F.Melchioris Cani, Ordinis Praedicatorum sacrae theologiae professoris ... Relectiones duae, vna de sacramentis in genere, altera de sacramento poenitentiae

발행: 1580년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

poenitentia interueniret , aut neutra esset idonea; aut autera superflueret. Deinde, si actus charitatis necessario in peccatoris con uersione inueniretur, tunc charitas diceretur, secunda tabula post naufragium , potius quam poenitentia: quod tamen inauditum est . o; n lota Praeterea, puer fugit ignem tanquam malum, etiam si opposituisi bonum actu non uelit: ergo et homo potest fugere peccata, quanuis Deum actu non amet. Quarto, quia si dilectio esset poenitentiae eoniuncta a dilectio pςnitentiam antecedcret, quoniam attigit finem rationemque formalem p nitentiae: at constquens in fabsum,ut uidetur.

Primo, quia contritio praecedit gratiam habitualem , cum sit eius dispositio: ergo et charitatem et quia gratia prHr est charitate, ad quam se habet gratia' kut anima ad potentias suas. Nam dat gratia esse et uiuere, charitas

Perationem . . IItem secundo consequens probatur ese falsimi , quia si dilectio contritionem ξraecederet, iam prima poenitentis contritio esset meritoria, cum a charitate proficisceretur; reserreturque ab eadem charitate in deum super omnia dilectum. At contritio prima, meritoria esse non potest , quia uel meretur gratiam uel gloriam: non gratiam,quia prima gratia sub merito non cadit: gratiam uero simul fieri et augeri impossibile est. Quare, prima contritio, nec primam' gratiam , nec augmentum eius promeretur et sed ne gloriam quidcms quia uel meretur gloriam quae respondet primae gratiar: puta ut quatuor, si gratia prima erat ut quatuor: uel meretur augmentum 1llius gloriae: si primum, iam gloria quae respondet primae gratiae,non daretur gratis, contra Apostolum ad Rom. 6. inquientem , gratia dei uita aeterna. Et contra rationem, quae dictat, gratiam nihil aliud esse.quam acceptationem ad gloriam: unde si quis accepit gratiam primam sine meritis, ergo et acceptatus est ad gloriam corresipondentem sine meritis Augmentu uerb gloriae,si prima contritio mereretur: pariter quoq; et augmenta gratiae: quod iam reprobatu est. - Deniq;

92쪽

a Denique consequens salsitas ostenditur ex Diuo Thoianu , quarti distinctione decima quarta quaestione prima,

articulo secundo, quaestione secunda cuius uerba sunt.

Quandoque aliquis sagit malum propter desiderium boni, quandoque autem Ediuerso, et hic motus.ςst frequentior in reuersione peccatoriς ad Deum per pςnitentiam. Vnde penitentia cli prior charitate. etdicum motus amoris pq nitentiam praecedit, non est amor emaritatis, quia charitas amiua,non recuperatur nisi per actum p nitentiae uirtutis : hactenus ille .DI it contrarium est . quod omnis dolor in amore tundatur, eo enim quod aliquid amamus, de eius amissione dolemus.

Hic sit prima propositio LPrimus actus p pnitentiae nunquam est sine actu charitatis. Magist. d. I s. ca. .. idem, Grat. de pte d.32 ea. ulti. et ca . iugerat,et dis ab ea chari

sin. I .q2. et Gabri ea dist. et. contra Paludd. I q y. Primum probatur haec conclusio testimonio D. A gust. I . de ciui.dei. cap ultimo,ubi asserit. neminem pertinere ad ciuitatem Dei, nisi per amorem Dei, usque ad contemptum sui: sed omnem uere penitentem ad Deiciauitatem pertinere nemintdubium est, ergo. Et tib de u ra et sal. piniten. capit. 9 pro absurdo habet,qiui4 sine amore dei, quisquam consequatur indulgentiam, sine quo nullus inuenit gratiam ι et capite decimoseptimo adem ait, et lib. contra Crescon. . Σ. capite duodecimo cilui dixisset ret eleemosynis et uerbo ueritatis, et contratione remitti peccata, subdit, mundantur etiam ipsa, quae supereminet omnibus,charitate,quae una si adsit,omnia illa re cte fiunt: si autem desit , illa omnia si ustra fiunt. Praeterea. I. Ioan. 3. qui non diligit, manet in morte . Praeterea e uersio ad Deum requiritur habendam gratiam Dei Zac. I. conuertimini ad me et ego conuertar ad vos. Elec. I 8 et 3 3. sed conuersio ad Deum non si nisi per actum charitatis: nam si aliter convcrsio fiat uana

est ad iustificationem eum in Christo Iesu ista fides ualeat quae per dilectionem operatur ad Galat. s. hoc aut era

notauit

93쪽

notauit August. de uera et sella penitentia. cap. I . non conuerti, sed qui habet attritionem et timet Deum iud ecm, nisi amet iustum. Praeterea salus animae in conuersone ad Deum eonfiastit Hiere 3. eonuertimini filia, reuertentes et sanabo auersones uestras. Esai .s exto et conuertatur et sanem eum. et.

quadragesimo quinto conuertimini ad me, et salui eritis tax pq Hrentia est medietna salutis. Item omne agens, agit propter finem, anima ergo cum mouet se, ad finem se mouet. At uelle efficaciter finem pertinet ad charitatem. Namque si per spem solam finem appeterem, nec spes mortua ad iustificationem sufficeret, nec de peccato doleremus,qua ratione ostensa Dei est, sed

qua malum nostrum est. DId tandem modo in conci.Τriden. sess6. e. 6.et. 7. definitum est. Aere uera, id enim Dominus, cae. . insinuasse uidetur , inquiens. Remittuntur ei peccata multa, quoianiam dilexit multum. Quae significat dolorem et Iachrymas nullas esse, nisi eum charitate essent. Secunda propositio, prior natura cst actus tharitatis, quam actus pinitentiae. Imo radix unde pqnitentia habet remittere peccata, dilectio est: iuxta domini sente

tiam Luc. . Quoniam dilexit multum,ait. D. Tho. 3. p. quaestione. 8s articu 6. in Probatur item hare conclusio. Quia pDitens, detesta tur peccatum, ut offensam Dei, ergo prius natura amae Deum. Nam nisi quem amore prosequimur, eius mala e horrescere non solemus. Primus quoque uoluntatis actus, circa proprium obiectum est, scilicet, circa bonum. Deinde sequitur odium oppositi mali. Prior ergo actus est. quo Deo uolumus bonum, quam actus quo eius malum abhorremus.

Praeterea, uelle mihi conciliare Deum, est prius, quam uelle emendare iniuriam commissam,cum illud sit finis huius . At illud ad charitatem pertinet,hoc ad pqnitentiam, ut dictum est. Praeterea, ut D. Tho argumentatur Ioeo eitato ad secundum , in actibus animae primus motus est circa finem Vnde

94쪽

DE SACRAMENTO POEN. '

Vnde prior est natura intentio finis, quam electio mediorum. At, dolere de peccatis, et illa destruere, medium est ad placandum et conciliandum Deum, et ad rectam electionem pertinet, ergo. Sed et Hier. 3 1 . huius rei testimonium habemus: Postquam conuertisti me inquit egi ps-

nitentiam , prior est igitur conuerso ad Deum quam penitentia detestatioque peccati. Id postremo Concilii Tridentini. sess. sexta capite sexto definiuit, his uerbis. Peccatores ad iustis eationem sedi sponunt, incipientes diligere deum tanquam omnis iustitiae fontem et . ac propterea mouentur aduersus peccata

per odium aliquod et detestationem, hoc est per penitentiam.

Tertia propositio, de ratione uerae ps nitentiae est, quod displiceat peccatum, quia est contra Deum super omnia dilectum. D. Tho. expresse. 3. p. q 86. artic. 3. patetque ex prioribus conclusionibus. Ad primum autem eorum, quae in contrariam partem adduximus, respondet D. Tho. 3 p.q 8 . arti. s. ad 2 et q.

86. arti. 6. ad. 2. et de uerita. q. 28. arti s. in corpore. et ad

primum negando consequentiam . Aliud est enim, quod requiritur ad iustificationem absolute, aliud ad iustis eationem eius qui mortaliter peccauit: in quo requiritur et auersio a malo, et conuersio in bonum, ut iniuria,quam fecit, compensetur per aequam satisfactionem . Ad secundum respondetur, quod pς nitentia dicitur secunda tabula post naufragium, et non charitas Primo , quia charitas necessaria est in omni iustificatione, communisq; et integra naui soluentibus, et naufragis. P nitentia autem, proprium est remedium naufragorum . Item etiam in pqnitentia charitas intelligitur, non autem e diuerso, in charitate pς nitentia. Quanquana et his duobus argumentis breuiu ς responderetur, multos actus hominis in iustificatione simul coniungi, quibus tamensngulis iustificationem ipsiam sacrae literae tribuunt. Fide enim purificat corda nostra. Acto .rs. Spe quoque salui facti sumus ad Ro. 8. Universa etiam delicta operit charitas. Prouerb. Io. et scriptum quoque est, sine timore neminem

95쪽

posse iustificari. Eccle. I. Et, cum peccator ingemuerit

ac penitentiam egerit, peccata ipsius obliuioni tradentur . EZec. IX. et 3 3. Erraret autem uehementer, qui uel remis.

sonem peccati, uni cuilibet ex illis actibus denegaret,uel unum ex eis quemlibet, superfluere arbitrareret. Ad tertiam , nihil vetat, cum quis semel habuit actum amotis, odio habere malum sine amore praesenti, ex ut i men praecedentis, ut post primum assensum conclusionis , quem sine assensu antecedenti principiorum habere nequiuimus, nihil prohibet eidem conclusioni iterum atq; it rum assentiri sine principiorum assensu. : Sie et primam poenitentiam sine dilectione habere impossibile fuit. Secundam uero uel tertiam habere poterimus ex efficacia solum prioris dilectionis. Ita quoque puer vi et potentia amoris naturalis, quem dubio procul aliquando primum habuit, postea malum sugit naturae eontrarium, etiam si amor ille actu non perduret. Quin etiam non oportet duas semper operationes disserentes habere amoris et poenitentiae: sed potest unus et idem actus a Charitate et poeinitentia proscisci, ut interim media et finem unico actu complectimur, et principijs et conclusoni unico actu a

sentimur.

Ad quartum, concco consequenti quod insertur ad

primam confutationem, nego consequentiam. Non enim

ualet a. est prius,b, et b, prius, o, ergo,a, est prius,c, praesertim cum in diuerso genere causarum ille ordo consideratur. Quemadmodum, et haec collectio inutilis est, a, est

causa, et, b, est causia,c, ergo,a,est causa,C. Quod ut exemplo manifestum esticiam, ponamus illud quod Philosophanegare non possunt, primas qualitates et secundas, utrasq; esse dispo fitiones ad eandem formam substantialem, ut calor et color, humiditas et mollities ad animam rationalem, ubi certum est, secundas qualitates priores esu anima in genere causae disponentis,et materialis:animam rursum priorem esse primis qualitatibus in penere causae formalis . Prior est eniam forma, quae dat esse simpliciter, quam forma quae dat esse tale. Ex quo tamen, si quis colligeret, secundas qualitates esse priores primis, certe a Philos

96쪽

DE SACRAMENTO POEN. Io

pho non toleraretur , sed ne a dialectico quidem: cum in

nullo genere cauta primas qualitates, secundae praecedant. Item, contritio prior est habituali gratia in genere dispositionis , gratia etiam prior est habitu poenitentiae infusae in genere cauta Drmalis. Sed contritio nullo pacto prior eit habitu poenitentiae. Quoniam actus ille ab habitu producitur in genere cauta efficientis. Effecta autem causarum ossicientium, suis causis efficientibus priora esse non poliunt, nisi forte in genere cauta finalis, de quo genere in pr x sentia non diiseritur. Circa id uero, quod in eodem argumento additur,gratiam se habere ad charitatem et poetiitentialo,ut anima ad potentia, suas, non in omnibus similitudo est. Quoniam potentiae animae, intellectus et uoluntas, nulla ratione praecedunt animam : habitus uero charitatis et poenitentiar,

quoniam in genere cauta efiicientis producunt actus, qui sunt dispositiones ad gratiam, ex consequenti ipsam gratiam antecedunt. Charitas igitur et poenitentia habent se ad gratiam, ut ea lor ad sorinam ignis. Idem enim ca-Ior si consideretur , ut disponens materiam ad recipiendam formam, prior forma est: si autem ut potentia calefactiva , eadem sorma posterior est. Ad secundam uero confutationem, in qua diis cultas

est maxima, sunt qui negant primam contritionem meritoriam esse, quam ego sententiam olim iuuenis tenere solebana,nec enim poteram eam persuasionem induere, ut gratia habitualis qua iustificamur, prima contritione priorestet quod tamen crat necessarium, ut illa contritio esset

meritoria: quippe, cum gratia et amicitia dei, totius meriti radix et origo sit, atque id etiam D. Tho mihi sentire uidebatur. I. p. l. 62. arti. 2. ad 3. in haec uerba. Triplex

est conuersio in Deum, una quidem per dilectionem perfectam, quae est creaturae iam deo suentis. Et ad hanc cDnuersionem, requ: ritur gratia consummata. Alia conuerso

est, quae est meritum beatitudinis , et ad hanc requiritur habitualis gratia, quae est merendi principium. Tettia conuersio e it, per quam aliquis praeparat se ad gratiam habendam, et ad hanc non exigitur aliqua habitualis gratia,

97쪽

sed operatio Dei ad se animam conuertentis: seeundum illud, conuerte nos domine, et conuertemur, et. 3 . p. q. 89.

arti. I. ad 2. Actus, iij j rit, primus poenitentis se habet ut ultima dispositio ad gratiam consequendam: scilicet, contritio . Alii uero sequentes actus poenitentiae, proceduntiam ex gratia et uirtutibus. Sed quoniam. D. Thomas. quem ego aut horem libenti sti me sequor. I. 2. q. I o. arti. 2zad. I . contrariam sententiam tenez. concedo contritionem

primam esse meritoriam gloriae. Primo, quia est operatio amiel Dei ordinata in finem supernaturalem. Imo, ut ostensum est, in finem charitatis, ab ipsa charitate ordinata, ergo eis meritoria . Praeterea ultima dispositio ad formam, in genere causet formalis, posterior ipsa forma est. Igitur secundum ordinem eausae formalis, contritio a gratia procedit, erit ergo meritoria.

Praetere et fingamus hominem post primam illam contritionem e uita discedere: Tum quaero an isti dabitur aliqua gloria 3 Quod quia negari non potest, quaero rursum: an illam gloriam talis homo meruerit λ Si meruit, habetur intentum: si non meruit, ergo adulto seclusis sacramentis datur gloria absque merito proprio: reclamante Paulo prima ad Corinthios tertio . Unusquisque propriam me cedem accipiet, secundum suum laborem, et Matth. uigesimo. Nemo diuturnum accepit denarium, nisi qui in uinea laborauit. Praeterea, primus actus charitatis est meritorius, cum sine dubio, sit opus amici Dei, maxime placens Deo, IOan. decimo quarto. Qui diligit me, ego manifestabo ei m ipsum. Sed actus primus poenitentiae sequitur primum actum charitatis a quo proficiscitur , ergo est meritorius. Quod August. affirmat, de ue. et fal. poeniten. capite deci- ,

mo septimo. ubi de ijs qui in fine poenitentiam agunt, sieloquitur. Cum fructifera pq nitentia opus sit non hominis sed Dei, inspirare eam potest, quoniam uult sua misericordia et ex misericordia remunerare, quos damnare potest ex iustitia. et capit. ultimo ait, poenitentiam non

solum indulgentiam promitte te, sed certa praemia . Gratianus

98쪽

DE SACRAMENTO POEM rr

tianus etiam id nabet de poenit. dist. I. c. conuertimini. .. Igitur argumentum, concedo libenter primana gratiam gratis dari. Nego tamen exinde primam gloriam dari sine merito. Eadem enim contritio ut quatuor, et diaspositio est ad gratiam, ut quatuor, et meritoria gloriae, ut quatuor qua ratione ordine naturae gratiam sequitur ,

et ad impugnationem: quia gratia est acceptatio ad uitam aeternam. Id, scilicet, ego nego si formo formalis sit: sed est forma per quam aliquis est amicus deo, perquam homini grato et accepto, admissoque m diuinae naturae consortium, facultas datur ad aeterna bona, per operationem uirtutum promerenda. Nec oportet formaliter loquendo , ut quis sit amicus Deo, quod Deus per talem amiciatiam, seclust quacunque operatione, uelit Illi uitam aeternam. Sed satis est, quod uelit illum admittere ad participationem bonorum supernaturalium, quae simpliciter faciunt homines bonos, qualis est charitas, et caeterae uirtutes infulae, per quas admissus homo ad Dei amicitiam et gratiam, aeternam gloriam propriis actibus demeretur . De adultis loquimur, nam paruu lis gratia datur per Op

rationem alienam, similiter et gloria. Cuius rei exemplum habes in anima, quae quoniam a-cius primus est, dat esse et uiuere. Hanc consequuntur potentiae naturales, hoe est, intellectus et uoluntas, per quas operatur ad consecutionem finis. Sic et gratia, uita quaedam animae est, quae illi et uiuere,et esse diuinum praestat, quam charitas et reliquae uirtutes consequuntur:quarum operationibus finem sirum homo consequetur. Nec deerit praeter naturale. morale quoque exemplum, in huIus reI Expositione. Cum enim homo quis, gratus incipitelie principi, non est opus, ut per talem primam gratiam acceptus sit ad ultima praemia, atque praecipua,quae uide-1icet princeps, fideliter seruientibus praeparauit. Sed per talem primam gratiam intelligitur admitti in' domum, consortiumque eiusdem principis: dariq; facultas intellia gitur , ad praemia quaecunque fidelium amicorum prom Tenda. Cum autem Apostolus ait gratia Dei unam aeternam donari: certe sentit, quod August. disertissime do

cet. 3.

99쪽

eet. 3.Ηypognosticon, et de gratia et libero arbitrio capite quarto,quinto, septimo,et decimo quinto, per auxilium Dei gratuitum, eam homines consequi' cum tamen simul, dicatur corona iustitiae, quia nobis cooperantibus gratia Dei respondet, tanquam praemium mercesq; operis nostri. Atq; de ptima controuersia, satis superq; fuerit dsia sputatum. Vbi constitutum nobis est, poenitentiam est uoluntariam poenam pro peccatis aisumptam, propter Deum, ex charitate dilectum.

N secunda uero, id uertebatur, in quaestionem, an poenitentia sit uirtus. Cuius quidem quaestionis pars negativa ex eo suaderetur. In pri imis quod nulla uirtus,uitium in eodem subi cto necessi ario supponit: at oportet hominem suisse uitiosum, priusquam in homine poenitentia sita non igitur est poenitentia uirtus. Nam et absurdum est, uirtutes te habere non posse nisi ante peccaueris:.et Christo domino aliquam denegare, in qrix omnium uirtutum plenitudo est . Deinde Philosophi nullam de pς nitentia secere mentionem , non Aristoteles; non Cicero , non Seneca, non denique Macrobius, qui tamen copiosissime de uirtutibus; disseruere: non ergo est poenitentia uirtus. Praeterea, cuiuique uirtutis primus actus est electio boni,secundus uero,suga mali 3 Est enim uirtus, habitus electilius, in mediocritate consistens. At poenitere, detestationem, fugamq; peccati notat: non ergo potest esse praecipuus cuiusque uirtutis actus, cum tamen primus actus pq nitentiae sit. Quare, non est poenitentia uirtus. In contrarium est : quod compensare iniurias aduersus homines factas, uirtus est: ergo , et diuinas offensas uindicare uirtus sine dubio est.

Ad huius controuersi et pleniorem explicationem sit pri

ma propositio. i

Penitentia est uirtus : quae quidem cones usio indubit ta apud

100쪽

DE SACRAMENTO POEN rx

ta apud Catholicos semper fuit. Nisi, quod nostra hae tempestate , quidam apud Hispanos haeretici, irridere e p

runt eos qui de peccatis commi stis tristarentur. Cuius ςrroris authon, creditur esse Lutherus, qui nouam so Iummodo uitam a pq nitentibus exigit, pquas non .exigit. At hic error ne aures uestras sanctorum tectim omJs obtundam ex sacris literis reuincetur, Baruch. a. Anima quae tristis est super magnitudice mali,et incedit curua et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et iustitiam domino. h. ad Corinthios septimo. Gaudeo, non quia contristati estis,sed quia contristati estis ad penitentiam, quae enim secundum Deum, &c. Et Psalm. sexto . Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, et lachrymis meis stratum meum rigabo. Ecce Propheta sanctus et rex laborat, gemit, lachrymatur. Ubip in lecto: quantum rigat: quandiu per singulas noctes . Ob unam, scilicet, noctem, quam in iniquitate contraxerat, uitae totius laborem, gemitum lachrymasq; designat: et post tam clarum et illustre Dauidis exemplum, sunt qui in luce meridiana caecutiant. Quorum sinititiam

facile sane erit redarguere, uel naturali ratiocinatione:

quq ostendit dolorem de peccatis moderatum ob debitum finem esse laudabilem. Nam,quem errati piget: qui eastigat seipsum: idque maxime cauet, ne rursus in eosdem l queos inducatur, is laude dignisiimus est. Praeterea, si cuius rei prosecutio turpis est,siga bona Grit suapte naturar poenitentia ergo, cum fuga peccati sit, honestissima est.

Praeterea, aliorum punire peccata iure naturae, studiosum est: quemque igitur sua uindicare facinora, aequum et iustum est. Τandem, hominem in quem iniuste peccaris, placare , uirtus est: deo ergo, quem offenderis, satisfacere, uirtus

est. Sed quid nos audaces de bono diuini praecepti disputamus 3 Nam Tertulliani uerbis libenter utimur bo num est poenitere, an non quid reuoluti Deus praecepit, Deus hortatur, Deus invitat:pqnitentiam cinquid agite: pqnitentia igitur actus uirtutis est.

SEARCH

MENU NAVIGATION