Exercitatio Thelogica de Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae Vol I

발행: 1820년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

4a De loeis Theologieis quos cura atque sollicitudo propagandae fidei Christia

nae ex parte summorum Pontificum non cessat unquam in

destinaudis ad eos apostolicis viris, qui illis Evangelium Christi , & cum Evangelio revelationem istam annuntiant , & manifestant: alterum est haereticorum, qui abeuntes post desideria suarum passionum, hoc ipso, quia semel susceptam a Patribus eorum revelationem , non totam S integram retinent. totam & integram amis runt , ut suo loeo dicetur ; & tandem tertium illorum , qui viventes in terris usque modo incognitis ita ex leges , S sere sylvestres esse inveniuntur, ut nullam praeseserant, sicuti verae Religionis , ita etiam vitae civilis educationem: Nunc si de primo , & secundo genere hominum loquamur , evidens est, quod sua propria culpa divina revelatione careant, si autem loquamur de hominibus , & populis, qui terras nobis incognitas inabitant, licet verissimum sit, quod isti corruptam

naturam sectantes pravis eorum moribus revelationem

Adamo primitus factam , S per Noemum postea orali traditione ad posteros propagatam sua culpa amiserint , atque ita seipsos indignos effecerint, ut uberioris , & omnimodae revelationis lumine perfunde

rentur ci Q attamen dubitari non potest, quod non

io Quaeret autem hie soriste aliquis , quid interim sentiendum sit de aeterna istorum salute i num sorte omnes p ribunt i nempe per nos non est abbreυiata manus Domini , ne salvare nequeat. Isaiae cap. I9. v. r. sed est deeisiva & aperta Christi sententia Ictan. cap. 3. . r. amen amen dico υobis

c ad Nicodemum directa niti

'nis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei . Sed regeret iterum , quo motivo . qua de causa tot homines aeternum perituri sunt i respondemus Inon utique propter infidelitatem negativam, seu propter ignorantiam revelationis , in qua in-vIndibiliter detinentur, & quae propterea illis ad culpom im- Dissilireo by Corale

62쪽

Metio I. cap. I. 63 perpetuo in ista coecitate detinendi sunt, di quod

ante consumationem saeculi ad divinae hujus revelationis cognitionem certissime perventuri sint, ideo quia propheticus Sermo psalm. I S. v. In omnem ferram existi sonus eorum , ct in snes orbis te rae verba eorum , quem ab initio evangelicae praeducationis impletum fuisse immediato ministerio discipulorum, Christi non omnino improbabile esse hic infra ostendemus, ante mundi finem sine dubio adimpleri debet ex Christi promissione Ioan. cap. l . v. I 6. ubi inquit: Et alias oves habeo quae non sunt ex

hoe ouili: 9 illas oρomet me adducere , 9 vocem meam audient, ct fel unum ovile, O unus Pastor. Ad alterum argumentum dist. mandata servanda continentur etiam in religione naturali per revelati nem illustrata conci omni revelatione destituta sub

disting. quantum ad substantiam esto quantum admodum , & practicam applicationem nego licet man data legis, quorum Observantia ad recte vivendum

necessaria est, naturalem humanae mentis aciem non eXcedant, ut speculative cognoscantur , atque ideo

in sic dicta naturali religione, quam de istae depraedicant, etiam contineantur ; attamen mens nostra in Statu, in Duo nunc nascimur, corruptionis scilicet. atque peceati, non est ita comparata, ut si hi relicta , S omni revelationis lumine spoliata, eadem Si ne admixtione plurium errorum explicare, atque ad praxim reducere valeat; nam , ut perpetua omnium temporum experientia testatum facit, gentes omnes,

non solum rudiores, sed etiam cultae, imo ipsi quo-

putari non potest e sed quia ta actualia sua sponte prola adstricti peceato originis , & buntur et & quia justo Dei ju- brutorum magis,quam hominum dieio muiti sunt υoeati pane more viventes etiam in peccaa vero electi Math. cap. 2G. v. lG

63쪽

44 De locis Theologieis

que Philosophi insigniorese rvelatione destituti in

pessimos Semper prolapsi sunt errores , non Solum circa Deum, ejusque primaria attributa, sed etiam circa ipsa juris naturae praecepta ; sic Cato, cujus Sem veritatem in censura morum Politici omnes depraedicant, voluit permittendam esse fornicationem ad- vitanda adulteria , ut testatur Cicero in orat. pro Coelio , & Plato , quem divinum Philosophum complures denominant, probavit ebrietatem in hachanali-hus; item communionem sceminarum, & expositionem liberorum: ut constat ex ejus lib. 4. de legi-hus : S generatim Philosophi veteres magis inclyti

ProbaVerunt venerem masculam : ut notat Sel denus

lib. s. de jure nat: & gent. cap. I i. igitur cum homines , ut in probatione dictum est . sint semper homines , idest sibi aequales ; & ad errorem magis quam

ad veritatem proni, maxime quando sermo est de veritate praetica , quae praeter mentis aciem , qua verum percipitur, eXigit etiam inclinationem voluntatis , qua id , quod vere honum est, amatur , nunquam fieri potest , ut practice Serventur omnia mandata

legis sic dictae naturalis religionis . nisi haec Supernolumiue revelationis illustrata, & adjuta fuerit. Dictum est sic dictae religionis naturalis: nam quamvis verissimum sit, quod Deus in cordibus hominum intime veluti insculpserit dictamen illud , seu lumen rationis, quod ea omnia , quae per se , & natura sua hona sunt, justa, & honesta, praecipit, & prohibet contraria; non videtur tamen, quomodo merito ex praeceptis, quae mediante hoc lumine naturaliter innotescunt, constitui posSit , ab- Soluta quaedam , S proprie dicta religio , hoc sen-Su , quod duae sint verae religiones, quibus Deus rite

colitur : etenim undecunque placeat repetere Ori

ginem , & intimam hujus vocabuli Religio signific

64쪽

Mella I. cap. I. 4s

tionem: idest, sive a Verbo Relego quatenus ea quae Dei sunt, iteruin legimus . S meditamur, ut quidam putant : sive a verbo Reeligo, quatenus illa, quae Dei sunt, iterum cligimus , & amplectimur , quod potius esse S. P. Augustinus censuit lib. io. de Civit. dei cap. 6. vel denique a verbo Rello, quatenus noSDeo iterum obstringimus , & obligamus : ut alijs videtur ; profecto istud certum est , quod vera &proprie dicta Religio debeat esse necessario Complexio omnium illorum, quae ad legitimum Dei cultum pertinent: porro autem legitimus Dei cultus

complexe sumptus non potest esse multiplex , sed unus tantum, sicuti unus tantum est Deus: igitur etiam una tantum potest esse vera, & proprie dicta Religior & quia in praesenti hominis statu rationaturalis, atque ideo etiam religio naturalis, quae ex illa derivatur, per se neque docuit unquam , neque practice docere potest omnem modum, quo Deus rite colendus est, consequitur necessario , quod una

illa vera , & proprie dicta Religio alia non sit, necesse possit, quam Religio revelata , & quae neque in

Solis naturae praeceptis, neque in revelatione Sola continetur , sed in utrisque simul , idest quae tam praecepta naturae , quam scita revelata complectitur et nec caret maxima probabilitate , imo vero eXploratum & certum esse videtur , quod religio naturalis, quae sine dubio primum procusa suit in officina

Pelagianorum docentium gratiam Dei secundum merita nostra dari, a Ρhilosophis in orbem Christianum introducta fuerit, & tanto studio, tantoque conatu promulgata, atque adserta , ut Religionem revelatam facilius suffodere possent , atque radicitus

ar Videatur ex his jure quoque redargui posse. --

65쪽

s De loeis Theologieis

p. a. Homo prosecto non est deterioris conditionis , quam sunt animantia bruta et atqui bruta non egent alio medio , quam naturali instinctu ut finem suum assequantur, ergo a pari etiam homo opus non habet ad recte vivendum, nisi naturali ratione spraesertim quia Deus, Sicuti brutis instinctum, ita homini indidit rationem, ut secundum illam viveret:

igitur revelatio non est homini necessaria. Responc dist. Bruta animautia non egent alio medio, quam naturali Instinctu , ut finem suum assequantur , eo quia iste etiam intra naturae limitem totus concluditur eonc. secus nego. Nihil plane concludit argumentum , quod ex brutis animantibus desumitur , nam si ista consequuntur suum finem sola duce natura , S per instinctum ipsis a natura inditum , hoc inde evenit , quia finis, ad quem tendunt, contine tur totus & integer inter ipsos naturae limites: econtra vero finis hominis est supra Daturam positus ;quod inde patet, quia impellente Propria natura ten-

Iogi illi , qui pro tripli et mo- statu consideratam , christia-do divinae revelationis ; sive nam scilicet, quae quantum ad pro tripli ei diverso illius statu, substantiam pertinet, est munde quo supra locuti sumus , sta- do ipsi coaeva ; sicuti expresse tuunt tres veras re diversas Re- docet S. .P Augustinus in lib. t. ligiones, seu Ecclesias , Scili- Retract. cap. t 3. dicens Restieee illam status naturae , quae ista , quae nune ebristiana re-emuxetIt ab Adam ad Moy- ligio nuneupatur , erat apud sem ἰ di alteram Iudaieam , antiquor . nec defuit ab iniquae incaeperit a Moyse, & te tio reueris hamani, quousque minaverit in Christo, ac tan- ipse Christus υenisset in ear-dem Christianam , quam no- ne , unde vera religio a q cemine suo Christus Del filius iam erat, erepit appellari Gri- instituerit: nam revera & quan- stiana et sed haee magis claratum ad substantiam pertinet, sent, dum sermo erit de Eetres istae Religiones non con- clesia Christi .

di iuvit, nisi unam in triplici Disilired by Cooste

66쪽

Metio I. Cap. I. 47dit in selicitatem summam , quae in naturae bonis minime reperitur et praeterea est etiam maxima disparitas inter bruta, & homines: nam homo dotatus usu r tionis, quo bonum eligere. & ad malum protendere potest ex proprio suo arbitrio, est etiam capax laudis , & vituperii. praemij Sc poenae; atque tendit Semper in finem suum per liberam electionem mediorum econtra vero bruta seruntur in illum necessario, &cineo impetu; ac proinde mirum non est, si homunes ad distinctionem brutorum praeter naturae vires, egeant lumine & adjutorio superiori, ut ad finem suum essicaciter perducantur. Ad probationem dist. Deus indidit homini rationem , ut secundum illam viveret, si accipiatur complexe cone. si accipiatur incomplexe , idest, quatenus intelligitur lumen illud naturale , mediante quo praecise innotescunt ea tantum, quae naturae limitem non egrediuntur , quasi satis sit ad recte vivendum sequi dictamina rationis naturalis , sicut contendunt deistae nego. Imprimis ratio naturalis plurima ignorat , quae hominem ipsum proxime tangunt , eique Scitu maxime necessaria sunt ; ut patet ex probatione propositionis: deinde ratio considerata in homine , qui nunc nascitur , neque docet, neque docere potest practice omnia illa. quae aliunde aciem mentis, quantum ad substantiam pertinet, absolute non Superant ; ex responsione superiori ad alterum argumentum i quamobrem licet verissimum sit, quod Deus homini rationem indiderit, ut secundum illam viveret, hoc tamen ita intelligendum est, non quod satis sit ad recte vivendum , ea tantum prosequi ossicia , quae naturaliter innotescunt lumine illo, quod rationem nominamus; sed ita ut perficiantur rati nis ossicia omnia, nimirum tam illa, quae cum lumine illo concordant, quam etiam illa, quae eidem

67쪽

Contraria non sunt, vel opposita ; idest intelligi d bet de ratione complexe sumpta, & quatenus per rationem , secundum quam ex Dei instituto vivendum est, intelligitur complexio omnium principiorum rationis ; ac proinde quatenus in ea comprehenditur

etiam principium Nud praecipuum, nimirum Deo

obtemperandum est, sive nos doceat per solum lumen rationis, sive etiam per lumen revelationis rationi naturali superadditum. OPP. et . Necessitas revelationis inde adseritur , ut homo ediscat ossicia sua erga Deum , & homines , atqui ossicia ista omnia facile , edisci possunt sine omni revelatione, & solo usu rationis; nam primo de illis praeclare saepe scripserunt Plerique veterum Philosophorum antequam revelatio Christianorum Orbi innotesceret, & secundo de ijsdem praeclare quo que meriti sunt permulti ex Deistis , qui studiose omnem revelationem abjiciunt: ergo revelatio non est homini necessaria .RGPond. nego min. N ad primam probationem dist. Plerique veteres praeclare Saepe scripserunt de OLscijs hominis antequam revelatio Christianorum Orbi innotesceret , cum admixtione plurium errorum cone. sine tali admixtione & ex solo usu rationis nego. Principio duo hic cereissima sunt; nempe primum, quod Philosophi veteres, qui vixerunt an tequam lux evangelij, seu Christianorum revelatio orbi innotesceret, inter ea, quae recte de hominum ossicijs subinde vel cognoverunt, vel scripserunt, Plures etiam miscuerint errores , ut patet eX Respou-Sione superiori ad alterum argumentum ; alterum Vero , quod hic certissimum esse dicimus, est, quod non singuli omnia vel homiMis ossicia , vel juris naturae praecepta , ut par erat , simul attigerint, sed parum tantum S singillatim , ita ut unus unum ali-

68쪽

Metio I. cap. I. ' 49

quod, alter vero aliud recte tradiderit: ex quo fit, quod revera nullus eorum in praxi vel omnia hominis officia , vel totam legem naturae ex solo rationis

lumine cognitam, & perspectam habuerit: deinde nihil magis probabile est, quam quod Philosophi isti illa omnia, quae de praeceptis juris naturae atque de ossicijs vel erga Deum , vel erga pro X imum , vel erga seipsum subinde recte cognoverunt , S scripserunt , maxima ex parte excerpSerint, non ex solo Cinrum naturali ing mio , & usu propriae rationis , sed ex revelatione , partim illa, quae per oralem traditionem a posteris, Noe propagata suit, & quae ce tissime etiam inter gentes aliquamdiu obtinuit , ut patet exemplo Ninivitarum , qui ad praedicationem Jonae Prophetae poenitentiam egerunt, & exemplo Jobi, qui, tametsi esset Idumaeus genere , Deum tamen verum rite coluit, & adoravit; & partim etiam ex illa, quae haebraeis illuxit, ad quos magis inclitos saepius divertisse, ut eorum sapientia instituerentur , testantur historici sere communiter: sic, ut unum saltem proferamus exemplum, Joannes Franci cus Bud deus in Exercitat. histor. philolog. de allegorijs Origenis q. I a. loquens de Platone ; inquit;

sed S a Iudaeis eum νnulta accestisse, vel inde elucet, quod Iosemus lib. 2. contra Αρρion. Jυσι nus in Paranesi ad graecos . Clemens lib. 3. Pindam gogi ct olli M sis eum involasse libros tino ore arguant, ct conquaerantur: & S. P. Augustinus lib. 8.de Civit. Dei cap. ii. de eodem, inquit: nonnulli Putauerunt eum, quando Perrexit in Aegmt- Ierentiam audiυisse Prophetiam, vel Scripturas Propheticas in eadem Wregrinatione legisse. Ad alteram probationem dist. Praeclare subinde de officijs hominis meriti sunt etiam delatae per divinam revelationem edocti eone. secus nego . Nempe

69쪽

so De Ioeis Theologicis

postquam per revelationem in sacra Scriptura contentam circa hominis ossicia & juris naturae praecepta persecte edocti fuimus. facillimum est demonstrare , quod eadem rationi per omnia consentanea Sint, quin tamen inde sequatur, quod omnia simul ex puro rationis lumine unquam ab aliquo recte deducta suerint: & universim loquendo Religio niat ratis ut optime assirmat merenselsius apud Turretunum propositione 32. de Necessit. Revelat. Qualis in munds rveritur, alia non est, quam religio gentilium : religio autem deistarum, qui sellicet in informandis motum maereptis ad solum uSum rationis Provocant, est religio eorum , qui Postquameae sacris literis omnia deρromyserunt, quae Plam cent dicunt se eadem ratiocinando invenisse.

Propositio III. Volumen illud, quod sacram Script

ram nominamus , continet vere Verbum Dei, seu revelationem extraordinarie divinitus ad homines sa

ctam .

Probatur Illud volumen continet verbum Dei, quod divinitus inspiratum fuisse manifeste ostendi potest; atqui ita plane res se habet de volumine , quod sacram Scripturam nominamus : nam Primo continet veritates adeo sublimes, quas humana ratio detegere nunquam plene potuisset, & mysteria altissima supra omnem hominis captum posita: ergo suit divinitus inspiratum et antecedens patet: nam ut Omittamus , quod non nisi ex volumine illo edocti fuimus sicut de rerum omnium , ita etiam de hominis v ra Origine, & creatione , de illius lapsu, & vera Causa malorum , quae patitur, atque de innumeris sere alijs urcavis veritatibus , quae homines, Angelos,& caeteras res creatas respiciunt : sane ex libris evangeliorum , quos praecipue impetunt increduli, didicimus tandem perspicue Trinitatis S incarnationis my-

70쪽

Seelio I. east. I. s Sterium, & praeterea etiam quid sit Deus, & quid

proprie sentiendum sit de illius immensitate , de justitia , de sanctitate, de honitate , & misericordia, atque de alijs ejus attributis & persectionibus omni-hus e secundo volumen illud continet quoque documenta Sanctissima , quae rectae rationis regulis in Om nibus consorinia esse deprehenduntur: nam praeter quam quod expresse doceat Deo soli supremum cultum exhibendum esse, eumque solum super Omnia , S in omnibus amandum , de quo praecepto , quam Vis in substantia naturale sit, & cordibus hominum inditum, neque Plato , neque Aristotiles, neque SO-lon , neque Seleucus, neque Seneca , neque Cicero, neque alius quisquam ex veteribus Philosophis, &summis legislatoribus mentionem expressam ulli bi secit : ut Artic. 4. de demonstr. Revelat. q. 3. assirmat Non nolle in suo dictionario : praeterea docet etiam universim omnes virtutes , S omnia persectionis Ope ra , ita ut nullus unquam vel absonum aliquid , vel minus conveniens , & non plane exactum in ordine ad morum regulas, & persectam vitae converSationem in eo detegere potuerit: cum autem humanum

non sit, sed divinum adeo sublimia sapere, & in

nullo prorsus errare; fit conse guens necessarium vo

lumen istud fuisse revera divinitus inspiratum. Ter tio doctrinam in illo volumine contentam, non CSSe hu manam , Sed divinam, ostendit ulterius mirabilis illius per totum Orbem propagati O : nam ista suscepta fuit per homines duodecim ineruditos libero libus disciplinis , ct omnino sunt verba S. Ρ. Augustini lib. 22. de Civit. Dei cap. s. qunnium ad istoriam doctrinas se tinet , Politos , non Peritos grammatica , non or matos dialectica non Rhethorica insatos, Piscatores scilicet, omni humano praesidio destitutos, qui tamen inter maXimas angustias.& persecutiones, munus Su

SEARCH

MENU NAVIGATION