credenda,
constat tamen, quod isti non omnia, quae illos Christus & Spiritus ejus edocuit, in scripturam retulerunt, ut productis exemplis manifestum fiet, ubi de traditionibus t deinde ut omittamus, quod multa, quae in Sacra scriptura continentur, etiam ex illis, quae credenda sunt, non sint ita perspicua , ut ab Omnibus apprehendi, & intelligi possint, sicutI clare evin- Citur ex tot, ac tantis scripturae interpretationibus , quo Catholici aeque , atque haeretici elucubrare consueverunt; & ulterius, quod scriptura Spectata tantum, ut conflata ex materialibus apicibus, Saepe diverios patitur sensus, atque de se muta Sit, nihilque determinate doceat : sane ut quis ex illa certo& insallibiliter ediscere posset singula credenda, ante
omnia necesse esset, ut constaret certo pariter, Sinfallibiliter, quod testimonia illa ex quibus ea, qua
credenda sunt, innotescunt, sint etiam canonica, &infallibilis auctoritatis, sive quod fuerint revera di-Vinitus inspirata P nam nisi hoc constet, non pote runt quemquam certum reddere, quod veritates in illis contentae Deum Auctorem habeant, atque ideo Proseter auctoritatem Dei revelantis firma si de teneri dubeant: at vero si scriptura sacra in se est medium unicum quo dogmata revelata innotescunt, undena inconstabit infallibilis istorum testimoniorum auctoritas Dum fortassis ex ipsa scriptura verum ineptissimum Plane est idem per idem demonstrandi genus, neque quidquam omnino ex illo concludi potest; ergo criptura non potest esse medium adaequatum dogmata omnia revelata fidelibus certo, & insallibiliter communicandar praeterea medium adaequatum acquirendae alicujus veritatis debet esse per se pia num , obvium , & veritatem ipsam , de qua agitur Sin cere illam quaerentibus palam osteudere : atqui tan.
114쪽
tum abest, ut omneS , etiam illi, qui profitentur se fidem sincere inquirere, per solam Scripturam attingere possint dogmata omnia divinitus revelata, ct ad credendum proposita, quin potius experientia manifeste nos doceat, quod illi praesertim , qui spreto Ecclesiae Magisterio Solam scripturam tanquam Omnium credendorum regulam profitentur , in pessimos semper prolapsi Sunt errores et nam ut nihil interim dicamus , quod Scripturam Sacram , ut observat Vincentius Lirinensis in Commonit. cap. 2. aliter Novatianus , aliter Sabellius, aliter Donatus exposuit : aliter Arius , Eunornius, Macedonius ; aliter Photinus , Mollinaris, Priscillianus et aliter Iovinianus, PelagiuS , CaeleJtinus , aliter Postremo Nestorius : quibus addi potest; aliter Lutherus, aliter Calvinus , ct aliter Socinus e ut inquam de hac di versitate expositionum sacrae scripturae nihil dicamus, sane nullum plane est dogma christianum , nullus fidei articulus , nequidem cx illis, qui in symbolo Apostolico clare continentur , quem non ejuraverint, vel antiqui vel recentiores haeretici, tametsi omnes sacram scripturam tamquam regulam fidei susciperent : nam alii spoliarunt hominem praeclarissimo dono liberi arbitrii cum Manichaeis, ut Lutherani & Calvinistae omnes e alii e contra extulerunt illud adeo enormiter cum Pelagianis , ut ipsum gratia Christi ad hene operandum minime egere Statuerent ; ut A miniani: quidam damnarunt baptismum parvulorum aute usum rationis tanquam illicitum, S invalidum, ut Anabaptistae : alii e contra lassi sunt illum esse
licitum , & validum , sed nonnulli, qui cutu Luthero propugnant justificationem hominis fieri per imputationem justitiae Christi, docuerunt eundem ad salutem aeternam etiam in adultis sine merito honorum operum proxime sussicere: alii vero, qui cum Cal-
115쪽
