F.Melchioris Cani, Ordinis Praedicatorum sacrae theologiae professoris ... Relectiones duae, vna de sacramentis in genere, altera de sacramento poenitentiae

발행: 1580년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Ius peccantibus elle possit. Quarto loco id quaeremus, an sit de poenitentiae uirtute peculiare praeceptum. Quinto in dubium uocabitur, Num etiam poenitentiae sacramentum sit ad Ialutem necessarium. Postremo, an hoc idem secramentum, euangelico iure praeceptum sit. Has controuersias, tantisper dum definire contendo. uos uixos ornatissimos,nostrae huius consultatiψnis et auditores

et iudices, quaeso diligenter attendite.

PRIMA PARS.

R 1 N C E p s igitur quaestio ea erat: an poenia tentia sit dolor de peccatis, quia contra Deum fuere commissa. Ubi inueitigare compelli-- mur, quidnam poenitentia sit, quidq; sua de finitione et natura contineat: id quod in hac materia dita scillimum est, egetq; disquisitione non parua. Et quanuis controuersiae omnes sine discrimine apud scholasticos soleant in utranque partem disceptari: ego tamcn hanc

primam quoad per aduersarios licebit sine argumentis ultro citroq; iactatis, exponere cupio. Quod nisi me mea fallit opinio) res alioqui explicatu dissicilis, hoe seruato

tenore facilius explanabitur. Poenitentiam ergo desinituris,ut a facillimis ordiamur, tenenda primum est ipsius uocis origo. Nam sine huiusmodi notione, rem de qua disserimus,probe tenere non pos sumus. Poenitentiam itaq; a poena derivari, nemo est qui possit ambigere. Poena autem, uindicta quaedam est praeteritae culpae . Unde et prisci aut hores, uerbum poenio , pro eo quod punio, usurpavere. Sed, et cum rerum male gestarum, quasi uindicante natura , ipsi intra nos de nobis supplicium sumimus,lum,poenitere proprie dicimur. Pinnitentiae autem uocabulum tametsi latius pateat, usu tamen doctissimorum, in bonam partem deflecti solet: ut non, nisi quae iuste pro culpis assumitur, Poenitentia nuncupetur.

Iustae autem uindictae duo sunt genera: alterum publiacum, in quo alius est reus, alius iudex, accusator, et testinalterum

82쪽

DE SACRAMENΤIS POEN. 3

alterum priuatum, in quo et retis, et uindicationis administer idem est. In illo, aliena culpa uindicatur: in hoc propria. Illa uindicta inuoluntaria patienti est: haec contra. uoluntaria. Poenitentiae igitur nomen, non quamlibet culpae uindictam, sed illam uoluntariam designat, qua reus ipse sponte poenas eligit, ut in proprias culpas animaduertat. Augustinus siue quis alius eius operis fuit author

in libro de uera et salsa poenitentia capite. I 0. Poenit re

inquit est poenam tenere,ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando, et capite. 8. Poenitentia est quaedam dolentis uindicta, uoluntarie punientis in sic, quod commisisse se, dolet. Quo et Ambrosius uidetur allusisse, super Psalmum. 27. concione. I. dicens. Plena est definitio poenitentiae, commemoratio delictorum , ut unusquisque peccata sua, uelut quodam quotidiani sermonis flagello castiget, et commissa sibi flagitia condemnet.

Literae quoque sacrae passim admonent poenitentiam agere, ad quam profecto non exhortarentur, nisi spontanea esset: nec poenitentiam ab alio intactam,agendam esse monerent: sed potius patiendam. Quod nostro in themate etiam intelligitur si uerba diligentius expendantur. Nisi poenitentiam habueritis, ait. Id autem habere dicimur, quod in nostra potestate est: ut Diuus Thom annotauit.

a. p. R 38. arti. I. At uero, cum nemo in malum aspiciens operetur, ut

Dionysius. . capi. de diui. nomi. scite tradit, qui uolens prudensque poenam eligit, eum alicuius boni gratia, tauquam finem sibi praestituat, hoc sacere necessum est. Finis autem primus iustae uindictae, is habetur ut qui laesus per culpam est, ei per poenam satisfiat. Eatenus quippe iudex nocentem plectit, quatenus opus ese censet, ut iniuriae, et priuatae et publicae faciat satis. Sie igitur et poenitens, ob eam causam uindicat culpam quam admisit, ut Deo, quem offendit,debitam satisfactionem impendat. Sed enim, per offensam eulpae, non solum iustitia legislatoris, sed et amicitia uiolatur, quapropter, alter finis poenitentis est placare Deum quem offenderit, cuinq; sibi conciliare. Inde enim uindictam,compensationemq; de-

83쪽

Iicti, oportuit in poenitente ultroneam esse, quoniam portebat amicam esse. Nam neque apud homines, redi tegratur amor, per coactam satisfactionem offendentis . Cum autem amicus,poenas amici non delectetur, et alioqui etiam l Aristotele aut hore ) poenae medicamenta sint, quae uelut per contrarium dolorem, morbum pellunt e uoluptate progenitum. tertius poenitentiae finis est salus animi. Dolet nanque poenitens, lachrymatur et gemit, ut per huiusmodi quasi antidotum, morbo spirituali medeatur , ut Diuus Thomas tertia parte, quaestione. 9 O. arti. 3. docuit, et Augustinus tracta. in Psal. 1 7. Sed et Hieronymus in Ecclesiastis caput septimum, inquiens . Nouit hirundo pullos de succo oculare chelidoniae, et dictamnum

caprae appetunt uulneratae, cur nos ignoremus medicinam

poenitentiae propositam esse peccantibus Eandem quoq, sententiam eisdem sere uerbis , Tertulianus dixit in libro de poenitentia. Et Chrysost. homil. 7. ad populum Antioch. Iudices inquit cum latrones ceperint, ac sacrilegos, non quomodo ipsos meliores reddant, considerant: sed quomodo ab ipsis peccatorum poenas exigant: Deus autem contra: quum aliquem ceperit peccatorem , non considerat quomodo iupplicium sumat, sed quomodo ipsum corrigat. Itaque et iudex, pariter et medicus, &c. Paulus denique Σ. ad Corinth. 7. tristitia ait) quae secundum Deum est, ps nitentiam in salutem operatur. Quamo em , pq nitentiae iudicium ut amicum, ita quoq; salutare est, plusquam uindicativum: cuius, scilicet, finis, non tam uindicta, quam uindicta salutaris est. Igitur ut quae tam multis diximus, in breuem lammam redi mus penitentia dolor de peccatis est, alias et in beati, esset, nec esset iuxta nomen suum , poena . Et dolor est sponte pro peccatis assumptus, ut sit, uindicta culparum uolutaria, nee uindicta solum satisfactoria, sed etiam amica et salutaris .PAc poterant haec apud omnes, inconuulsa ratione consistere: nisi ab ij, , qui linguarum eruditione , proprioque sensiti iactantur tua na licet siducia

quaterentur.

Obiicit tamen nobi 1 Lutherus apud Rosens art. s. Imo et Erasm.

84쪽

DE SACRAMENTO POEN. 4

et Erasm. iii annotatιonibus super tertium, Matth. caput quod apud Graecu' la I νοια non poena aut dolor est, sed

resipiscentia : Et istis οεὰ rcsipistere . At ubi interpres

noui. testanienti ultirpat poenitentiae uocabulum, graeco insonte mτανοια est: ubi poenitentiam agita, Graeca I ictio habet ρατανοε γε, non ergo in usu scripturae Lacrae

poenitentia dolor aut poena est, sed mutatio consilii et mentis,et poenitere sapere post erratum, instituereq; ani'anum ad uiuendum. recte. Scilicci hoc irrefragabili argumento, ii; illam haeretim incidere Germani,ut crederent, ueram poenitentiam nihil aliud esse, quam nouam uitam. Iuxta quod Ambrosius apud Magistrum. I . dist. ait, uexam poenitentiam esse, cessare a peccato. Hinc uero nos, paucis ex tricare possemus, si ueteris interpretis, et Christianorum omnium latine loquentium authoritate contenti , latini nominis notionem et originem sequeremur:

quae satis ut arbitror ante nobis explicata est . Quin etiam, si rerum ordo fuerit diligenter inspectus, resipiscentia atque tristitia, usque adeo sibi uicissim Herent, ut, si alteram tollas, utranque necesse sit esse sublatam. Etenim,

si sapis, protinus incipit displicere quod placuit. Imo, ἐ

ςrratum tuum semel intelligis, tu ipse ancipis,tibi illico displicere. Cum uero,/quicquam displicet quod placebat: id quemadmodum quo tempore placuitladelectabat: ita necesse est, contristare.dum displicet. An no hunc quidem resipiscentiae tristitiaeque nexum, arcanae liter S tacuerunt. Genesi. 6. Viden, Deus quod multa malit ada ominum es.set in terra, poenituit eum, quod hominem fecisset, et tactus dolore cordis intrinsecus, En post poenitentiam dolor cordis apponitur, et Hiere. 31. Postquam conuertistinae,egi poenitentiam, et postquam ostendisti mihi,percus. si femur meum: in quae uerba Hieronym. Dolentis inquit et plangentis et super errore pristino plorantis indicium est , ut femur manu percutiat, et stultum se ante fuisse fateatur. Dolor itaque,comes individuus est resipiscentiae. Quod si latinae uocis nullam rationem haberemus, si rerum item consequentiam et ordinem nzgligeremus,etiamnum, Iuthero, Erasmom ostenderemus Graeca μετανοὶας A uocem

85쪽

uncem,p nam quoque ad uindictam designare. Cuius rei testimonia si quis a nobis requireret, nihil esset profecto, quod tam lacile expedire possemus, nisi ad alia properaxet oratio. Certe Paulum. I. ad Corinth 7. pro pet nitentia ριετανο ut usurpasse, uel proteruus inficiari non potexit. Habent enim graeca in hune modum η γάρ κατα τεον

ζεταa: hoc est, quae enim secundum Deum tristitia e 1t,pςnitentiam in salutem non p nitendam operatur . Quo loco si resipiscentiam uertas, sententiam in Apostolo falsam efficies, non enim tristitia resipiscentiam operatur: sede diuerso resipiscentia tristitiam: at tristitia quae secundum Deum est, pqnitentiam,hoc est uoluntariam pinam, uindictamque culparum. Noster item Ausonius loquentem penitentiam inducens: sum linquit dea, quae facti, non factique exigo penas, nempe ut pqniteat,sic metangatioeor. Non igitur siue Iatine pqnitentia, siue graece metan a, nouam solummodo, uitam et sedet ueteris odium uindictamq; significat. Sed ais : si uerbum uerbo reddas, μετανοι et mutatio cogitationis et mentis est, transmentatio, si in hune modum loqui latina consuetudo permitteret . Fateor equidem. At mentis mutatio esse non potest, nisi mens diuertat a malo, contraque accedat ad bonum , quod quia non fit gressibus eorporis, sed affectibus animi , ueterem uitam animus auersetur oportet, cum elegit nouam: sic enim animi mutationem recta philosophia interpretatur: quam si haberent Lutherani, nihil ab illis praeterea exigeremus, si modo haberent eam, non quam

sibi fingunt ipsi, sed quam et uere et graphice describit

Ambrosius 2. lib. de poenitentia cap. Io. inquiens. Facilius inueni qui innocentiam seruauerint, quam qui congrue

egerint poenitentiam. An quisquam illam poenitentiam putat, ubi requirendae ambitio dignitatis, ubi uini effusio, ubi copular eoniugalis usus p Renuntiandum seculo est, somno ipsi minus indulgendum, quam natura postulat, interrumpendus est gemitibus,interpellandus est suspiriis: sequestrandus orationibus: uiuendum ita, ut uitali huic moriamur usui . se ipsum sibi homo abneget, et totus

mutetur

86쪽

mutetur: sicut quendam adolescentem fabulae serunt,post amores meretricios peregre prosectum, et amore aboliato regressum, ueteri postea occurrisse dilectar, quae ubi non interpellatam mirata, putauerit non recognitam, di xerit ego sum: responderit ille, sed ego non sum ego. Hane mihi cogitationem atque animi trans rinationem , si praestiteris, iam ego de nomine nihil moror. Illa re u ra penitentia, est. de qua nos in praesentia disputamus 'Sed illud tamen catholici quidam, contrario penitus sensu atque ratione, in dubium uocant: an ad ueram pqnitentiam praeter dolorem de peccato praeterito, propositum exigatur, deinceps fututa uitandi Z ita ut quemadmodum poenitentena,vitam ueterem detestari,sic et nouam a-nImo concipere, ac proponere necessiam sit. Et quidem iuniores nonnulli existimant, hoc propositum non esse iii ps nitentia necessarium . Tum quoniam, ut uox ipsa praese seri, pq nitentiai culpas praeteritas respicit, non prospicit futuras quod et diuus Thom. animaduertit. . dist. ι7. q. art. 2. q. .ubi asserit,pqnitentiae proprium obiectum esse pefc' um commisium: quare ait, secundum suam speetem respicit tantum peccatum praeteritum. Tum etiam, quo niam uentura mala cauere, prudentiae actus est, non penitentiae. Non igitur animus sutura uitandi ad ueram po nitentiam necessarius est. VNos uero, recentem hane theologiam paulisper facessat

rogemus, et disputationis nostrae perturbatricem exoremus ut Ialeat: ueterumq: authorum sententiam amplectentes, Intelligamus mutationem mentis,quam nomen i cum de tignare certum est, in psnitentia quoque latina oce comprehendi. Nisi enim mutetur totus ut patin alia te reserebamus ex Ambros. uere psnitens esse non potest : at haec pqnitentis mutatio, in eo sita est, si non uitam modo priorem respuat, sed et nouam animo complectatur, sestq; informet, atq; animet ad recte iusteque uiuenum, sit ergo ut a more scholastico non discedamus prima conclusio. In pSnitente semper haee duo eouiuncta sunt,detestatio vitae ueteris, et propositum uitae nouaei hanc Magister A a diu.

87쪽

dist. I 4. et I s. tenet; et Albertus. I 4. dii .art. I I et D .iranis dist. II. q. 2. art. 2. et AleXan. quarta parte. qa 9. me I bro 9. et Adrianus quolib. s. art. 3. Caietanus in additionibus I. partis. q. I. art. I. et D..Thom 3. parte. q. 8s arti. 3. et 85. art. 2.et 3 contra genteS cap. I s 8.er 4.contra grate, ca 72,

Quae quidem probatur, ex Apostolo ad Ephes os. q. deponite , inquit , uos ueterem hominem, qui cori uinuitur sC-cundum de si deria erroris: renouamini autem spiritu meatis uestrae, et induite nouum hominem, &c non Ergo latis est ueterem exuere, nisi nouus homo induatur, quod certe uoluntate fit ion manibus corporis. Hoc praeterea insinuatur Gen. s. penituit eum quod ho minem secisset,praeeauens in suturum et tactus dolore cordis intrinsecus, &c. Ambo igitur illa in eo, quem uere pqnitet, reperiuntur.

Ezechiel item. i8. cap. si autem inquit impius egerit

pqnitentiam ab omnibus peccatis suis, et custodierit om-ma praecepta mea, omnium iniquitatum eius non recor

dabor. Custodire autem omnia praecepta, ad animi propositum sine dubio referendum est: quoniam non omnia simul praecepta custodienda occurrunt,cum homo pq nitentiam agit, utrunque igitur pq nitens simul praestat:et quod dolet de omnibus peccatis suis, et quod omnia praecepta custodire proponit, et infra eodem capite. Conuertimini, ait, et agite ps nitentiam, proi j cite a uobis omnes praeuaricationes uestras,et facite uobis cor nouum et spiritum

pQ 'vm; quod est , nouam uitam animo et concipere etueste . . M aeterea ut recte Diuus August. lib de uera et salsa petd entia, cap. I . ratiocinatur non solum petitur a peccat*re ut gemat, sed etiam ut conuertatur. Conuertim ni inquit et agite pinitentiam, &c. et I Oel. 2. Conuertimini ad me in toto corde uestro , in ieiunio et fletu, Sc: Conuerso autem ad bonum est: non ergo satis est, malam uitam antecedentem auertari,nisi ad bonam p nitens ani

mo conuertatur . .

Id insuper annotauit Ambros in illud 2. ad Corinth. 7. Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari uos,

88쪽

DE IACRAMENTO POEN. 6

quantam operatur in uobis solicitudinem et desiderium rdesiderat enim inquit reformari, qui per peccatum scit se factum cise desor rem . David quoque in Pial m. s o. postquam ueniam petiuit

inquiens, quoniam iniquitatem meam ego cognosco,&c. cor mundum ait, crea in me Deus et spiritum rectum innoua in viseeribus m Ct, . .

Praeterea, 'rimum quod ab eo qui fecit in tu iam,postii Iamus, est huiusmodi propositu in . Cum ergo finis pro prius p nitentiae sit, emendare Deo iniuriam , certe ue re p nitens omnia ea exhibet, per quae iniuria compensaiatur. Inter haec autem ut diximus illud untimi est, ut ho mo habeat animum, allas deinceps iniurias non faciendi Ad haec, quemadmodum parentes eum liberos puniunt' emendationem , propositumque meliori s uitae in sui rum, ab illis per psnas extorquent: ita et hoc a nobis uel maxime De ut exigit in hac uindicta uoluntaria, ut ueliamus in meliu corrigere, quae peccauimus. Praeterea in omni motu non est recessus a termino alia

quo, sirili diaessu ad oppositum: ergo, nec ave fio a pecca to erat s ne conuersione ad iustitim Quare sicut poeniἀtens deto statur uitam iniustam antecedentem, ita uoliantate complectitur futuram iustam conseqtrentem . Praeterea uera pq nitentia non est sine actu charitatis, ut mox des niemus: sed per actum charitatis, uolumus Deo in omnibus plaeere et in nullis displicere : Igitur, animuein suturum bene uiuendi, uerd ps nitenti qui ad Deum conuertitur, deesse non potest. Quod et nunc in concilio Trident sellione.ό.cap s. et 6 definitur: et in concilio Florentino fuerat ante declaratum , uidelicet ad contritionem squar pq nitentiae primus actus ell) pertinere,ut doleat de peccato committo , cum proposito non peccandide caetero . Nee potest dici, concilium loqui, de proposito implicito. Pari enim ratione statueret, ad contriti nem cordis syectare propositum ieiunandi tempore qua dragesimae. Praeterquam quod uana esset talis determinatio, et explicatio contritionis, si de implicito proposito intelligeretur. Et simili quoque ratione interpretaremur,

89쪽

ad contritionem cordis pertinere, implicite dolere de peecato commisso.

Secunda conclusio: huiusmodi propositum est de ratione poenitentiae. Hanc tenet Diuus Thom.expresse ,et eam persuadere nititur. 3. parq. 9 O. ar. 4 et 4. contra gentes. cam

7. quia actus mortales ex fine recipiunt speciem . Alisinis poenitentiae et doloris de peccato, est noua usta: ergo illum finem intendere,est de ratione poenitentiae: quemadmodum enim, expulsio dispositionis contrariae, suapte natura paratur ad conuenientem formam inducendam: et propulsatio humoris corrupti,ab arte naturaq; instituitur, ut noua sanitatis forma proueniat: ita et peccata antecedentia destruere, atque auersari, ad uitam nouam instia

tuendam ordinatur . .

Praeterea ad poenitentiam id potissimum pertinet, ut Deo ueteris uitae compensatio fiat. Id autem , uel maxime a nobis Deus exigit, pro compensando delicto ueteri, ut ei deinceps placere uelimus, iuste recteq; uiuendo: id igitur est de ratione poenitentiae . Hoc item probat Magister sententiarum, dist. r ex diffinitione poeniten'iae, quam nobis Ambros et Gregorius , tradidere in hanc sormam . Poenitentia est, praeterita mala plangere, et plangenda iterum non committere, de poenitentia. d 3. cap pinnitentia et cap. poenitentiam . Nec ego aliud intelligo Florentinum Concilium indieare uoluisse , cum astruit, ad contritionem cordis pertianere, ut doleat de peccato commillo, cum proposito non peccandi de caetero. Ad argumentum uero in contrarium , respondet D. Tho m. dist 1 .q. I. arti. I.q 6 ad 4 quod quanuis ad poenitentiam iuxta primam nominis originem, non pertineat respectus ad futuram, at, quatenus habet pro fine praecipuo, emendare Deo culpam commis am, et illi pro ea satisfacere, huiusmodi propositum est de ratione poenitentiae , nec sine illo Deus aut placatur aut conciliatur; cum

id quod saepe iam diximus a nobis maxime requirat. Haec de priore diis nitionis particula satis sunt dicta. Nunc circa posteriorem ea quaestio est a nobis pertractanda, an

90쪽

ει , an dolor detestatioque peccati,quia est contra Deum, sit de ratione poenitentiae. Cui breuiter quaestioni eodem omnes ore respondent', de ratione poenitentiae esse Diuus Thomas tertia parte quaest. 86. articu l. teri. Quippe s quem peccata contristant, vel quod turpia sunt, uel quod infamiae notam inuserunt, aut aliud damnum dedere peceanti, huius dolor idoneus non est nec delicto aduersus Deum commisso pensando, nec infenso Deo placando et conciliando. Nam ne homo quidem iustus placaretur, cum is qui laesit nullam ipsius haberet in dolore rationem: nec redintegraretur amicitia,dum qui eam uiolauit, iacturam propriam sentit, non amici DL sensionem. 2. ad Corint. 7. gaudeo non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contri-slati enim estis seeundum Deum,quae enim secundum Deutristitia est, &c. Tristatur, inquit Ambrosius, secundum Deum, quia dolet quod fecit quod odit Deus:Idem Clirysostomus homilia. Is .in hanc secundam epist plam: sed c

pressius homi Ita . in eandem. Item nisi hac ratione et sine, peccator poenitentiam ageret, ad Deum minime per suam poenitentiam conuerteretur: cum tamen Christiani poenitentem, et eonuersum ad deum, eundem prorsus intelligamus. Quoniam et a canae literae poenitentiam sine peccatoris ad Deum conuersione penitus ignorant. Ioel. 2. Conuertimini ad me in toto corde uestro,&e. EZec. I 8. Conuertimini et agite poenitentiam . En 3 s. Derelinquat impius uiam suam, et reuertatur ad dominum, et Psalm. II 8. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam .

Vbique igitur ratio finisque poenitentiae Deus ipso describitur.

Sed existit hoe loco quaestio non parua,an illa ratio sormalis et motiva poenitentiae sine dilectione possit haberi r Quod in hane formam ali j quaerunt, an in poenitentiae finitione oporteat contineri,quod sit dolor de peccatis,quia sunt contra Deum super omnia dilectum . Et suadetur non oportere . quia dilectio est actus sum- mens ad remissionem peccat*ri tu . quare si sempςr um

SEARCH

MENU NAVIGATION