장음표시 사용
151쪽
cobiscum sum omnibus diebus usque rid eonstima otionem foeculi: ergo Ecclesia proponens aliquid ad credendum non potest errare e nam si aliquando posset errare, possent prosecto etiam aliquando adversus illam portae inserorum praevalere , neque ullatenus Verum esset, quod Christus, qui est via ver fas se vita Joan. cap. i . V. 6. maneat cum illa omniabus diebus usque ad consumationein sarculi Praeterea ex I. ad Timoth. cap. 3. V. IS. Ecclesia est columna , b firmamentiam ueritatis, quomodo autem
di quo jure dici potest columna, ct firmamentiam seriatatis , si etiam ipsa in proponenda nobis aeterna veritate , idest in iis quae divinitus revelata suerunt, potest prolabi in errorem merito propterea pro- nutiat S. P. Augustinus in lib. 7. contra Donat. cap. Sῖ. nobis tutum est id fducia securae socia asse rere, quod in hubernatione Domini Dei nostri, o Salcatoris Iesu Christi universalis Ecclesiae eonsensione roboratum est. Maxime vero quia, ut notat in lib. de Praescrip. cap. ai. Tertullianus, quid Praedicaverint sostoli, quid Christus illis revelaverit , non aliter probari debet , nisi Per eaSdem Ecclesias , quas Usi Apostoli condiderunt. Igitur universim medium aptum , & adaequatum, per quod fidelibus omnibus certo innotescunt, tam sacra scriptura quam reliqui omnes articuli fidei, est auctoritas Ecclesiae proponens aliquid ad credendum . Solountur opposita argumenta. ρ. Multi articuli nostrae fidei respiciunt Ecelesiam ipsam, atqui ut seri juris proverbium nemo Potest σe iudex in propria causa r ergo auctoritas Ecclesiae non potest esse medium adsequatum , & legitimum quo
fidelibus innotes eant singuli articuli fidei: deinde fides
152쪽
nostra non sundatur in auctoritate Ecclesiae proponentis , sed in illa Dei revelantis 3 neque enim credimus propter auctoritatem Ecclesiae , sed propter auctoritatem Dei revelantis. Ergo &c. Respond. Ad primum dist. nemo potest esse Iudex in propria causa auctoritative tribuendo sibi quod Controvertitur conc. auctoritative declarando, & expli, cando quod controvertitur nego. Universim loquendo axioma illud politicorum nemo potest esae judcxin Promia causa 4 ita demum intelligi debet, quod nemo possit sibi jure attribuere, & vindicare ea, de quibus controversia aliqua instituitur, seu ut apertius loquamur, quod nemo possit sibi ipsi sus dicere , porro autem dum Ecclesia proponit articulum aliquem explicite credendum , sive denique pertineat ad Ecclesiam ipsam, vel ad aliud quodlibet objectum fidei tiron dicit jus sibi ipsi, neque attribuit sibi aliquid,
quod suum non est, neque enim vel efformat auctoritate sua articulum illum , quem ad credendum proinponit , neque attribuit illi divinam auctoritatem , nam istud habet quilibet articulus nostrae fidei , non ab Ecclesia, sed a Deo ipso revelante, sed declarat ta tum , & desinit auctoritative atque explicat infallibiliter id, quod in divina revelatione contentum eSt, idest quod articulus ille sit revera unus ex illis, qui divinitus revelati fuerunt; ac proinde non tribuit sibi quidquam in propria causa, sed declarat tantum quod sibi jure competit; &.hoc pacto iudicant etiam Principes temporales in propria causa , quotiescunque judicant delictum aliquod esse vel contra Principis, v I
contra civium incolumitatem , sicut sunt delicta proiaditoria, ct ea quae laesar Majestatis vocansur. Ad alterum dist. Fides nostra non sun datur in auctoritate Ecclesiae proponentis tamquam in motivoso ali propter quod credimus cone. Tanquam in mo-2 3
153쪽
De Bela Theologieistivo sormali per quod credimus nego. Utique quida