vino dogmatizant reprobationem non tantum negat iis Vam , sed etiam positivam , non tantum in Ordine intentionis , sed directe etiam & in ordine executionis pendere ab absoluto Dei decreto , assirmaut baptiratos quoque sine actuali reatu aut culpa in infernum damnari posse et Angli schismatici universim agnoscunt Episcopatum tanquam dignitatem in Ecclesia a Christo institutam , sed Presbyteriani & puritani. qui eodem schismate detinentur, docent illum a Presbyteriatu minime differre: Lutherani di Calvinistae fatentur quod Christus sit verus D us t sed Soci niani aiunt illum esse purum hominem, & humani generis Paedagogum: item complures Lutherani docent in hucharistia cum pane & vino adesse realiter corpus S sanguinem Christi: Calvinistae autem non
agnoscunt in illa, nisi nudum Symbolum & figuram Corporis & Sanguinis Christi et unde autem putandum est ortam esse tantam errorum colluviem, si
scriptura sacra in plana & obvia significatione ver horum continet, & eXhibet omnia credenda , ita ut omnes ex sola scriptura certo & infallibiliter attingere possint dogmata omnia ad credendum proposita profecto aenigma istud intelligi nullatenus potest; igitur scriptura Sacra neque continet omnia credenda in plana ct obvia significatione verborum , neque ex illis , quae continet, Omnes per Se certo, & infalli-hiliter attingere possunt omnia credenda; ac proinde aecepta in obvia & plana significatione verborum non potest esse medium adaequatum ad dogmata r velata fidelibus omiubus certo Sc infallibiter communicanda .
116쪽
Solvuntur onosita Argumenta Θρ. I. In 2. ad Timoth. cap. v. I 6. ait Paulus omnιs scriρtura divinitus inspirata utilis est ad docendum , ad argvendum , ad corrPiendiam , ad er
diendum in justitia , ut perfectus sit Homo Dei ad
omne oPus bonum instriactus: juxta praefata Verba honio essicitur persectus , & ad omne opus honum in- Structu' per scripturam : ergo scriptura in sensu obvio est medium aptum S ad aequatum ad omnia dogmata revelata fidelibus certo & insallibiliter communicanda : idipsum docet aperte Christus ipse Ioan. cap. s. V, 39. dicens scrutamini ser tiaras illae sunt, quae testimonium Perhibent de me : neque enim credibile est, quod voluisset Judaeos remittere ad scripturam , Si ista per se non esset medium adaequatum ad cognoscendum Omnia ea , quae credenda Sunt : prae terea in Psal. I 8. v. 9. scriptura vocatur Princestium illuminans oculos, S in a. Petri cap. I. V. 9. Lucerna lueens in caliginoso loco. ergo Se.
R POΠd. ad primum dist. juxta verba Apostoli homo essicitur perfectus, & ad omne opus bonum in-
Structus in aliquo genere , & aliquo modo conc. Secus nego . Quando Apostolus in a. ad Timoth. cap. 3.. U. I 6. Scribit dicens omnis scriptura divinitus inspirata utilis est Ge. maxima pars librorum novi testamenti nondum erat conscripta, ut videbitur infra Sec t. a. cap. E. proinde non respicit, nisi ad libros veteris testamenti, qui proserto neque omnes articulos fidei, neque omnia opera jnstitiae eXpreSSe comprehendunt i duinde aliud est dicere, quod omnis scriptura divinitus inspirata utilis sit, ut homo Dei essiciatur perfectus , S ad omne opus honum instructus ι aliud vero , quod omnia utilia ; & necessaria
117쪽
ad persectionem revera quoque scripta suerint ; primum , non autem alterum assirmat Apostolus : igitur non obstante, quod omnis scriptura utilis sit, po sunt esse multa utilia & nece Ssaria quoque, quae
Scripta non fuerunt et proindeque ex illo Apostoli loco nihil aliud concludi potest, nisi istud , nempe quod scriptura sacra plura contineat, quibus homo Dei persectus in aliquo genere , & aliquo modo ad
omne opus bonum instructus cssicitur, quod a n mine catholicorum negatur : siquidem fatemur expresse omnes , quod scriptura Sacra Sit prima , sicuti agendorum, ita etiam credendorum reSula, ac norma ut supra cap. i. dictum suit.
Ad Alterum dist. Christus ipse remittit Iudaeos ad
Scripturam relate ad articulum singularem de sua divina missione , conci relate ad omnes, & singulos articulos fidei, nego imprimis incertum plane est,
utrum verbumoscrutamini Joan. cap. s. v. 39. Sit iudicativum , vel mandativum : nam utrumque Sela Sum
habere potest in obvia significatione , ut attendentibus patet: jam vero si accipiatur in modo indicativo , sicut,illud revera accipiunt complures non Solum ex catholicis , sed etiam ex haereticis, sicuti sunt inter alios Theodorus B eZa, & Camerarius, manifestum cst, quod nullam plane ingerat dissicultatem ; tunc enim Sensus erit , quod Judaei scrutarentur Scripturas , quin tamen eas intelligerent: deinde omisso , quod etiam verba illa Christi non pertineant , nisi ad scripturas veteris testamenti ; eo in loco non fit sermo , nisi de una tantum Singulari
fidei controversia , scilicet de ista , utrum Christus esset Messias in lege promissus ξ quae quaestio Sane est una de principalioribus, ae praecipuis objectis nostrae fidei , & ejus generis, quae satis clare, & ad evidentiam non semel, sed saepius a Christo ipso
118쪽
discussa iam suerat, ita ut illam sine magno studio Pharisaei, quos ibidem Christus increpat . & repre- he idit . facillime ex Prophetarum oraculis ediScere , S definire potuissent ; at vero ad constituendum
medium adaequatum , quo revelata omnia ad credendum proposita, fidelibus omnibus certo. & infallibiliter communicari valeant, satis non est, ut per illud innotescat unum, vel alterum dogma, Sed necesse est, ut in eo Omnia , & singula clare contenta habeantur, eo serme pacto quo sicuti ut quis sit proprie , & vere Judex Omnium controversiarum ali cujus societatis requiritur, ut non de una, vel altera tantum, sed de omni, & quacunque controversia certo , & infallibiliter pronuntiare valeat. Ad tertium dist. Scriptura est praeceptum lucidum , & lucerna lucens relate ad praecepta moralia conC.
relate ad dogmata fidei subdist. quantum spectat ad principalia , & ab omnibus explicite credenda conc. quantum Spectat ad omnia, & singula indiscriminatim nego. Nimirum Scriptura sacra est prima regula credendi & agendi: proinde fatendum est, quod plurimmae utriusque hujus generis veritates in eadem , etiam clare , & perspicue expressae habeantur , quin tamen inde Sequatur , quod sit medium adaequatum , quo sim delibus omnibus credenda omnia certo , & infallibi
liter innotescant, ac propterea recte vocatur e Proe
cestium lucidum , ct lucerna lucens in caliginOSoloco, primo quidum relate ad praecepta moralia ;cujusmodi sunt : v. g. Νon furaberis , non falsum testimonium dices , viliges dominum Deum tiatim , ex toto corde tuo, b Proximum tuum sicut teipsum, & alia multa , quae in Scriptura sacra clarissime expressa inveniuntur; & secundo etiam relate
ad praecipua, & principalia fidei dogmata, sicuti sunt Mysterium Trinitatis, Incarnationis , Resurre-
119쪽
ion De loeis Theologiessetionis Christi, & alia hujus generis, quae ab omnibus fidelibus explicite credi debent: verum exinde minime sequitur, quod o Ania credenda ita clare,& dilucide in illa expressa habeantur, ut in obvia
significatione verborum Omnibus eluceant, ita ut satis sit scripturam conSulere, ut certo innotescat, quid in unaquavis re credi, Vel non credi debeat; sicut satis est in plena meridie sanos, & apertos tenere oculos, ut lucem videamus eamque discernamus a
tenebris ; prout Luterani contendunt. O p. 2. Ex S. Augustino fidus , & mores vivendi numerari debent inter ea, quae aperte in Scriptura posita sunt: ita enim inquit. S. Doctor lib. 2. de Doctr. Christiana cap. 9. In sis quae aPerte in Scriptura posita sunt, inveniuntur ea , quie continent sdem morraque vivendi: Praeterea illud prosecto est medium adaequatum omnium credendorum , eX quo omnia, & singula fidei dogmata demonstrantur , atqui omnia & singula fidei dogmata demonstrantur ex auctoritate sacrae Scripturae , ergo Sc. Respond. ad primum dist. Ex S. P. Augustino inter ea , quae aperte in Scriptura posita sunt, numerari debent fides, S mores vivendi relative ad principales articulos conci relative ad omnes nego . Imprimis licet multa Sint iu Scriptura aperte posita, &inficiari quoque absolute nequeat, quod inter ea inveniantur etiam ea , quae continent fidem moresquiae vivendi, ut assirmat S. P. Augustinus in lib. 2. de Doctr. Christiana cap. 9. Nihilominus universim loquendo sunt etiam multa, praesertim ex illis , quae ad fidem pertinent, quae nonnisi obsure in ea posita Sunt, imo ex eodem S. Doctore ex his, quae ad fidem pertinent, multa quoque sunt, quae in ipsa plane non inveniuntur, ita enim inquit lib. s. de Baptism. cap. 23. Sunt multa quae universa tenet Ecelesia , 9 ob hoc ab A 'Ostolis bene Praecestici cre-
120쪽
pter ut i melligatur , quo seu su S. P. Augustinus doceat in iis quae aperte in Scripturis posita Sunt , inveniri ea. quae continent fidem nioresque vivendi; notandum hic breviter est, quod S. Doctor eo in loco , idest in a. lib. de Doctrin. Christian. postquam cap. 8. Libros Omnes recensuisset, quos Ecclesia pro Canonicis suscipit; & postquam cap. 9. diritSSet: In. his omnibus libris timentes Deum , O pietate man
Suetos quaerere voluntatem Dei, affrinat hujus la boris primam Observationem esse nosso istos librOS , etsi nondum ad intellectum , legendo lamen, vetmiandare memoriae, Oel omnino non incognitos habere et alteram autem , Investigare, quae in eis ape
te positα δυσὶ . vel Princepta vivendi, vel regulae credendis ac laudem concludit quod , ex his tanto qui3que Plurα in Oenit, quanto est intelligunt e. ωρacior d. his notatis, patet quod ex monte S. P.
nostri Augustini in investigandis iis, quae in Scriptura aperte posita sunt, tam . praeceptis agendi quam regulis credendi modo plura , modo pauciora pro majori, vel minori capacitate iuveniantur, non autem Omnia : at vero si in aperte positis istorum librorum invenirentur singulares omnes articuli ii dei , sicut inveniri deberent, si Mriptura in Obvia..ignificatione verborum esset medium adaeqWatum ad
communicandum fidelibus omnia dogmata, jym onsenia quoquc in ea inveniri deberent l. tam prxcepta agendi, quam regulae credendi, do quidem non pr0 majori, vel minoxi investigantium capacitate, imo plura modo pauciora , sud omnia .ab omnibus , e
quia . aperte posita pro omnibus, debent esse ejus: modi, . quod ab Omnibus aperte cognosςi valeant Iigitur dum Sanctus doctor ibidem inquit: In iis quae operte in Seripturis posita aurit, in sese iuntur illa,