F.Melchioris Cani, Ordinis Praedicatorum sacrae theologiae professoris ... Relectiones duae, vna de sacramentis in genere, altera de sacramento poenitentiae

발행: 1580년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

- Tertium discrimen est, quod sacramenta nouae legis eonserunt gratiam atritis: sacramenta uero regia antiquς, is a non contritis accipiebantur, nihil c Eic in bant. Prior . pars suadetur: tum quia conferre, id insinuat, dare se ilicet

. quod non habebas: ostensum est autem nobis pratumi conferri per nouae legis sacramenta. Tum etiam , quia alias sacramenta noua non est ent gratiae cauIae, sed augmenti eiusdem gratiae. Praeterea Ioan. 3. Nisi quis renatus fuer: t ex aqua , praestat ergo baptismus uitam spiritualem etiam Illi qui antea non habebat. Et ad Ephe quinto . Mundans eam l uacro aquae,et ad Titu. 3. Salii os nos fecit per lauacrum regenerationis, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos.

Item Leo Papa ψ epistola. s6. ad septimum, decernit , paruulis per baptismum remitti originale, adultis et origin

te et actuale. Et Ioan. 2 o. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis: ergo per sacramentum absolutionis p test remitti mortale peecatum', etiam quod alias non erataeemissum . Nam si effectus baptismi et absolutionis non

est remittere culpam mortalem Ied poenam:ergo non conserunt haec sacramenta gratiam, si quidem enectus proprius eorum, hoc est, remissio poenae, sine gratia conse ii potest, et ratio huius est, quam saepe resumpsimus, quod . meritum Christi applicatur nobis per sacramenta noua . . Quare sine nostro proprio merito, per meritum Christi applicatum iustificabimur. Hinc uero posterior pars confirmatur. Quia enim in sacramentis ueteris legis non erat aliud meritum nisi si dei, ex fide quippe erat tota iustitia , idcirco sicut non dabatur plus gratiar, quam fides merer tur: ita nec gratia conserebatur nisi habenti dispositionem. Quae alioqui ipsa per se esset idonea ad remissionem pe catorum: quam dispositionem, contritionem appellamus. Quartum discrimen , quod per sacramentum baptismi remittitur tota poena, et per alia sacramenta nouae legis aliqua saltem pars poenae, sine merito proprio, ratione ipsius saeramenti, sed per sacramenta ueteris legis, poena peccatis debita non remittebatur,nisi pro quantitate fidei, et meriti accipiemus illa sacramenta. Huius uero diste-

Tentiae

72쪽

DE IACRAMENTIS. 3s

rentiae eadem quoque ratio est, applicatur enim nobis fati,factio Christi per baptismum ad poenae remissionem sed per circuncisionem, non applicabatur nisi propria circuneisi satisfactio, et meritum . Et hinc etiam sumitur argumentum pro tertio discrimine. Nam quemadmodum ex eo quod applicatur nobis satisfactio Christi per baptismu, remittitur poena citra nostrum opus : ita ex eo quod applicatur nobis meritum Christi, remittitur culpa non ponentibus obicem. Quintum discrimen, satramentum nouae legis aqv cunque etiam infideli conficiatur et administretur, iustificat et sacramentum uero antiquum, siue naturae. siue scripturae non iustificabat paruulos, nisi a fideli administraretur, uerbi gratia, Fili j Ismael non iustificabantur quamuis parentes circunciderent eos ad imitationem Abraham, et ideo paruuli dicebantur saluari in fide parentum misi enim exterius sacramentum , sed protestatio fidei interioris in

saluatorem, non remittebatur peccatum paruulo. Cuius rei argumentum est : quia uetera lacramenta remittebant paruulis originale ex pacto misericordiar diuinae , non ex iustitia. Pactum autem et conuentio erat, ut sacramentis protestantibus fidem saluatoris,homines saluarentur. Signum enim accepit Abraham circuncisionis, signaculum iustitiae fidei, ad Roma. . et Gen. II. Circuncidetur in uobis omne masculinum ut sit in signum foederis inter me et uos . At sacramenta nouae legis conserunt gratiam ex

iustitia et merito Christi. Unde etiam si paganus sit, qui

bapti Zat, dummodo applicet meritum Christi, conficiens uerum secramentum, siue credat, siue non credat, iustificat suscipientem, et propterea uocat Apollo ius sacramenta uetera , infirma etie gena elementa: quia ratione sui nihil emiebant. sed solum ratione fidei uel propriar,uel alienara qua proficiscebantur. Nec id uacat in presentia discutere, an parentes mi inistrantes sacramenta paruulis, opo teret esse in gratia, ut pueri iustificarentur. An satis esset protestatio fidei quam liber mortuae. Vtraque o nim pars. svos habet asteriores. Sed illa tamen, ut pia magis, Ita

quoque probabilior est, quae tenet io fide parent um salia

73쪽

PARS V. RELECT.

vari paruulos, siue illa fides uiua esset, seu e set mortua . Sextum discrimen, quod sacramentorum nouae legis Christus dominus sitit autor proximus et immediatus, at sacramenta uetera per angelos et Moysen mediatores a Deo sunt condita. Atque illud quidem in Conei. Triden.sess. 7. de sacramentis in communi cano I. definitur his Derbis. Si quis dixerit sacramenta nouae legis non suisse omnia a Iesu Christo domino nostro instituta, anathema sit. Et videtur suaderi ex eo quod Ioan . I. dicitur. Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Sacramenta igitur antiquae legis umbrae, scilicet, et figurae gratiae, et ueritatis per Christum efficiendae a Moyse sunt instituta rat sacramenta gratiae et ueritatis ab eo sunt condita, per quem gratia et ueritas sacta est.

Item prima ad Corin. primo. Nunquid Paulus pro uobis crucifixus est Aut in nomine Pauli baptizati estis Vbi beatus Apostolus ex eo cogit non alterius, quam Christi nomine, et autoritate baptismum conferri posse , quod sola mors Christi, quae per sacramentum applicatur, idonea esse potuit ad remissionem peccatorum. Atqui ex eonsequenti solius Christi erat baptismum condere, cui vim sui sanguinis applicaret. Sic enim explicatur Ioeus a Cypriano sermone, quem paulo ante citauimus. Proprie omnipotentia Dei sibi retinci hune essectum, scilicet,

remissionis peccatorum . Nec enim Paulus pro nobis erucifixus est, aut nos gloriamur in Paulo,sed in cruce domini,cuius uirtus omnia peragit sacramenta: sine quo signo

nulla eonsecratio meretur effectum .

Idem quoque Agust. tracta. s. in Ioannem . Potuit autem Dominus noster Iesus Christus, si uellet, dare potestatem alicui seruo suo,ut daret baptismum suum tanquam uice sua,et transferret a se baptizandi potestatem,et costitueret in aliquo seruo suo, et tantam uim daret baptismo transato in seruum, quantam uim haberet baptismus datus a Domino. Hoc noluit,ideo ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptiZat os agnoscerent. Noluit ergo seruum ponere spem in seruo. Ideoque clamabat Apostolus,

74쪽

DE SACRAMENTIS: 36

esim uideret homines uolentes ponere spem in seipso. Nunquid Paulus pro vobis erucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis Item, priori ad Corin. 4. Sic nos existimet homo, ut ministros Det,et dispensatores mysteriorum eius: non conditores, inquit, sed dispensatores . Praeterea, D. Ambro.lib. de sacramentis eap.4. Autor saeramentorum, ait, quis est nisi Dominus Iesus 3 de coelo

ista sacramenta uenerunt.

Cyprianus etiam, sermone de ablutione pedum, quantum equidem intelligo,idem tradit, summum ipsum face dotem Christum suorum sacramentorum fuisse institui

rem, et autorem .

Praeterea quia alias posset eeclesia sacramenta, quae instituisset abolere, aliaque rurim inducere . Atque ex consequenti Christianam religionem, quae sacramentis maxime constat, in uertere atque innovare.

Praeterea, haereticus est, qui de sacramentis nouae legis aliter sentit, quam Romana tenet ecclesia. ut cap. ad abolendam, extra dehaereticis dicitur, sed nisi essent ex reus Iatione tradita a Christo non esset haeresis ea negare. Cum fides circa ea sola uersetur, quae ex Christi traditione Apostolis aecepta,ad nos usque peruenerunt. At re vera quod Mniuersa tenet tenuitque semper ecclesia, nee conciliis institutum est, non nisi ad eas traditiones pertinere potest, quas ex diuina reuelatione uerbo tenus ab Apostolis a cepimus, ita ait Agustinus. 4. lib. de baptismo eap. 24. maxime eum sacramenta nouae legis gratiam conferant,

quam sicut gloriam conserre, solius Domini est, et Christi sui, qui precium sui sanguinis, quibus maluit signis a

plicuit . Sed sacramenta uetera, quoniam signa uacua mant, per homines medios institui commode potuere. Vltimum discrimen est , quod sacramenta nostra aps Hunt ianuam regni coelorum: quam aperire uetera nequi- Derunt. Quod eleganter tradit Innocentius capit. maioris, extra de baptis. Nam ut Apostolus doeet ad Heb. V. nondum erat 'propalata sanctorum uia, quousq; sacerdos

Iu istus ingressus est uiam novam, et introiuit semel in

75쪽

Quia igitur agnus occisus dignus est habitus,qui aperiaret librum et solueret septem signacula eius: quoniam redemit nos Deo in sanguine suo, secitq; nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Apocals Sanguis autem communicatur nobis per sacramenta noua. non item per uetera conficitur utique, fatramenta haec nostra quod illa minime faciebant) regnum nobis aperire coelorum. Argumenta uero, quibus priori loco suadere nitebamur eiusmodi effecta,quae sacramentis nouae legis tribuuntur, a nulla re corporea proficisci, ostendimus retro esse

Manissima: interest enim nihil ad praesentem disputationem, an sacramenta illam qualitatem essiciant. Quod si interesset id a theologo disputari, facillime soluitur. Nam solus Deus producit illam qualitatem, si de productione

loquamur,ad modum agentis naturalis. Sed si de eadem qualitate, quatenus gratos nos reddit Deo, sermonem facimus sic enim ad mores,et morales causas comparantur habet praeter Deum causa; instrumentales, humanitatem Christi,sanguinem, saeramenta, sacramen torum que ministrum Nam quod sancti negant, sacerdotes dare spiritum sanctum, habet intelligi per autoritatem, non per ministerium, de consecrat. dis f. aliud est,et. cap. commodo. II-lud uero Hieronymi Matth. r6. contra illos sacerdotes dicitur, qui pro suo arbitratu , potestatem soluendi, ligaridique sibi arrogabant. Cum tamen clauis scientiae, clauem potentiae debeat antecedere. Ambrosius uero asserit nullam causam mediam effectum iustificationis attingere : quoniam gratia a solo Deo produci potest, qui solus dat gratiam et gloriam . Ad primum autem eorum, quae obiiciebantur,ut omnia sacramenta sanctificationis et gratiar esse causae probarCH-tur: Respondeo , non opus esse sacramentum quodcunq; sic esse practicum signum , ut uere essiciat sancti talem et sed sat est, ut practica a nobis nuncupentur, quod Deus in iIIorum signorum applicatione, usuq; sanctificet, id enim commune est omnibus sacramentis. Vel distinguenda

est duplex sanctitas, altera legalis,altera spiritualis:utriusta qua

76쪽

que enim Aposto. ad Hebr.9. meminit. Omnia igitur Caeramenta efficiunt aliquam sanctitatem, et munditiam, uel legalem, ut uetera : uel spiritualem, ut noua. Vt. I 2. q. Ioῖ. art. 2. Et eadem facilitate reliqua dilues, praeter Augustini testimonium ex libro secundo, de nupti et concia. Quod sine dubio pro nobis lacit, si fide, qua oportet, referatur. Legit autem Erasmus, nec aliter commode potest, in hunc modum , ex quo instituta est circuncisio in populo Dei, quae erat tunc signaculum iustitiae fidei, ad signiscationem purgationis, ualebat magnis,et paruulis originalis ueterisque peccati. Quod si Beda, aut quisquam etiam alius dixerit, circuncisionem, eandem peccati curationem praestitisse, quam baptismus , id sane interpretandum est, sensusque potius sequendus quam uerba ' quae nos plura quam erat in uoto fecimus: sed non plura fortassis quet mopus erat, ad argumenti uarii, atque perplexi expositionem . Quo quidem explicando, non usque adeo sumus arrogantes, ut ne uereamur ex his, quae tam multa diximus. quaedam ut falsa reprehendi forsitan iure posse. Alia uera licet, pro rei tamen ipsius, uestraque omnium dignitate tractari potuisse, tum accuratius, tum elegantius. At concedendum nonnihil occupationibus erratisq; nostris interim conuiuendum, ut uestra humanitate studia nostra subleuata recreentur. Quae uidelicet omnia uestris obsequi js addiximus, discipulorum nostrorum commoditatibus adiudicauimus : seruatoris Iesu Christi gloriae, atq; honori consecrauimus in secula sempiterna Dixi.

Deo gratias.

78쪽

De poenitentia.

79쪽

PRIOR CONCLUSIO.

Poenitentiam insula uirtutis actum, ijs qui mortaliter peccauerunt, semper fuisse necessariam, non ad salutem modo, sed ex praecepto quoque peculiari.

POSTERIOR CONCLU SIO.

Poenitentiae uero sacramentum, peccatoribus post baptismum ad ui

tam aeternam consequendam, ne

cessarium esse. Quo fieri, ut et mortalia peccata omnia sacerdotibus confiteri, & ad eorum arbitrium satisfacere, diuino iure te

neamur.

80쪽

ΤΗEMA RE LECTIONIS,

NISI POENITENTIAM

omnes peribitis. Luc. 13. C.

OCUM hodierna mihi disputatione tractandum, uiri grauissimi, qui de summa faeie quod aiunt spectauerit apertiorem fortasse existimabit, quam ut nostram explicando diligentiam desideret, aut laborem . Qui uero introspicere curiosius uelit,comperiet sane , multas in profundo ueritates delitescere, plusque habere in recessu, quam in fronte promittit. Nisi poenitentiams inquit apud Lucam dominus habueritis, omnes perihi-tis . Qui quidem locus, quaestionem licet simplicem continere uideatur, multiplicem tamen differendi materiam subministrat. Nam cum duplex in poenitentiae nomine significatio sit,et uirtutis et sacramenti, mox animaduerti tur disputationem meam in duas esse partes diuidendam: quarum altera uersetur circa poenitentiae uirtutem, altera circa poenitentiae secramentum . Haec enim tractandi λοma , atque partitio, a magistro sententiarum dist. I . priamum accepta, uniuersis deinde theologis usurpata est. Cumq; de utroq; partitionis membro infinitas propem dum quaestiones auctores scholastici persequantur : at go, sex mihi prxcipuas ex intimis huius loci uisceribus eruendas putaui: quibus omnino expositis,nihil esse uideo, quod amplius ad thematis intelligentiam, desideretur. Ac principio statim, controuersia illa uen et in medium , quae fundamentum est caeterarum. An poenitentia sit dolor de peccatis, qua ratione contra Deum fuere commi si ad Euestigio sequetur altera: Sit ne poenitentia uirtus. Sti cedet tuo ordine, tertia. An sine poenitentiae uirtute sa ius pec-

SEARCH

MENU NAVIGATION