F.Melchioris Cani, Ordinis Praedicatorum sacrae theologiae professoris ... Relectiones duae, vna de sacramentis in genere, altera de sacramento poenitentiae

발행: 1580년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ΡARS V. RELECT. .

xitate non implentur: ut de contritione, de actueha G. tatis: huiusmodi autem per timorem satisfieri non potest. At, praecepta de actibus exterioribus cum ex timore se . vili fiant, inutiliter quidem fiunt: et propterea censentur non fieri, sed non inde per nouam culpam uiolantur. Ad tertium, iam patet, consessionem fictam, aliquam esse idoneam ad percipiendam ueram absolutionem, per

quam, scilicet praeceptum impletur, tum Dei, tum c clesiae, cum poenitens sacramentaliter aosoluitur. Imo crediderim ego, quod cum peccator se sistit sacer oti, iuxta praescriptum illius capituli, quod quidam, te poenitentiis, etiam si non recipiat absolutionem, implet praeceptum e clesiae,ex quad/m eiusdem ecclesiae pia et clementi dispensatione. Nec aliud intelligo, cum pontifex ait, talem consessionem, ςsse recipiendam. Quare eensurae, si qua'. silminentur aduersus eos, qui eo anno non sunt confessi, huiusmodi peccatores impoenitentes non tangunt. Per nullam tamen consessionem impletur diuinum praeceptu,

ὰisi absolutio sacramentalis superaddatur, sine qua sacramentum poenitentiae non est.

In quinto principali argumento, ic primum quaeritur,

i an mutus confiteri diuino praecepto teneatur: ubi ego

non dubitor mutum ad consessionem obligari, siue per nutus, si habeat copiam sacerdotis qui nutus intelligat, siue per scriptum , si scribere didicerit D. Tho. d. II. q. 3.

artic. q. 3. ad secundum. Scotus eadem dist. in solutione argumentorum, Gabri. et Maioris eadem dist. q. I. Imo tandem Caietanus in lamma. Probatur uero ex illo Ioan. Eo. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et qu dirum retinueritis, retenta sunt. Si ergo mxitus peccata alia qua exprimere potest sacerdotibus, illa non remittentur, nisi sacerdotes remittant. Nec etiam uideo causam,cur a

praecepto illius cap. Omnis utriusq; sexus excipiantur. - Nam si nutibus consessio fieri possit, et sorum secretissimum erit, et decentissimum, si seruetur sorma, quam Caietanus tradit in summa. Sin autem scribere mutus sciat, commodissime fiet, per scriptum confesso: nam scriptum manu tenere potest, et lancinare: nam dicere scripturam suapte

262쪽

DE SACIAMENTO POEN. u

sa apte natura publieam esse, ac proinde non conuenire poenitentiae, metaphysicum commentum uidetur esse: sic enim posses asserere, et nutus suapte natura publicos esse, . atq; adeo uerba. Aut ergo asseramus, mutos confiteri non

potiri aut si possunt, eos teneri fateamur. Sed oritur dubium, an, si mutus non possit quidem explicare species peccatorum et circunstantias, sed nutibus duntaxat ostendere, se ossendisse Deum, an inquam pos-t sit absolui: eadem quaestio est si aegrotus linguae usum amiserit, adueniente sacerdote.

Et suadetur pars assirmativa: quia, si quis confiteretur generaliter uenialia, sciliceti, faciendo consessionem g

neralem , posset absolui sacramentaliter, cum non teneatur species et eircunstantias uenialium explicare, ergo si quis non possit species mortalium exprimere, satis erit, generaliter confiteri.

Deinde Ioannis. ΣΟ. data est potestas Apostolis remit tendi peccata quorumcunque, ergo si mutus nesciat exprimere peccatorum species, ecclesia habebit potestatem remittendi illi peccata. Nec enim credendum est eius. modi hominibu , legislatorem in necessariis defuisse. Praeterea, cum non possiim commodh explicare speeiem peccati , ut si sequatur inde periculum, tunc satis est confiteri peccati genus, ergo satis erit generaliter confiteri, ad eonsessionem sacramentalem. Si enim genus peceati subalternum ad sacramentum sufficit, non est, cur generalissimum non sufficiat.

Praeterea, Arati sicanum Concilium, ea. o. Subito inquit , obmutescens, et bapti Eari et poenitentiam accipere, potest, si uoluntatis praetcritae testimonium aliorum uer- ibis habet, uel praesentis in suo nutu, et tertium Concilium

Carthaginense..ea 3 4. Si aegrotantes ait pro se respondere nequeunt, cum uoluntatis eorum testimonium sui dirxerint, baptizantur, et manus etiam poenitentibus impo- . natur, referturq; de consecratio. distin. .capit. Aegrotantes. Item apertius Concilium Carthaginen se quartum, ea. 77. et habetur. 26 q 6 ca. is qui hunc in modum scribit.

Is qui in infirmitate poenitentiam petit, si easu, dum ad

263쪽

, PARS V. RELECT.

eum sacerdos uenit, oppressus infirmitate obmutuerit , dent testimonium, qui cum audierunt, et accipiat poenitentiam : et si continuo creditur moriturus, reconcilietur, per manus impositionem, et fundatur ori eius euch -

lia. Idem habes in epistola. 69. Leonis Papae ad Theodorum , in haec uerba. His qui in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae, et mox reconciliationis implorant: nec actio illis poenitentiae, nec communionis gratia denegetur, si eam, etiam amisso uocis ossicio,per iudicium integri sensius quaerere comprobentur: quod si aliqua aegritudine ita suerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia lacerdotis significare non ualeant, i stimonia eis fidelium circunstantium prodesse debebunt, ut simul et poenitentiae , et reconciliationis beneficium

consequantur.

In hac quaestione Abulensis su p. t 6ca. Matth. quaestione. 79. tenet, quod, si quis in articulo necessitatis uoce confiteri non potest, quanuis signa contritionis ostendat, absolui non debet. Est enim sinquit contra sormam absolutionis, in qua dicitur absoluo te de peccatis consessis et oblitis, ille autem nulla peccata confitetur. Quae quidem ratio nihil me mouet: tum quia illa Arma non mihi magnopere probatur, ne atrocius uerbum dicam l possem enim, cum Concilium. Florenti aliam, hae neglecta, prae scripserit, hoc est, ego te absoluo . Deinde, quoniam ille, de quo differimus, nutibus confitetur, licet ore non possit. Sed dicet sorsan, non confitetur peccatorum species, lateor id quidem, ad id nunc in controuersa est, an consessio generalis suis ci at,cum specialis fieri non potest: ubi magnopere uellem audire potius quam docere. Nam D. Tho. nihil explicite tradidit, unde hanc quaestionem definire possimus. Distinctione siquidem. 2I. quarti sententiarum. q. 2. art. I. ad primum dicit: quod quandoque consessio generalis est sacramentalis, et quandoque non.

Sacramentalis quidem est, quando quis in secreto face doti confitetur, quaedam quae meminit, et alia uenialia in generali, et ad secundum. Erat quippe argumentum huiusmodi. Post consessionem generalem, ita remanent occuru

264쪽

DE SACRAMENTO POEN. s

occulta peccata poenitentis conlatari , sicut et prius: quia in his quae generaliter dicuntur , non est aliquis qui non

peccet, &c.

Huic igitur argumento respondet, quod procedit de

confessione sacramentali, quae iudicium sacerdotale expe.ctat, et ideo requiritur aliqualis peccatorum manifest tio. Hactenus D. Tho. At art. 1. asserit, consessionem goneralem sacramentalem operari ad remissionem poenae debitae, propter peccatum oblitum, idq; exui elavium. Atque idem sequitur Petrus Palud. d. 2I. q. 2. art. 2. ubi etiam docet, materiam absolutionis esse 'peccata consessa , uel in particulari uel in generali, alias frustra adderemus in consessione de his et de ali; s quorum non sum memor, dic. Quod si peccata oblita, generaliter ostensa sacerdoti, uera sunt materia absolutionis: non est cur definiamus, generalem confessionem, cum specialis fieri nequit, sacramentit huius idoneam materiam non esse. Quamo rem ut antea dixi, quaestio multo obscurior est, quam ut a me ualeat illustrari. iis .i :At inhaerendo ecclesiastico uta, quo huiusmodi peccxtores in genere poenitentes absolui sacramentaliter non solent. . teneamus interim id quod tutius est confessi nem , in qua nullum peccatum explicatur, non esse sacramentalem. Nam, praeter ecclesiae consuetudinem,quae in huiusmodi rebus magnum momentum habere debet, rationes illae duae, quas D. Thom insinuauit non sunt omnino leves. Altera , quod hoc lacramentum est iudiciale: iudicijs autem sententia apta esse non potest, nisi iudex crimen aliquod in specie cognoscat. Altera, quddnon plus innotescit mihi conscientia illius peccatoris per

talem confessionem, quam ante illam: cum uir etiam sanctissimus post et ita generaliter confiteri. Ad primum, nego antecedens. Nam licet non teneatur explicare species uenialium, sicut nec uenialia confiteri, si ramon uult absolutionem sacramentalem recipere,

confessio specialis opus est, ut iuxta qualitatem et quantiatatem delicti sententia ipsa seratur. Ad secundum, eodem modo resipondetur, qudd apQ

265쪽

stoli aeeeperunt potesatem, tanquam iudices: Iudicium vero ineptum est, nisi delicta a iudice cognoscantur. Nec opus est, legislatorem priuiitis et accidentariis euentis prouidisse, ut in baptismo paruulorum manifestum est. Sunt enim paruuli, qui baptizari interdum non possunt. Ad tertium respondeo, quod, cum explicatur genus peccati sub alternum, ut luxuria aut inccsius: iam cognoscitur et substantia,et aliqua delicti qualitas iudica di,&e. Ad quartum dupliciter responderi potest. Prius, quod illi publico poenitentes, olim habebantur excCmmunicati: unde manuum impositio, seu reconciliatio, quae hibebatur impendi, non erant sacramentali ,sed quas quardani absolutio ab excommunicatione, tali enim signo solebat olim ecclesia in eommunionem:admittere, quos communione priuarat, et ideo eiusmodi manuum impositio non solum presbytero , sed diacono etiam permiti batur: quemadmodum uidere licet apud Cyprianum. 3. epist. lib. epistola decima septima. posterius respondetur, quod, cum omnibus illis locis sermo sit de publice poenitentibus, intelligere debemus, quod illorum peccata , iam per eonsessionem publicam sacramentalem, in die cinerum innotuerant sacerdoti . Sed quoniam absolutio ad

diem coenae dominicae iuxta antiquum morem proserebatur, id etiam a maioribus eautum est, ut si interim periculum mortis urgeret, impenderetur absolutio, siue nutibus eam peterent istiusmodi poenitentes, siue constaret petiisse. Est autem imprudentia non mediocris, ea quae more maiorum in poenitentia publica praescripta sunt, ad hane nostram secretam penitus accommodare . Quod si quis eiusmodi aegrotis generaliter confitentiabus sacramentalem ab sol titionem impenderet uoluerit, non equidem ualde repugno: sed, me autore, non laciet: expectabit autem in re noua uir prudens et modestus, aut episcoporum, aut Sumini Pontificis autoritatem, quam ego hoe sane loco desidero , Τametsi . August. citi si nodi hominibus absolutionem sorte praestarct. Cuius in lib. I. de Adulterinis coniugiis capitu. ultimo, hec sunt uerba. Ego non solum alios catechumenos, uerum etiam ipsos

266쪽

DE SACRAMENTO I POEN. 88

qui uiuentium coniugiis copulari retinent adulterina consortia, elim saluos corpore in his permanentes non admittamus ad baptismum, tamen si desperati et intra sep qnitotes iacuerint . nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum caeteris lauacro regenerationis abluctur. Quis enim nouit utrum fortata sis adulterinae carnis illecebra usque ad baptismum statuerant detineri λ Si autem ab illa desiperatione recreati potuerint uiuere, aut facient quod statuerant: aut edocti obtemperabunt, aut de conremptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus etlebet. Quae autem baptismati haec reconciliationis est lausa, si sorte poenitentem finiendae uitae periculum praeoccupauerit. Nec ipsos enim ex hac uita sine arra suae pacis exire uelle debet mater ecclesia. haec Augustinus. Alterum,'quod in eodem quinto argumento quaestionem habet, est, an consessio sacramentalis, uel per nuncium, uel per epistolam absenti co sessori fieri possit. Nam, posse fieri findetur ex cap. Qualis. 3 o. quaestione quinta tibi Leo Papa tradit, poenitentiam per scripturam, ese re cipiendam. Deinde, suadetur ex Cypriano, tib 3.epistola decima septima ubi dicitur, quod lapsi per literas petierunt a Cypriano reconciliationem Ct pacem. Tertio item ex eo, quod matrimonium, quia materia eius actibus nostris constat, per epistolam, uel para nim-phum fieri potest, ergo et poenitentia . In contrarium est . quod Augusti. llibro de uera poeniten. capit. Io. tradit, et habetur de poenitentia. d. i. cap. Quem poenitet. in hae e verba. Praecepit dominus munia datis , ut ostenderent se sacerdotibus, docens, corporali praesentia constenda peccata, non per nuncium, non perscriptum manifestanda. In hoc dubio Petrus Paluden . quarto, distinctione de cima septima, quaestione secunda, uidetur tenere, consessionem et absolutionem Delain litoris per absentes, esse lacramentalem: idcm tenet expressius Adrianus quaestione prima De eonsessione, ad rertium . Estque argumentum

praecipuum: quia absolutio sententia quaedam est in foro

267쪽

iudiciali: de ratione autem sententiae, non est quod uocalis sit, aut praesente reo seratur . 3 Mihi autem haee opinio probari nunquam potuit: quamuis argumenta, quibus consulari solet, non sint magnop re uehementia. Certe, quae Caietanus in Summa sua nobis tradit, nullius uidentur esse momenti: praeter illud unum,quod re uera graue est, uidelicet consessionem et absolutionem actiones sacramentales esse, ac proinde personales, ideoq; per internuncios aut literas administrari non posse. Argumentor itaque primum in hunc modum. Absolutio, et quaelibet sorma sacramentalis, confert gratiam: ergo non operatur in absentem: alioqui, si abiens dormirer tempore absolutionis, ab ignorante sacerdote iustifi

caretur.

Praeterea, absens non confitetur internuntio, nec inter nuncius sacerdoti: ergo nulla est ibi consessio sacrame talis . Item, sacerdos absens, ignorat an poenitens post lit Tas mutauerit uoluntatem recipiendi absolutionem : ignorat etiam, an poenitens tempore quo absolutio impenditur, si dispositus: rursum quoque: an commiserit aliquod peccatum mortale post literas missas: quocirca, semper se exponit manifesto periculo sacrilegij. Est denique illud grauissimum argumentum,quod non insolitum modo , uerum etiam inauditum est in ecclesia, iudicium facramentale inter absentes exteriori: aut absolutionem peccatorum a confessionc absente, per literas uel internuncium dari. Ad primum argumentum, respondet primum glossa et quod permittitur mulieri simplici et uerecundae, dum tamen praesens sit, peccata scripta consessori offerre: erat enim olim uis, ut de peceatis publicis a poenitente libellus offerretur,in quo eiusmodi peccata continerentur scripta: ut patet ex epistola Leonis. s7. ad episcopos Campaniae. Atque adeo ex epistola Cypriani iam citata. R

spondet quoque Gabriel, ibidem esse sermonem de eo sessione adulterae in foro exteriori: recipiebatur enim scriptos

268쪽

DE SACRAMENTO POEN. 89

pto, ut constaret ecclesiae, eam esse legitime a uiro suo repudiatam. . Ad secundum argumentum facile dicitur, nostram sententiam , potius ex Cypriano confirmari: ait enim. Qui libellos a martyribus acceperunt, si infirmatis periculo occupati suerint, non expectent praesentiam nostram: quin apud presbyterum quemcunque praesentem exomologesim delicti sui facere, possint, ut manu eis in poenitentiam imposita, ad dominum ueniant cum pace, quam dari literis ad nos factis, desiderauerunt. Ad tertium respondetur, quod sententiai sacerdotis et iudicialis, nec alterum ab altero potest separari: matrimonium autem, et contractus est naturalis et sacramentalis rsed aliquando alterum sine altero est: matrimonium enim quod per procuratores contrahitur,non est sacramentumrut Caietanus erudite confirmauit.

Ad postremum de ratione sententiae, fateor, non esse iudicis, reiq; praesentiam et sed est tamen de ratione ueniatentiae sacramentalis: quae gratiam consert. Nili enim sacramentum praesenti subiecto applicetur, ut per inductionem patet, iustificare nulla ratione potest: quaererem nanque libenter ab huiuscemodi autoribus, an episcopus

possit absenti sacramentum ordinis conferre: et cum negauerint, propter usum ecclesiae perpetuo repugnantem, eodem ego argumento probabo, sacramentum absolutionis

conserti ab lenti non posse. At existit hine paruum illud dubium an poenitens coram sacerdote per scripturam confiteri possit, ut mutus , uel puella uerecunda. Ad hoc respondet D. Thomas quodlibeto. I. arti. r o. quod, cum de essentia consessionis saeramentalis non sit uocali, consessio,iis qui uerbo confiteri nequeunt, sat est scripta consessio. Atque haec quidem propositio communis est omnium doctorum, quos

quidem legerim. Sed addit D. Tho,huic alteram, quae

non perinde certa est: nempe, ex institutione ecclesiae te neri hominem, qui potest, uoce confiteri; qnoniam in Omnibus sacramentis accipit id ecclesia, cuius est communior usus et uerborum autem usum , ct communem esse, et

269쪽

ad consessionem accommodarum, negari,non potest. Et quamuis hoc praeceptum non inueniatur expressum , satis est tamen consuetudo, quae uidelicet habenda pro lege est. Nullus enim sacerdos, confessionem admittit, nisi poenia tens peccata uoce proserat. Ae certe, fictus uidetur esse, qui ore tacet, cum rare accusare se possit: tutissima recti L. simaque uia haec est : quis negat Sedi, si quando contingat, quod tamen rarum erit) ut puella uerecundiae plena uoces aedere non queat, cum haec sacerdotis prudentia di spensabit. Item etiam , I aegrotus per gutturis angorem eonfiteri quidem uoce possit, sed uix tamen et aegre possit: non erit eiusmodi compellendus. scribere facile peccata ualet, ut uocalem consessionem exhibeat. In eodem quinto principali argumento id postremum quaeritur, an cum poenitens ignorat idio ma sacerdotis, a que e diuerso poenitentis idio ma sacerdos, oporteat co fessionem fieri per interpretem, et quidem communis senventi a tenet; huiusmodi poenitentem non obligari ad eam confessi cnem: quia nemo tenetur rcuelare secreta peccata, nisi sacerdotibus: hic autem reuelaret etiam interpreti , qui non cit sacerdos. Assumpta uero priore loco propositio patet ex Leone episto 17. ubi ait: Reatus conscientiarum lassicere solis lacerdotibus indieare confessione secreta: et August. De uera poenitentia, cap. II.Si peccatum inquit occultum est, sussciat reserre in notitiam sacco dotis . Sed et Innocentius in cap. omnis utriusque sexus de poenitentiis, prudenter limitauit praeceptum: inquiens, Omnia sua solus peccata consteatur proprio sacerdoti: videlicet, insinuans, quod si solus confiteri nequit, confit

ri non tenetur.

Hanc ego communem doctorum sententiam, quoad praeceptum ecclesiae de quotanni consessione pertinet, libentissime recipio. Sed in articulo mortis non auderem mittere consessionem, si haberem interpretem: iactura enim illa parua est, ut praetermittam sacramentum, quod est necessatium ad salutem: quemadmodum retro diccb mus , in articulo mortis hominem obligari ad explicandum peccatum, etiam cum aliquo famae alienae detrimen-

270쪽

DE IACRAMENTO POEN. so

lo, et inhoe euentu intelligitur Diuus Thomas. . distinctione. II. q. 3.art q. q. 3. ad secundum, cum utitur illis uerbis, Exigitur, Debemus: quae quidem uerba obligationemi prae se ferunt: in reliquis uero euentis, etiam quum iure diuino consessio est in praecepto, credere sine periculo possimus neminem obligari ad consessionem peccatorum per interpretem. Quae autem sint haec euenta, siue tempora , in quibus praeceptum diuinum, etiam praeter mortis articulam, ad consessionem obligat, paulo poste pedientus.. Ad sextum principale argumentum priiusquam respondeamus, et necesse est cxplicare, quisnam proprius face dos appelleturuNam Petrus Palud. 4 dist. 17.q 3. et Syl- tester in uerbo confessor primo, docent, nomen proprii: -sacerdotis dupliciter accipi: uno modo, pro quocunque habente potestatem absoluendi, siue ordinariam, siue d

legatam , et sic capitur aiunt in in cap. Omnis uti iusq; sexus, ab Innocentio ibi, Omnia sua peccata semel confi--teatur in anno proprio saccrdoti. Alias non impleret il- Iud praeceptum, qui confiteretur fratribus mendicantibus:

non enim sitiit proprii sacerdotes nisi in hac significatione . Alio modo inquiunt capitur, sacerdos proprius,

pro sacerdote habente iurisdsctionem ordinariam abselos uendi, qualis est, uel parochus,uel episcopus, uel Summus cPontifex. Quem in modum accipitur in eodem capite , Omnis, cum subiungitur, Si quis autem alieno sacerdoti uoluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet, et obticeat a proprio lacerdote. Sed re vera sine casssa admittitur aequi uocatio in eadem oratione apud Innocentium. Nam illud suum praeceptum ipse idem explicuit, exceptionem addens, n si de limcentia proprij sacerdoti, . Et qubditi illo capite, Proprius

sacerdos, parochus intelligatur, manifesto liquet ex qua dam extrauaganti Martim Quinti, quam resert Adria

nus.q s. De confessione . Sic etiam accipit nomen proprii sacerdotis Divus Thomas. dist. II. q. tertia, artic. 3. qu

sit ne quinta. Itaque sacerdos proprius, uel intelligendus est parochiasis

SEARCH

MENU NAVIGATION