Christiani Wolfii ... Elementa matheseos universæ. Tomus primus quintus Tomus quintus, qui commentationem de praecipuis scriptis mathematicis, commentationem de studio mathematico recte instituendo & indices in tomos quinque matheseos universae conti

발행: 1741년

분량: 520페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

iso DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

ipsum PTOLOMAEUM eundem mΟ- rem tenuisse in Almagesto suo. Negari tamen non potest, quod incilio dus Gellia , quam nos adhibuimus , multo sit clarior; praesertims omnia rigide demonstranda , nec sumenda , quorum demonstratio lectoris industriae relinquitur , neque etiam immii cnda, quae prorsus non domonstrantur. In parte etiam spha

rica , cx principiis spharicis rigide

demonstravimus, quae vulgo ab A s io- nomis fiducia illorum pi incipiorum sumuntur, ne evidentiam desiderent tyrones ; in primis ubi Elementa Geometriae tam scrupulosa industria per- . tractarunt, quam supra praescripsmus,& qua omnino opus est, siquidemideam methodi demonstrativae exemplarem in usum Philosophiae ex Mathesi haurire volueris. Neque porro negari potest , studium Astronomiae hoc pacto facilitari. Sane non alia de causa PUR3 ACMius studium Astronomiae amplificaturus , & ad

captum tyronum accommodaturuS,

Almagestum PTOLOM A I, idem methodo Euclidea digerere coepit , t iam vix coeptam , post obitum ejus, jure togati, pertexente REGIO MON T A N o. Non igitur fecimus , nisi quodnudicio REGloMONTANi, Astronomi summi, probetur. REGlOMONTANUs nullis problomata illustravit exemplis: id quod tamen apprime ne-ccssarium esse cx iis , quae modo in antecedentibus inculcavimus, abunde clucet. Praterca ipsa res loquitur,

quod , cum is nonnis Almagestum

PTOLOM AEt in formam Elemento rum EUCLi Dis redigere voluerit, idem non tradat nisi Astronomiam antiquam , a qua recentior plurimum differt, privsertim in theorica , ut adeo dici nequeat nos actum egisse. Quemadmodum vero Elcmenta Gc metriae Euclidea multo clariora &evidentiora reddidimus , tum quod demonstrationes fecerimus completas& ordinatas, quales esse debent, si quis

methodum demonstrativam in ulli mphilosophandi addiscere voluerit, tum quod tesolutioncs problematum magis distincte exhibuerimus ; ita idem o servavimus, ut in ceteris Matheseos partibus, sic etiam in Elementis Astronomiae. Observationes praeterea ,

qualos in Mathesi pura nullae Occur runt , sigillatim quoque ita recensuimus, ut praeter tacta nihil contineant I ea vero , quae inde concluduntur, per modum corollariorum deduximus ; quemadmodum vult

Logica verior , de fieri debere in Logica nostra evicimus : id quod etiam in disciplinis opticis jam secimus. Sicuti enim methodus demo

strativa in iis, quae operationibus intellectus perficiuntur, ad amussim o servat regulas in Logica praescriptas rita etiam in iis, quae sensuum usu sub directione intellectus innotescunt, ejusdem regulas sequi debet. Nihil adcoa nobis praetermissum existimamus, quod methodus accurata exigere poterat. Cum in theoricis nonnulla den-

372쪽

Cap. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE. 36i

tur, quae rigide demonstrata este dici

nondum potest, etsi rationi & exporientiae admodum consentanea vi. deantur, & quae in usum Astronomiae practicae sumenda esse unanimiter hodie consentiunt Astronomi s veluti quod Terra moveatur motu Vertiginis , & motu translationis circa

tionis quoque titulum omisimus; ne, contra regulas Logicae de demonstratione , pro tali venditemus, quae non est, ut ab incautis vulgo pro tali habeatur. Nulli igitur dubitamus fore, ut certam nobilissimae scientiae cognitionem ex Elementis nostris hauriat, qui non perfunctoria opera in iisdem versari voluerit. In Theoricis secuti sumus hypothesin KEp-

