Christiani Wolfii ... Elementa matheseos universæ. Tomus primus quintus Tomus quintus, qui commentationem de praecipuis scriptis mathematicis, commentationem de studio mathematico recte instituendo & indices in tomos quinque matheseos universae conti

발행: 1741년

분량: 520페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

no DE STUDIO MATHESEOS RECTE INsTIT.

debet Philosophus ; etsi in nonnullis utiliter imitetur, quemadmodum mOdo vidimus S. 3o 3 . Hinc vero accidit, quod Mathematici, ad res philosophicas celeri nimis gradu properantes, imaginaria a realibus non distinguant ; & notiones in Matheii

toleranter veras , tanquam reales ,

importuno ausu in Philosophiam in. ferant ; quemadmodum nec alia fuit ratio , quod olim Physici mundum ex sphaeris crystallinis cavis compolitum finxerint; donec tandem hyp thesis insulsa, a TYCHONE DE BRAHE explosa , nullam amplius hodie inveniat fidem. Utinam huc animum serio adverterent, qui, ex Principiis Philosophiae naturalis mathematicis di optica Mathematici summi Is AACiNEWTONi, nescio quam Philos phiam Newtoniis,m exsculpere volunt ; quasi notiones imaginariae, quae ad cognitionem Naturae mathematiis cam suificiunt, & in ea foecundae deprehenduntur, in Philosophiam primam & naturalem utiliter inveherentur ; immo quasi ex istis notio. nibus imaginariis inserri possent, quae ad Thcologiam naturalem, & COLmologiam generalem spectant. Idem enim revera agunt, quod fecere antiqui , qui notionem imaginariam mundi, quae Astronomo in explicando motu communi adeo proficu afuit , tanquam realem in Physicam inferre ausi sunt. In usum cognitionis mathematicae multa fingere licet; sed fictiones istae mathematicae non sunt verae causae, quibus effectus N

turae intelligibili modo explicantur. Absit autem, ut quis hinc inferat, quasi laudibus Mathematicorum d trahere & supra Mathematicos Philosophos cxtollere velimus t Neque enim nobis jam propositum est Philosophos cum Mathematicis commi tere , nec de jure praecedentiae controversiam movere. Diversitatem saltem notionum imaginariarum &realium inculcamus; ne in detrimem tum scientiae confundantur, quae di-veisa sunt; sed legitimus utrarumque conservetur usus. Nihil decedit laudi Mathematici, etsi non habeatur Philosophus : quemadmodum nec Philosophos laude sua, quam meretur , frustratur quod non simul habeatur Mathematicus. Mathematici& Philosophi in numerum eorumcntium referendi , quorum non est ad se invicem ratio ; utut maxime

consultum sit Philosophum simul esse

Mathematicum , prasertim ubi in Philosophia sed tertium cognitionis gradum adspirat; cum Mathemat, cus in arte sua summus esse possit, utut nullam inter Philosophos lau

dem mereatur.

S. 3oy. De sphaericorum theoria

non ante cogitarunt Geometrae, quam cum Astronomia ad candem eos invitaret. Qui ergo ad tertium cognitionis gradum adspirat, ei suade. mus , ut primo , in usum secundi, totum caput secundum perlustret, &quomodo principia illius theoriae ad Diuitigod by Coosl

382쪽

cip. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE. 37i

sphaeram mundanam applicentur expendat, donec singula, quae hic cxplicantur & demonstrantur, habuerit perspecta; parum solicitus, quomodo primi inventores in ea incidere potuerint. Enimvero ubi singula ipsi probe co nita atque perspecta fuerint; jam secundis curis idem caput perlustret; atque jam supponat, quasi nulla adhuc prostaret sphaericorum theoria ι & inquirat, quomodo supposito phaenomeno, quod veluti basis est totius Astronomiae sphaericae,

tanquam fonte rationum de ceteris quae quaeruntur reddendarum , dum in phaenomenorum motus communis

rationes inquirimus, in circulos, quae in sphaerae superficie concipi debent, aut si mavis tanquam sphaeram secantia plana considerantur, incidamus. Immo non inconsultum erit,

si ante, quinque priora capita, in usum secundi gradus cognitionis,

pertinetet, quam quae in usum tertii perpendenda sunt, exquirat I quoniam hoc pacto evidentius ipsi constabit, quaenam sint phaenomena motus communis in hac Astronomiae parte determinanda ; sicque facilius apparebit , quonam circulorum apis paratu ea fini sit opus. Dum vero curis secundis caput secundum percurrit, attentione inprimis opus est, ut observetur, quomodo theoria impersecta nos deducat ad observationes, quibus perficiatur, simulque ad observationes, quibus ad praxin aptatur. Ex. gr. Vi phaenomeni fundamentalis , sphaera mundana circa

Tellurem continuo circumvolvitur.

Enimvero quaeritur an puncta illa fixa circa quae rotatur, 3c qui poli dicuntur , semper sint iidem ; an vero mutentur. Quid sumi debeat, per observationes definiendum. Similiter, cum motus vel aequabilis, vel inaequabilis esse possit , & celeritas in diversis revolutionibus vel eadem, vel diversa ; denuo quid sumendum sit per observationes definiendum. Equidem per modum hypotheseos sumi potest, polos semper manere eosdem,

motum non modo esse aequabilem,

sed eandem quoque esse in qualibet

rotatione celeritatem. Enimvero ,

ubi examinanda hypothesis , ad observationes tandem confugiendum. Atque adeo videmus, quomodo the ria imperfecta beneficio observati num reddatur perfectior. Similiter, ubi per theoriam agnoscis Meridianum secare hemisphaerium in duas partes aequales , dc in eodem altitudines stellarum esse maximas, seu distantias a vertice minimas quas habere possunt , in usum praxis situs M ridiani determinandus est respectu tui loci. Nec absimili modo patet sitiim quoque poli respectu loci tui

dercrminandum esse. Deducit adeo nos theoria ad observationes, quibus eadem ad praxin aptatur. Unde liquet , quomodo ea, quae per meditationes deteguntur, ulterius quaerenda insinuent, de quibus ante cogitare

non potetas. Probe autem notan-

383쪽

3 1 DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

dum est , quomodo observationes sine circulo vitioso , quem Logici

vocant, instituantur, quando utraque alteram supponere videtur, quales subinde in Astronomia occurrunt. Habemus exemplum , in invenienda linea meridiana, ad determinandum planum meridiani in dato loco S. I ao. Etenim ea supponit stella declinationem, vel etiam Solis intra

tempus Observationis non mutari.

Supponit observatio immutabilitatis declinationis immutabilitatem poli , quae ex immutabilitate altitudinis maximae, adeoque in plano meridiani, demonstratur S. ri . Quod si tamen perpcndas , quae S. ito seseqq. docentur; videbis, quomodo abique periculo circuli vitiosi committendi haec dirimantur. Equidcm

non negaverim, initio Astronomos

plurima sumsisse per modum hypotheseos, quemadmodum idem quoquc haud raro fieri debuisse ex Thcoricis constabit; εe cum ex istis lix pothesibus dedi icta cum coelo, deinceps

per alias observationes , consentire deprehenderent ; asilinatis demum picnum assensum praebuisse : hoc tamen minime obstat, quo minus Astronomiam methodo synthetica tradituri ostendamus , quomodo scrupulosiores in infantia statim Astronomiae certitudini prospiceie potuerint; cum nobis propositum sit eam ita tradere , ut methodum imitari liceat, non modo in Philosophia naturali, erum etiam in aliis ejus partibus, ubia posteriori quaedam stabilienda , ut alia inde deduci queant.

S. 3os. Qui tertium cognitionis gradum intendit, problemata per Tr,gonometriam sphaericam soluta analytico more expendere debet. Artificium heuristicum, quo hic utendum, in eo consistit, ut intersectione cim culorum sphaeram secantium detegatur triangulum, cujus id, quod quaeritur, pars aliqua est, sive latus, sive

angulus ; ac praeterea attendatur,

num per obseriationem , principia sphaerica, aut calculos praecedentes dentur tres ejusdem trianguli partes aliae. Constat enim ex tribus datis per Trigonometriam sphaericam semper inveniri posse quartum, quod

quaeritur. Facillimum exemplum praebet problema quartum S. 198, quot inveniri jubetur puncti cujuscunquel dati Eclipticae declinatio. Quoniami declinationem metitur arcus circuli maximi, inter aequatorem & punctum datum interceptus, atque ad aequat

rem perpendicularis S. 76 A ron. ), qui circulus declinationis dicitur 63

l 78 Asron. ii hinc colligitur, animumi advertendum este ad aequatorem, eclipticam & circulum declinationis. Quamobrem in charta describitur ci l culus qui sphaeram mundanam reprael sentare fingitur ; cumque stus aequa-l toris dependeat a polis mundi g. 48 Aurun. ; in eo sumitur pro arbitrio Tit, N.

punctum P , quod polum repraesen-- tet. Jam aequator ἴphaeram mundanam in duo hemisphaeria dividit S. so

384쪽

p. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE. Don. , &singula ejus puncta a polo

mundi quadrantis intervallo distant f. 9 Asfron 2. Ex polo igitur P, intervallo quadrantis AP , describitur

circino arcus Ad qui aequatorem repraesentat. Cum polus eclipticae certo intervallo a polo mundi P

arbitrio sumitur punctum M tanquam polus eclipticae & ex eo quadrantis intervallo ME describitur arcus EL, qui eclipticam repraesentat, & aequatorem A n G secat. Cum circulus declinationis transeat per polos

mundi P & ρ g. 78 Asbon. & ex principiis sphaeticis pateat, quod poli

ejus sint in aequatore, punctum Ver

S in ecliptica pro lubitu sumi possit;

describatur denique arcus PSD, qui quadrantem circuli declinationis repraesentat S. 79 Auron. , Patet hoc modo interscctione aequatoris, eclipticae & circuli declinationis obtineri triangulum DGS in superficie sphaerae mundanae, cujus crus DS repraesentat declinationem puncti eclipti car S , quae quaeritur. Inquirendum igitur porro est , num in eodem triangulo tria tanquam aliunde cognita deprehendantur. Quoniamrtaque punctum eclipticae S , cujus declinatio quaeritur, pro lubitu sumitur a Tabularum conditore , aut

in alio casu datur; in priori casu punctum G, in quo ecliptica aequatorem secat, sumi potest, vel pro principio arietis , vel pro principio

' steriori ex dato puncto eclipticae pa-l tet, num punctum G repraesentet principium arietis , an vero principium librae. Ponamus in praesenti punctum G esse principium arietis. Quia punctum cclipticae S datur, ejus distantia a principio arietis scuarcus eclipticae SG datur. Datur praeterea angulus obliquitatis eclipticae per observationem t*. Io 3, I 78 Ironu 2. Et ex sphaericis constat

angulum ad D esse rectum S. 76

Iron. . Habemus itaque in triangulo D GS tria data, nimirum angulum rectum D in interscctione aequatoris Ain& circuli declinationis PD, angulum obliquitatis eclipticae G, diliantiam SG puncti eclipticae S a puncto aequinoctiali G. Inveniri autem debet latus DS angulo obliquo

G oppositum : id quod fieri posse,

pcr Trigonometriam sphaericam patet. Vidcmus adeo , qua analysi resolutio problematis de invenienda declinatione puncti cujuscunque eclipticae fuerit investigata , dc ex hac analysi sacile condi potera demonstratio problematis ad morem Veterum Geometrarum , siquidem tanto rigore demonstrandi rei opus. Nimirum qui ad AL tronomiam accedit , cum in Elementis Arithmeticae , Geometriae ,

Trigonometriae utriusque & sphaericorum , Opticae item , Cato ptricae atque Dioptricae jam ita versatus supponatur, ut, quae in istis Ma-

385쪽

theseos partibus traduntur , familiaria experiatur, in Methodo demonstrandi jam satis exercitatus est, ut non minutissima quaeque ipsi enucleari sit opus. Non tamen inconsultum

est , ut, qui intellectus perficiendi

gratia Mathesi operam navat, eodem rite extra eandem usurus , analysi quam hic commendamus sedulo incumbat, ac syntheticas demonstra. tiones hinc eruat.

S. 3o6. Qui in seipsis experiuntur se, absque ista analys quam hic u

gemus , sine mora schemata delineare , & triangulorum resolutiones invenire posse , ac absque demonstratione hinc derivata , veritatem solutionis problematum propositae perspicerca tantum apparatum condem nabunt, ac tempus inanibus speculationibus falli existimabunt, quod longe utilius in aliis addiscendis collocari queat. Immo non deerunt, qui, cum inter Astronomos merito suo emineant, analysin istam ac derivatas inde syntheticas demonstrationes inter superflua reserent ; forsan tanquam puerilia prorsus ridebunt. Quamobrem apprime necessarium videtur , ut quaedam ad avertendum

praejudicium philosophaturo admodum nocuum annotemus. Nemo in

dubium vocare potest, omnibus istis notionibus quae analysin nostram ingrediuntur , animum ejus imbutum esse debere, qui proprio marte solutionem problematis de investiganda declinatione singulorum graduum, aut puncti cujuslibet eclipticae Invenire, aut veritatis ejusdem, ubi ab alio inverata supponitur, plene con incidebet. Pone enim quamcunque illarum esse tibi incognitam ; extemplo constabit, tibi de veritate solutionis dubium aliquod adhuc superesse; consequenter abesse convictionem , quae omnem dubitationem excludit. Notiones igitur istae omnes influunt in determinationem assensus, quem praebes solutioni tanquam verae. Quamobrem si distincte exponendum , quomodo generetur asscnsus,& qui fieri potuerit, ut a priori in solutionem problematis inciderit primus inventor; nulla illarum notionum praetermittenda ; sit ita quod inventor, vel qui solutionem jam inventam addiscit, in confusis noti nibus acquiescat , nec quae ideae aqua pendet convictio insunt, singula a te invicem actu mentis discernat. Sane cum Philosophi sit rationem reddere istius assensus ac modi, quoad solutionem problematis inventor pervenire potuerit ; nemo nisi cognitionis philosophicae contemtor rein prehendet , quod quae actibus animae insunt distincte explicet, utut utilitatem non pervideat. Hanc vero esse

maximam, si quis animum ad phil sophandum appellit, haud difficulter ostenditur. In Astronomia , schemata, notiones, quas antea tibi comparavisti , imaginationi praesentes

sistunt; ut confusa quaedam idea animum attendenti suifficiat ad veritatem proti

386쪽

cap. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE.

protinus perspiciendam. Enimvero in Philosophia , prasertim in Motaph; ficis ac Moralibus, istiusmodi sub sidio destituimur , quo imaginatio

apta ei icitur ad vicarias intellectus operas praeliandas ; nec confusis ejus ideis tuto fidere licet , siquidem errandi periculum subire nolueris. Ipse igitur intellectus agere debet, quod suum cst ; adeoque non admittendae sunt nisi notiones distinctae, nec in

exacta earundem cvolutione unquam

nimii sumus ; siquidem eam desideraverimus evidentiam, quae in Matheii datur. Quamobrem ut evolutioni huic adsuescamus, consultum omnino est analysin problematum primi mobilis instituere, quemadmodum praecepimus: id quod in Astronomia multo facilius succedit, quam in Philosophia ; quia intellectus dirigitur ab ipsa imaginatione , modo

ad imaginem , quae ob oculos Versatur, animum attendas : cum, in

Philosophia, imaginatio ac sensus suppetias ferre nequeant, sed intellectui magis obstaculo sint , ne suo

munere dcxtre fungatur. Non sua-dco nisi experta & quorum veritatem

in seipso experiri poterit, qui Iuerit. Quicquid igitur vidcatur aliis, qui Astronomiae totos sese dederunt, nec Philosophiae excolendae operam impendendi otio fruuntur ; ego istam Analysin admodum proficuam judico

omnibus , quotquot ad hanc cxcOlendam animum appellere decreverunt. Neque enim existimandum

est levi opera consequi te posse , ut methodo demonstrativa in philois

phando rite utaris. Plurima enim sunt, ad quae per exempla felicius , quam per praecepta patet aditus: exempla vero tutissima offert Mathesis, si accurata demonstrationum analysis curae cordique fuerit. Nos, quibus methodi intimius cognoscendae cupido studium Matheseos commendavit a prima aetate, Mathesin quoque hoc nomine maximi facimus. Non jam commemorare lubet, quod distineta usus facultatum animae ex. plicatio augcat scientiam philosophucam, dc quod cum cognoscere toneatur Philosophus, si in Philosophia

morali tradere velit , quae satis faciunt : hic enim, ubi intellectus perficiendi non nisi ratio habetur, ad methodum tantummodo digitum intendimus.

S. 3o7. Non lubet ad particul ria deicendere, quae utiliter moneri

poterant: neque enim consultum est,

ut prima statim vice minutissime persequatur lingula, qui intellectus perinficiendi gratia ad studium astrono micum accedit. Quodsi enim hisce tantummodo observatis, quae docuimus , ad studium psychologicum &ontologicum accesserit ; in ontolo. gia & Psychologia probe versatus , proprio , quod acquisivit, acumine deteget, quae adhuc annotari pote

rant. Merentur autem attentionem,

quae de refractione, parallaxi, & crinpusculis dicuntur ; co etiam fine, ut intcu

387쪽

3 6 DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

intelligatur, quam necessarium lit experientiae & rationis connubium, ne per theoriam fieri poste videantur , quae tamen in praxi minime succedunt. Nimirum qui experientiam

negligit, subinde fieri posse sumit,

quae ob circumstantias a priori non

definiendas haud quaquam fieri possunt. Unde contingit nos incidere in resolutiones problcmatum , quibus

satisfieri nequit. Observanda haec sunt Philosopho , non minus in Philosophia morali , quam civili ; ne

sibi jam consecutus 3 ideatur, quae adhuc in qua rendorum numero sunt;& a veritate inquircnda desistat, quam detegere in potestate iplius crat, modo praejudicio isto non habuisset mcntem praepeditam. S. 3og. Pars theorica Astronomiae ad perficiendum intcllccitum, ut eodem extra Mathesin utaris, plurimum

tionem ad methodum , tantopere a

nobis commendatam, & tam sollicite inculcatam. Capitc primo & secundo, in quibus de natura Solis ac Lunae, ceterorumque planetarum, tam

supcriorum , quam inferiorum, eorumque satellitum agitur ι docCntur,

quae ad Physicam magis, quam ADtronomiam spcctant, etsi Astronomus jure suo sibi ca arroget, quae obsese vationibus suis .icbentur. Quamobrem hinc discere licet, quomodo utiliter in Philosophia naturali, seu Phyllia, sit versandum ; nimirum quomodo quaerendae sint observationes tam communes , quae sua veluti sponte sese offerunt, quam studio quaesitae, ac inde a posteriori colligantur propositioncs quas a priori detegere non dabatur, principiis ad ratiocinandum necessariis deficicntibus. Nos in Phyllea dogmatica, quam idiomate patrio evulgavimus, eandem viam ingressi sumus. Etsi

autem facilis vidcatur haec methodus; non tamen adeo facilem deprehen- dct, quantum putat, qui eadcm rite uti voluerit. Nimirum acumine nonnisi multa exorcitatione acquisito

opus est , ne observationibus inserantur, nisi quae sensui patent ; ut eaedem ab omni prorsus vitio subreptionis, quod in Logica vocamus, sint liberae : qua in re multum peccatur a Medicis , utut virorum experientissimorum titulum , quali sibi

proprium , dudum consecutis. Neque facilius cst ficta, quae observantur, notione distincta comprehcndere, & verbis aptis singula in eadem contenta enunciare, ut certi quid inde concludi possit. Artis praeterea est , nec plus, nec minus inde colligere , quam certo ratiocinio inserit potest. Qui his accurate satisfacere voluerit, etsi in demonstrando nihil

dissicultatis deprehcndat, nondum tamen ex voto omnia sibi succedere cκ- perietur. Quamobrem ad observationes, quaS commemoramus, animum

probe attendat; ut idea cxemplaris eas rite describendi animo insinuetur; nec minorem attentionem afferat ad corollaria Disitirso by Corale

388쪽

cis. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE. 377

Iaria, in quibus propositiones ex iisdem eliciuntur; ut modum stabiliendi per observationes principia, seu ex iis cruendi propositiones, comprehen dat. Utilitatem non modo in Physica, verum etiam in ipsa Philosophia morali & civili experietur. Inprimis

etiam eandem animadvertet , qui Medicinam ad majorem certitudinem perducere voluerit. Sed memini me

de hisce jam plura di&isse, in Horis

subsecivis, cum de Medico Astronomum imitante verba facerem. Non inanem Operam sumet, qui ea, quae in Logica de experientia praecipiuntur, cum observationibus ac inde deductis propositionibus confert: ita enim facilius intelliget regulas methodi, quas proprio marte abstrahere non poterat. Immo praxin Logicae, quoad hanc partem, hoc pacto sibi comparabit. Qui novit, quantam utilitatem nobis afferat cognitio a posteriori acquisita; cum nunquam poenitebit studii, quod in methodo hac intimius

perspicienda collocaverit. S. 3os. Theoricam tradidimus juκ-ta hypothesin C o p E R N l C I , atque Κ EppLERI; nimirum supposito Terrae motu , & orbitis Planetarum ellipticis; in quibus Planetae ea lege in. cedunt , quemadmodum sagacitate sua primus detexit KEPPLERUS; propterea quod sic prodit theoria cum

coelo omnium maxime consentiens.

Etsi autem methodum culmanam exposuerimus computandi loca Planetarum ; non tamen negleximus ,

I i Oper. Maiaem. TOm. U. quae recentiorum industria, postquam Geometria & Astronomia magis exculta fuit,ad ejus perfectionem ulteriorem accessserunt. Quod si tamen quis tertium cognitionis gradum intendit, ei suademus, ut, probe intellectis iis,

quae de motu Planetarum ciliptico traduntur, Astronomiam quoque Veterem perlustret, qualem tradidit PTOLEMAEUs, juxta Epitomen a REGl MONTANO factam, & in subsidium vocato Riccio O Almages , in quo exponuntur, quae ad eam magis excolem dam post eum accesserunt. Hinc enim omnium optime addiscet, quomodo

Philosophia naturalis per hypothesessit excolenda, ubi ad veritatem liquidam pertingere non licci; dc cundem morem imitabitur in Medicina ad certitudinem successivo evehendam; immo in reliqua etiam Philosophia, praesertim practica, ac ipsa praxi vitae humanae. Equidem non ignoro esse hodie nonnullos, qui omnem hypothesium usum in Philosophia naturali &Medicina damnant; sed hi, propter abusum, ipsum etiam usum rejiciunt: id quod sine scientiae incremento haudquaquam facere licet. Diximus nonnulla huc spectantia in Discursu praeli. minari de Philosophia, quom Logicae praemisimus, methodum philosophicam explicantes. Laudant quidam

NE TONUM, quod ex Philosophia naturali eliminaverit hypotheses; qui tamcn hypothesibus indulget in iis ipsis , in quibus cum ab iisdem a stinuisse existimant. Quid enim at-B b b tra-Diuitigod by Cooste

389쪽

tra Ilio, seu gravitas universalis quae

per modum attractionis rcpraesentatur,

aliud est quam hypothesis, quae in gratiam quorundam phaenomenorum sumitur, &ad omnem dcinde materiam cxtenditur Immo nonne explicatiost stematis mundani quae praecipua parSest Principiorum Philosophiae naturalis mathematicorum, per motum projecitionis, & gravitationem in Solem, aut centrum Planetae primarii, hypothesis philosophica est ; quam HEVE-LI Us in Cometagraphia, ad imitationem motus projectorum a G A L I L A ode teiffii, imaginatus est, & quae in Mathesi utiliter surrogatur in locum hypotheseos naturae I phaenomenorum autem causas physicas non attingit, quas scrutari debet Physicus ξ Facile quidem largior hoc non videre cum, qui soli Mathes assiduam operam navavit, ac ideo notionibus imaginariis animum imbutum possit det: extemplo tamen videt, qui cum Matheseos stud o Philosophi .e pra sertim Mctaphy-scae, studium conjunxit. Sed mittamus haec, & per nos suo quisque abundet sensu. Videamus potius, quomodo in cognoscenda methodo per hypotheses cognitionem humanam promovendi, sit progred Pendum. Quemadmodum in anterioribus Observavimus, Omnem cognitioncm humanam initium capere ab obicrvationibus communibus; ita similiter de paric Astronomiae thoori ca idem d cendum. Ex obser ationi.

bus communibus innotuit motus pro

cet indies, ab occasu versus Ortum, certo intervallo promovetur g. 3 o Fron. non tamen tanquam Verus ; cum applicata Mathesi ad observationem constet g. 37I fron. , motum Solis codem modo e Tellure speciari, sive ipse circa Terram intra orbitam quicscentem revera moVeatur, sive Terra circa Solem quiescentem feratur. Quando itaque Astronomus sumebat Terram quiescere, & S

lem motu annuo circa eandem ab Occasu in ortum moveri; quod sum obat, hypothesis crat, quae, admisso motu

vertiginis Telluris, hypothesi naturae aequi pollet; si quod autem sumituraveritate alienum, adinis motu communi tanquam vero, hypothesis nonnisi imaginai ia est, cui adeo in Mathesi quidem locus conceditur, minimc autem in Physica. Finge jam Astronomum noluisse uti hypothesi : nemo Astronomiae gnarus diistebitur, eum statim in limine nobilissimam hanc scientiam desererc debuisse, nulla spe ad veritatem liquidam perveniendi rolicta, absque conjecituris hypothesi innixis. Immo si quis, posito motu communi tanquam vero, hypothesin maginariam de motu Solis communi, in Philosophiam naturalem, tanquam Ueritatem, inferic oluissct; ecquis sa-mis Philosophus hoc approbare soluissat, propterea quod ca sati, facit Astronomo ad cognitionem mathematicam motus proprii Solis acquircndam i Ex observationibus itidem communibus, sed majore attentione factis, consabat, Solem ab eodem

puncto digressum ad idem redire. Flinc Disitired by Coral

390쪽

Hinc pronum erat inferre, quod Sol motu proprio feratur per lineam in

se redeuntem, intra cujus ambitum collocata Terra. Enimvero cum infinitae sint lineae in se redeuntes, quemadmodum ex Geometria constat;

quaestio incidebat, quaenam linearum in se redeuntium sit orbita Solis. Ex

Geometria elementari notum erat, in harum numero esse circulum, cujus proprietates & symptomata sunt magis obvia quam ceterarum. Sumebant igitur Astrono mi, per modum hypothcleos, orbitam Solis osse circularem. Quodsi hypothesi uti no . luissent, non sumendum esse contendentes, nisi quod sit deinonstratum , impossibile fuisset, ut theoriam motus Solis coelo consentientem detegerent,& Astronomia adhuc deserta & in culta jaceret. Enimvcro, quemadmodum in veritate investiganda accidit, ut, si uni quaestioni satisfacias, quantum datur, nimirum vel veritat in detegendo,vci conjecturae locum faciendo, enascantur aliae; ita etiam in casu praesenti jam quaerebatur, in quonam puncto, intra ambitum circuli sito, posita sitTer-Tab.IU. ra. Ex Geometria elementari tyroni- ' bus notum est, circulum AH PI habere centrum C, a quo singula puncta peripheria AH PI aequaliter distant. Quar. stio igitur huc redibat, num Terra sit incentro orbitae C,an vero extra centrum

veluti in T. Eam dirimere non licebat, nisi denuo interca alterutro assumto tanquam vero , consequenter confugiendo ad hypothesin. Nullum adeo est dubium, quin primus inven-37stor sumserit, veritatis investiganda gratia, Torram esse in centro C. Inquirendum ergo erat, quomodo loca Solis definiantur ad datum tempus, in hac hypothesi, ut locus Solis computatus cum eo, qui per obse vationem cruitur S. ao 3 A ron. , conferri, sicque hypothesis ad examen referri posset. Hoc ubi investi-Tab.IV. gare volebat Astronomus, cum per ' principia Geometriar Hementaris ipsi

pcrspectum effet, si arcus AD & DE sint aequales, angulos A CD & DC Eesse aequales S. I I Geom. J; nova incidcbat quaestio , utrum Sol motu aequabili incedat in orbita sua, ut ameus AD & DE aequali tempore percurrantur , an vero inaequabili, ut iidem arcus absolvantur tempore inaequali. Nemo non videt, hic denuo

confugiendum fuisse ad hypothesin ,

alterutrum horum assumendo tanquam verum ; donec examen hypotheseos, per observationes decretorias , proderet quod certum est.

Cum motus aequabilis sit uniformis ,& intelleictu facilior inaequabili : legibus artis conjectandi, quibus in assumendis hypothesibus locus est, conveniens erat supponero , quod sit aequabilis. Unde enascebatur hypothesis Solis concentrica, qua Sol suinponitur motu aequabili inccdere in orbita sua secundum signorum successionem, Terra in centro ejus collocata. Atquc hoc pacto hypothesis suificienter determinata erat ad calculum geometricum instituendum ;ut adco non alia re opus esset, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION