F.Melchioris Cani, Ordinis Praedicatorum sacrae theologiae professoris ... Relectiones duae, vna de sacramentis in genere, altera de sacramento poenitentiae

발행: 1580년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tamque inter se dissidentes, alterum profecto fieri pote st,

ut earum nulla, alterum certe non potest ut plus una uera

sit. Quod si pace uestra dicere mihi licet, licebit autem

quod modestissimum est, aut fallor ego, aut nulla earum opinationum uera est, qua quidem causa, ac controuersia non alijs iudicibus opus est, quam auditoribus uiris clarisssimis , atque doctissimis, quorum grauissimo iudicio finos ra haec sentetia fuerit explosa, nihil erit posthac quod

nos illi adhaerescamus, sin fuerit approbata, non uereor quin sit doctis omnibus placitura. Sit igitur secunda in hac disputatione eon cIu si . Sacramentum nouae legis non ideo gratiae causa definitur, quod disponat intrinsecus ad grat iam , producens characterem uel ornatum, gratiae uidelicet ipsius dispositione. Primum quia ornatus ille in sacramentis, non imprimentibus characterem,ficticius est, et qua facilitate ponitur,eadem quoque rei jcitur. Deinde quia sicut gratia est qualitas spiritualis supernaturalis, ita character, et ornatus ille supernaturalis, qualitas est, omnem que naturae

uim excedit. Praeterea, producens dispositiones ad animam ration lem , non est causia animae rationalis, secundo Maeli. seprimo. Nec enim ego spiritum et animam donaui uo bis,sed mundi creator, et tamen constitutum nobis est certis sanctorum, conciliorum, et scripturae sacrae testimoniis, nouae legis sacramenta gratiam continere, consore, citaeere , &c.

Praeterea, character nec est ultima dispositio ad gratiam introductiva, nec conseruatiua, quominus et sine gratia imprimitur, et fine gratia in subiecto perseuerat. Gratia itidem ipsa a charactere non pendet, quare etiam si sacramenta characterem essiciant, non proinde sunt gratiae causa dispositiua . Character etiam in intellectu est. Gratia uero in essentia animae, iuxta diui Thomae opini

nem,cuius hi se discipulos profitentur. Non est igitur character propria gratiae dispositio.

Τertia conclusio, sacramentum non propterea gratia:

eausa dicitur, q lodextrinsecus disponat ad effetendam

gratiam.

62쪽

DE SACRAMENTIS:

gratiam. Probatur primo, quoniam alias soldm esset signum certum non causa, quemadmodum annulus. mihi datus, in signum regiae uoluntatis, quod alterius opinionis sectatores concedunt, uel inulti:explicant enim sacramentum nouae legis gratiae causam existere, id est, signum certum et infallibile. At ostendimus retro sacramenta nouae legis, esse non solum signa, sed causas. Deinde, quia nihil plus sacramentis Christi ha e opinatio tribuit, quam sacramentis maleficorum , qui adhibent ipsi quaedam uerba,sed daemon operatur adhibitis signis.

Praeterea, quoniam nec iuxta hane quidem expositionem dicta sanctorum, aut conciliorum, aut acrae etiam

scripturae non saluantur, ut facile uidere licet si loca ipsa

conseramus.

Postremo, quoniam ad eundem sensum circuncisio gratiam conserret, eiusq; esset causa, non aliter ac nouae legis sacramenta . Quod quamprimum ostendemus esse salsissimum . Quarta conclusio,sacramentum nouae legis non est causa sine qua non, siue per accidens. Tum quia sine sacramento gratia saepe producitur, tum quia non lauaret aqua maculas animae, sicut nec albedo in frigidat, eum nix infrigidat, eo quod album illius affectus per accidens eausa est. Neque id concilia dissinirent, sacramenta esse causas per accidens, quod praeter artem et dissinitionem est o Tum quia uere non essent nisi signa, omnia enim signa certa essectus cuiusque talia sunt, sine quibus effectus non sequitur. Cum, quia sacramentum circuncisionis ad eandem normam gratiae causa fuisset, tum denique, quoniam testimonia in confirmationem primae conclusionis, citata sane interpretari non queunt, si sacramenta sollim esse causas per accidens asseramus. Quinta conclusio, sacramentum nouar Iegis non attingit ut sua instrumentali et supernaturali, qualitatem, quae est gratia, uel fidem, aut charitatem aut alios habitus infusos, ut serra attingit figuram rei artificiosae actione re Ii. Volo dicere, quod non est imaginandus hie modus aisgcadi, qui interuenit in causis naturalibus,oas pacto,sciliceti

63쪽

PARS IIII. REIECΤ.

I cet, aqua infrigidat per frigus inexistens, lauat per B

morem innatum, acuta etiam dolabra per aciem diuidit Probatur primum quia ridiculum est , concilium uelle dissinire , aut etiam sanctos id asserere, quod sacramenta attingant sua actione illam qualitatem, si enim circuncisio et reliqua sacramenta uetera, non essiciebant quidem gratiam, sed Deos dabat eandem in illis, illis tamen non

concurrentibus: non admodum refert quod haec noua realis actio sit addita nouis sacramentis. Et cum ad salutem nostram nihil omnino spectet, quod sacramenta contactu reali suae uirtutis qualitates supernaturales essiciant, certe ruperuacaneum est istam vim agendi in sacramentis admittere . Eoque magis quod gratiam csse qualitatem,nota eli in ecclesia certum,quare nec fides,nec concilium docet, eo modo , sacramenta gratiam essicere. Deinde, quia eodem modo creatura posset concurrere ad productionem animae rationalis, scilicet, agendo propria actione in corpus, et ui super naturali in animam, quod tamen non conceditur ab iis, qui eam opinionem defendunt. Tertio quia uel producitur noua qualitas In facramento ad attingcndum hunc effectum,uel non, primum est ridiculum , secundum est ab nurdum sine noua uirtute addita, sacramenta id cfficere, quod ante non poteranx. Ea etiam argumenta, quae inter dubitandum a principio secimus, probant huius quintae cones usionis ueritatem. Sexta conclusio. Sacramenta nouae legis non solum

sunt causa uel ratio motiva salutis et gratiae. Quo pacto dicimux matrem diligere filium, quia genuit cum : me tibi henefacere, quia studiosus, uel pulcher es. Quem etiam in modum causalis illa est,quia uidisti me Thoma,credidi si Ioann. Eo et illa rursum,quia secisti hanc rem, faciam

te crescere. Gene 2 . . .

Imprimis enim pari ratione concederetur hominem elisu eausam animae rationalis. Haec enim nostra est anim

ta anima rationali : quia habebat tales dispositiones,ab homine generaute produ*as. Item

64쪽

DE SACRAMENTIS:

. Item sdes in Iege antiqua Crat in hunc modum causa 'istificationis, quia enim credidit Abra in Deo, deputa- RInest ei ad iustitiam : et quia ex fide parentum paruulus

'stfirebatur Deo, iustificabatur: itinus nanque ex fidem- vix etiam nunc et tamen fides non est causa gratiae et sacra montanouae legis esse gratiae causas dCfimanru ι .Praeterea, causa motiva non est instrum tuna quo me- Mus te effectus producitur. Baptismus autem elim stru- ζRtum, quo Deus lauat animam , ad Ephe. s et confir- - ur, nam aqua talians corpus non est causia motiva, sed

uςre essiciens instrumentalis, at aqua baptismi cor abluit. Item sacramentum eueharistiae cibus est animae, ergo non solum est causa motitiai esset erit m ridiculum si defi Diremus, cibum torporalem esse causam augmenti, quod haec cautalis uera sit,ercto augeor, qu ia comedi quum pQ-ς μ' cum particula causali, importet causam, iam de rebus sis oportet inquirere euiti, generis sit illa canis, quam φρ0rtat, finalis an effetens, an formalis, an materiali ..W-m -d haec quatuor eausiarum geriCra reducsitur omnes. Vm igitur sacramenta noti sine gratiae causa finalis, aut ῆς talis, aut collit imit, esse causas Cisicientes. Quo uem m*d essiciant, id est, quod quaerimus, d profecto haec 'i' 'i' uon explicat. Quam equi ciem Codem consili O,ut Riς - refelli, non ut ueritate tollor ira quid enim theo, 3' conueniens est, i sed ut alios nihil de hac re explicare conuince em. g ζur certis eredendum sit, C Cramentano acat

g μνη atque calum, aliquom Canum sensium et mis ' 'p0rro assignare, quo ejus es sint, dignum scilicet, προ ς nolij, dignum sanctorum omnium autori-literi u 'μ x-ndem fide nostra , et Lacrarum testimoniis ' ς itaque rei redilitatione , quae magnum,

65쪽

ficitur, iuxta quam distinctionem cum actio peccati dupliciter consideretur, et in ordine effectuum naturalium , et in ordine effectuum moralium. Deus quidem causa naturalis dicitur, actionis quae peccatum est, concurrit: siquidem ad brachi j motionem, qua hominem interficio, quemadmodum et coelum,motorq; angelus, simul etiam concurrit. At concursus hie naturalis est,non tamen illius actionis Deus est causa moralis, neque enim aut consulit, aut praecipit, quin potius prohibet. Inter has autem causas discrimen est. Nam naturales suos effectus attingunt per uim a natura inditam , ut ignis calefacit per calorem. Morales uero non attingunt actione Physica effectus suos, nec influunt, aut producunt qualitates aliquas . Neque enim oportet, ut qui consulit homicidium,actione aliqua Physica, et naturali quicquam efficiat, quemadmodum natura efficere consueuit. Eadem quoque forma distinguendum est de mouente, et uirtute motoris. Nam mouere dupliciter contingit, et moraliter, et naturaliter, ut qui homicidium consulit

ne ab exemplo proposito discedamus i moraliter quidem

et libere mouet: at amens, qui apprehensam manum cuiusquam per uim applicat ad uulnera, mouet naturaliter. Virtus itidem duplex,altera,qua mouens moraliter mouet, altera qua naturale agens mouet naturaliter, ut in priori exemplo. Virtus motiva est autoritas consulentis ,

uel ratio, qua persuasit, at in posteriori, uirtus sunt ipsae

uires corporales.

Ad eundem quoque modum de effectibus supernatur libus philosophandum est, de gratia, de charitate de fide, de uita aeterna, qui a duplici causa proficisci possimi, uel ab ea, quae habet modum agendi similem naturali, influendo attingendoq; ui, et efficacia activae potentiae effectus eiusmodi, quo sensu sine controuersia Deus est causa uirtutum insularum, uel a causa morali, qualis oratio fuit, et meritum Christi, cum orauit pro Petro, ne deficeret fides eius.

Vtrunque autem causae genus distribuitur in principalem et initrumentalem, ut qui daret pecuniam captiuis

redia

66쪽

DE SACRAMENTIS. 32

redimendis, causa esset principalis redemptionis, mora- Iis tamen. Pecuniae uero, uel etiam minister destinatus a d redimendum,causae iunt redemptionis instrumentales. Deinde magnopere considerandum, omnia quae de sacramentis nouar lcgis asseruntur, eadem et de languine Christi in sacris literis assirmari. r. Ioan. I. Sanguis Iesu Christi emundat nos ab omni peccato Apo. I. Lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo. ei. e. I t. Vicerunt eum

propter sanguinem agni, et ad Rom. 3. Quem proposuit Deus propitiatorem in sanguine. Eodem ergo sensit sacramenta dici poterunt lauare,mundare,causas esse nostrquictoriar, ac remissionis peccatorum, quo sanguis Christi

Iauat, mundat, peccataq; remittit.

Postremo et illud aduertendum,Christum quidem Iesum sua nobis, et merita et iustitiam contulisse. Nam factus est nobis iustitia,sanctificatio, et redemptio, ut Apostolus pr. ad Cor. c. r. docuit. Sed iustitiam suam tamen, et sanguinis cinisi precium potissimam nobis communicat per sacramenta. Virtus enim et ualor sanguinis

Christi sacramentis susceptis applicatur, quae si Christus

uoluisset, sine raedio aliquo sacramento, et communicari

possent applicari. His documentis acceptis, quae negare non nisi impudenti stimus poterit, fides sana, atque catholica docet duo. Alterum est, Deum per Christi humanitatem redemisse.

genus humanum , remisisse peccata, contulisse gratiam et gloriam. Item humanitatem Christi instrumentum suisse, quo Deus operatus est mirabilia haec, in medio terrae. IO an. I. gratia et ueritas per Iesum Christit in facta est, et uidimus eum plenum gratiae,et de plenitudine cius nos Omnes accepimus,et ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi, et hic est , qui baptizat in spiritu sancto, quo testim

nio ad id probandum utitur August. lib. contra Petilianum. 3. e. s. ad Ephe s. Dicitur Christum sanctissica illa ecclesiam suam, atque mundasse. Alterum quod fides quoque sana doceti sacramenta nouar Iegis initrumenta este Christi ad hane redemptionem, gratiam, gloriamq; complendam . Quemadmodum ergo esset erroneum asserere

67쪽

sanguinem Christi, uel passionem, uel humanitatem non esse ueras causas nostrae iustifidationis et gratiae inde enim seque tetur Christum hominem non sutile causam per qua hominum redemptio facta cst,quod est hqreticum lita quoque error cit manifestus necare sacramenta esse causas eia

scientes instrumentales nostrae lalutis, gratiae et iustitiae, loquendo de causa morali: id enim perinde est, ac si quis neget, suscipientes sacramenta Christi non consequi remissionem peccatorum ex uirtute sanguinis eiusde Christi , cuius precium eis sacramentis suscipiendis communicatur , quod sine grandi errore negari non queat. Quemadmodum si ego ellem apud Turcas captiuus, et eum, qui

daret pecunias redemptionis, uidelicet precium et magnum, qua pecunias porrigeret, et pecunias etiam ipsas causas,quae sunt instrumenta ad redimendum, redemptionis esse non naturales quidem, sed morales, nemo lanarmentis ibit inficias . - Atque haec omnia ne uideamur e sensu nostro colligere, facile uos inuenietis apud D. Tho. 3 p.q 48 art. 6.et. q.

Quibus expositis, lacile ut opinor intelligi potest

quam longe a ueritate absint, uel qui dicunt sacramenta qualitates infusas essicere: nam per nominis ambiguitatem elapsi, a morali causa ad naturalem, uel quas naturalem declinauere: uel qui dicunt sacramenta esse causas per a cidens,uel dispositivas, uel signa etiam certa, qui si ad eandem normam, sanguinem Christi esse causam nostrae iustificationis exponerent, risu digni essent Catoniano. Nos uero theologica grauitate et dignitate seruata, cum concilio Floren. pronunciamus, nostra sacramenta, et continere gratiam, et eam suscipientibus digne conse re. Continere inquam non ut causa naturalis continet suum essectum, sed ut causa moralis. Crumena si quidem continere dicitur captiui redemptionem , quoniam pecuniam continet: et sacramenta, quae continent sanguinem Christi, continere dicuntur gratiam, et remissionem peccatorum, et sicut crumena pecuniam administrans, redemptionem conseri, ita sacramentum confert gratiam, pre-r cium

68쪽

DE SACRAMENTIS. D

elum sanguinis applicans, et haec ea illa sacramentorum virtus, quae adco multorum ingenia torsit . Virtus enim redemptionis in marsupio est, m. quo precium redemptionis.seruatur,et turtus sacramentorum sanguis Christi est, qui in sacram Entis adhibetur . Hi ne denique , postrema huius disputationis conclusio mani iii sima conficitur. Sacramenta uetera,nulla prorsus, causas futile Arariae atque salutis. Quae quidem priam una definita est in concilio Flo. per haec uerba. Novae legis septein sint lacramenta, quae multum disserunt a sacramentis antiquae legi&:. illa enim non causabant

gratiam, sed eam solum per passionem Christi, dandam

esse figurabant. Tum etiam Aposto. ad Gala. quarto, sacramenta uel xjs legis infirma uocat, et egena elementa. Si autem continerent precium sanguinis Christi, gratiamq; praestarent nominibus, egena utique et infirma minime dicerentur. Nec potest ab hoc Pauli testimonio excipi circuncisio ce qua praecipua erat cum Galatis controuersia, cuiusque causa, tota illius epitiola disputatio texitur. Praeterea, in epistola ad Romanos, Apostolus aperte docet, circuncisionem acceptam, non in iustitiae causam, sed

an signum, et accepit Abraham inquit Apostolus signaculum circuncisionis, signum iustitiae fidei. Unde et Ambrosius epistola ad Constantium. . quae est libri noni postrema, id ipsum ex eo probat, quod Gen seos. II. legitur. Circuncidetur in uobis omne mastulinum, ut sit in sona foederis inter me et uos, in signum, ait, non in causam .' Praeterea, acerdotium totum ueteris legis, aut ministriesusdem legis, non fuerunt causa remissionis peccatorum, ut Apostolus a d.Heb. s. cap. monstrat. Ad sacerdotium autem ueteris legis spectabat omnia lacramenta etiam circuncisionis administrare. Sacramenta ergo ueteris legis non erant causa gratiae ac remissionis: peccatorum . Praeterea, ut Aug. epist. I 9. ad Hieronymum ait: si lex nou austificabat, quanto magis illa, quae significationis gratia prae pia sunt, circuncilio, et caetexa quM rc uelationes gratiae latius innotescente, neccilla fuerat adoleri,iustis ca

69쪽

PARS V. RELECT.

Te neminem poterant. Adde huc Hiero. in commenta-xijs super epistolam ad Galat. in illud capitis. s. nec ei cuncisio aliquid ualet,nec praeputium, sed fidos . Circuncisio inquit, idcirco utilis suit ijs qui Iege uixerunt, non quia circuncisi erant, sed quia credita lunt illis eloquia

Dei,quae in opera uertentes, a se lute extranei non fuerunt. Circuncisio uero, tunc, ut cςtera quoque legis, ualuit, quando et benedictiones carnales,legem seruantibus spondebantur. H qc Hieronymus. Praeterea ut D. Thomasq. parte.q. 62. articu . 6. irrefragabiliter argumentatur. Si sacramenta ueteris legis erant

causa gratiae, aut id erat ratione sui,secluso merito Chri- si et hoc non nisi Christus gratis mortuus esset, quod Apostolus ad Galat. 2. collegit, uel erant causae uirtute pausionis Christi suturae, quod assirmari non potest. Nam causa essiciens siue instrumentalis, seu principalis semper praecedit effectum. Quare humanitas Christi, eiusque sanguis, priusquam in rerum natura essent, causae finales esse poterant, causae essicientes esse non poterant. Quamobrem sacramenta ueteris legis, salutem et gratiam in uirtute passionis Christi essicere non ualebant.

Q V INTA PARS. V ς g Mx postremam relectionis partem ,

nostra decurrat oratio primum est idemque praecipuum discrimen inter noua et uetera fa-cramenta: quod Concilium Florent. aperte es nit. in haec uerba. Novae legis septem sacramenta, multum a sacramentis differunt antiquae legis: illa enim non causabant gratiam, sed eam per passionem Christi dandam esse figurabant rhaec uerb nostra, et continent gratiam, et eam digne suscipientibus conserunt. Et concit. Trident. sessione septima de sacramentis in communi, can. secundo. Si quis dixerit, nouae legis sacramenta, a sacramentis antiquae legis non differre,nisi quia caeremoniae sunt aliae, et ali; ritus externi, anathema sit. Quod autem sit inter utraque

70쪽

DE SACRAMENTIS: 3

utraque sacramenta discrimen, declarat Trident. eonci. ca

Alterum est, quod noua conserunt gratiam aliquam adultis, sine merito operantium, sed ueteribus susceptis citra operantiu meritu,nulla adultis gratia conserebatur. Prior pars patet ex Cocii. Triden.sessione septima can. octauo. Si quis dixerit, nouae legis sacramenta opere operato non conserre gratiam, anathema sit. Usus etiam sacramentorum ueteris legis erat gratiar meritorius, si a charitate pro ficisceretur: si ergo sacramenta nouae legis non conferrent gratiam, nisi ratione usius meritorij, certe non plus essent causa gratiae, quam legis antiquae sacramenta. Item si solus usus sacramentorum nouae legis, esset gratiae meritorius, tunc per sacramenta eadem, non pluS applicaretur nobis sanguis Christi, quam per reliqua op ra charitatis: quod est erroneum. Nec in concilio Florentino, definirentur sacramenta nouae legis gratiam conserre, sicut alia opera charitatis. Esset enim ridicula definitio , nec in hoc differret a sacramentis ueteribus: esset

enim definitio falsa.

Posteriorem uero partem, uel ex eo tenere conuincimur , quod si circuncisio uel alia sacramenta ucteris legis conferrent aliquam gratiam citra meritum suscipietium , illa uere, causae gratiae et iustificationis existerent: quod paulo ante argumentis certissimis refellebamus. Ratio autem huius differentiae est: quia meritum Christi nobis communicatur per sacramenta noua. Vnde, praeter id, quod nos meremur suscipiendis sacramentis, aliqua nobis gratia datur ex merito Christi. At cum passio domini causa es et finalis sacramentorum ueteris legis non operabatur quicquam,nis per actionem intendentis illam: finis enim non nabet alium effectum praeter effectum agentis qui mouetur ad finem. Inde ergo si adultus circuncid batur , non maiorem gratiam accipiebat ex circuncisione, quam per actum fidei in Christum merebatur: ad Ro. 3.unus Dcus qui iustificat circuncisum ex fide, et praepu- cum per fidem . . E 1 Tertium

SEARCH

MENU NAVIGATION