장음표시 사용
51쪽
tius fidem a sacrificio affexens, sacrificium pro adultorum peccatis suisse neces raum, ut uidelicet actuali S culpa peculiari sacramento aboleretur, sed propter generale peccatum, erat etiam generale remedium , nempe fidei quaecunq, professio. Quam fidem interam appellari, Aug. auctor est, sacramentum inquit, fides eli. Ac pro hoc cum respondetur paruulum credere,qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, hactenus August. Eadem loquendi forma est, de spon .ca. cnm apud,et ca. tuae fraternitati,et 27.q 2 sufficiat ad matrimonium solus consensus, scilicet, quibuslibet signis expressus,distinguitur ergo ibi consensus non interior contra exteriorem, sed generaliter expressus contra expressum per uerba. Ad secundum eo dcm modo respondetur, fidem, hoc est,
professionem et sacramentum fidei saluare filios in lege
naturae: nun autem cum certa et definita sint sacramenta,nec arbitratu parentum per fidem pueri iustificentur , non admittimus in fide parentum Christianorum pueros seruari, sed in sacramento baptismi a Deo peculiariter initituto. Quamuis alia etiam sit huius ratio discriminis quemadmodum in fine huius disputationis explicabimus.
In tertio uero argumento, grauis error eorum est, qui
de sacramentis nil discerni posse credunt, nisi quod lacris literis laaditur: Multa enim uerbo tenus et in noua et in antiqua lege tradita sunt, quae scripto non fisere mandata , ut uberius alia forsitan relectione si uita suppetet declarabitur . Quod si in lege Mosaica et euangelica,quae literis ex ratae fuerunt,non est opus ad expressam omnia scripturam expendere, multo minus oportebit cum de lacramentis legis naturae disputatur, ubi traditiones diuinae scriptae non sunt, dogmata nostra in sacris haberi literis expressa, sed sati erit, si clarissimorum uirorum testimoni; sconfirmetur, aut certe magnis alioqui persuadeantur argumentis . Ac re uera nulla ratio patitur,ut diuina prouidentia ullo unquam tempore defuerit hominibus in necessariis ad
salutem. Non possent autem filiis paruulis remedia paren
52쪽
tes applicare, nisi per Dei reuelationem cognon issent, et paruulos originali peccato teneri, et aliquod remedium ad eos seruandos idoneum esse, quod licet scriptum non sit, non est tamen minus exploratum, quam si sitisset scriptum . Et cum scriptura exprimat ante Abraham fui si e religionem ac sacerdotium, ex consequenti tradit fuisse s cramenta, sine quibus nec religio, nec sacerdotium est. Cumq; etiam in lege naturae sacrificia pro peccatis fieret, ut Iob. I. c. dicitur, profecto negari non potest, quin in lege naturae fuerint aliqua sacramenta.
Ad postremum poterat facile dici non pertinere ad generalem rationem sacramenti ut sit signum institutum a Deo. Nee qui id affirmant, idoneo probant argumenco. At dico etiam antiqua omnia sacramenta ex Dei institutione suisse signacula, atq; figuras futurae redemptionis per Christum. Neq; enim humano ingenio,sed diuino placito , tam opposite omnia in figura contingebant illis, neq; homo usquam uitulos, et arietes cruenta manu in Dei cultum, et obsequium iugularet, nec Deum tentaret hirc rum placare sanguine, nisi Deo reuelante cognouisset, iusmodi animantium irrationalium sacriscia mysterium aliquod sacrum portendere, cuius ratio remittendis peccati, haberetur. Fateor tamen non suisse sacramentum subdefinitis rebus uerbisq; praescriptis in lege naturae a Deo traditum. Sed rerum sacranientalium definitio, ae deter minatio certa in ueteri lege incoepta, in euangelica perse cta, et consummata est, nisi sorte quis sentiat oblationem Melchisedech in pane, et uino ex diuina et reuelatione et
institutione fuisse. Qua peculiariter ex causa sacerdos Dei altissimi fuerit inter reliquos appellatus. Cui equidem opinationi non admodum refragarer, si Anactetus Papasioli sui 1Iet aduersus in epistola de ordinatione episcoporum: ubi initiu, inquit, sacerdotii Aaron fuit, licet Melchisedech prior obtulerit saerificium, et post hunc Abraham Isaac, et Iacob, sed ij spotanca uoluntate,nsi sacerdotali autoritate icta fecerunt: caeterii Aaron primus iubente Dia ouictimas obtulit: hactenus Anactetus. Huic igit fine terti qmlectionis parti cum dederimus,la pergamus ad reliquas.
53쪽
V 4 R i 0 itaq, loco uertebatur in quaestionem,
an sacramenta uetera fuerint causae gratiar a
que fallitis,an potitis ea sola, quae in noua lege sunt a Christo saluatore instituta, et quidem suadetur in primis, nulla sacramenta polle salutem spiritualem essicere . Quia res corporea non potest esse caulaessiciens charitatis et gratiae, cum sint qualitates supernaturales a solo Deo in suis atq; creat ,et consequenter quia nullum corpus potest in animum hominis agere, nisi prius agat in eiusdem hominis corpus,sed sacramenta non oportet quicquam in humanum corpus operentur, ut patet de absolutione sacramentali surdo collata, talis igitur absolutio nil producit in anima.
Confirmatur rursum quoniam aliqua sacramenta e rum, etiam quae uel maxime causa gratiar diccrentur , non
immediate contingunt hominem, quem iustificant tergo uel immediate producunt gratiam ubi non sunt scilicet in anima,uel aliquam qualitatem essiciunt aere medio, quorum utrumq, uidetur esse absurdissimum. Praeterea, si aliqua sacramenta gratiam emcerent, ministri quoq; talium facramentorum gratiae causa essent, ac uero peccata remitterent. Quod tamen Hieronymus in quartum caput Esaiae refellit. Ubi adducens illud Matth. . Ego baptizo vos aqua,&e. Ex quo,inquit, discimus quod homo tantum aquam tribuat, Deus autem spiritum sanctum , quo et sordes abluuntur, et sanguinis peccata pumgantur : et super Matth. c. I 6 comparans sacerdotes nouae
legis sacerdotibus ueteris subiicit. Quomodo ibi leprosum sacerdos mundum, uel immundum facit: sic et hic al- Iigat, uel soluit episcopus aut presbyter, at sacerdos uelux
non eratcausa leprosum essicienter emundans: ergo neq, sacerdos legis nouae uere peccata remittit.
Item Aug. I s. de Trinitate. c. 26. Nullus discipulorum Christi,ait,dat spiritum sanctum, orabant quippe ut ueniret in eos, quibus manus imponebant.Et lib. 83. quaestionum s
54쪽
num, quaest. s 3. asserit quaedam Deum facere per se ipsum sine media causa, ut illuminare animas. At si minister esset causa gratiae, per eum Dominus animas illuminaret: et Ambrosus lib. io. epistolarum, epist. 84. ad Demetriadem, &c. Aliud est, inquit,quod inuisibiliter agitur, aliud quod uisibiliter celebratur. Nec idem est in sacramentosorma quod uirtus. Nam forma eum humani ministerii adhibetur obsequio,uirtus autem per diuini operis praestatur effectum. Ad cuius utiq; potentiam referendum est, quod dum homo exterior abluitur, mutatur interior. Eandem sententiam apertioribus etiam uerbis expressitCγprianus in sermone de baptismo Christi, et manifest
tio. Trini. At vero eontra suadetur, omnia cuiusq; legis sacramenta causas suisse gratiae atq; salutis. Primum quia omnia saeramenta sunt signa sanctificationis practica , et effectiva quemadmodum a principio constituimus, &e. Praeterea, Iob. t. Sanctificabat Iob filios suos,offerens holocausta per singulos. Et Levi. I 6. Dicitur sacerdotem aspersione sanguinis expiare praeuaricationes, et peccata filiorum Israel. Praeterea Aug. super Psal. 7. adducens illud I. Cor. Io. Sed non in pluribus eorum bene placitum est Deo,sic ait,
et cum essent communia omnia sacramenta, non communis erat omnibus gratia, quae sacramentorum uirtus est, sic et nunc omnibus baptizatis commune lauacrum regenerationis, sed ipsa gratia non communis est omnibus: et
glo. ordi. in illud eiusdem eapitis decimi: Omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari, id est, per uisa illa signa purgati,uel signum baptismi acceperunt, quod credentibus idem ualuit. In nube baptizati sunt, quia peream mundati ab ignorantia Dei, et praeparati ad accipiendam
legem. Praeterea Greg. 4. lib. mora. c. g. refertq; de consecr. d.
q. c. quod apud nos ualet aqua bapti simi, &c. ut supra. Tum etiam sic argumentor, paruulis sine merito cuiuia quam Operantis conserebatur gratia, cramento suscepto, go, Sc. Consequentia uidetur esse nota quoniam id uo
55쪽
eamus causam, qua applicata sequitur effectus, edm ergo puer,uel citcuneisus in lege Moysi, uel suscipiens aliquod sacramentum in lege naturu eo ipso a peccatis iustificarentur, consequens fit eiusmodi sacramenta causas suisse iustificationis, et gratiar. At de circuncisione quidcm aperium est testimonium Bedar super Lucae secundum caput, idem salutiferar curationis auxilium circuncisio in lege , contra originalis peccati uulnus agebat, quod bapti simus agere reuelatae gratiae tempore consueuit. Aug. etiam citari solet in hoc li. 2. de nuptijs et concupiscentia. c. I I .et habetur de consec. d. . c. ex quo instituta est circuncisio in populo Dei, ad purgationem ualebat magnis et paruulis, originalis ueterisque peccati,sicut baptismus ex illo ualere coepit ad inuocationem hominis,ex quo institutus est. Er. .li. contra Donatist. c. 24. Cur inquit, Abraham praeceptum est, ut omnem deinceps infantem masculum octauo die circuncideret, qui non poterat corde credere ut ei deputaretur ad iustitiam, nisi quia et ipsum per se ipsum s
Denique in cap Maiores,extra de baptismo,distinguens Innoc. a circuncisione baptismum, quod aperit ianuam regni c lorum, quam circunciso non aperiebat, asserit, quod sicut per baptismum,ita per circuncisionem originale peccatum remittebatur. At praepositio per causam significat, qua mediante res essicitur, ut ubi saluos nos secit per lauacrum regenerationis. In contrarium ess Aug. super Psal. tract. 3. ubi ait : sacramenta nouae legis dare salutem, ueteris autem promittere saluatorem. Sed et Samaritanus noster olco uinoque, ac denarijs duobus superadditis s nauit uulneratum, quem nec sacerdos Aaron nec Leuita
Moyses, siue per sacramenta, siue per legem sanare po
In hae explicanda quaestione, quae inter omnes dinaci lima est, omnes ego neruos intendere debeo, ut magnatum breuitate, tum ueritate in absolutas quasdam conclusiones totius rei summa redigatur. Qua propter u OS Oro, ut differenti mihi diligenter animos aduertatis. Prima igitur conclusio est, quam a ratholicis non arbi- ω tror
56쪽
tror aut debere, aut 99sse negari. Sacramenta noua legis sunt cause gratiae, et uere se lu
Cyprianus hanc habet in sermone de baptismo Christi
et manifestatione Trinitatis inquiens. Ueniebat Christus
ad baptismum non egens lauachro in quo peccatum non erat, sed ut taeramento perennis daretur autoritas,et tam ti uirtutem operis nulla personarum acceptio commendaret . Quoniam remissio peccatorum siue per baptismum, siue per glia secramenta donetur, proprie spiritus sancti est, et ipsi soli huius essicientiae priuilegi in manet. Uer horum solennitas, et sacri inuocatio nominis uisibile celebrant lacramentum, rem uerbipsam spiritus sanctus se mat et essicit, et consecrationis uisibilibus inuisibiliter manum totius bonitatis autor apponit, et plenitudinem gratiae unctionis diuinae pinguedo sanctificationibus ossicialibus infundit, et rem sacramenti conssimit et perficit. Item in sermone de unctione chrismatis. Hodie, inquit, in ecclesia ad populum acquisitionis sanctificandum sacrum chrisma conficitur, in quo mixtum oleo balsamum regiae, et sacerdotalis gloriar exprimit unitatem. Et infra. Non haec medendis corporibus est unctio insti uta, quia sanctificatis elementis iam non propria natura praebet enfectum, sed uirtus diuina potentius operatur, sed adest ueritas signo,et spiritus secramento, ut et ipsis rerum ericienti js gratiae dignitas pateat, et interiori homini quanta et his aletur autoritas dea formi conuersatione, et coelestibus moribus innotescat,et insta. Ex huius unctionis beneficio et sepientia nobis et intellectus diuinitus datur,consilium caelitus i liabitur, scientia et pietas et timor inspirationibus se pernis infunditur. Hoc oleo uncti cum spiritualibus nequiti js colluctamur, nec foetoribus spurijs imbui possumus,qui balsami spiritalis odore fragramus. Gregorius quoq; Nazian Zenus oratione. 3. in sanctum lauacrum, generatio ex baptismate passionum est solutiva, omnes sordes abscindens atq; ad supernam uitam perducens, et infra dicit quod in baptismate tanquam in unda
peccata pariter sepeliantur. Et postea ipsa baptismatis,
57쪽
inquit, gratia, ac uis unius cuiusque peccati continet purgationem, et omnimodam foeditatum, et inquinationum reiectionem, quae prauitate ingressae sunt. Proinde cum duplices simus, ex anima dico et corpore,et ita duplex est purgatio per aquam, inquam,et spiritui et haec quidem uisibiliter, ae eorporaliter suscipitur, at illa incorporaliter
et inuisibiliter eon comitatur.' Chrysost. praeterea Homi. et s. in Ioann. Ex quo autem, inquit, Iordanis alueum ingressiis est Christus non amplius reptilia animarum uiuentium,sed animas rationales, et spirituales aqua producit. Et Homil. 3 s. in eundem. Futurum erat baptisma plenum maximae potestatis,et gratiae, purgaturum peccata, pro mortuo uiuum assecturum , et infra . In nobis non simplex aqua operatur, sed cum spiritus gratiam accidit,omnia abluit peccata,et infra. Per aquam piscinae, ait, morbos corporis sanari,ut Deilios homines crederent per aquam animae morbos curari posse: et Homit de resurrectione circa finem,cum multis exemplis resurrectionem per uim supernaturalem futuram esse demonstrasset, subdit, uerum nee tu gratiae spiritus factus es expers. Et num multa sunt donationis illius symbola ,
atque his, quae enumerata multo maiora, et magis adnitiaranda. Non enim aequale est corpus mortuum,et animam
a peccatis occisiam ab interitu liberare, quod per baptis. mum fit, et statim corpus etiam et sanguis mysticus non
mit absque spiritus gratia, nec sacerdotes habuissemus, nee has ordinationes sine tali uisitatione fieri possibiale, &c. Cyrillus Ii. h. in Ioann. e et . Spiritum,qui ex Deo procedit, per baptismum acquirimus, quo in pristinam puruchritudinem resormati, et ad nouam uitam renati a Deo in filios adoptamur, et in fine. Quemadmodum enim uiribus ignis intensius aqua calefacta,no aliter quam ignis urit,sie spiritus sancti operatione ad diuinam aquae reformantur uirtutem, qua baptizati corpus abstergunt. Ambrosius item lib. I. de sacramentis. e. s . de baptismo
loquens, de consec. d. .e. per aquam. Non aqua omnis ca
nat, inquit, sed aqua sanat, quae habet gratiam Christi. Ee
58쪽
1i . . eap. 2 de eucharistiae sacramento. Deposuisti peccatorum senectutem, sumpsisti gratiae ivuentutem: hoc praesti terunt tibi sacramenta coelestia. Et li. 6.c. I. In similitudinem quidem accipis sacramentum, sed uerae naturae gratiam uirtutemq; consequeris. Et infra. Tu quia accipis
panem divinae eius substantiae in illo participaris alimento. Et in lib. de ijs qui myste. initiantur e 9. His igitur sacramentis pastit echlesiam suam Christus, quibus animae
firmatur substantia . Augustinus insuperiis.lib contra Faustum. c. I 6. de uisibili sacramentorum administrarione loquens: Haec omnia , inquit, fiunt et transeunt, fanant et transeunt, uirtus tamen quae per ista operatur, iugiter manet,et donum spirituale, quod per ista insinuatur, aeternum est. Et tractatu. 8 o. in Ioannem, unde ista tanta uirtus aquae,
ut corpus tangat, et cor abluat. I . q. I .c. detrahe.
Beda etiam ait, quod Dominus tactu suae mundissimae carnis uim regeneratiuam contulit aquis. Quam eandem sententia Gratianus Chrysostomo tribuit de consecrat.distin . quarta capit. nunquam. Eandem habes apii d August.
sermone primo de Epiphania . Sed in Concilio Florentino, sub Eugen. quarto in decreto super unione armenorum manifeste definitur in hete verba. Novae legis septem sunt sacramental, quae et continent gratiam,et eam digne suseipientibus conserunt.. Hanc eandem sententiam Concilium Tridentinum modo probauit sessione septima de sacramentis in communi, canone. Cuius uerba eiusmodi sunt. Si quis dixerit sacramenta nouae legis non continere gratiam, quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus Obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiar, uel iustitiae, anathema sit.
Ex sacris literis Aug.adducit illud Ioan.tertio,nisi quis
renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, &c. Non, ait, ex parentum fide, aut offerentium, uel ministrantium, sed ex
aqua et spiritu sancto. Aqua igitur regenerat hominem in Christo ex uno Adam generatum. Hactenus Augustinus.
59쪽
Secundum testimonium citat idem ex quinto capitu. Epistolae ad Ephesi. Christus dilexit ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo. Quidquid ergo inseri Augustinus
ab hominibus quaruncunque culparum contrahitur, propter ipsium lauacrum dimittitur. - Tertium refert idem August. ex prima epistola Petri capit. tertio. Salvos vos facit baptista a non carnis depositio sordiu, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum. Quartum, quo triumphat Ambrosius,habetur Ioannis sexto Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me uiuens pater, et ego uiuo propter patrem et qui manducat me, et ipse uiuet propter me. Ego sum panis uiuus. Unde concilium Ephesinum colligit, quod in sacramento aecipimus non communem carnem, sed uere uiuificatricem.
qua et sanctificamur participes sancti corporis et preciosi sanguinis effecti. Quintum de eodem eucharistiae sacramento habet prioris ad Corinth. decimo. Unus panis, unum corpus multi sumus. Omnes quidem de uno pane participamus. Vbi particula, quidem, loco Graecae particulae, γαρ , causam sine dubio reddit sententiae antecedentis . Quare participatio sacramenti eucharistiae ecclesiasticae unitatis cauta est,atque adeo charitatis et gratiar, sine qua unitas ecclesiae non constat.
Sextum testimonium de poenitentiae sacramento Domini est apud Ioan .c. 2 o. Quorum remiseritis peccata,remittentur eis. Quod si remissio peccatorum per gratiam est, et sacerdotes possunt peccata remittere, gratiam quoque iubministrare queunt administratis sacramentis. Huc adde Martini quinti definitionem in Concilio Costanti. sest 4s . pronuntiantis quod sacerdos uerd absoluit Ministri ergo cacramentorum nouae legis uere conferunt gratiam sine qua nullus peccator esse potest absolutus. Et confirmatur, quia uel qui baptizat abluit proprie,ac uere
maculam anima uel non abluit. Si abluit,conficitur quod
60쪽
molimur, sin autem non abluit, forma igitur baptismi falsa est, qua significatur non ablutio corporis mOdd, uerum etiam animae, ut facile ex Concilio Mileuitano ca. secundo colligitur. Inde enim patres argumentantur, paruulos originale peccatum atque animi maculam habere, quoniam al: as serma baptismi falsa efficeretur, cum paruuli baptizantur, scilicet, in ablutionem spiritalem , ac proinde in remissionem peccatorum. Sacramenta igitur nouae legis gratiam et iustitiam animae conserre his prosectb argumentis adeo irrefragabiliter ostenditur , ut negare id uel haeresis, uel proximum haeresi sit. Quamobrem in conclusionem hanc primam scholastici autores uniuersi conueniunt. Sed enim quem in modum sacramenta nouae t gis sint cauta gratiae, id tantum abest, ut explicent, ut Otiam opinionum uarietate confundant. Res quippe nulla est,de qua tantopere non solum indocti, sed etiam docti
Nam quidam asserunt, saeramenta e Te causas dispositi
uas gratiae ex eo quod producunt characterem, uel ornatum nescio quem, uidelicet qualitates interius disponentes. Nam sacramenta gratiam ipsam efficere, iudicant impossibile ἐAli j amrmant sacramenta esse quidem eausas dispositionis, sed extrinsecus appositas, ut anulum, aut sigillum regium, quibus ostensis, atque exhibitis, id nobis praestatur quod ex regis beneficio quaerimus. opinantur alii sacramenta non esse causas per se gratiar, sed per accidens, siue quibus uidelicet affectus non sequitur, quae tamen nihil uere agant atque producant. Sunt contra, qui existiment sacramenta uirtute supernaturali recepta, ipsam etiam qualitatem, quae gratia est, attingere, instrumenta lique actione facere. Ac demum alij, qui propius accedunt ad ueram rei huius intelligentiam, sacramenta censent causas esse gratiar ueluti motivas diuinae uoluntatis. Sunt enim ratio propter quam Deus gratiam consert ut quia puer baptizatus est,Deus illum saluat. Quia est confirmatus, datur ci spirituale robur. Quorum opiniones cum tam uariae sint,