F.Melchioris Cani, Ordinis Praedicatorum sacrae theologiae professoris ... Relectiones duae, vna de sacramentis in genere, altera de sacramento poenitentiae

발행: 1580년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

dum effectum baptismi: sed satis erit imperfectus dolor,

quem theologi attritionem appellant. D. Tho. . distin. 6.8. I. artic. 3. q. I. ad. s. et super.cap. II. Ioannis lectioine. ya Haec uero propositio non aliter a me probatur. quam ita relectione anni superioris probatu est , omnia quide nouae legis sacramenta, gratia uitamq, conferre, sed potissimum baptisma, quod nisi uitam peccatoribus conserat, non ut deo cur sacramentum regenerationis appelletur.SAt si contritio semper praecederet tanquam dispositio, nunquam baptismus culpam mortalem remitteret , sed solum poenam: Quare gratiam in eo conserri adultis, non porteret, quae uidelicet ad remissionem poenae non requiritur . . sEx oritur tamen hoc loco quaestio ualde dissicilis, et ad hane propositionem explicandam necessaria, qua quaeritur discrimen inter attritionem et contritionem, unde liqueat quidnam attritio sit, quaeq; sit illa, perquam uirtute sacramenti fiat honao ex attrito contritus. Nam. Tho. . dist. I7.q 2. an I. l 2. ad tertium,solum allerit attritionem

esse displicentiam imperfectam: contritionem uero esse displicentiam persectam. At hinc re uera non habetur quid attritio sit, quae ue sit illa impersectio, qua a contritione distinguitur. Variis ergo aliorum de hac re opinionibus praetermissis, supponendum imprimis est, displicentiam ideo persectam dici, quia nihil illi dcest eorum, quae ad finem displicentiae consequendum sunt necessaria . Est autem finis displicentiae,seu doloris de peccato,multiplex: ut a principio huius disputationis constituimus. Primus, uindicare iniuriam factam Deo . Alter, eius.

dem Dei amorem conciliare. Tertius, peccatum, ut malum et inimicum anima ,destruere,atque abolere. Erit igitur ea persecta poenitentia, et displicentia de peccato quae habebit hos tres fines et effectus. Qui quidem omnes mutuo haerent, nec quisquam illorum sine reliquis inuenitur. Qui enim dolor iniuriam Dei emendat,idem et conciliat nobis Deum et peccatum comissum delet. Quibus iactis fundamentis, patet manifeste, displicentiam imperfectam eam esse,quae nec lassiciens est ad emania dandam

122쪽

DE SACRAMENΤO POEN,

dandam Dei iniuriam, nec ad gratiam ipsius farciendam, nee ad peccatum destruendum. Unde colligitur hane imperfectam displicentiam, multipliciter homini contingere: multis enim modis contingit a perfecto declinari. . Primum itaque genus impersectae disiplicentiae est, cum quis dolet de peccato propter humana naturaliaque m tiua: ut, quia turpe est et contra rationem : uel quia induxit infamiam, uel etiam quia contrarium Deo est, quat nus finis est et principium naturae. Hoc autem displicentiae genus, quod uidelicet sola ratione naturali nititur, an theologi appellauerint attritionem me prosecto latet.

Sed quum sit quidam imperfectus dolor, qui interim frangere et atterere animum potest, licet non persecte,nos a tritionem eam nuncupemus . vide August. de uera et falla poenitentia. capit. 2. et s.

Secundum genus imperfectae displicentiae est, quae oriritura timore poenarum. PCenas uero intelligo spirituales uel aeternas, quae lumine si dei cognoscuntur : et hanc d ctores scholastici omnes, attritio aem uocant atque de ea August..de uera et falsa poenitentia. cap. decimoseptimo loquitur, tractam illa uerba Ezech quacunq; hora peccator ingemuerit et eonversus fuerit, uita uiuet. Conuem sum ait non tantum uersum uita uiuere: uertitur a peccato, qui iam uult dimittere peccatum: Conuertitur qui iam totus et omnino uertitur. Qui iam non solum poenas timet , sed ad bonum domini contendere sestinat. Dixerat autem poenitentiam quae impetrat uitam, non a solo tim re, sed a charitate proficisci. Hanc etiam attritionem tanquam insum cientem reiicit Ambr. libro secundo de poenitentia , capite nono.

Tertium imperfectae displicentiae genus inuenitur,cum quis dolet quidem de peccato, qua ratione ostensa Dei est: sed ex velleitate, non ex uolitione absoluta, et efficaci et habet enim desiderium impersectum placendi Deo, dimi tendi peccatum , . Sc. sicut et dilectio Dei impersecta, potest appellari uolitio qua Deo uellem bonum et gloriam , ipsiq; placere in omnibus, desiderio tamen impersecto ,

123쪽

' PARS III. REIECT.

persecta, essi eax et absoluta est: quae ex dilectione Dei es ficaci et absoluta nascitur. Hunc uero impersectum dolorem Caietan M.q I . de contritione, ac iure illa quidem

attritionem uocat.

Sic haec nobis fuerint diligenter inspecta, facile coniiciemus discrimen inter attritionem,et contritionem.

Primum ab affectu: quia contritio, peccati remissio nem facit: attritio non facit. Alterum a principio, quod contritio ab amore insuta charitatis procedit: atrritio uero non,sed uel a timore poenarum, uel ab amore proprio et naturali, uel, a dilecto ne imperseeta conditio nata et ineffcaci, qui non sunt actus eliaritatis, eum possint esse in peccatore. Inde rursum discrimen tertium sequitur, quod contri tio elicitur ab habitu poenitentiae infuso: attritio uero, ab

habitu eodem non elicitur.

Postremum discrimen est, quod ad contritionem requiritur auxilium Dei speciale, cum sit actus supernaturalis . Attritio uero solis naturae uiribus haberi potest i nisi attritio secundi generis, quae tamen ex parte intellectus: quain ex parte uoluntatis, auxilio speciali opus habet timor siquidem seruilis, ut modo pro comperto supponimus)d num Dei est. Et quemadmodum ad credendas poenas supernaturales, necessarium est auxilium Dei, quo moueatur intellectus, se ad timendum eiusmodi poenas necessarium est ut excitetur astectus, et eonsequenter ad doledum de peccato propter hunc finem supernaturalem. Credimus enim nullam poenitentiam emcaciter attingere asse-etum supernaturalem, cum solo auxilio Dei generali. Ad alias uero attriones ex parte uoluntatis, nullum auxilium spiciale requiritur. Nam illa primi generis, cum natur te obiectum habet, solis naturae uiribus nititur. Illa autem postremi generis supposta fide beatitudinis supernaturalis , haberi potest sine auxilio Dei speciali, sicut et desiderium inessicax et imperfectum beatitudinis. Sed enim haec nobis dicta suerint de contritione et a tritione, secundum uocabulorum et usum, et significationem: Nam quod D.Thom. de ueritate quaest.28. art. s.

dixit

124쪽

DESsACRAMENTO POEN. et

dixit omnem dolorem de peccato in habente gratiam esse contritionem: improprium est. Nec abusus uocabuli tradendus est in hanc nostram disputationem, ubi de contritione et attritione proprie loquimur. Quo signis ea tu manifestum est, nullam attritionem, eontritionem, aliquando fieri posse. Contra Scotum in .

distin. I . q. L. et Caietanum quaest. de contritione, asia serentes, contritionem acquisitam informem,quae ab aliis

theologis appellatur attritio, contritionem seri posse formatam. Existimat uero Caietanu , hane elIe opinionem D. Tho. 3ι p.q 8ς. arti. I. ad. 2. Vbi asserit, quod primus ponitentis actus habet se,ut ultima dispositio ad gratiam consequendam, scilicet, contritio . Alij uero sequentes actus poenitentia . procedunt iam ex gratia et uirtutibus. At re vera, haec opinio, primum Diuo Tho repugnat

in . . d. II. q. 2 q. 7. ubi. et manifeste asserit, contritionem

esse actum elicitum ab habitu poenitentiae infusae. Est autem certum, quod actus elicitus ab habitu infuso, distinguitur omnino a quocunque alio, qui ex puris naturalibus haberi potest, ut actus elicitus a charitate insula, a quocunque alio amore, qui citra charitatem elicitur, et ratio est in promptu quia actus, qui habetur ex puris naturalibus, non attingit nisi obiectum naturale, talis est enim quale obiectum, ut ante docuimus. Cum ergo omnis atritio acquisita naturalis sit, naturale quoque obiciactum habet sicut et dilectio aequisita. Quare impossibile

est talem attritionem fieri contritionem, sicut nee dileiactio quidem acquisita , dilectio charitatis in sar fieri potest , cuius uidelicet obiectum supernatiarale sit oportet. Quod si actus nostri aequisiti, supernaturaIia obiecta efficaciter attingerent, certe, habitus uirtutum insularum P quod retro docebamus essent superuacanei. Preterea, actus contritionis, s ut manifestis argumentatis superius ostendebamus auxilio eget speciali. Actus. autem attritionis de quo Scotus et Caietanus loquuti tur, sunt ex puris naturalibus , ut enim ipsi fatemur, erago impossibile est, esse idem . quia principia sunt prorsus

diuersa, nee fieri potest ut actus qui solo auxilio Dei generali,

125쪽

nerali, a potentia producitur, idem numero, a potent1acum auxilio speciali producatur . Et quod de hoc genere attritionis dictum est, patet etiam,ac multo etiam in reliquis. Hoc uero idem nobiscum tenet Paluda. disti ctione decima septima quaestione prima , et Gabri. distin.

I 6. q. I.

. Sed quaeri tamen a plerisque solet, an ad' poenitentiae actum , quem contritionem appellamus, totus animi conatus necessarius sit, ita uidelicet, ut actus habeat omnem intensionem, quam eo tempore uoluntas potest illi praestare,&c. Et quidem Adrianus quaestione prima de poenitentia . articulo secundo, et quodlibeto. s. articulo tertio, existimat ad contritionem exigi, ut homo omnem conatum adhibeat. Probatque imprimis ex Deuteronomi j quarto . Vbi, si quaesieris, Moyses ait Dominum Deum tuum , i uenies illum, si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae. Secundo id suadet ex eo quod Esayae ultimo dominus est. Ad quem aspiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos Nota, contritum spiritu. Dolor enim remissus spiritum non conterit. Nota rursum, trementem, tremor enim est magnus et manifestus timor: ut dicit glossa super illud ad Philip. i. Cum

timore, et tremore,&c. ' LTI . .

. Tertio argumentatur ex illo Ioelis v. Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu, et planctu, et scindite corda uestra, At,dolor remissus,nee eri toto comoe est, nec fletum et planctum efficit, nec scindit corda,&c. Quarto, sanctorum testimoniis id confirmat. Augus . enim lib. de uera et Di.poeniten. cap. II. Conuertitur inquit qui iam totus et omnino uertitur,et sermo. l I. ad fratres in eremo. Graia i a peccata, ait, grauisssimis lamentis indigent. Item Ambr. li. 2 de poen cap. Io. Facilius inueni qui innocentiam serua erint, &c. quae ante .su ni a nobis recitata. Et ad uirginem lapsam,ca. 8. Posteaquam intem rogauerat, quanta esset et qualis poenitentia necessaria,et

descripserat, exteriorem quidem ingentem, subiicit. Cor

126쪽

uero sit liquescens sicut cera, et totum corpuS maceretur.

Talis uita talis actio poenitentiae si fuerit perseverans audebit sperare, etsi non gloriam, certὰ poenae euacuationem . Infille ergo misera fortiter, inhaere. tanquam naufragus tabulae, nam grandi plagae alta et prolixa opus est medicina . Qnod ostendit'Ambrosius et testimonio Ioelis iam citato, et quia omnes qui in sacris literis ueniam poenitendo reseruntur consequuti, huiusi nodi cordis compunctionem habuere, non leuem et remissiam, non paruam sed maximam, ut Nini uitae, et Dauidi qui explicans pue- nitentiam suam , ait . Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, &c. atque iterum, Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea, afflictus et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu eordis mei.

Cyprianus demum serm. s. da lapsis, quam magna inquit deliquimus, tam granditer defleamus alto uulneri diligens et longa' medicina non desit. poenitentia eriminet minor non sit, putasne dominum cito posse placari, cuius templum sacrilega contagione uiolasti Orare oportctim pensius, diem luctum transigere, vigilijs noctes ac fletibus ducere, tempuς omne lachrymotis lamentationibu occupare, stratos solo, adhaerere cineri, in cilitio uolutari et sordibus &c. et paulo post, si precem toto corde quis faciat, si ueris poenitentiae lamentationibus et lachrymis

ingemi lcat, si ad ueniam delicti sui dominum iustis et continuis operibus inflectar, misereri talium potest. 'Est etiam ratio pro hae sententia , 'quod non habemus nos, deum conferre gratiam, nisi faetcnti totum quod in

te est, sed qui non convertitur toto conatu, non facit totum quod in se est . Contritus igitur, euiscilicet infalli biliter Deus gratiam confert: tota ui animi conuertitur. Altera quoque ratio est, quod non est contritio nisi ex amore charitatis proficiscatur sed amor charitatis non habetur, nisi toto nixu Deus diligatur, Deu. 6. diliges dominum Deum tuum ex tota sortitudine tua, quod Marcuq di xit ex tota uirtute tua, et Lucas, ex omnibu, uiribus tuis.

Quibus et testimoniis et rationibus adductus, non dubitat

omni

127쪽

omni asseveratione confirmare, contritionem nul Iam esse nisi ex toto conatu uoluntatis doleatur. Atqui, duo hi extrema fugienda sunt, alterum eorum qui facile quibuslibet pqnitentibus ueniam et securitatem pollicenti r, aduersum quos Isidorus. r. lib. de summo bono. cap. I 3. Illud Hieremiae testimonium inducit, curabant contritionem filiae populi mei, cum ignominia dicentes, pax, paX, et non erat pax. Alterum extremum, hoc est, quod tenet Adria.

nus. Contra cuius opinionem Chry s in libello de reparatione lapsi, talis, inquit, mihi crede, talis est erga homines pleras Dei, nunquam spernit poenitentiam si ei sincere et simpliciter offoratur, etiam si non potuerit quis explere in praesenti satisfaciendi ordinem, quantulancunquet

tamen, et quamlibet breui tempore gestam poenitentiam , suscipit etiam ipsam, nec patitur,quanuis e XIguae, conue sionis perire mercedem. Deinde, Actus charitatis etiam si non habeat totam intensionem quam potest, nec ex toto conatu procedat, sunficit ad remissionem peccatorum, ergo et contritio . Au-

recedens patet quia ad talem actum, clim sit supernatur iis, requiritur habitus charitatis infusis, cum qua nullum mortale peccatum est. Nisi huic argumento respondere uelis, h*bitum charitatis nunquam in actum exire et nisi uoluntas omnem uim ad operandum intendat, quod absurdissimum est. Praeterea, praeceptum de actu fidei, et de actu spei h

mo implet,etiam si non agat ex toto conatu. ergo', et praeceptum de charitate et contritione. iNon ergo contritio totum animi conatum exigit.

Reserri etiam solent in hoe, sacrarum literarum testia monia, ut illud Ioannis. I Qui diligit me diligetur a parte meo, et Iacobi. a. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Quod si dicas esse limitanda eiusmodi testimonia ut subintelligatur ex toto conatu ,eodem ratione limitabimus et quae loquuntur de fide,spe, atque iustitia. Quodquon iam probabile non est, nec illud quidem probare debemus, unde hoc proficiscitur.

Quibus eisdem argumentis, Scoti opinio reselIenda est,

128쪽

qui in quarto, distinctione decima quarta,uuaestione sieeunda tenet ad contritionem requiri certum intensionis gradum. Qui quidem error falso nititur findamento . Credit enim dico tus attritionem acquis tam ex puris naturalibus, dispositionem esse ad gratiam . Et quoniam uidit non quamlibet naturae displicentiam , puta remissam, idoneam esse ad iustificationem, coactus fuit asserere, contritionem exigere certam intensionem magnam,soli Deo cognitam Uerum imaginatio haec siue Scoti fuerit, siue non hi rit, nam si quis eum uoluerit hoc errore liberare,cum hoc

ego non magnopere pugnabo imaginatio haec sin quam

non modo falsia est sed etiam periculosia et erronea, ne tierburn atrocius dicam. Ultima nanque ad gratiam

dispositio ut nobis demonstratum est avxilio Dei indiget 'eciali. Quo auxilio posito, siue Deus moueat ad magnum dolorem, siue ad paruum intens ue,talis dolo reo n- tritio erit , sicut ad amorem charitatis, siue Deus auxilio gratuito intense moueat uoluntatem siue remisse, sive ut duo, siue ut decem, actus charitatis erit. Iustus si quidem habens charitatem nasusiam ut decem, potest actum amoris habere ut quatuor. Et cum de tali gradu requisito nulla possit esse. Probabilitas, an scilicet habeamus illum necne: certe de contritione nullum praeceptum esset. Quod ne ipse idem Scotus non admittit, effetenim stulium praeceptum, quod semper inuincibiliter ignoratur. Quiniam O, teneretur homo ex toto cona in poenitentiam agere

ne exponeret se periculo talem gradum omittendi. 'Ex eodem quoque fonte eiusdem Scoti alter error emanauit et Certum tempus necessarium esse ut actus noster contritio sit. Cui sententiae aduersatur manifeste Chrysi In orat. B. Philogoni j, et in libello de reparatione lapsi. curus ante uerba retul imus . Aduersatur etiam Leo papa in epist. 69. ad Theodorum, inquiens: Si periculum urgeat cuique petenti, statim est absolutio danda: quia misericordiae De1 non possumus tempora definire, nec mensuras ponere, apud quem nullas patitur ueniae moras conuersior dicente spiritu Dei per prophetam, cum conuersus ine mueris, tunc saluus eris. Est autem propheta Ezechiel. cap Ι 8.

129쪽

: PARS III. RE LEOT.

cap I 8 inquiens, cum auerterit se impius ab impietate sua,

animam sitam uiuificabit, ct. c. 33. Iustitia iusti non liberabit eum in qua cimq; die peccauerit: et impietas ImpI3 non nocebit ei in quacunque die conuersus fuerit. Nam, utroque loco in quacuitque die, pro quacunque hora, ueImomento accipiendum cst: si enim tuitus auertit te a iunitia sua uel in hora, uel etiam in momento , iustitias antiquas amittat. Impius ergo, in quacunque hora uel momento fuerit conuertus, iustitiam consequetur: ut qui in momento potuit perdere gratiam possit et comparare . Praeterea, fac ut illud tempus necessarium, exempli causa sit media hora, et in prima illius temporis particula saeiat homo quicquid sibi possibile est: tunc sequitur primum Deum facienti quod in se est gratiam denegare: facientem quoque hominem quicquid et potest et debet,condemnari. Nihil enim praeterea debet homo, quam pro tempore potest. Sequitur deinde, In illa etiam temporis particula hominem alias liberum extra saluti, statu tuai esse constitutum. Quae omnia Christiana pietas exhorret. Praeterea, sequitur inde aliquem hominem Deum summe diligere. et de commissis propter Deum dolere,et i men a Deo condemnari, contra illud, qui diligit me, diligetur a patre meo. Quin etiam sequeretur, martyrem , qui pro Christo mortem oppeteret, condemnari: ut si martyrium in prima parte illius temporis necessarii pateretur. Quod si dicas suppleri desectum continuationis

per martyrium,certe cum uoluntas pro facto cedat, uoluntas quoque essicax martyri j erit suffciens ad gratiam dispositio. Quae quoniam in momento haberi potest, fateamur necesse est contritionem quoque posse haberi in m

Nihil, scilicet, noui dicimus, sed ea tantum, quae communi scholae consensu sermoneque seruntur. Sed,ne haeeouidem quamlibet obuia et omnium disputatione trita ,

erant nobis praetereunda. Constituendum enim erat,quid

et quale sit id de quo differimus: non quo ignorare uos arbitraremur,sed ut ampliori ratione et uia nostra proc

130쪽

DE SACRAMENTO POEN: x

Igitur ad primum Adriani argumentum protinus respondebo: si illud prius exposivero , amorem Dei super omnia dupliciter possie dici maximum. Uno modo intensiue , gradu a ii quadam intensione , quo pacto iuniores de

intensione loquuntur. In quem modum non oportet amorem Dei esse maximum . Aliter intelligitur esse maximus appreciatiue. Concedenda sunt enim nobis in scholast caconcertatione huiusmodi uocabula, quod alias saepe deprecati sumus. Re iure obtinere debemus, quoniam theologicas res ornate dicere uelle, puerile est. Certe a theologo, si afferat eloquentiam, non est aspernanda, si non habeat, non ad modum flagitanda, tantum complectatur uerbis quod uult, et dicat plane quod intelligas. Ut ergo eo redeamus unde digressi sumus, et propositam distractionem apertiori exemplo demonstremus. Foemina interim uehementius et intensius catellum amat, quam aurum, et tamen si alterutrum oporteret amittere,

aurum catello praeponeret: ita quoniam pluris facit aurum quam catellum, plus diliget aurum non intensive quidem, sed appreciatiue, quo modo contritio dolor est maximus, quia si daretur optio, mallem amisis. pecunias, mallem mortuum fuisse, quam peccasse. Ad primum itaque argumentum respondetur, quod in toto corde dominum exquirit, qui non partem Deo dat, et partem negat: ut illi faciunt qui uel amant aliquam unam creaturam prohibitam, uel reseruant sibi tinnin aliquod peccatum, quod non displicet. Quemadmodum uerbi causa, ille totam domum hospiti exibere dicitur , qui neminem admittit intra domum sine. hospitis uoluntate. Sed qui cum illo etiam inimicum exciperet, non totam domum exiberet. Similiter in tota tribulatione animae Deum quaerit, cui omnia peccata disiplicent. Nam, qui ex parte quidem tristaretur de peccatis, ex parte uero unum

quodlibet sibi reseruaret in quo delectaretur, is Deum in tota tribulatione animae non exquireret. Non est ergo ibi sermo ut scholastice loquamur de totalitate gradu alis antensionis, sed de totalitate integritatis et perfectioni v Atque hine reliquis sacrarum literarum testimoniis faci

SEARCH

MENU NAVIGATION