quid fide catholica credimus , non credimus nisi propter auctoritatem Dei revelantis, si loquamur de motivo sive de ratione formali & unica, propter quam
credimus * neque enim alia ratio potens est extorquere a nobis assensum istum, ut firmiter credamus verissima esse, quae minime intelligimus, sicuti sunt omnia fidei nostrae mysteria, quam illa, quae fundatur in summa Dei veracitate salii, & sallere nescia; sed quia certo , ct infallibiliter non constat, quaenam sint in particulari divinitus revelata, nisi per auctoritatem Ecclesiae , quae nobis dogmata revelata manifestat , atque ad credendum auctoritative proponit; hinc credimus etiam propter auctoritatem Ecclesiae proponentis, tanquam medium certum & insallibile, per quod innotescunt nobis omnia illa, quae divinitus revelata suerunt e atque ita generatim auctoritas Dei revelantis est motivum formale propter quod credimus , & auctoritas Ecclesiae proponens aliquid ad credendum, est motivum formale per quod credimus , sive est ratio sormalis sine qua neque de Scriptura sacra, neque de alio quovis articulo fidci certi esse possumus , quod sit divinitus revelatus. Ut autem haec magis clariora fiant, notandum hieest, tres esse veluti gradus nostrae fidei, nam primo potest fieri quaestio, cur credamus v. g. Tres esse in Deo personas distinctas ac separatas, Sunam tantum naturam atque substantiam Z cui quaestioni respondemus , quia Deus ita nobis revelavit: Secundo quaeri potest unde nobis constat, quod istud Deus revelaverit Θ & tunc respondemus, quia Ecclesia auctoritate sua istud nobis ad credendum proponit tanquam aliquid divinitus revelatum, atque in sacra Scriptura, & constanti traditione majorum manifeste contentum: ac tandem tertio fieri potest
154쪽
quaestio , cur certam fidem adhibeamus Ecclesiae mysterium istud nobis proponenti tanquam aliquid divinitus revelatum ad credendum & tunc respondemus primo generatim propter motiva credibilitatis superiori capite in probatione ad tertiam propositionem allata, ex quibus certi reddimur , quod Ecclesia divinitus instituta sit, atque ideo fieri non possit , ut aliquid doceat, quod divinae huic suae institutioni contrarium sit; & secundo etiam, praeser tim vero quando sermo est cum haereticis , propter manifesta sacrae Scripturae testimonia , quae clare ostendunt Ecclesiam audiendam esse in omnibus.
quae ipsa nobis ad credendum proponit jubente Domino, quod quisquis Ecclesiam non audiverit sit nori his sicut ethnicus , & publicanus Math. cap. I 8. v I Θρ. 2. Ecclesia non est, neque Scriptura sacra neque articulis fidei superior: ergo non potest esse medium adaequatum , quo fidelibus Scriptura, & articuli fidei certo innotescunt: deinde ex circulo v tioso nihil solidum, & veritati consonum concludi potest: at vero quod auctoritas Ecclesiae sit medium adaequatum, quo fidelibus certo innotescunt, tam scriptura , quam reliqui omnes articuli fidei, demonstrari non potest sine circulo vitioso : nam in ista demonstratione infallibilis auctoritas sacrae Scripturae non innotescit, nisi ex insallibili auctoritate Ecclesiae , & vicissim insallibilis auctoritas Ecelesiae non innotescit, nisi ex infallibili auctoritate sacrae Scripturae , ergo auctoritas Ecclesiae proponens aliquid ad credendum non est medium aptum , & legitimum , quo fidelibus omnibus articuli fidei certo , & infallibiliter innotescunt . Respond. ad primum dist. Ecclesia non est neque Scriptura neque articulis fidei superior . idest; non
155쪽
sormandi, vel Scripturam sacram, vel articulum aliquem fidei eonc. idest non habet auctoritatem magisterij discernendi. & declarandi in fallibiliter , tam
Scripturam sacram quam singulos articulos fidei nego . Ut recte statuatur, quod auctoritas Ecclesiae pro is ponens aliquid ad credendum Sit medium aptum , ct adaequatum , quo fidelibus tam Scriptura sacra , quam reliqui articuli fidei certo innotescunt, neces.se non est, ut Ecclesia ipsa concipiatur , vel Scriptura , vel articulis fidei superior : nam universim auctoritas alia est , qua quidpiam jure proprio cssicitur. & in propria sua essendi natura constituitur , alia Vero qua quidpiam auctoritative discernitur , &.declaratur: prior sundatur in potestate , &jurisdic;ione aliquid effciendi, di haec supponit sem-
Per Superioritatem : altera vero sundatur in potestate , & jurisdictione aliquid discernendi, & declarandi : & haec nullam plane supponit superioritatem, S potest etiam inferiori competere, ut patet in judicibus sorensibus, qui prosecto non Sunt Supra, sed infra legem , & tamen discernunt.auctoritate Sua, atque declarant legem ipsam: Porro hoc eodem modo discurrendum est de auctoritate Ecclesiae , nimirum ea, ut dictum est supra in responsione ad primum , non efformat, neque constituit, sed discernit tantum, S declarat in fallibiliter, tam sacram Scripturam, quam reliquos articulos fidei assistente sibi Spiritu Sancto tanquam certa , ct in fallibili suae discretionis regula , qua fit, ne unquam in errorem prolabatur: ac proinde etiamsi inferior sit , & non superior , tam.relate ad sacram Scripturam , quam relate ad articulos fidei , sive rectius ad Deum ipsum , qui istorum principalis, & immediatus est auctor, atque inStitutor , non cessat tamen propterea esse legitimum , & adaequatum medium , quo
156쪽
nobis tam Scriptura sacra, quam omnes articuli fidei certo innotescunt. Ad alterum conc. mai. nego min. Ad probat. conced. prima pars antecedentis, nempe conceditur , quod insallibilis auctoritas Scripturae non innotescat rei te ad nos , nisi ex insallibili auctoritate Ecclesiae: dictum est autem relate ad nos : hoc est, non in se inspecta, sed hoc sensu, ut nobis innotescat insalliabiliter hunc v. g. vel illum librum eSse vere Sacram Scripturam a vel etiam hunc, vel illum sensum sui se vere a.Spiritu Sancto intentum: nam quod Scriptura sit in fallibilis in se inspecta, sive ab intrin seco, hoc habet ex seipsa , quia est ipsum verbum Dei ab hominibus Spiritu Sancto inspirante conscriaptum: & distinquitur altera pars: nempe infallibilis auctoritas Ecclesiae non innotescit, nisi ex infallibili auctoritate sacrae Scripturae quando auctoritas ista demonstranda est adversus haereticos cone. univer sim , R in omni casu nego. Imprimis universim non una tantum, Sed duplex est ratio , qua utimur ad demonstrandum , quod Ecclesia sit infallibilis : nam primo,quando sermo est adversus haereticos , qui Solam Scripturam tanquam unicam, & solam fidei regulam recipiunt, & spernunt auctoritatem Ecclesiae, tunc utimur utique sacra Scriptura tamquam medio demonstrationis , quod ab haereticis aeque, quam a nobis tanquam principium certum , & insallibile reeipitur e quando autem sermo est, Vel contra incredulos , vel contra gentiles , qui Scripturam sacram minime agnoscunt, tunc ostendimus Ecclesiam esse in fallibilem in sua doctrina fidei, & morum , ex divina illius origine, quam sine ulla relatione ad Scripturam evidenti, & necessaria conSecutione deducimus ex motivis credibilitatis superiori capite in probatione ad tertiam propositionem pro
157쪽
ductis ; ex quibus aliqua commemorat etiam S. P. Augustinus in lib. contra Epistolam Fundamenti cap. 4. ubi inquit: intilia Sunt, quae in Gos Ecclesiae
gretnio me justissime tenesnt : tenet consensio populorum atque gentium ; terret auctoritas miraculis inchoata, ve nutrita , choritate citicta , Metustate sim mala , tenet ab Usa Jede Petri ostoli , etii pascendas Oves Suaa POSt re urrectionem Dominus commen vit , uSque ad Proesentem Discopatum successio Sacerdotum , teΠet POStremo , Ustim catholicae nomen , quod non sine causa inter, tam multas horreses sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut eum omnes horrelici se catholicos dici velint, quo renti icimen peregrino alicui tibi ad catholicam con. veniatur , nullus haereticorum , vel basilicam suam , vel domum audeat ostendere : ista ergo tot , Stanta nominis Christiani carissima vincula recte hominem tenent credentem in catholica Ecclesia. Deinde circulus vitiosus est, quando idem probatur per idem idest quando duae propositiones ita
Se se mutuo probant , ut utriusque e X trema uno eodemque probationis medio sibi invicem convenire ostendantur , sive brevius , quando una probatur per aliam uno eodemque probationis genere : quod in nostro casu nullatenus contingit: nam primo , quando adversus haereticos deducimus ex infallibili auctoritate sacrae Scripturae , quod Ecclesia sit insallibilis in suis fidei, & morum decretis , tunc respicimus Scripturam sub duplici respectu , nempe quatenus in se , ct ab intrinseco est ipsum infallibile Dei verbum , ct simul etiam quatenus relate ad nos CSt prima credendi , & agendi regula ; sive quod idem eSt, tunc consideramus Scripturam , & quatenus continet ipsam auctoritatem Dei revelantis, seu motivum formale
propter quod credi s , S simul etiam quatenus est
158쪽
Metio I. cap. II. r 33 medium, quo illa quae in Scriptura, vel formaliter.
vel virtualiter continentur, nobis certo innotescunt, seu quatenus est etiam motivum formale per quod credimus recontra autem quando postea advemus eosdem per regressum demonstrativum , ut aiunt, ex sic demonstrata
in fallibili auctoritate Ecclesiae ostendimus hunc, vel illum librum esse vere Scripturam sacram, & hunc tantum, vel illum sensum suisse vere alicubi a Spiritu Sancto in intentum , tunc assumimus infallibilem auctoritatem Ecclesiae tantummodo sub hoc respectu, quatenus ipsa est medium certum, quo nobis Scriptura, seu verbum Dei in ea contentum, & legitimus ejus sensus innotescit; sive quod idem est, tune assumimuς auctoritatem insaltib lem Ecclesiae tantum sub hoc reli pectu, quatenus ipsa est
medium, & motivum formale per quod credimus ejam vero cum Scriptura sacra in se inspecta sit ipsum verbum Dei, consequitur necessario , quod insallibilis ejus auctoritas, non solum declarandi, & explicandi rationem habeat, sed etiam intrinsece , S larm liter constituat, atque efformet articulum istum fidei, quod Ecclesia in rebus fidei, & morum sit insalit..hilis et econtra vero insallibilis auctoritas Ecclesiae , ut saepe iam dictum est, neque constituit neque efformat, vel articulos fidei, vel Scripturam sacram . sed declarat tantum, S explicat, sive quod idem
est, proponit tantum, non autem inicit, vel articulum aliquem fidei , vel Scripturam insallibilem , hinc fit, quod diversum plane sit probationis genus , sicut divesra est auctoritas infallibilis sacrae Scripturae, ex qua probamus insallibilem Ecclesiam, ab auctoritate infallibili Ecclesiae, ex qua vicissimprobamus infallibilem Scripturam, atque ita. non probatur amplius idem, per idem; sicut ad formandum
circulum vitiosum necessario requiritur.
Ex his autem quae usque modo disputavimus do
159쪽
medio, qao nobis tam Scriptura sacra , quam reli qui omnes articuli nostrae fidei certo, & infallibilia ter innotescunt , sequitur primo , quod genuinus , &Jegitimus sacrae Scripturae interpres, & Judex omnium controversiarum fidei sit Ecclesia; ae proinde quoci judicium ad ultimate, & irrefragabiliter finiendam quamlibet fidei controversiam, vel : circa discretionem sacrorum librorum, vel circa Scripturae sacrae S divinae traditionis sensum determinandum exclusiave pertineat ad Ecclesiam. ἰ Quia vero nulla societas docet seipsam, sed de-het semper ab aliquo . vel ab aliquibus doceri, patet , quod tam propositio credendorum, quam judicium controversiarum pertineat ad Ecclesiam, non quatenus est societas fidelium M sed quatenus Past
res , & doctores Ecclesiae complectitur, & quia in omni republica ad finiendas civium lites saepius non suificit, quod adsihi durisperiti, qui jus ipsum declarant , & explicam ijse necesse est, ut adsit supremus Judex liqui.cum auctoritate pronuntiat, ita etiam in controversiae finem Certum habeant,es alis non e t, ut Sint Pastorcs,
qui credenda fidelibus proponunt, sed necesse etiam est, ut in ea sit,quoque Judex supremus, qui auctoritam habeat infallibiliter judicandi & definiendi i hunc autem esse Romanum Pontificem in serius
Sequitur secundo quod haeretici, qui abjiciunt adique Spernunt auctoritatem Ecclesiae in materia fidei, ct morum , licet recipiant Scripturam Sacram tanquam in fallibile verbum Dei , destituti tamen sint v ra , S persecta fidei rς gula : nam ut Scriptura possit esse perfecta fidei regula, debet primo per in-
fallibile medium innotescere , quod liber aliquis sit vero a Spiritu Sancto dictatus; quod editio non sit
160쪽
Seetio I. Cis. II. I tcorrupta , sed integra, & sincera , & praecipue quisnam sit verus ejus sensus a Spiritu Sancto tutentus , nam nisi haec omnia innotescant, fides , quae Scripturae innititur, erit nececessario incerta, & vacillans, atque ideo non erit fides divina , sed humana . Sequitur Tertio, quod fides supernaturalis per peccatum haeresis penitus destruatur , proindeque in thomine haeretico penitus evanescat, quod ita certum esse statuit Suaresius disp. 7. Secti . tit Sine errore iam negari non possit, & recte, nam ad fidem suis Pernaturalem requiritur ex dictis certitudo revelationis a Deo factae, atqui haereticus talem certitudinem habere non potest : siquidem negata auctoritate Ecclesiae non habet amplius infallibile medium , quo prudenter, & certo judicare valeat de revelatione divinitus facta . Neque obstat, quod haeretici communiter credunt praecipua fidei dogmata, Trinitatis nempe, Incarnationis &c. Cum enim auctor fidei sit Deus ipse, qui
non minus unum quam alium articulum revelavit,
Prosecto quicumque , vel unum negat, licet alios credat, hoc ipso ostendit se erga Deum injurium . ac propterea etiam in articulis, quibus suum praebet
assensum , non habet fidem supernaturale m ; Sed naturalem potius, & conceptam ex persuasione Pr priae mentis magis , quam ex auctoritate Dei revelantis ; ita ut haereticis omnibus jure dici possit, quod
S. P. Augustinus olim improperavit Manichaeis in lib. I 7. contra Faustum cap. g. ad finem dicens: erae dicite non vos ei edere Christi Evangelior nam qui in Eoangelio quod vultis ereditis, qυod Nullis non creditis, vobis Potius, quam evangelio creditis
Loquimur autem hic de peccato haeresis , & de haereticis sormaliter spectatis: idest quatenus haeresis