PLERI , quam cum c Elo magis consentire ceteris hypothesibus commentitiis omnibus in consesso hodie est, apud Astronomos omnes , fiducia observationum quibus in Astronomia omnia dirimenda. Quamobrem quoque placuit calculum geometricum explicare , qualem dedit KEPPLERus in Commentariis de stella Martis, & in Epitome Astronomiae Copernicanae : ut & constructio Tabularum Rudolphinarum , &calculus Rudolphinus intelligatur. Quoniam tamen hodie majore fruimur luce in Geometria, quam KEPPLERI arvo; ea quoque addidimu quae

lubens ipse in theoriam suam recepisset, siquidem ipsi ea videre licuisset. misi Oper. Mathem. TOm. U. S. 3o I. Neminem vero, qui Dioptricam ante didicit , quam ad

Astronomiam accederet quemadmodum omnino fieri debet, ob eximium telescopiorum in omni Astronomia usum ; offendet, ubi obsic vaverit in theorica quaedam sumi, quae in rigore geometrico vera non runt , ad veritatem tamen propius accedunt. Etenim in cognitione Naturae mathematica , ad quam etiam Astronomia reserenda , praesertim si more L pleriano tiactetur , non at tendendus est rigor geometricus, modo constet quae eodem invito sumuntur ad veritatem prope accedere ;praesertim ubi theoria quaeritur propter praxin , ubi approximationes aequipollent veritati. Vidimus quoque in Mechanica istiusmodi hypotheses in locum hypothesium naturae utiliter substitui ; immo si praxinunice respicias , substituendas esse.

t Quoniam tamen ad Astronomiam ac cedere licet , Mechanica sepolita, statim a Geometria hiementari de Trigonometria utraque; non inconissultum duximus denuo inculcare, quod attento lectori ex anteriorul bus jam patere poterat. Neque hoc abhorret a more priscorum ADtronomorum , cum tamen antiquissimis temporibus rigor demonstrandi maxime sese probaret Geometris. Etenim in computo ecliptium sumserunt, quemadmodum adhuc fieri solet , lineas rectas pro arcubus circulorum, dc triangula sphaerica in

373쪽

plana convenerunt, ad facilitandum calculum; propterea quod non committitur error sensibilis , sed qui observabili minor I crror autem observabili minor in Astronomia practica habetur pro nullo. Huc etiam rcferri debui, quod in doctrina primi mobilis semidiameter Tolluris habea tur pro puneto , respectit distantiae

fixarum. Quando vero dicimus, in demons , attonibus astronomicis non semper observari rigorem demonstrandi ; id non intelligendum deforma, sed de materia demonstrationis. Constat nimirum ex Logica, sormam probationis semper candem esse debere, nec ab ea unquam recedendum , si methodus accurata osse debet : id quod etiam usui est in rigore demonstrandi agnoscendo ; ne

quis sibi persuadeat supponi , quae

vera sunt, sibi autem in memoriam enire nequeunt. Nullo igitur modo

Probamus, si rigor demonstrandi quoad sormam negligatur; quicquid

etiam videatur aliis. Notandum vero& hoc est ; in Astronomia a rigore demonstrandi quoad materiam recedi, absque ullo scientiae detrimento; quemadmodum etiam in Dioptrica contingit. Quod enim sumitur contra veritatem, cadem tamen non invita sumitur ; quia quod sumitur quoad praxin in locum veri surrogareeticet, ncc sine utilitate. Alia vero Ionge ratio est, si dubium sumitur tanquam verum, non sine formidi-nc oppositi. Hoc enim in casu su eundum est periculum errandi, quale non metuendum in praesenti casu. Sunt equidem etiam in Astronomia, quae dubia sunt, & ad certitudinem hactenus deduci minime potuerunt: sed ea a ceteris satis aperte distinguiamus, ne cum certis confundantur.

De hisce plura mox monebimus insequentibus. Non vcro vitio vertitur Astronoino, si in diibiis acquiescit , ubi certitudo haberi nequit: illud demum vitio vortendum fuerat, si dubia pro certis venditaret. Apriori nullum damnum metuendum. scientiae ; a posteriori autem detriamentum patitur scientia. Ingenue confitentur Astronomi, se a cortitudine adhuc abesse, ubi eam nondum consecuti a minime autem certa &explorata videri volunt, quae non sunt. Immo si contingat a vero aberratum esse, observationibus contrarium ejus, quod statutum fuerat, loquentibus ; dissensum ab observationibus minime dissimulant; multo minus erroribus incrustandis ac pertinaciter defendendis operam impendunt , prolati eruditis ceteris solen-ne. Veritatem nimirum quaerunt, quam ubi nondum in enerunt, eandem invenisse videri nolunt; ne sibi non minus quam aliis ad cam inveniendam viam prae ludant. In iis quoque, quae dubia sunt, unus non aegre fert dissensum alterius , quantuscunque fuerit ; nec propter disesensum unus alterius laudi detiali it, multo minus eundem inlaetatur,quc

374쪽

. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE. 363

quemadmodum denuo ab aliis eruditis fieri as let. Quamobrem & nos

in dubiis adversas flantentias recCnsuimus, citra injuriam in ullum dissenticntium . & unicuique liberum reliquimus, cuinam illarum accedere

velit, aut num inter exti cmas med am amplecti malit. S. 3oa. QIi ad tertium cognitionis gradum adspirant, sive in Mathesi acquiescere, sive intellcctum in usum philosophandi perficere velint , iis multa suppeditabit Astronomia. Etenim a parvis initiis continuo crevit,& per multiplices ambages ad catandem accessi, quae a cognitione humana maxime remota videbantur.

Ad progressum adeo Astronomiae animum maxime attendere debet , qui artificia cognoscere studet, quibus abdita Naturae rimari datur. Pars ejus sphaerica multo facilior theorica. Quamobrem de illa nobis primum sigillatim dicendum. Capite primo re

censuimus observationes communes,

ac inde prima Astronomiae sphaericae principia stabilivimus. Observationes communes sua sese sponte offerunt coelum contuentibus, nec vulgi captum transcendunt. Atque adeo

liquet prima principia esse Astronomo cum Vulgo communia. Neqtie

etiam aliter fieri potuit, quam ut, qui primus de Astronomia cogitavit, aliunde notiones aliquas distinctas acquireret ad ulteriora profuturas, quam reflectendo super iis, quae nemo ignorat, nisi rationis usu omni destitutus. Per hasce communes observationes, coelum percipitur in star sphaerae cavae , in cuius centro Terra est, cui inlistimus, & cujus superficiei aifixae sunt stes lae, Quae autem

circa Terram continuo revolvitur.

Vulgo haec notio consula est ; sed Astronomus, qui notionem sphaerae distinctam ex Geometria hausit, eam applicans ad ea, quae pcrcipit, distinctam consequitur notionem. Atque ita Astronomiae studiosus, immo primus ejus inventor ultra vulgus sapere coepit, dum , notione communi ad distinctam revocata, aditum sibi adulteriora pandit; cum vulguS in com fusa acquiesccns ulterius progredi nequcat, sed in iis, quae percipit,

Ribsistere teneatur. Quaeritur vero jam , an quod apparet revera quoque ita se habeat ; nimirum an codilum sit sphaera cava , an Terra sit incentro ejus, ibidemque quiescat, an

coelum circa eandem continuo r tetur , an stellae omnes superficiei

ejus sint affixae Θ Hoc pacto liquet, quomodo statim inventori plura invenienda sese offerant. Quodsi

ponas cum esse circumspectum, ne per praecipitantiam statuat; ad qua stiones hasce animum advertens, eas omnes hinc pendere animavi vertit , num temper quod apparet ita quoque revera lese habeat Ponamus Opticam nondum esse inventam, quemadmodum probabile est Astronomiae eandem ortum suum debere : nemo non videt I ZZ a cur-

375쪽

DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

currendum D isse ad observationes communes de iis, quae nobis apparent. Videtur nobis coelum spnaera cava, in cujus centro sumus; quod stellae omncs eandem distantiam a Terra habere videntur ; nullumque corpus aliud inter oculum & stellas interpositum apparet. Quod si ergo experientiam communem consuli. mus; objecta remota, etsi aliquo intervallo a se invicem distent, codem tamen a nobis abhinc videntur, ubi inter ea nullum aliud corpus interpositum conspicimus ; veluti dum arborcm in agro a sylva procul adhuc romotam huic conterminam videmus e longinquo. Incertum adeo esse cognoscimus , num coelum sit sphaera cava ; num superficiei ejus affixae sint stellae: num denique Terra sit in centro. Cumque ex observationibus communibus haec decidere non

detur ; quid statuendum sit, dubitandum ; neque hactenus apparet, quomodo a dubitatione liberari queamus. Immo ex progressu patebit, non adeo facile fuisse, ut ab eadem liberaremur. Non plura secula, sed integri millenarii elapsi sunt , antequam aliqua saltem probabilitatis specie statui potuerit, quid veritati consentaneum videatur. Liquet adco , a praecipitantia non abesse, qui scepticisinum amplectuntur , quamprimum animadvertunt se a dubitatione liberari non posse , adeoque verit

tem frustra quaeri sibi aliisque persu flant. Quodsi jam porro dispiciant,

num quod quiescere videtur, reV ra quiescat , & quod moveri videtur , reVera moVeatur I Observationcs dcnuo communes loquuntur,

quiescentibus in rc celerrime mota, quae quiescunt in partem contrariam ferri videri; veluti dum curru cclerrime vecto per sylvam arbores nobis in eodem sedentibus in plagam contrariam currere videntur, vel dum littora moveri in partcm contrariam in navi celerrime mota sedentibus apparet. Quamobrem denuo in dubitationem adducimur, utrum Tcrra quiescat , & coelum circa candem rotetur ; an vero stellae quiescant &Terra motu vertiginis in plagam contrariam convertatur. Liquet autem, 'ut ante, ex observationibus communibus decidi minime posse, a qua parte stet veritas. Quodsi ergo qui

primi ad Astronomiam animum appulerunt , scepticismo locum dare v luissent; omni adhuc Astronomia careremus. Enimvero quid faciendum erat in hisce angustiis constitutis

Ea tanquam dubia crant notanda,& observationes communes ulterius expendendae, num forsan per eas m

jor lux sit affulsura , & an nos deducant ad alia intellectui magis o via. Quod si hoc facias , in notionem ortus & occasus incidis, quemadmodum capite primo Ostendimus; quos ubi invicem confers notionem habes morae supra horizontem. Secundam porro observationem expem dens , continuam stellarum situs rein

376쪽

spectu verticis tui variationem deprehendis , distantia a vertice a primo

ejus ortu continuo decrescente , donec ad minimam pervenerit, & deinde rursus crescente, donec ad maximam regressa in parte coeli opposita occidit. Praeterea hinc discimus, continuo alias stellas oriri ; eas autem, quae per aliquod tempus conspicuae fuerant, denuo occider . Hae ubi distincto considerantur, quae rendorum sese offcri numerus ἱ nimirum quando stella aliqua oriatur, quando occidat , quanto temporis intervallo in parte coeli nobis conspicua commoretur , seu quodnam tempus inter ortum atque occasum intercedat, quaenam sit minima esus a vertice distantia , quandonam ad eandcm perveniat, quo tempore singulas intermedias in utraque coeli visibilis parte aequirat. Nemo non videt, phaenomena, quae quaerenda

animo insinuant, pendere ab eo quod coelum, cujus supcrficiei stellae assisae

sunt, videatur circa Terram quiescentem , in qua fixum tuemur locum, moveri, atque ex hoc assumto rationem corundem reddi posse. Unde manifestum est, in gratiam horum phaenomenorum, ubi quaestioncs, ad quas nos ea deducunt, roselvendae, instar hypotheseos sumi posse ;quod coelum sit sphaera cava , in cujus superficie haereant stellae eidemarixae, & quae circa Tellurem in centro ejus quiescentem continuo gyratur. . Quoniam ex anterioribus comstat , phaenomena cadem proditura, si Terra in plagam contrariam circa

axem suum convertatur, coelo cum

stollis quiescente ; atqui pollentia utriusque hypotheseos probe perpendenda: ita enim constabit, ubi non quaeritur nisi quaestionum illarum,

quas commemoravimus, solutio, salva veritate sumi posse utramvis; consequenter in Astronomiae parte prima , quae de motu communi agit,

nos seliciter progrcdi posse, etiamsi

ignorctur, quaenam harum hypoth sium sit vera. Enimvero utraque

hypothesis non eadem facilitate sese commendat dictas quaestiones resoluturis. In inveniendo itaque & demonstrando praeferenda ea , quae faciliorem Operam parit. Ac ea de causa in parte sphaerica Astronomiae sumitur motus coeli & quies Telluris ;ac bona methodus jubet sumi, etiamsi contrarium verum esse invictis amgumentis demonstrari posset. Etenim in inveniendo & demonstrando ,

praesertim ubi praxin intendimus, hypothesis vicaria in locum hypotheseos naturae seu veritatis surrogatur

quemadmodum jam vidimus in aliis quoque disciplinis mathematicis fieri. Hinc itaque elucescit, progrcssiii

Astronomiae sphaericae non obesse ignorantiam veritatis, sed, cadem in dubio relicta, non minus praxi sati fieri, & in ea ad liquidam veritatem

pertingi posse, ac si a primis dubitationibus prorsus essemus liberati. Noque dicendus es a vero aberrare a Za a raro-

377쪽

erroribus locum dare ; modo caveas,

ne per praecipitantiam quoad ea erres quae sumis. Etsi enim in prasenti ne

gotio error non noceat, nocere tamen

potest in aliis ; iis scilicet quae ab eo

pendent quod est, non vero ab Eo, quod apparci. . 3οῖ. Probe ea, quae modo dixi, perpendant velim, qui ad Philosophiam animum appellunt; cisi Mathematicis , qui, antecessorum suorum inventa addiscondo, sibi habitum quondam inveniendi compararunt, talia puerilia videantur & contemnantur ;qui tamen contemtui dant poenas, quOties de rebus philosophicis judicium sibi sumunt, aut superbo supercilio

Philosophiam contemnunt omnem ,

propterea quod quae in ea vulgo docentur a certitudine , qualis in Mathesi datur, immenso intervallo distant. Quodsi vero acumine quo pollent usi , ad animum revocarent ea quae modo dixi; haud difficulter lanimadverterent, Philosophiam hactenus in infantia fit ille infantiam vero lcius prorsus convenire cum infantia lAstronomiae; quae, si ob eundem fla- ltum negligenda, non educanda se isset,

nunquam ad virilem aetatem adolevisset. Sane non rectius videre licet,quo- lmodo scientiae philosophicae, quae excommuni vulgi notitia tanquam ex semine nascuntur, in primo ortu csse debeant, quam si ad ortum Astronomiae animum attendant. Quod si por. ro eandem attentionem ad progres- ,

sim ipsius afferant . quid fieri debeat , ut Philosophia quoque humano generi adeo utilis adolescat, haud dissiculter perspicient Astronomos imitaturi, quantum scri disterentia, quae inter cognitionem philosophicam & mathematicam intercedit. Demus exemplum. Communi experientia constat , anilnam in perceptionibus suis dcpendere a corpo re, & vicissim corpus quoad motus organorum cxternorum & sui totius,

ab anima. Haec depcndentia phaenomenon est , quale est figura si limrica mundi , cujus superficiei stella astixae & quae circa Tellurem in centro ejus quiescentem continuo gyratur. Philosophus , perinde ac AD

tronomus , notionem confusam rein

vocat ad distinctam , animamque a corpore dependere agnoscit, quoad specificationem perceptionum &continuitalcm temporis , quo cum mutationibus in organis sensoriis contingunt ; ' corpus ab anima, quoad specificationem motuum VO luntariorum & continuitalcm temporis , quo cum volitionibus animae contingunt S.s6a e ιr.); no. titionibus adjutus oniologicis quemadmodum Astronomus gcometricis.

Atque hoc pacto primo passi di se dit a cognitione vulgi, sibi ad tum paraturus ad ulteriora. Quoniam vero novit, notionibus confusis non esse fidendum cum per eas appareant haud raro,

quae non sunt; ad hasce quaestioncs delabitur, utrum illa dependentia sit realis, an vero saltem appareat; seu num anima

378쪽

c p. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE. 36

anima & corpus revera in se invicem agant, & a se invicem patiantur, an vero tantummodo in se agere, & a se invicem pati videantur; quemadmodum Astronomus quaerit, num coelum cum stellis fixis circa Tellurem in centro ejus collocatam revera moveatur, an saltem moveri circa eandem videatur, & utrum Telluris situs revera talis sit, qualis apparet, nec ne. Experientia communi quaestiones suas dirimi non posse,

perinde ac Astronomus agnoscit. Quemadmodum enim hic motum coeli circa Tellurem non observat, neque etiam situm ejus in centro sphaerae mundanae . ita similiter Philosophus nullam observat actionem corporis in animam , nec animae in corpus S. 949, 93 y P . empir.2. Quodsi dicas, NEwTONUM, Virum perspicacissimum , assirmare , actionem illam mutuam animae ac corporis in se invicem, singulis momentis, nos experiri a facilis est respontio. Acumine summo polluit in geometricis , non vero in metaphysicis: acumen autem Geometrae, quod ab imaginat one pendet, non est idem cum metaphysico , quod. imaginationi prorsus subducitur. Quemadmodum itaque per praecipitantiam judicarunt Astronomi, si qui experiri sese sibi visi fuerint siguram mundi sphaericam , situm Telluris in contro ejusdem , & motum continuum circa Τcllurem in centro quiescentem; ita

quoque per praecipitantiam judic, Vit NEw TONUs, quando sibi visus

fuit experiri actionem mutuam cor

poris ac animae in se invicem', qua una substantia in modificationibus suis ossiciatur dependens ab altera. Ab hac praecipitantia sibi utique ca-j visset , siquidem ortum Astronomiae distincie expendere voluissct, Astronomiam non sibi soli addiscens, sed in usum quoquc philosophandi. Quod

hoc facere debuerit, minime conten-l dimus, nullius jus violaturi , quod

Natura unicuique concessit ἔ utpote qui ab omni injuria procul remo-l tum habemus animum, multo minus

ejus laudi detrahere cupimus, quam summam ipsi merito suo magno dei ferimus ; ne quicquam contra hul manitatis ossicia , ad quae aliis pronui pie praestanda obligamur, admitta-l mus. Vcritati non minus debeturi honos suus, quam hominibus print clare de cadem detegenda, & clus thesauris amplificandis , promeritis,l Neque praesumendum est, Viros mal gnos velle , ut , dum laudamus,l adulemur ; cum adulatio potius ansam det laudibus promeritis detra hendi, quam eas amplificandi , nec ipsi appetere censendi sint nisi v

ritati consentaneas. Certum adeo

manet, Philosephum circumspcctum, non minus ac Astronomum S. 3oax in dubitationem adduci , quid de

dependontia animae ac corporis a

se invicem , in modification bus suis, statuendum sit, ubi ejus ratio ex ossentia & natura utriusque rod-denda A

379쪽

Dg DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

denda ; quemadmodum eam non

aliunde reddendam esse per prima philosophiae principia cdoctus est.

Quemadmodum vero Astronomus, in limine Astronomiae adhuc constitutus, non videt quomodo a dubitatione liberari possit; ita similiter nec Philosophus , in limine Philosophiae

adhuc constitutus, reperit quomodo ex dubitatione cluciari qucat. Quid igitur faciendumὸ Num animus omnis prorsus abjiciendus & in scepticismum cundum λ Absit ut hoc faciat, qui philosophari decrevit i Imitari

convenit Astronomum. Inquirendum itaque , num observentur alia, quae

ab ista mutua modificationum animae ac corporis dependentia a se invicem porro dependent. Videmus a sensatione pendere alios actus facultatis cognoscitivae, & ab his actus facultatis appetitivae & aversativae: videmus etiam actuum non minus in te norum animae, quam motuum organorum corporis, seu actionum externarum, determinationem pendet e a nutu animae consequenter cidem compctere directionem actionum ex ternarum & internarum quandam.

Horum rationem reddi posse apparet ex mutua illa dependentia. In haec igitur omnia inquirere , & praXes hinc a priori deducere licet ; nondum licet cognita ratione mutua illius dependentiar modificationum animae ac corporis a se inviccm. Quamobrem sicuti in Astronomia sumimus motum communem tanquampi nomenon , & inde deducimus alia, quae ab eodem pendent, parum

solliciti, num revera detur , an salintem appareat ; ita quoque, in Philosophia , mutua animae ac corporis quoad modi licationes a se invicem dependentia sumenda tanquam phaeno inenon , ac inde deducenda sunt alia, quae hinc porro pendent; nec ea Philosophum tangere debet cura, num illa dependentia realis sit, an tantummodo apparens , & quaenam sit ejus causa. Immo cum constet, quaecunque tandem causa sit illius dependcntiae , semper tamen supponendum csse animam & corpus ita agere, ac si in se invicem influerent; quem admodum in Psychologia rationali evicimus; si vel maxime falsum esset, animam tu corpus in se invicem imfluere , veritate tamen illaesa, sumi potest tanquam hypothesis naturae viis caria, quoad regimen corporis , quod animae tribuitur, immo quoad regimen sui ipsius, quatenus a corpore pendere videtur, animam & corpus in se mutuo inquere ; quemadmodum, in Astronomia, quoad motum communem sumimus , coelum esse

sphaeram cavam , cujus superficiei astixae sunt stellae, & quae circa Tellurem in centro ejus collocatam ab oriente in occidentem convertitur, etiamsi persuasi simus, haec a veritate abhorrere, ob rationem paulo ante S. 3oa dictam. Memini cum

systema harmoniae praestabilitae maxima animorum acerbitate impugnareritura

380쪽

CU. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE. 36

tur, quasi per ipsum omnis morali- g. 3o . Postquam in Astronomiatas, omne regimen politicum, immo parte sphaerica Astronomi sumserunt, omnis religio funditus evertatur, i coelum este sphaeram cavam, cujuscumque ad avertendum tantum ab superficiei stellae omnes sunt affixae, eo periculum ista monerem ; Theo- & quae circa Tellurem in centro ejus logo cuidam cclebri hoc paradoxum, quiescentem ab oriente in occiden- immo absonum visum fuisse. Sed tem continuo circumvolvitur ; ad hoc ipsi condonandum erat, tanquam ' hoc phaenomenon GCometriam ap- methodi demonstrativae , ac Artis plicarunt, ut alia hinc pendentia de- analyticae prorsus ignaro, cujus nec terminarent , cum pha nomenorum

notionem ullam, nec exemplum ha- motus primi, sive communis, cogni-bebat. Ecquis enim est qui nesciat, tioncm mathematicam quaererent.

si vel in sola Mathesi attentionem Quamobrem qui tertium cognitionis suam desiderari minime passus fuerit, gradum intendit, in capite secundo, sine methodi demonstrativae notitia, quod de circulis sphaerae mundana nemini esse posse ideam dependen. agit, ei inquirendum cst , quem in tiar veritatum a se invicem , nec sine finem circulos istos in ejus superficie Artis analyticae cognitione constare descriptos imaginentur. Ipsa natu- poste, quaenam , ctsi nondum defi- ra quasi circulum descripsit, qui vinita, sumi queant illaesa vcritate ad sum oculi undiquaque terminat, de alia investiganda, quae usum in praxi sphaeram mundanam in duo hemis habent Θ Enimvero, si qua sunt quae phaeria dividit, Horieton ideo dictus. a causa illius mutuae ac corporis de- Circulus hic immotus est , dum spha

pendentiae a se invicem dependent; ra mundana continuo volvitur; adeo. tum ea non amplius sumitur tan- que ultra sphaeram mundanam ima-

quam vera, nisi demonstratum fuc- ginari tenemur aliam immobilcm,rit, utrum ea realis sit, an tantum- in cujus superficie peripheria hujus modo apparens; quemadmodum in circuli descripta. Ipsa adeo natu- parte theorica, Astronomi non am- ra Astronomos deduxit ad distin-plius sumunt Telluris quietem & mo- guendos circulos mobiles ab im- tum communem , sed potius motum motis, antequam perpenderent, qua- vertiginis Telluris, coelique ac stol- les circuli superficiei sphaerae mundalarum quietem. Poteramus alia ad. nae sint inscribendi. Videmus hinc dere exempla , ex Physica generali cognitionem Naturae mathemati- pariter, ac speciali, nisi unicum se L cam , imaginaria admittere , tan-ficeret, ut intelligatur, quomodo in quam principia ex quibus deduci-rc praesenti Astronomum imitari de- tur, & fictionibus locum dare i id

beat Philosophus. quod praepostere imitari minime Molpi Oper. Mathem. Tom. V. Aa a debet Disiti eo by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION