장음표시 사용
111쪽
PARS III. RELECT. Atq; hactenus de secunda controuersita
PERTIO Ioco id quaerebatur, an poenitentiae uirtus sit ad salutem, et iustificationem nece .laria λ Nam pars negativa, uera esse uidetur ex α Origine homil. x. in Leuit. ubi septem media enumerat idonea ad consequendam' remissionem pec
Primum est baptismus, ad Titum. 3. silvos nos fecit pee
lauacrum regenerationis. Secundum est charitas, Lue . . remittuntur ei peceata multa,quoniam dilexit multum. I. Petri. . Charitas operit multitudinem peccatorum. Tertium est martyrium. Ioan . I s. maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Ee Natth. lo. Omnis qui confitetur me coram hominibus, constebor et ego eum coram patre meo,et qui perdiderit animam suam propter me,inueniet eam. Quartum est,eleemosyna, iuxta illud Lucae. I I. Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt uobis. Et Thobias. 4. Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat Quintum est, remittere iniuriam. Matth. 6. Si dimiseritis hominibus peccata e Tum,et pater uester coelestis dimittet uobis delicta uestra. Sextum est, conuertere peccatorem ab errore uiae suae. Iacobi. s. Qui conuerti secerit peccatorem ab errore uitae suae, operit multitudinem peccatorum. Septimum tandem est poenitentia, cum lauat peccator in lachrymis stratum suum Ezech. 18. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peceatis suis, omnium iniquitatum eius non recorda hor. Eadem sere Au gu. lib. 2. contra Cresconium grammaticum, ea. I 2. Eadem quoque Chryso. in epistolam ad Corin. 2. homil. 4. Cum ergo poenitentiam distinguant Origines et August. a caeteris remedijs quae ad remissionem peccatorum singula sunt idonea, fiteonsequens ad remissionem peccatorum poenitentiam non requiri. Et confise
112쪽
eonfirmatur ex eodem Chrysosto. homil ad Antioche.
ubi docet: et militiam et mortem,de peccato utranq; n tam este, peccatum utranq; destruere: ut in poenitentibus et martyribus: et fio mil. 22 ad eosdem, Cum dixisset,compunctione atq; eleemosynis regnum coelorum emi:subdit, non habes pecunias non conpunctionem p Ecce clamat
Propheta dicens : Quis est homo qui uult uitam λ prohibe linguam tuam a malo, labia tua ne loquantur dolum: et in salutem tibi sufficiet. Secundo principaliter pro eadem parte argumentor . Si cui non occurant memoriar peccata, occurrat autem diuina bonitas, poterit ex eiusmodi consideratione in actum dilectionis exire: quem si habeat, proculdubio iustificabitur. Per solam igitur dilectionem cum peccata in mentem non ueniunt, potest homo iustificari: quocirca non est poenitentia, ad iustificationem necessaria. Confirmat autem hoc uel maxime, quod peccata comniissa nonnunquam e memoria penitus excidunt,ita ut remo cari non possint, idq. uel per morbum, uel etiam per angustiam temporis, quemadmodum si oscitantem Chri stianum de improuiso tyrannus opprimat, nec spatium sit ad cogitanda et deflenda peccata. Quare non toportet in omni euentu poenitere, sed in huiusniodi poterit homo sine poenitentia seruari. Ultimo contingit aliquem esse multis criminibus perplexum , atque istu plutum et Si ergo poenitentia esset ad remissionem peccatorum necessaria, opus esset singulorum poenitere, cum par sit ratio de singulis: quo fieret, ut non posset huiusmodi in momento iustificari. Pro parte uero assirmativa thema nostrum apertissime facit: nisi poenitentiam habueritis. Necessaria est igitur poenitentia, ne pereamus . Huic quaestioni priusquam ego respondeam , illud suppono. Cum duplex poena sit, altera interior, hoc est, dolor animi, altera exterior', hoc est, afflictio corporis: duplicem ex consequenti poenitentiam esse, alteram interiorem, de qua. a. ad Timo t. t. Nequando det illis Deus poenitentiam : et Actorum. a. poenitentiam agite, et baptize
113쪽
tur unusqnisque uestrum. - Αlteram uero exteriorem , de qua 2.Corinthio. quae secundum deum tristitia est , pc nitentiam in salutem flabilem operatur,et Mati. I I. Olim in eicilio et cinere poenitentiam egissent.. Tunc sit prima conclusio. Poenitentia interior est necessarium remedium ad remissionem mortalium peccat xum. Actorum 3. Poenitemini et conuertimini, ut deleantur peccata uestra EZechiel. I 8. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis: uita uiuet, et non morietur. Nullum enim aliud proponitur poenitentibus med ium, unde et cap. firmiter de sum. trini. definitur, quod si quis post baptismum prolapsius fuerit in peccatum, per ueram semper potest poenitentiam reparari. Item Apocal. 1. Memor esto,unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fae: Sin autem, ueniam tibi cito , et mouebo eandelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Praeterea,ad Fphes . et ad Colossa. Uoι non ita didicisis Christum, sed sicut est ueritas in Iesu ,exuite uOS ueterem hominem et iuduite nouum . At,induitur nouus per amorem boni, exuitur ergo uetus, per odium uitae prioris.
Praeterea, Eccl. 2I. Fili peccasti, non adiicias iterum , sed de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur . Quae uerba tractans August. lib I. denup.et concupcap. 26. inquit. Si a peccando desistere, hoc es et non habere peccatum, sussiceret ut hoc nos scriptura moneret, fili peccasti, nona dijcias iterum. Non autem sufficit, sed addidit, et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. D. Tho. de ueri. q.
Praeterca, qui nouam uitam, cessationemque a peccato solummodo ad iustificationem remissionemque praefiniunt, hi dominicam praecationem de medio tollunt, qua dicimus, dimitte nobis debita nostra, &e. Imo memoriam peccatorum antecedentium eonantur abolere, qua nihil
peccatori salubrius est. Psal Iso. Quuoniam iniquitatem meam. Sc. Vide Chry sto. homil. 9 in epist. ad Hebrae. Praeterea, Lncae. s . Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non enim uena uocare iustos, sed pe
114쪽
ratores ad poenitentiam. et cap. Ir. Gaudium erit in cinis Io, super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. Quod, et In concilio hoc Trid. sessis. ea'. i . modo definiatum est . Nam sanctorum testimonia hoe loco congerere. fuerit in re non dubia,testibus uti non necellariis. Si quis tamen ea nosse cupit multa colligit Gratianus, de poem-tentia dist. I. ed Rophens.arti. c. f. Neque post tam firma saerarum literarum argumenta. rationibus hanc conclusionem confirmare necessariu inest. Nam , rationes ferme quae a theologis in fidei eatho My00ς seruntur, ex coniectura pendent, nullam uim afferunt in docendo. Nos ueris eum aduersius haereticos disputamus, argumenta quaerimus, quae non per
uadeant modo, sed cogant, et tamen in hac parte si quis
theologus amerat rationem, non asperner: si non habeat, non admodum flagitem. Nos certe congruentissimam insinuauim iri: quod poenae medicinae sunt aduersus peccata
appositissimae: eoq; praesertim: quis d tristitia atq dolor. - uixδ ςm inducunt, seperbiam excludunt, quae morborvae ani g'nem prima est. Contritam manum,arc non possumus: moerorin eorde uim humiliabit illum. Prouerb r 3 uide Chrysost. homil. 3. ut Mati. et I I. ad populum Antiochen. . a. ς nihil est quod ita animum humanum conti Deat et fraenet, quam poena. Ut igitur homines peccata vitarent diligentius, In quae semel decidissent, poenis aeti more cohiberi debuerunt. Atque ut August aio et habetur de poenitentia dist. I. ea. nullus ita impartitur Deus misiericordiar largitatem, ut non relinquatur iustitiae disciplina r si quidem naturalis ratio postulat: ut legum praeuaricatores, iusta uindicta puniantur . h tSecunda conelusio .fExterior poenitentia est quoque
si prius upum allud admoneam, actus exteriores ad salutem necessarios esse, in hunc sensum .d ut si facultas adsit Dabeantur in re, si non adsit habeantur in uoto. Verbi cau a . Baptismus dicitur elle ad salutem necessiarius, quo-
115쪽
niam si haberi possit, sine illo nemo saluatur . Si haberi
non possit , sine uoto illius, salus constare non ualet. In hune igitur sensum nos asserimus poenitentiam exteri
rem , esse ad salutem necessariam . quoniam nemo unquam
qui eam agere potuit, sine ea salutem consecutus est: Nec qui agere non potuit, sine illius uoto et desiderio. Primum ergo argumentum pro hae eon lusione est i
stimonium Concilii Triden. sessi 6. cap. I . Docendum est inquiunt patre si Christiani hominis poenitentiam quam, secundam post naufragium tabulam sancti patres apte nuncupauerunt multo aliam esse a baptismali. eaque contineri, non modo cellationem a peccatis, et eorum detestationem, aut cor eontritum et humiliatum, uerum etiam eorumdem sacramentalem eonfessionem saltem in uolo.
Itemq; satisfactionem per ieiunia , eleemosynas, Orationes, et alia pia spiritualis uitae pxercitia. De qua poenitentia scriptum est : Memor esto unde excideris, age po nitentiam et prima opera fac. et iterum. Quae secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem op ratur . et rursus. Poenitentiam agite, et facite fluctus dignos poenitentiae.)Hactenus Concilium. Atque hare sere sacrarum literam testimonia magna ex parte conclusionis huius ueritatem ostendunt. Nam et
illud Apost. i. ad Corinth .Tristitia quae secundum Deuest poenitentiam, &c. de exteriore intelligendum esse, superius ad manuimus. Τristitia enim interior, quae secundum Deum est, poenitentiam uidelicet exteriorem in s lutem stabilem operatur. Vera enim poenitentia interior intelligi non potest, quam non exterior consequitur. Ba-- . . Anima quae tristis est,et incedit eurua, et infirma,et David psalmo quinto, Laboraui in gemitu meo,lauabo per singulas noctes lectum meum , et lachrymis meis stratum
meum rigabo t et Lucae septimo, Mulier illa peccatrix l chrymis rigavit pedes domini. Illud quoque Matthaei tertio, Facite fructum dignum poenitentiar: iam enim see ris ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fiuctum bonum, excidetur, et in ignem mittetur: de exteriori satisfactione accipiendum esse, et communis
116쪽
munis sensus Catholicorum manifestat, qui hunc locum maxime reserunt aduersus Lutherum, ad asserendam sa tisfactionem exteriorem poenitentiae ., Tum et Chrysostomus docet, homil. Io. in Matth. his uerbis. Maxime in diis gemus compunctione poenitentiae, multarumq; lachrymavirum . Poenitentiam uero dico,non solum ut a malis prioribus desistamus, uerumetiam , ut bonorum operum fructibus impleamur: Facite, inquit, fructus dignGs poenitentiar : quo autem modo fructificare poterimus λ,si utique peccatis aduersa faciamus. Aliena rapuisti: incipe dona re iam propria. Longo es tempore sornicatus : a legitimo quoque usu suspendere coniugii. Iniuriam fecisti: reser benedictionis uerba conuiciis: neque enim uulnerato sussicit ad salutem, tantum modo spicula de corpore euellere, sed etiam remedia adhibere uulneribus. Deliciis ante et temulentia diffluebas: ieiunio et aquae potu utrunque compensa. Hactenus Chrysost. Deniq; sic illum locuesse interpretandum, euangelicus stylus ipse declarat: ubi
fructus arboris,opera exteriora, quae a bona uoluntate tanquam radice, procedunt, afferuntur. Matth. 7. A fructibus eorum cognoscetis eos.
Praeterea et Apost. ad Rom. 6. hanc conclusionem docet, inquiens : Humanum dico propter infirmitatem camnis uestrae: sicut exhibuistis membra uestra seruire inia quitati, ita nune exhibete membra uestra seruire iustitiae. Nec id solum procedit ita lege euangelica, sed in omni siue naturae, siue scripturae: hoc enim peculiare habuit lex noua, ut D.Tho.author est quod determinat in particulari, ea quae in lege naturae erant in determinata,de lure inquit naturali cit,ut aliquis poeniteat de malis quae secit, quantum hoc quod doleat se secisse, et doloris remedium quaerat, per aliquem modum, et aliqua etiam signa doloris osten dat,sicut Nini uitae lacerunt. Sed ea poeniteatia, determinationem accepit,ex ins itutione diuinae legis. Sicut ergo in noua lege, necessaria est ad salutem utraque poenitentia, et interior, et exterior, ita etiam in lege n
turae atque stripturae, necessaria erat. Praetcrea lOhel. 2. Eonuertimini ad me in toto corde C uestro
117쪽
nestra, in ieiunio, et fletu, et planctu. Quo testimonio
ad hoe zorroborandum, utitur Ambros ad uirginem l .psam, cap. 8. Poenitudo inquit necessaria est, sicut uulneratis sunt necessaria medieamina: sed quanta putas, et qualis necessaria poenitentia λ Secundum conscientiae molem, exhibenda est poenitentiae magnitudo: non enim uobis agenda est, sed et actu. Hare autem sic agitur, si tibi ante oculos ponas,non aliud remedium post baptismum,constitutum esse,quam poenitentiae solatium. Tum imprimis proprij facti tu ipse iudex esto crudelior, et qua si mo tuum te existimans, quomodo possis reuiuiscere cogita et deinde, mens, ac membra singula, digna castigatione punienda : totum corpus crucietur, dicit enim Dominus: conuertimini in toto corde uestro, in ieiunio, et fletu, et planctu, &e. Et infra, qui futuras poenas in hoc paruo uitae spacio compensaverit, seipsum ab aeterno iudicio liberat: grandi plagae alta et prolixa opus est medicina, grande scelus, grande habet necesIariam satisfactionem . Idem etiam elegantissime docet Chrysost in epistolam ad Hebrae. homil. 9. ubi nec ueretur dicere, medicame tum sortius, quod maxime operetur in penitentia, exi riorem satisfactionem esse. Quemadmodum in medicamentis compositis, una herba est dominantissima: et ii mil. s. de pgnitentia dicit, eam esse mortuam si necle mosyna. Idem quoque docet Cypria. sermone. s. de Iapsis circa finem. Orare oportet impensius et rogare, diem lucta transigere, uigilijs noctes ducere, &c. Praeterea ut in relectione anni superioris uobis mo stratum est cum ambarum partium, et spiritus et carnis
peccatum commune sit, necessarium erat,ut esset remediuquoque commune, totusque homo laterior et exterior , pqnas lueret peccatorum. Praeterea, cum ex misericordia Dei,pqna aeterna, pinitenti in temporalem commutetur, aeterna autem sutura erat, non solum animae, sed etiam eorporis consequens fit, ut peccator pqnae temporali, non solum animae, uerumetiam corporis, relinquatur o
noxius. Sic enim Deus impartitur misericordiar largitatem s
118쪽
tatem, ut non relinquatur iustitiae disciplina depiniten. dist. l. ca nullus , ex Augu. Ad primum argumentum, iam ante ex D. Tho. responsum eu, omnia illa remedia post peccatum mortale, nulla esse si p nitentia desit: quemadmodum et Augusti . libro is eundo. contra Cresconium dixit, sine charitate,quaecunq; alia remedia, quae multa enumerat, non prodesse. v.g. fidei, remissio peccatorum tribuitur. Item et eleemolynae at apostolus inquit. Sicharitatem non habuero,&c. Sed quoniam haec generalis responsio non uidetur idonea, speciatim respondetur ad singula . Et quidem , baptismus an sine poenitentia peccata r mittat , schola ilici aut horcs in duas factiones, extremas, atque aduersissimas distrahuntur. Nam quidem contendunt omnes neruos, ut suadeant, baptismum, nisi contrito administretur, prodesse nihil. .Cui opinioni adhaerent
Gabriel. dist I . q. v et Adrianus. q. I. de poenitentia et quodlibeto. s. ar. 3. Quibus et D. Thom. fauere uidetur. 3. p. q. 68.art v. et 3. et q 68.art. 6 ad tertium ubi asserit, quod ad effectum baptismi percipiendum, licet non requiratur poenitentia exterior requiritur tamen interioris pq nitentiae uirtus: uirtus autem poenitentiae contritio est,cum tane actu charitatis non reperiatur, ergo, &e. Item super epist ad Romca I. lect. 4. dicit, quod contriatio cordis requiritur ante baptismum: alioquin ficte ad baptismum acceditur. I.
Atque habent qui sic opinantur, ea pro se argumenta maxime, quae nos retro fecimus, ut ostenderemus iustificationem peccatoris sine actu charitatis esse non posse: quae hic repetere ine longum sit) superuacaneum existimavi. Habent et illud ela August. s Augustino tamen hoe opusculum tribuendum est, is ergo, seu quisquam alius eius libri fuerit author ad fratres in heremo sermone. II.
O compunctio inquit ἰsne qua in fructuosa est omnis confessio, omnis satisfactio inanis, sine qua adultis non ualet
baptismus. Sed expresse tamen lib. 7. contra Donatist. cap. penul-C 1 t1mos
119쪽
timo, et habetur de consec. dist. . cap solet. baptismum aΩserit,non prodesse iis, qui non habent charitatem,probatque ex illo Apostoli prioris ad Corinth. 13. Si tradidero
corpus meum: ita ut ardeam &c. Praeterea, Act. 3. Pςnitemini et conuertemini ut deleantur peccata uestra, ergo, conuersio requiritur, quae non est sine charitate, ut ante ostensum est. Loquebatur autem, antequam baptiza
Haec et multa alia dicuntur ab iis theologis, qui priorem opinionem de baptismo tuentur. Sed exoriuntur ex alia parte aduersari j qui astuere uidentur, non requiri aut contritionem, aut attritionem, sed fatis esse pet nitentiam virtualem, hoc est, uelle suscipere baptismum institutum ad remittenda peccata, et id sine complacentia in peccatum . Quem in modum loquitur Ambro. lib. 3. de sacramentis cap. ulti. Quod etiam si non confiteatur peccatum qui uenit ad baptismum, tamen hoc ipso implet eonsessionem omnium peccatorum, quo baptizari petit ut iustificetur, et ita sacramentum baptismi, iuxta communem expositionem, uocatur p nitentia,ad Hebrae. 6. Impossibile eit, renouari ad p nitentiam. et Luc. ultimo. Oportebat praedicari in nomine eius p qnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Vbi,quae Matth. de baptismo dixit, Lucas resert de pς nitentia. Idem uidetur nonnullis Scotus sentire. dist. I q. . et Caiet 3 pq. 86. ari 2 .et probatur ex Ambr. in illud epistolae ad Roma. Sine petnitentia sunt dona Dei. Gratia Dei in baptismate non quaerit gemitum aut planctu sed solam ex corde professionem. Et quia, quae grauiter heccantur, non nisi fletu et gemitu ad ueniam pertinent, ideo illos iam non accipere ueniam putarent, quia dolore illos non uidebant, ostendit hoe inter primordia fidei non requiri.
At vero. D.Thom. et communis theologorum sententia, inter has extremas media est,in cuius expositionem,sit prima eon lusio, de qua ego non dubito. Ante baptismum requiritur in eo qui peeeauit mort
liter,aliqua pinitentia interior, scilicet, displicentia se malis detestatioque peccati D.Tho.3. par. quaesi 86.artici
120쪽
secundo ad. I. Glossa ordinaria in illud Matth. 3. Poenitetitiam agite. Aug. de uera et fal. poen. p. 8.et des. ad Petri cap 3o.expresse. et lib. de fi d. et operi cap. 6.et 8. et lib. so. ho m. 17. Cuius uerba habentur de con . distin. q. cap. Omnis . Nemo potest nouam uitam inchoare, ni si eum umteris poenituerit. Probat autem Augu. id, duobus testimoniis saerarum literarum. Primum est ad Colos 3. Exuite uos ueterem hominem, et induite nouum, qui secundum Deum creatus est, in baptismo enim, proprie nouus homo induitur, ergo prius debet exui uetus homo, quam nonus induatur. Sed nouum induit homo , per hoc quod eligit nouam uitam, ergo et ueterem exuit, per hoc quod detestatur antiquam. Secundum testimonium habetur Act 2. P nitentiam agite et baptiaeetur unusquisque uestrum, et dominus etiam non baptiratis loquebatur, inquiens. Nisi pqnitentiam egeritis, omnes simul peribitis. D. Chrysosto. homi. Io. in Matth. hoe colligit ex eo quod baptismus Ioannis suit praeparatorius Baptismi Christi, et uocatur baptismus penitentiar. Lucae. 3. ergo in remissionem peccatorum erat baptismus Ioannis, non
quod peccata remitteret, sed quod per pq nitentiam quam praedicabat, disponebat ad baptismum Christi.
Hoc etiam definitum est nune in Conci. Trident.sesi. Qeap. 6. quod uidelicet ante baptismum, oportet esse penitentiam, id est, odium et detestationem peccatorum,ex eo quod Acto. r. dicitur, PS nitentiam agite, et baptizetur
unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi in remissi
Nee hanc conclusionem aut Scotus, aut Caietanus negarent quantum ego sciatio. nusquam enim at erunt, omni displicentia etiam imperfecta remota, baptismum recte a peccatore suscipi. Nec Ambrosius etiam unquam somniauit, ut patet legenti caput illud ultimum lib. 3. de sacramentis)peccata in baptismo remitti sine quocunque dolore interiori.
Seeunda propositio. Non requiritur actus perfectus petnitentiae uirtutis, ut peccator sit dispositus ad suscipiena
