장음표시 사용
171쪽
Isa De Bela Theologieti nihilominus devotioni fidelium relinqui debere, saltem donec certioribus argumentis illarum falsitas plenius , & evidentius probata non fuerit. Tertio ad hanc eandem classem revocantur octo Lucii Annaei Senecae ad Paulum Epistolar, & sex ejusdem Apostoli ad Senecam responsiones , de quibus mentionem facit S. P. Augustinus Epist. s . ad Macedonium, & quae omnes legi possunt apud praedictum Sixtum Senensem loco citato pag. I 48. & seq. ac tandem quarto huc spectant acta Theclae.& Pauli, quae Pseudo epigraphis accensent Tertullianus de Bapt. cap. I7., & S. Hier nymus in Cath. Scripti Eccles .: & e contra laudanturi a S. Cypriano in Orat. de Martyr. . & a S. P. Augu-Stino lib. 3. contra Faustum cap. . ex quo suspicari potest , quod acta hujusmodi duplicia sortassis olim extiterint, nempe spuria, quae ad Tertullianum & Hieronymum , atque sincera , quae ad Cyprianum . & Augustinum pervenerint. Quod ad libros dubios attinet, etiam isti sunt in duplici classe: nimirum primo aliqui ex illis habentur in diversis sacrae scripturae editionibus simul cum libris Canonicis impressi , & in Bibliis inserti; sicuti sunt primo Oratio Manassis Regis Iudae cum captiavus teneretur in Babylone. Secundo liber Tertius,& Quartus Esdrae . Tertio Appendix Psalterii. seu
Psalmus is i. s) Quarto Appendix Sapientiae et Quinto Praefatiuncula Lamentationum Jeremiae et S Sexto Liber Tertius & Quartus Machabaeorum . Deinde alii laudantur tantum in libris Canonicis rsicuti est primo liber bellorum Domini de quo Num.
Inscriptus cum singulari certa inmine adversus Goliam eonfiixit continet versiculos VII. eumque sicut alios illustrat notationibus suis Augustinus Calmet in suo Commentatio literati in sacram scriptuLam.
172쪽
cap. 2I. V. I . ait Moyses Unde dieitur In libro bellorum Domini, sicut fecit in mari rubro , sic faciet in torrentibus Ammon . Secundo liber justorum Domini . Josue cap. io. v. l3., & in E. Reg. cap. I. V. I 8.
allegatus. Tenio Liber Henoch cujus fragmentum exhibet Georgius Sin cellus in sua Chronographia ad annum loOD. ,& ex quo etiam Judas Apostolus p nit testimonium in sua Epist. Canonica v. l . dicens: Prophetavit autem de his septimus ab Adam Henoch dicens: senit ecce Dominus in sanetis suis millibus facere judicium , O arguere omnes imPis de DP ribus iniquitatis eorum , & permulti alii , de quibus videri potest supra allegatus Sixtus Senensis in B blioth. Sacra lib. 2. Si autem aliquis quaereret, cur libri isti, quos certum est a Prophetis scriptos fuisse , quippe quorum etiam nomina subinde non tacentur , & e quibus nullum amplius extat ne apographum aliquod exemplar , non fuerint conservati nec reperiantur in Canone Sacrae Scripturae respondendum erit cum S. Ρ. Augustino lib. I 8. de Civit. Dei cap. 38. ubi tuquit rhuius rei fateor causa me latet, nisi quod existimo
etiam imos, quibus ea , quae in auctoritate religionis esse deberent, sanetus utique iritus revelabat , alia stetit homines historica diligentia, clia sicut Proρhelas insρiratione divina scribere Potui se : ut illa tanquam iρsis, ista vero tanquam Deo per iρsos loquenti, iudicarentur GSe tribuenda , ac si illa pertinerent ad ubertatem cognitionis , hine ad religionis auctoritatem. Sed ut revertamur unde discessimuS , Canon sacrae Scripturae, sive cathalogus librorum, de quibus constat, quod sint divinitus inspirati, alius est apud Judaeos, alius apud haereticos , S alius apud nos catholicos.
173쪽
Quod spectat ad Canonem Judaeorum , satis cor- venit, quod apud illum populum ante captivitatem b2hylonieam , in quam a Nabuchodonosorre integer per
tractus fuit, nullus extiterit publica auctoritate constitutus , sed neque tunc Opus erat, ut aliquis constitueretur, nam eousque probabiliter existebant semper authographa exemplaria , ab ipsis Ρrophetis &sacris scriptoribus exarataes quae cum essent omnibus cognita, non erat nec se, ut ad conciliandam ipsis
ab extrinseco divinam auctoritatem solemni alio decreto palam pro divinis declarari deberent: verum sin Iuta deinceps captivitate ista post annos 7ta per edictum Cyri Regis Persarum, de quo fit sermo in a. Paralipp. cap. 36. v. 23, qui illis quocue vasa omnia aurea, ct argentea templi a Nabuchodonosorre ablata , restituere jumit o lib. I. Esdrae cap. I. U. 7. &seq. tunc Esdras Scriba eruditus in sermonibus, ct praereptis Domini, O caeremoniis eius in Israel, redux cum suis in Ierusalem studium suum , & laborem primum in istud intendit, ut libri sacri, qui probabiliter in illa temporum calamitate, intepescen te inste chaldeos idololatras Israelitarum aelo, valde laedati jacebant, pristinae puritati, & integritati re stituerentur: ac proinde a Spiritu Sancto specialiter affatus libros sacros undique sedule conquisivit, &a mendis , quae in illa diuturna captivitate contraxerant , expurgatoS, in unum volumen redegit, quod postea a Synagoga recognitum, & approbatum constituit Cathalogum, seu Canonem divinorum librorum apud Judaeos. s. Dictum est autem eonquisiuit: nam quod quidam Munt sacros libros in illa captivitate omnino depe ditos fuisse, eosque ah Esdra assante Spiritu Sancto ex integro restitutos, ac veluti noviter conditos, non videtur satis probari posse : neque enim credis
174쪽
Seelio I. cap. III. issbile est, quod in illa captivitate, in qua Iudaei stias
Synagogas habuerunt, O duas insignes scholas, ut affirmat Laurentius Fabricius in partitione Codicis he-hraei cap. 2. , & SutS vivebant legibus, ut patet ex Prophetia Danielis , Scriptura sacra ita perierit, alisque deperdita fuerit, ut nullum penitus illius intactum remanserit eXemplar saltem apographum, Vel in manibus Prophetarum, quorum tunc non exiguus erat' numerus , vel in manibus aliorum illustrium virorRm , sicuti erant Mardochaeus, Tobias, alijque plures, qui etiam tempore captivitatis legem Dei perfecte custodiebant. Porro in Canone isto tunc primum constituto,
non continebantur, nisi tantum Iibri viginti duo, ut testatur expresse Iosephus Flavius lib. I. contra Appionein ; nimirum , ut illos ibidem recenset cit tus celeberrimus Judaeorum scriptor i Primo Quinque libri Μoysis Genesis, Exodus Leviticus , Numeri, Deuteronomius. Secundo Tredecim libri Prophetarum , Josue, Iudices cum Ruth, libri Samuelis seu I. & II. Regum, libri Regum, nempe III. & Ιv. libri primus & secundus Paralippomenon e Primus, S secundus Esdrae, Esther, Daniel, Threni seu L mentationes Jeremiae , Isaias, Ieremias , Ezechiel, XII. Prophetae minores, & Tertio Quatuor libri -mnorum , scilicet Psalmi, Job , Proverbia, Canticum Canticorum cum Ecclesiaste . Et quia praeter hunc Canonem, eX Esdrina sacrin rum librorum collectione constitutum, nullum alium
a Synagoga publico decreto , vel conditum, vel r cognitum deinceps fuisse certo cognovimus; hina jure inferri potest, quod extra Canonem Judaeorum Semper suerint, sicuti etiam nunc extra illum esse
Judaei universim testantur de libris Tobiae , Iudith , Baruch , Sapientiae Ecclesiastici , R Machabaeo -
175쪽
i s 6 De Ioeis Theologicis rum . Tametsi etiam isti pro h Myographis, idost
non pro profanis, sed pro sacris apud illos habiti Sint , & habeantur, ut iterum testatur Josephus Flavius in lib. citato dicens : Corterum ab Imperio Ar
taxerxis ad nostram usque memoriam , Sunt
quidem singula literis mandata , Sed nequaquam tantam sdem , O nuctoritatem meruerunt, quantam superiores ij libri quos scilicet, ut supra vidimus in Canone Judaeorum contineri assirmaverat Proρισω quod minus explorata fuit Successio Pro poetarum a Quod spectat ad Canonem haereticorum , nihil, quod certum sit, de eo statui potest, siquidem ordinarie loquendo, haeretici expungunt sere communiter ex Cathaloto librorum sacrae Scripturae , ac propterea etiam eκ Canone divinorum librorum o ipsorum adversantur 3 sic
vinorum librorum liber Tobiae , Iudith, Eeelesiasticus, S Sapientia r alij vero affirmant ulterius eum Genebrardo, quod post it Ia tempora apud HellenIstas etiam tertius Canon sancitus fuerit publico Synagogae decreto ; in quo ad Veterem illum adieeti insuper suetint duo libri Machabaeorum et Uerum
auctores isti , ut ostendunt, qui materiam istam exprofesso pertractant , non innituntur nisi puris conjeeturis et quo sit ut nulla ratione discedere cogamur ab opinione communiori , quae libros memoratos e C non e Iudaeorum seinper exulas
persuasum est duplicem apud hebraeos obtinuisse Canonem sacrorum librorum , unum scilicet apud Palaestinos , in quo non continerentur, nisi tantum
libri illi, qui temporibus Esdrae a Synagoga magna tanquam Canoniei habIti, & declarati
fuerunt ; alterum vero apud Hellenistas , sive graeciZantes Ide quibus docent nonnulli cum Serrario , quod apud illos paulo post tempora Artaxerxis ,& antequam saeta esset versio LXX. interpretum alius coninstitutus fuerit Canon , in quo ad illum ab Esdra statutum adje
176쪽
Manichaei rejiciunt totum vetus testamentum, quod putant a Deo malo dictatum ; sicuti capite primo notavimus , & sicut pluribus in locis testatur S. P. Augustinus : & Lutherani sere omnes non recipiunt in suum Canonem alios libros ex veteri testamento, praeter illos , quos Iudaei pro Canonicis habent; ex novo autem illos tantum , qui pro locanonici sunt, S appellantur. Porro autem libri Protocanonici, ex veteri testamento sunt, Pentateuchus, seu quinque libri Moysis: liber Iosue , Judicum , Ruth, quatuor Regum , duo Paralippomenon , duo Esdrae, Esther , Job , liber centum quinquaginta psalmorum , Proverbia , Canticum canticorum , Ecclesiastes , Sc libri Prophetarum omnes id est tam majorum, quam minorum: & ex novo testamento , quatuor Evangelia , actus Apostolorum , tredecim Epistola: S. Pauli; nam quartadecima , idest illa ad Hebraeos est deuterocanonica . ut mox dice
mus ; item prima Petri & prima S. Joannis Apostoli.
Libri Deuterocanonici sunt, qui sequuntur , nempe primo ex veteri testamento liber Esther, quantum is sex postrema capita , quae in sonis hebraeo non inveniuntur : item Tobias , Iudith , Baruch, Sapientia, Ecclesiasticus , S duo Machabaeorum : praeterea inter deuterocanonica recenseri debent , Epistola Jere mi ae & additiones ad Danielem . scilicet, hymnus trium puerorum , historia ejusdem Danielis secundo in leonum foveam detrusi, historia idoli Belis & dra.
Extae Epistola ista relaota in ultimo capite Baruch ,& continet exemplar Epistolae quam misit Ieremias ad abducendos captivos in Babylonem a Rese bab ιoniorum: ea ua auteri S. Hieronymus in Praefat. In
Ieremiam vocat Pseudographam non quia credebat spuriam , sed quia aetate sua non constabat apud omnes. quod esset cano.
ni ea de divinitus inspirata. Disiligod by Coosl
177쪽
eonis, & historia Susannae r quae habentur tantum in exemplaribus graecis, desunt autem in hebraicis :deinde ex novo testamento ad deuterocanonica pertinent caput ultimum Marci a versiculo nono ad finem : historia de agonia Christi, de consolatione angeli, R de sudore sanguineo, quae describuntur a Luca cap. 22. tacentibus Evangelistis coeteris: ulterius etiam historia de muliere adultera , quae resertur a Ioanne cap. 8. & versiculus septimus Epistolae primae Sancti Joannis cap. s. nempe tres sunt qui testimonium dant in caelo Pater Verbum 9 Spiritus Sanctus, O hi tres unum sunt : ac tandem Epistola
Pauli ad hebraeos ; Epistola secunda Petri, item Epiastola secunda & tertia Ioannis, nec non Epistolae Ja
cobi , & Iudae. & Apocalypsis.
His notatis Canon noster. idest Canon Ecclesia* e tholicae complectitur ex vi decreti Concilij Tridentini sess. 4. de Canonicis scripturis, libros omnes septuaginta duos supra commemoratos, cum omnibus illorum partibus, tam prolocanonicis, quam deuterocanonicis: pugnant autem acerrime adversus Canonem
istum haeretici posteriorum temporum lutherani scilicet , Calvinistae , Zuvingliani, & reliqui ab istis saeculo XUI. enati sectarii, contendentes illum illegitime prorsus, & arbitrarie a Concilio Tridentino statutum , S definitum fuisse : quare sit. Propositio Canon Ecclesiae catholicae a Concilio Tridentino statutus est legitimus & genuinus. Probat. Ille Canon est legitimus & genuinus, qui ct a legitima auctoritate statutus , atque ad legitimosae genuinos sontes exactus fuit: atqui Canon Ecclesiae catholicae a Concilio Tridentino desinitus est hujusmodi : nam primo quod ad legitimam auctoritatem pertinet, profecto auctoritas propria & legitima statuendi & definiendi Canonem sacrae Scriptu
178쪽
rae attribui non potest vel Scripturae ipsi, pam Scriptura non potest discernere Seipsam , & statuere quod ipsa est : siquidem absurdum plane est, atque repugnans , ut auctoritas aliqua statuat atque definiat se,psam: sed neque attribui potest privato quorumlibet hominum arbitrio e nam arbitrium privatum hominum quorumlibet est absolute & ex natura sua errori Nobnoxium , & repugnat omnino statuere regulam ce tam credendi & agendi, sicuti est Canon sacrae Scri-Pturae , per principium aliquod incertum, & quod per
se errori obnoxium est : ergo auctoritas propria &legitima statuendi Canonem sacrae Scripturae attribui non potest . quam Soli EccleSiae . Praeterea auctoritas
propria & legitima statuendi Canonem sacrae Scripturae alteri jure competere non potest, quam illi, penes quem , sicuti totius fidei, ita etiam sacrae Scripturae existi: depositum : neque enim ab alio quopiam certo sciri potest quinam libri suerint divinitus inspirati, & contineant verbum Dei minime corruptum , nullaque commixtione humanarum opinionum conspersum, quam ab illa ipsa auctoritate, cui libri , illi integri, & tanquam divinitus conscripti primum concrediti, & traditi fuerunt: nam ut in lib. de prae-
Scripti cap. I9. recte monet Tertul lianus ordo rerum
desiderat illud prius Proponi, quod nunc Solum dia Nutandum est , quibus comPetat fides ipsa Z cujus sint Seripturin Z a quo , b Per quoa , O quando sit tradita disciplina , qua sunt christiani Θ tibi enim Gnaruerit esse veritatem discipliniae S Mei christianae . illic erit veritas ScriPt urarum . At vero tam fidei, quam sacrae Scripturae depositum non existit, ni-
Si poenes Ecclesiam: neque enim Apostoli tradiderunt illud cuidam alteri, quam Ecclesiis, quas ipsi auctoritate a Christo accepta per orbem terrarum flanda verunt: ergo auctoritas propria S legitima statuen
179쪽
di Canonem sacrae Scripturae alteri iure non potest competere, quam Ecclesiae; unde merito loco citato cap. 2 l. concludit Tertullianus dicens quid praedi-
enuerint Apostoli idest quid illis Christus reuelaserit . . . non aliter probari debet , nisi Per easdem Melasias , quas msi Apostoli condiderunt: &merito quoque S. P. Augustinus in lib. a. de doctri Christ. cap. 8. ubi pertractat de discernendis Cano. nieis Scripturis, hanc regulam statuit, ut pro Canonicis non recipiantur , nisi illae , de quibus constat quod apud omnes aut saltem apud praecipuas & maioris auctoritatis Ecclesias tanquam canonicae semper habitae fuerint, & habeantur dicens tenebit igitur hune modum sunt verba S. Doctoris ) in Scripturis canonicis , ut eas , quae ab omnibus aecipiuntur Ecclesiis catholicis, Pra Ponat eis, quas quaedam non recistiunt; in eis Mero , quae non aeci untiar ab omnibus, Prc Onat eas, qua3 Plures grapioresque accipiunt eis , quos Pauctor minorisque auctoria fatis Ecclesiae tenent . Deinde quod Concilium Tridentinum Canonem Suum non ad spurios, sed ad legitimos, non ad corruptos, sed ad genuinos sontes exegerit, clarius eSt , quam ut probatione indigeat, non enim condidit novum Canonem , sed antiquissimum & in Ecclesia iam receptum auctoritate sua it rum sancivit e nam primo, ut brevitatis causa omi tamus , quod etiam modo citatus Sanctus Doctor S Parens Augustinus . qui saeculo IV. Ecclesiae floruit eodem in loco, nempe lib. 2. de doctr. Christi cap. 8.num. Ig. omnes illos libros enumerat tanquam Canonicos . quos Concilium Tridentinum Canonicos esse sancivit, & eo plane ordine, quo a Tridenti no recensentur , sane eundem Canonem agnovit , S tenuit
Ecclesia Affricana in Concilio Carthaginensi celebr to anno 397. ab Episcopis XLIV. inter quos erat
180쪽
ii deinceps approbatum & confirmatum fuit: Secundo eundem Canonem statuit quoque Innocentius I. in Epistola ad Exuperium Tolosanum anno Us. in qua eosdem libros canonicos declarat, quos Concilium Carthagiliense praedictum in canone suo recensuit, cum hoc tantum discrimine, quod librum Baruch distinctum exhibet, quem laudatum Concilium cum Jeremia , cujus ille scriba erat, conjunctum posuit: tertio Canonem istum rursus explicite statuit S. Gelasius Papa cum suo Concilio Romano LXX. Episcoporum celebrato anno 494. in decreto de Canonicis scripturis et ac tandem quarto Eugenius IV. inseruit illum in suum decretum , quod pro instructione Armenorum constituit in Concilio Florentino generali anno I 39. I eque vero ullatenus putandum est, quod vel Patres Affricani in Concilium congrcgati, vel laudati summi Pontifices in sanciendo sacrorum librorum Canone eundem non derivaverint ex legitimis
S genuinis sontibus : nam generatim Patres Affricani, qui in hac re facem praetulisse videntur laudatis summis Pontificibus , in eodem concilio Carthaginensi III. can. 47. in quo libri Canonici singillatim recensentur , manifeste testantur , quod Canonem sanciverint secundum ea, quae a Patribus de libris sacris tradita acceperant, inquiunt enim quia a Patribus ista accepimus in Ecclesia legenda: ergo Canon a Comcilio Tridentino statutus , & suit constitutus a legitima auctoritate , & simul etiam ad legitimos ac genuinos sontes exactus: adeoque est etiam ipse legitimus & genuinus.