Exercitatio Thelogica de Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae Vol I

발행: 1820년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

rsa De loris Theologieis

Solauntur opposita argumenta. Θρ. I. Ille Canon non est legitimus , qui non fuit a legitima auctoritate constitutus ; at vero talis est Canon statutus a Concilio Tridentino : nam Irimo, Auctoritas Conciliorum , est auctoritas pureumana , siquidem Concilia cesibrantur ab hominibus ν ergo non est legitima ad statuendum Canonem sacrae Scriptum a deinde , ut liber aliquis sit di.

vinus, seu canonIcus, hoc habet ex eo , quod contineat verbum Dei, non autem ab auctoritate Conci.

Iiorum: ergo Canon Concilij Tridentini non suit te.

gitima auctoritate statutus. Rev. ad primum nego min. Ad primam probat. dist. auctoritas Conciliorum est auctoritas pure humana , Si Spectetur subjective cone. secus nego fallum tur maxime haeretici omnes in eo , quod a firmant, auctoritatem Conciliorum generalium in definiendis , quae ad fidem & mores pertinent , esSe pure humanam : quanquam enim etiam Concilia generalia universim non sint, nisi conventus hominum , ac proinde etiam illorum auctoritas, Si subjective spectetur, idest quatenus inhaeret illis , a quibus fidei & morum decreta pro manant, non sit, nisi auctoritas humana ; attamen C ssicienter , idest, dum conventus isti

aetu judicant , R definiunt res fidei & morum , habent aliquid , quod humanam auctoritatem longe superat ; nimirum habeat assistentem sibi Spiritum Sanctum ex insallibili Christi promissione , Joan.

cap. I . V. 16. ubi Christus inquit se ego rogobo Patrem ct alium Paraclitiam dabit Oobis, ut maneae uobiscum in internum: & iterum JOan. cap. 16. U. IS. ubi ait, Spiritus veritatis docebit vos omnem veri item: ex quo fit, quod decreta de fide & moribus

182쪽

in Concilio generali emanata, non tam humanae auctoritati adscribi debeant , quam divinae; & quod

Ecclesia in generali legitimo Concilio congregata de suis fi dei & morum decretis semper jure pronunti,

re possit cum Apostolis actor. cap. I s. v. 28. Visum est viritui Sancto, S nobis : quod autem judicium de libris Canonicis, & divinis, seu illud

quo statuitur , & declaratur Canon sacrae scripturae , pertineat ad decreta fidei, certissimum est, & a nemine plane negari potest; etenim cum sacra Scriptura Sit praecipuum iundamentum, & prima fidei regula, de fide quoque esse debet, quod ipsa sit

divinitus inspirata, alioquin fundamentum , S regula fidei constitueretur per aliquid , de quo non constat , utrum revera divinum sit, & fidem divinam mereatur ac propterea etiam Canon sacrae Script rae a Concilio Tridentino statutus , licet subjective ab hominibus prosectus sit, efficienter tamen attribui debet, non tam humanae auctoritati, qnam Spiritui Sancto . qui Ecclesiam sicut de omni alia, ita etiam de ista fidei veritate edocuit. Ad alteram prob. dist. Auctoritas librorum C nonicoram inhaeret libris sacris ex eo , quod contineant verbum Dei, non autem ex auctoritate Conmciliorum , si spectentur relate ad se cone. si specten

tur relate ad nos nego. Aliud est librum aliquem esse canonicum in se , & ab intrinseco , aliud vero eundem esse canonicum relate ad nos , & ab extri seco , ab intrinseco canonicus est omnis ille , qui Spiritu Sancto assiante conscriptus est, & hoe habet a Deo ipso : ab extrinseco autem canonicus est, qui, cum sit divinitus inspiratus , seu affante v ritu Sancto conscriptus , fuit etiam legitima auctoritate in cathalogum divinorum librorum publico judicio insertus. Quamobrem licet verum sit, quod i a

183쪽

libri saeri, qui Scriptura continentur, a Deo ipso habeant, ut contineant verbum Dei; & ideo pro C nonicis haberi debeant, quia sunt ipsum Dei ve hum : nihilominus quia hoc ipsum , quod libri isti

sint a Deo , & contineant verbum Dei, nobis certo,& infallibiliter constare non potest, nisi per auctoritatem Ecclesiae, qua sublata , nec Scriptura , neque ejus sensus nobis certo innotesceret , ut superiori

capite probatum fuit: sequitur, quod relate ad nos non alios libros habere possimus pro canonicis , S divinis, nisi illos, quos Ecclesia sua auctoritate canonicos esse solemni judicio declaravit: ac proinde hoc sensu , nimirum si lihri sacri spectentur relate ad nos, non sunt Canonici, nisi ex auctoritate Ecclesiae. Θρ. 2. In Canone a Concilio Tridentino statuto inveniuntur plures libri ex veteri testamento , qui non sunt in Canoue Judaeorum, nimirum Tobias , ludith , Sapientia &c. Ergo non est legitimus , & genuinvs : & revera nam Ecclesia accepit vetus testa mentum a Judaeis , ergo nullo jure potuit in Canonem referre libros , qui nou erant in Canone Judaeorum . Praeterea Iudaei sunt Caρsard, & Libraris Christianorum et ut ait S. P. Augustinus enarrati in psalm: 8o. non ob aliam rationem, nisi quia ipsi hahebant libros , quos tanquam divinos, & canonicos Christiani susceperunt, & Apostolus tu Epist. ad

Rom. cap. 3. V. a. assirmat eXpresse , quod Judaeis comeredita fuerunt eloquia Dei. igitur illegitime pro

sus Concilium Tridentinum constituit Canonem sacrorum librorum. Respond. ad primum nego conJequentiam. , nam licet verissimum sit, quod ludaei in suo Canone post Esdram a Synagoga magna statuto non habuerint, neque nunc habeant, nisi libros viginti duos , ut su

pra ex Josepho Flavio notatum fuit ι atque ideo

184쪽

quod extra illum semper suerint, & nune etiam sine Tobias , Iudith , Sapientia , Ecclesiasticus , & duo libri Machabaeorum t inde tamen minime sequitur , quod Concilium Tridentinum illegitime illos in cais in nem suum receperit; nam ut istud jure sequi ostendatur , necesse est prius ostendere , non solum , quod non haberentur in Canone Iudaeorum, sed etiam quod non sint vere divinitus inspirati, sive quod idem est, quod non fuerint unquam Canonici. non solum ab extrinseco . sed neque etiam ab intrinseco, quod prosecto nulla ratione ostendi potest, ex eo praecise , quod non essent a Judaeorum Synagoga in Canonem relati: nam sicut Deus voluit Judaeorum Synagogam semper ignorare complures veritates , quas postea in plenitudine temporum Ecclesiae suas manifestavit, sicuti est, v. g. Mysterium Trinitatis, quod a Moyse, & Prophetis nonnisi subobscure in dicatum fuisse omnes sciunt, ita potuit, tam ipsa, quam Esdras perpetuo ignorasse quosdam in part culari libros, qui Christi, & Apostolorum traditi ne postea Ecclesiae pro divinitus inspiratis manifestati fuerunt; neque caret maxima probabilitate , imo vero aequissimum est credere , quod Christus Domi-uus , dum discipulis suis praebuit seipsum vivum post passionem suam per dies quadraginta apparens eis. & loquens de regno Dei , ut narrat Lucas in

actis cap. I. U. 3. inter alia, quae tunc ipsis manifestavit ad aeternae salutis doctrinam Spectantia, eos indem etiam plene instruxerit circa libros sacros veteris testamenti, ne sorte pro divinis haberent, qui tales non erant, aut illos, qui vere divinitus inspirati erant , tanquam pro sanos negligerent, atque a jicerent . Si autem quaeratur , quaenam probabiliter possunt esse ratioues, Ob quas neque Esdras, neque Synago-

185쪽

i66. De loeis Theclogieis

ga postea memoratos libros in Carionem receperit 3 illae diversae esse possunt, & plures: S primo generalem assignat Iosephus Flavius in lib. I. contra Appionem supra laudatus, nempe quia post captivitatem Babylonicam minus explorata fuit successio Prophetarum: altera est, quia libri illi non erant scri

pti lingua hebraica quam tam Esdras , quam

Synagoga vetus in statuendo Canone divinorum librorum unice respeXisse videntur; deinde particulares rationes possunt esse etiam , vel quia aliqui, ex illis nondum scripti erant, ut sunt libri Machabaeorum, quando Synagoga Canonem suum statuit, vel etiam quia Synagoga nefas esse putabat aliquid ad Canonem sub Esdra statutum superaddere . Ad primam probati dist. Ecclesia accepit vetus te instamentum a Judaeis mediate cone. immediate nego. Sane propositio ista Ecclesia accepit vetus testamentum , & libros in illo contentos a Iudaeis, intelligi

non potest, nisi mediate tantum, neque enim a Judaeis edocta fuit suae fidei doctrinam, sed ab Apostolu, a quibus sicuti fidem , ita etiam lihros omnes in os tam novi . quam Veteris testamenti immediate aeceptos habete igitur etiam in statuendo suo Ca

none sacrorum librorum necesse non erat, ut sequeretur Canonem Iudaeorum tanquam unicam, S So-

Iam regulam , ad quam exigere deberet, quidquid de libris istis statuendum esset, sed potius Magisterium Christi, & Apostolorum ejus . Ad alteram probat. dist. Judaei ex S. P. Augustino sunt Capsarii, S librarii Christianorum hoc sensu quatenus libri sacri quibus utuntur Christiani erant primum apud eos conc. secus nego. Nimirum Judaei vocantur generatim capsarii . & librarii Christianorum hoc sensu quia ometes Usae literae . quibus Chriatus Prophetatuό rat, apud Iudaeo3 avnι, O omnes

186쪽

Seelio I. Cay. III. 36 ipsas literas habent Iudaei. Quemadmodum inquit

idem S. Doctor enarr. in Psalm. 66. minime vero , quia omnes istae literae apud Judaeos haberentur , &retinerentur in eodem pretio, quo retinentur apud Christianos e & ideo loco mox citato ex hac ipsa veritate, quod Judaei sunt librarii nostri S. P. Augustinus pulcherrime ostendit, quomodo tam Judaei, quam gentiles convinci possunt de veritate religionis Christianae: etenim expendens ibidem verba quae hahentur in citato Psalmo s6. v. 4ta dedit in Onr brium concutiantes me inquit propterea adhue Judaei sunt, ut libros noseros portene ad eonfusionem suam: quando enim volumus ostendere Prophetalum Christum, Proferimus paganis tuas literas . Et ne forte dicant duri ad sesem . quia nosilias christiani commauimus , ut eum Euangelio , quod Praedicamus, finxerimus Prophetor , Per quoσpraedictum videretur, quod praedicamns , hinc e conoincimus : quia omnes imae literae, quibus Christus Prometatur est, astud Iuda 3 3unt : omnea istas literas Iudaei MBent. Proferimυν eodipes ob inimicis, tit confiandamus alios inimicosi in quoliergo πρrobrio ount Iudaei diem portat Iudaeus , unde credat christia a r librarii nostri facti Sunt, quomodo solant servi post Dominos Co-dises ferre, ut ilii portando desciant, illi legendo proficiant. Ad tertiam probat. dist. ad Judaeos pertinent et quia dei veteris testamenti ex parte . di non ad so-

nino est, quod non solum penes Synagogam extiterit olim , sed etiam nunc penes Ecclesiam existat. &quidem plenius atque persectius, quam olim. si cuti fidei, ita etiam sacrorum librorum depostum &certum pariter est, quod te vetus non erat persectio

187쪽

1 68 De Ioeis Theologieis

sed praeparatio quaedam ad legem novam : nam ut inquit Paulus ad Rom. cap. IO. v. 4. sinis legis Christus ad iustitiam omni credenti. igitur universim Vetus Testamentum , quamvis primario datum esset semini Abrahae ex Abraham carnaliter genito , spiritualiter tamen, & quatenus semen istud ex Apostolo ad Galatas cap. g. v. 23. sub lege custodiebatur conclusum in eam fidem , qua revelanda erat, pertinet etiam ad Ecclesiam Christi: atque ideo etiam eloquia Dei fuerunt quidem concredita Iudaeis, Sed non omnia .'ut supra in prima responSione visum est e neque solis , sed etiam Christianis , qui reputati sunt in semine Abrahae in Christo, quemadmodum explicite docet Apostolus ad hebr. cap. I. v. I. dicens multifariam mullisque modis olim Deus loquens Patribus in Pro metis novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. P. 3. Compi ures ex antiquis Patribus dubitarunt Saepe, ut ruin essent Divini, & Canonici non solum Tobias, ludith , Sapientia, & alii veteris Testamenti Deuterocanonici. sed etiam de diversis, ex novo Testamento , nempe de Epistola ad hLbraeos, de illis Iacobi,& ludae, de secunda Petri, de secunda, ct tertia Joannis , R de Apoca ypsi. Praeterea Conci tum Laodicenum celebratum circa annum 372. tametsi ex professo tractaverit de Sacris Libris, exclusit expresse de suo Cano ne quem Sancivit, primo libros omnes Deutc ro- cononicos veteris testamenti 8 & secundo etiam Apo-

8ὶ Nempe ex interpretallo ne Isidori Mercatoris apud Lab-

beum Tom. r. L Oncilliar. pag. Isai. edit. Paris. io 72. in quam consentit etiam interpretatio

Gentiani Herveti Canon LlX. praedicti Concilii Laodicae ui ita laabet non opoνtet ab idiotis

Psa ι mos eo ositos , et visιρα-νes in Eeci siis diei , neque libros , qui sunt extra Canonem legero nisi solos canonicos novi , et veteris Testamenti ,

188쪽

calypsim Sancti Joannis, ac tandem S. Hieronymus in

Prologo Galeato post enumeratos libros, qui in Cainnone Judaeorum continentur, de aliis sic pronuntiate quidquid eaetra hos libros est, inter apocrystha ponendum : ergo Canon a Concilio Tridentino statutus, neque legitimus est, neque genuimus. Respond. ad primum dist. Complures ex antiquis Patribus dubitarunt de Libris Deuterocanonicis tam veteris , quam novi Testamenti, an essent Divini, &Canonici negative eonc. positive, ita ut eosdem etiam Spurios esse positive docuerint nego. Omnis dubit tio quorundam Patrum, & Ecclesiasticorum Scriptorum de Libris Deuterocanonicis, si sermo sit de illis veteris Testamenti, consistit in eo , quod illorum divina inspiratio non omnibus aeque Semper perspecta& cognita suerit, quae propterea etiam negativa duniat at, non autem positiva appellari merito debet ;bri, qui ex mente hujus Concilii tanquam Canonici haberi debent in Ecclesia in hune modum I quae autem oporteat . Legi & in auctoritatem recipi, haec sunt Genesis mundi , Ex

meri , Deuteronomium , Iesus Nais , Iudiees . Ruth , Regno rum libri quatuor , Paratim menon libri duo , Esdra duo , Psalmorum Is . , Proverbia Salomonis , Ecelesiastes . Cantica Canticorum , Iob , Hester . duo derim Prophetae , idest Osee , Amos , Ioel , Abdias . Ionas , Miciaeas , Naum , Habaeuc , Sophonias , Aggaeus . Zacharias, Maiaebias et item Isaim , Dromias , Eneehiel , Danie ι rNois autem Testamenti Euan gelia quatuor secundum Maisthaeum , secundum Mareum , secundum Lucam , secundum Ioa

nem , Actus Apostolorum , viastolae Catholicae septem, Iaseeodii una , Petri duae prima, et secunda , Ioannis tres , pr ma , secunda , et tertia , In σωna , Epistolae Pauli quatuor decim ad Romanos , ad Cori thios prima , et seeunda , ad Galatas , ad Ephesios , ad n lippenses , ad Colorrenses , ad Thessalonicenses prima , et secunda . ad Timotheum Prima , et reeunda , ad Titum , ad Phialamonem , ad Hebraeos .

189쪽

i o De locis Theologicis

neque aIiud ostendit, nisi hoc , quod nempe traditio de istorum librorum divinitate, clara quidem tuerit apud

plures tam Ecclesias, quam Patres singulares, obgura autem apud alios , ct sorte apud aliquos etiam plane incognitae inde tamen minime videtur, quomodo concludi merito possit, quod illegitime in Ca-nonem Divinorum librorum relati fuerint: nam licet complures hoc modo , negative scilicet. de illis dubitaverint, an essent Divini, S Canonici, nullus ta

men produci potest, qui illos aperte , & positive in

ter libros spuri rejecerit: imo vero nullo unquam tempore desuerunt alii, qui eosdem expresse tamquam Divinos , & CanonicoS agnoverunt, & palam venerati sunt, ut productis illorum testimoniis ostendunt

inter alios Belluminus , & Daniel Huetius V ac

M Testimonia Patrnm, quae In hane rem a Theologis producuntur magis conspicua sunt

quae sequntur; nimirum liber Tobiae laudatur tanquam divinus & a Spiritu Sancto diisceatus a Stolyearpo ganeel Ioannis diseipulo , a Clemente Ale- Nandrino , a s. Basilio Magno , a S. Cypriano, a s. Ambrosio , atque a s. D. Avigustino ζ ut notat Calmet in Praesae. ad Tobiam e de libro Iudith constat quod foeminam istam propo uerint tanquam exemplum Artia tudinis Clemens Romanus in Epist. ad Corinth. , Clemens Alex andimus lib. 4. Stromat.

Tertullianus de Monogamia . &S. Ambrosius de offic., & orl- genes vocat libros Iudith , T biae , & Sapientiae simul cum libro Esther , qui omnium cnn-

sensione semper tanquam Canonicus habitus suit , Divina

Ualumina homil. 17. in Numeros , ubi ait His ergo eum re

citatur talis aliqua DIUINORUM UOLUMINUM lectio , in qua Nou videatur aliquid obscurum , libenter accipiunt τverbi causa , ut ne libellus Esther . aiat Iudit, , υel ediam Tobia , aut mandala Soluentia , de libro autem hoc postrem .

nimirum de Sapientia in lib. de

Praedestin. Sanctor. cap. 16. i

quit S. P. Augustinus non debuit repudiari sententia Itari Sapientiae , siai moxit in Ecclesia risei de gνadu lectorum tum

longa annositate recitari, et

ab omniatis Christianis . Episco- με iasque ad extremos laicos

190쪽

Metio I. ρ. III. r 7 proinde Eeclesia insistendo istorum auetoritate p tuit illa iure, & merito in Canonem Sacrorum Li

brorum reponere non Obstante, quod de illis complures olim dubitaverint. Dictum est si sermo sit de libris veteris Testamentinam de Deuterocanonicis novi Testamenti, puta de Epistola S. Pauli ad Hebraeos de secunda Petri, de teratia, & secunda S. Joannis &c. Nullus unquam ex Sanctis Ecclesiae Patribus dubitavit, neque nunc dubitant Ecclesiastici scriptores, an sint Canonici. &Spiritu Sancto ispirante conscripti, sed tantum dubitarunt olim aliqui, an essent revera illorum , quibus

attribuuntur: quod hic probe notandum est, ad reis pellendum haereticorum, maxime vero Lutheranorum

pervicaciam, qua inficiantur Judae, &Jacobi Epistolas

Canonicas esse , & authenticas ; quia de illarum auctorihus aliqui dubitarunt. Ad alterum dist. Concilium Laodicenum exclusit id est omisit ex suo Canone libros Deuterocanonicos veteris testamenti & Apocalypsim S. Joannis eone. secus nego. Mirum plane esse non debet, quod etiam

fideles poenitentes , catechu

men 1 cum Ueneratione divinae

auctoritatis audiri . Deinde il-brum Ecclesiastici tanquam di in vinum agnoverunt Clemens R manus . & Clemens Alexandrinus , item origenes , Tertullianus , Cyprianus , & alii laudatia Cornelio a Lapide in Proinlegom. cap. 3. imo ex hoc libro Patres sere omnes tam

Graeci quam Latini , quod hic

probe notandum est , Saepe testimonia depromunt tanquam

ex sacra scriptura: tandem quod ad libros Maehabaeorum spectat isti palam comendantur pro divinis a Tertulliano adversus Iudaeos cap. 4. a S. Cypriano in lib. de Exhortat. ad Martyr.eap. 2. I S. D. Augustino lib. 18. de Civit. Dei cap. 36., S ab aliis apud Calmet Praes. in lib. Machab. apud quem Praes. in Ap ealyps. videri quoque possunt testimonia , quae explicite pro bant etiam h nne librum jam

V. Ecclesiae saeculo eommuni consensu inter canonicas scri

pturas locum habuisse. Diqitiet Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION