F.Melchioris Cani, Ordinis Praedicatorum sacrae theologiae professoris ... Relectiones duae, vna de sacramentis in genere, altera de sacramento poenitentiae

발행: 1580년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

dem quoque legem, eisdemque uerbis Christus primitus in uulgauit, apostolisque in uulgandam iustit. Nullo autem pacto uerisimile sit, consilia legis statim in initio a copulis exigi. Qui dimo , illud uerisimilius est a turba

praecepta, et ea quidem maxime necellaria cum primis re quiri: unde et Mar. primo,poenitemini, inquit, et credite Euangelio: ut utrunque tanquam necetiarium praeceptum proponat, poenitere, et euangelio credere.

Nee illud leue testimonium est, quod habetur Apoca. a. Age poenitentiam : sin autem, ueniam tibi cito, et in uebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam

egeris.

Hue illud adde prouer. I. Quia uocaui et renuistis,ego

quoque in interitu uestro ridebo . Uocanti ergo ad poenitentiam renuere, speciale peccatum est, cui specialis pinna respondet, risus et subsannario diuinae potestatis. Huic et aliud simile est Ieremiae. 7.Quia uocaui et non respondistis, faciam domui huic,&e. Et Esaiar. 6s. Omnes in caede corruetis, pro eo quod uocaui et non respondistis: Certe si ad poenitentiam uocanti, respondere consilium ellet, non Praeceptum, nusquam Dominus pro huius omissione,

tam grauem poenam minaretur .Item Ieremiae. 8. Deus conqueritur, quod peccatores poenitentiam non agunt.

Res est igitur debita ac proinde praecepta, siquidem Deus

expostulat, si non reddamus. Ad argumentum uero primum, quod ex D. Tho m. authoritate sumitur, facile respondetur, impoenitentiam ibi accipi pro quocunque peccato, de quo poenitentia non fit. In qua significatione generale peccatum est, cum fornicatio durans usque ad mortem, homicidi j quoque reatus, et quodlibet aliud simile malum, de quo homo poenitentiam non agit, impoenitentia sit: etiam si nulla culpa sp .cialis interuenerit . u. g. Si fornicator aut avarus subito. interiret, correptus aliquo fulmine, quo euentu a praecepto poenitentiae excusari potuit: nec enim habuit spacium cogitandi ut de peccatis poeniteret: tunc iuxta sententiam Rug. et D. Thom. eiusmodi homo habuit finalem impcenitentiam peccatum, scilicet, quod non remittitur nec ini' hoc

152쪽

peccatum.

Ad secrari dia m. fateor eam Esse causam, unde uel maxume liqueat se Ceriitentiae peculiare praeceptum. Sed ut obie, monem PQREI lamas, aduertendum est, medium ad salutem necessarium', esse in duplici dati crontia'. Alterum, quod non est aretas uirtutis , sed uel pinnitentia,uel habitus,quos Deus in ri Vix sine nobis operatur , uel etiam gratia et au lxilium oci quod non nostrum, sed diuinum opusestri et de huita odi mediis , legis pτaec praenotassint . . Alteiarum med iram a Luirtus est, atqasu ii nostra poditum p testate errat oederoem Christum, confiterii fidem, susei rei baptismum diligere Deum . Et de hauusmodi prareeptanlegislatoria sunt L Quae quoniam mori de Ebe sed deme-

dijs feruntax ad finem legis nectinari h*aectu colligimusio omni lege, siucinaturali, siue sic TIPza , tum humana , tumrdiuina, a media uirtutis, quae mi I 'modo*nt ad finem legis necCi aria, ih eonsilio ine: Hirae uero omnino necessaria, Ea esse in Uraecepto. Vndet Patri quadad tertiuiis argumentum respondendum sit. Sed illud tamen urget uehem Crim quod eisdem argu-: menti quibus ostendimus esse Prae CCptum, ostendi aeque Potest, his mines obligari ad contistim Poenitentiam agentdum di ut peccatum mortale eo monese m. Primum enim tDiuu Th omas. 1Σrquaestione. 6Σ -articulo ultimo, utrum rque p-riter amrmae et tenerithonii me ex pra cepto peccatum de lQrere , et statim id qui dCm et u qui rem alienam furto suscepit, restituere proticius siric mora aliqua deber. 10 qu/rt Q Etiam distinctione. 1τ. q. ct articulis retro cit, iis , C presse tradit, hominem obIigari ad p nitendum, cum peccata ri moriae octurrerint: Ruvd est dicere, pra ςςptum Poenitendi, nullas moras ira PQccatore permittere, iqvi pςςςati memoriam, et eon scientiam h-bet, et ratio id Mi detRr suadere. Nam eum p cccatum mζmoriae occurrit, lμ stia' , ' detestatur , ex consequCnti consentit.: ' λςlime homo tenetur, illico mcdicin m corporalem corpori necessariam adhibeM. Ergo,et quamprimum de Det Rimo necessariam medicinam apP00ς νς

153쪽

. PARS IIII. RELECTO

Praeterea, proximi offensi iniuriam teneor ubi prim sitneommode possum eompensare: ergo et Dei. Antecedens

notissimum est. Non enim celerius, qui damnum in pecunia dedit tenetur satisiscere, quam qui dedit in fama, uel honore. Sed qui in pecunia dedit restituere, pensareque

damnum e uestigio debet, ergo et qui aliter quoquom do proximum Iaest. Et confirmatur. Nam si frater meus habet aliquid aduersum me, teneor, illi extemplo reconciliari: ut patet Matth. s. igitur et teneor reconciliare me Deo, statim, quam, eius amicitiam per iniuriam uiolaui. - Praeterea, simul atq; commodi ter possumus,fratrem nostrum a morte animi liberare, id facere sine,dubio ten mur, ergo et uosmetipsos a peccato mortali illico tenemur eripere .' Idq. . eo magis quod peccatum quod mox per poenitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit

ut Gregorius docuit hom. o. in EZech . At qui pericu- Io se exponit peribit in eo: ut in Ecelesiastico legitur.Confirmat autem hoc uel maxime, Leo Papa, epist. 69. ad Theodorum episcopum , inquiens. Oportet ununquenque Christianum conscientiae suae habere iudieium,ne conuerti ad Dominum de die in diem differat, nec satisfactionis sibi tempus in finem uitae suae constituat, quem periculose ignorantia humana concludit: ut ad paucarum hor rum se reseruet incertum. Periculosum igitur est, poenitentiam in aliud tempus reseruare. Nam et hoc Ecclesiasticus eap. quinto prohibet inquiens, non tardes conuerta

ad dominum, nec differas de die in diem, sublid enim uenit ira eius. Peccatum igitur est, de die in diem poenitentiam protrahere, nempe cui diuinam iram Ecclesiasticus

interminatur.

Item, si in aliud tempus poenitentiam differre Iiceret , ergo et uelle differre licitum est. Quod enim sacere ,

idem et uelle quoq; licet: atqui existens in peccato mortali, interiorem poenitentiam in aliud tempus reseruare uult, eo ipso interpretatiue et implicite vult esse in peccato mortali, in quo quandiu non poenitet, perdurare necessum est. Non licet igitur conuersionem poenitentiamque differre. Praeterea s

154쪽

DE sACR AMENTO POEN.

Praeterea, nesativo praecepto affingimur ne simus, Dei inimici: nam esse Deo inimicum, usque adeo intrinsece malum est, ut nullo euentu, id uelle sine graui cu Ipa ua- Ieamus: ergo, quandiu homo est in peccato mortali, cum sit Dei inimicus, tandiu praecepto negativo aduersatur, quamlibet parum in statu peccati mortalis perseueret. Aut igitur hoe monstrum probandum est,uidelicet, hominem obligari ad poenitentiam statim agendam: aut pii-mum illud tollendum, hoc est, hominem ad poenitentiam agendam obligarii illuc enim serpit hoc praeceptum, si s mel admittitur.

Denique suadetur, quod saltem singuIi diebus festis,

teneatur peccator poenitentiam habere: quia finis legis est, ut requiescamus in Deo, ad hanc enim requiem, corporalis festorum quies ordinatur. At in legem facit. qui ueriba legis amplexus, contra legis nititur uoluntatem, lege non dubium, C. de legibus, et regula,certum est., de T gulis iuris, in s. Et confirmatur, Levitici. I 6. Sabbatum requietionis est, amigetis animas uestras, ab omnibus peccatis uestris mundabimini, et cap. 23 amigetis animas u stras, omne opus seruile non facietis in die hac,omnis anima quae afflicta non fuerit in die hae, peribit de populo

suo: et eausa subditur: ut propitietur uobis Dominus. In huius argumenti explicatione, adeo multae sunt doctorum sententiae, ut eas enumerare, nedum expendere,

molestissimum fuerit: et cum tam uariae sint, tamque ii ter se dissidentes, ueniam mihi dabitis, uiri humani stinii, si aliorum opinionibus praetermissis, meam ego utinam tam vere quam breuiter explicuero . Primum ergo ut mea sert, et communis opinio) non protinus tenetur homo poenitentiam agere. Atque haec quidem assertio, non alia ratione potiore ostendi potest, quam quod fidelium omnium consensus facile , admittit,

non esse peccatum mortale novum, si quis non statim atq; in peccatum incidit, poenitentiam agat: nec aut Poenitentes in consessione huius criminis se accusant, aut sacerdores id curant, quando poenitentes examinant: cix a tamen

155쪽

ΡARS IIII. RELECT .

tur . Imo, qui diem unum in peccato mortali duraret. non modo multa, sed innumera peccata mortalia hoc praecepto transgrediendo committeret. Praeterea, cum praeceptum de poenitentia assirmativum sit, in quo uirtutis actus positivus praecipitur, ton uidetur. Oblizare, nisi pro tempore necessitatis: quemadmodum et reliqua praecepta assirinatiua ι V: Cm M . Item, cum caeter3 media ad salutem necessariasse ili det, fidem, baptumum , consessionem illico praestare miniine iteneamur : non est, cur unicam poenitentiam mox debea

mus exhibere . . . i

Praeterea, cum uera poenitentia ut ante iam diximusa dilectione Dei prosiciscatur, si homo si inulatas pece ruit, ueram poenitentiam habere tenetur, quae uidelicet , necessaria est ut Deo concilietur, fieret consequens, ut homo post peccatum, statim ad diligendum Deum obli- I

garetur.

Praeterea, cum nulla ratio idonea sit tintilla ue auth ritas, qua praeceptum adeo durum asseratur: certe , qua facilitate induceretur ab aliquo, eadem quoque ab alijs

reiiceretur.

Necunda propositio . Non tenetur homo poenitentiam agere,quoties peccata memoriae occurrerint, siue speculatiue, seu practi cc occurrant. Et enim nullum aliud nos praeceptum obligat ex eo quod in mentem ueniat. Nec peccat mortaliter, qui non diligit Deum, quantuncunq; diuina bonitas proponatur, omni dilectione dignissima: nisi necessitatis articulus intercedat . Idem de praecepto fidei, et spei, uidere licet . Quare, nec si peccata sese offerant peccatori, digna quae homo detestetur, protinus obligatur in actum contritionis exire: poterit enim libere nullum habere actum, si nullus i nstat nece sti tatu articulus . iiii. Et confirmatur: quia obligatio reliquorum praeceptorum , ex necessitate rei sumitur, non ex memoria, aut m-telligentia nostra: quippe, non quia nos intelligimus aut memoria tenemus, obligant , sed quia obligant, debemur nos dare operam, ut memoria teneamus.

Illud

156쪽

Illud etiam, quam inconsiderate dicitur memoriam i acti eam obligare , speculatiuam, non obligare: quasi

memoria conscientia sit, cuius Iudicio homo eineatur obnoxius.

Premam enim angustius et urgebo, quodnam sit illud ciudieium practicu N. uel quae memoria, quq post simplicem

peccati commemorationem, nouam piaecepti obligationem inducit. Cumque nihil constanter, recte ue dici posisit, nimirum non est cur amplius in opinione contraria refellenda moremure nulla. enim ratione nati tur: sed solo,

asserentium arbitratu . . Ta: a i

Atque eisdem omnino argumentis persuaderi potestatertia propostlio: hoc est, In diebus festis non obligarit homines ad agendum poenitentiam ,raat diutino praecepto, aut humano. Praeceptumrenim de colendo Deo. quo sessis diebus astringimur, o gera religionis praescribit. . At , poenitentia quod ante docuimus religionis opus non est,

sed uindicationis . II Item ius humanum nullum est aut:euangelicum, quo hoe praeceptum asseratur, proserant et tacebimus, lex autem antiqua cessauit, lege uero naturae nihil eiusmodi praeeipi , notius est quam ut probandum sit . . Et prosecto e rores alienos repraehendere, non perinde dissicile est, s ellius namque, ut Cicero tradit,in mentem cuiusque uenire solet, quid falsium, quam quid uerum sit. Sed ueram et consentaneam opinionem ingerere,eamque idoneis argumentis confirmare, hoc opus,hic labor est. Sit igitur quarta propositio: praeceptum de poenitentia obligat in articulo necessitatis, ut reliqua omnia praecepta assirmativa,ae primus quidem necessitatis articulus facile ab omnibus admittitur periculum mortis . Cum enim praeceptum pro aliquo tempore obliget, si in periculo mortis praeteritur, nullum iam restat tempus quo possit impleri. Sed notandum est, quod eum Baptismus et Sacramentum absolutionis attrito conserant gratiam, institutaque suerint directe hare duo sacramenta in remissi nem omnium peccatorum, qui suscipit alterum ex his, siue contritus siue attritus uere, implet praeceptum de pi nitentiar

157쪽

PARS IIII. RELE . P

nitentiar quoniam Deus nihil amplius exigit, in eo mispensationis iniuriam et delicti commi sit, quam uel contritionem sine sacramento, uel attritionem eum sacramento

per se instituto in remissionem peccatorum: atque hinc colliges praeceptum detumum de poenitentia per se Ioquendo, obligare solum in duobus. Prius eum obligat diuinum praeceptum de baptismo uel confissione, et tune satis est poenitentia interior im per ficta, si exterius saeramentum re ipsa suscipiatur. Posterius, cum deest mini ster triusque sacramenti. Ubi sicut homo tenetur habere votum i scipiendi uel baptismum , uel absolutionem, si facultas adesset: ita etiam tenetur habere persectam poenitentiam et contritionem, ut quae necessaria tunc sit ad remissionem peccat Drum.

At uero articulus alius qui addi solet, Cum nideIieee

quis administrare uoluerit aliquod sacramentum, uetquemcunq; alium actum exercere , qui requirat hominem existentem ingratia, accidentariam obligationem habet nec a praecepto poenitentiae oritur: sed a praecepto alio dedigna sacramentorum uel susceptione, uel administratione. Unde peccatur quidem peccato sacrilegi j, si ab impenitentie sacramentum aut mini stretur aut suscipiatur: non autem peccato omissionis aduersus poenitentiae praeceptu runum excipio cucharistiae sacramentum, quod qui in mortali sumit, duplex peccatum peccat: Alterum sacrilegii in eucharistiam, alterum omissionis in praeceptum peculiare diuinum de praemi tenda poenitentia eucharistiae sacramento: de quo in fine huius relectionis disseremus. Ad primum itaque argumentum respondetur,illam Diui Thomae similitudinem inter praeceptum restituendi, et praeceptum deserendi peccatum, non per omnia quadrare. Qua in re Caietanus uidetur fuisse deceptus: prima enim

rei alienae re stitutio, renera fundatur in praecepto negati uo, quo uetamur rem alienam inuito domino retiuere,

neq; enim minus rei alienae detractator est. qui eam apud se inuentam inuito domino detractat ac detinet, quam si furto suscepisset. Quo fit, ut ad obligationem restitue di iniusta arceptio imperianens sit : siuepenim acceperiminiuste

158쪽

iniuste per surtum , sine iuste per eommodatum: simulatq;

inuito domino rem alienam usurpo,surti reus habeor atq; ex consequenti uiolator praecepti negativi. Rursus etiam, quotiescunque adest commodita , rem alienam Domino suo restituendi toties denuo pecco non restituendo: etiam si nullum actum positiuum habeam , quo rem alienam iniuste uelim apud me tenere. Satis Gnim est ad peccatum nouum usiurpatio ipsa libera exterior rei alienae, eo tempore quo oportebat eam domino red

dere .

At, praeceptum poenitentiae, perquam homo peccatum fugit et deser it, sicut et charitas, quae radix et iundamentum poenitentiae est, re vera, quicquid Caietanus intelliis gat, praeceptum est assirmativum: nec includit negativum, nisi quemadmodum omnia astirmativa dicuntur ineludere de actu contrario, ut praeceptum charitatis seeum habet annexum praeceptum odii negativum: praeceptum temperantiae, negationem intemperantiar: spes quoque desperationem, fides infidelitatem negat et prohibet, sic praeceptum poenitentiae ex consequenti uetat, nequis impoenitens sit impcenitentia positive contraria. Quo fit, ut non poenitere proprie contra praeceptum affirmativum sit, non negativum, Quocirca, tunc solum peccatum erit cum praeeepto assirmativo fuerit aduersum: aduersatur autem,eum quis eo tempore poenitentiam non agit, quo ex praecepto 'agere tenebatur: hoc est in articulo necessitatis: quemadmodum superius explicatum est.

Sed est tamen similitudo utriusque praecepti, et restia tuendi et poenitendi proportionalis duplex. Priusquδd

quemadmodum non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, ita quoque non dimittitur,nisi agatur poenitentia i Posterius etiam , hare duo praecepta in hoc astantiantur, quod sicut non testituere rem alienam iniuste delenia

tam , habet malum statum peccatoris annexum,ita et non

poenitere de peccato commisso. Quo sit , ut siue hie sue ille, hoe est, uel qui non restituit, uel qui non poenitet,in actum positiuum exeat. Alter, quo uult non restituerer alter, quo uult non poenitere lamper pectat nouo peccato: et

159쪽

PARS UIU RELECT. Aci

to i et quidem stequenter loquendo, ut Theologos de- ieet in promptu patet, idquod diximus. Avarus enim

praue affectus aliena re detinenda, eum in mentem illi uenit aliena res: si in actum uoluntatis positiuum prodeat, quo uidelicet uult non reddere, ex consequenti, ut expe-

rimento constat, statum illum probat, et elegit in quo est: iet qui non poenitet simili ratione si peccata quae fecit illi.

occurrant, habeatque actum uoluntatis positiuum pleruntique nihil aliud quam consentit: et probat statum peccati,

quod ante commisit. HI

Quod si uolumis etiam rem hane magis premere, sine

dubio peccator cui peccata memoriae occurru ur, nec pyni tet, si quem actum eliciat etiam pro tempore quo non te-tnetur poenitentiam agere, sena per peccat peccatum nouu. Illud si quidem obiectum uolitionis, qua uolo non pinni tere,etiam dum non teneor, nulla ratione. honestari potest : cum actus oppositus,hoc est poenitentia et contritio, : omni tempore usque adco bona ct honesta sit, ut contrarius actus, quo poenitere nolo, nullo unquam tempore honesti r itionem habeat. Non assero tamen, esse peccatum mortale, uelle non poenitere, tempore quo non teneor peceatum inquam mortale ex genere suo : est tamen ueniale, quia non habet obiectum honestum: actus uero indifferentes schola nostra penitus. reiicit. Hunc igitur in sensum Diuus Thomas intelligendus est: ut scilicet, homo. statim teneatur, imo semper, poenitere de peccato commita: non postiue dolendo: sed negatiue, non compi cendo et quo etiam sensu ipse idem loquimur tertia parte quaestione 8 . articulo octavo, ubi secutus Augustinum libro, de poenitentia, capite decim onono, et habetur, De poeniten. distinctione tertia capite e Poenitentia est, et Hugonem de S. Vict. dicentem, quod Deus absoluens hominem a uinculo culpae et poenae aeternae,ligat eum uinculo perpetuae detestationis peecati, asserit, pqnitentiam etiam post rem illum peccatum debere durare usque ad finem uitae. Quod egregie annotauit Caietanus in commentarijssapra eundem articulo nam, quod post impetratam ueniam per primam contritionem, homo iterum atri.

160쪽

que iterum dolere teneatur, nulla ratione nititur nisi cura homo dubitari an uere fuerit contritus: tum etiam locum habet quod Isidori tradit. secundo libro . De summo bo. Propitiatio Dei occulta est: sine intermissione flere necesse est . Quem etiam in modum possemus explicare, quod in . sentcnt. distin. I . dixit : hominem praecepto poenitcntiae obligari, can, peccata memoriae occurrunt: tenetur enim non sibi ipsi placere in peccato commisso, quod occurrit. Quare, nisi actum suspendat; quod tamen rarum et difficile est si non peniteat, semper peccabit. Seio Caietanum huic ipsi loco Ex 4. sententiarum aliter occurrere; legat qui uolet, nec enim eius intelligentia omnino peia sima est. Pro secundi uero argumenti solutione notandum est, discrimen esse inter bona corporis, scilicet salutem et uitam corporalem,et bona animae, hoc est, salutem et uitam spiritualem: quod illorum no magis sumus domini, quam uitae et salutis proximorum nostrorum mam uitae et mori. tis solus Deus sibi dominum reseruauit: posteriorem uero honorum unusquisq; dominus est , habetq; eandem libe- Tam potestatem , quam pecuniae et reliquae rei familiaris. Hoc autem discrimen, primum , ratione constat: sumus enim Domini eorum bonorum, quae nostra diligentia, labore atque industria comparauimus: cum ergo bona spiria. tu alia , hoc est, uirtutes quibus salus et uita animae conti-inetur, nostra libertate et industria interueniente nobis obueniat: nostro ea nobis i ure uendicamus: nam et hoc titulo opifex quisque sui operis dominus est: vita autem corporis, naturae donum est, non ingenio nostro , aut industria partum. Quocirca nihil mirum , si naturae autor,

huius rei dominium sibi assumpsit. t Quod etiam bonorum spiritualium domini simus, testi: monium illud Ecclesiae confirmat, Deus ab initio constitu it hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: p imit ante illum uitam et mortem, &P. . NT: Signo quoque manifesto hoc discrimen innotescit. Nam si mortem mihi conscisco, non aliter contra praeceptum il--ο arno lud,

SEARCH

MENU NAVIGATION