D. Francisci Toleti, Societatis Iesu, ... Commentaria vnà cum quaestionibus in duos libros Aristotelis De generatione, & corruptione

발행: 1596년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

In Lib. II de Gener .ec Corrupti

duas habet qualitates : non ergo illa mix-

& magnum stigus,quam hyeme. Frigiditas tamen haec accidentalis est :& sorian id uoluit Seneca . dum dixit aerem esse nigidum. Ad decimum patet solutio : aer enim ob tenuitatem, ac raritatem iacile p. stibilis est ab aliis extrinsecis: id tamen non impedit secundum naturam suam tales habere qualitates proprias. Satis de qu silio. ne ista.

Qv AESTIO VI.

An elementa habeant νtramqNe qum litatem in summo. SIngula elementa in sua naturali dispo

sitione constituta binas habere qualitates certum est: an vero utramq; in summo gradu, aeque R intensam habeant. dubium eis, uidelicet, an ignis sit tam siccus, quam calidus , & aer tam calidus, quam

humidus;& sic de reliquis elementis: non enim in hoc omnes Philosophi couentur, sed in tres diuisi sunt sententias. , semen. Ea enim quaedam sententia quorundam Neoterico iv,inter quos sunt Achillinus lib. a.de elementis,& Niphus in prς senti, qui aifirmant elementa habere utramque qualitatem in summa gladii ,

sequentes Averro em 3. Coeli. coni. 67. ubi dicit, ignem esse calidum S siccum in summo. Ratio autem horum potissima est i quia si in clemento una qualitas ma- Ratio pti neret extra summum , esset remissa r at Dis. non potest esse remissa nisi admixtione suae contrariae, tres igitur qualitates inessent uni elemcnto , ut igni calor, siccitas remissa, & humiditas remittens: hoc au- . tem uidetur contra elementi puri natu-

Nota I. Nota a. Secundas semen. curq; elemcto in sunt tres qualita

I. Ratio.

Altera sententia est aliorum,& communis, et in elemento una sit remi illa qualita,. i. non in summo gradu. Tamen illi divisi sunt: iuidam enim dicunt manere remissam usq; mixtione contrarii, & hoc sequitur Arier. Saxo. q. a. sc alii, tu itque

Persuadent sibi hoe ex una parte, quia Arist.tex. 2 . unam qualitate tribuit cuiq;

elemento magis quam alteram : ex altera vero parte, quia unum clementum tantutionem habet contraria.

Tettia sententia eii Musilli,q.6.S 4.3c a. semen. Iacobi Follivi tract. de intensione , partex.& Buridani, ac Nominalium communis quod elementa habeat in sua dii positione naturali una in qualitatem in summo, alteram extra summum, tamen est mixta cum contraria, a qua remittitur , itaque qualitas minus intensa tantum habit de contraria , quantum deest illi usque ad suum summum gradum : ut si siccitas in igne est ut quinque, habet humiditatem ut tria: stippo sto,quod summa latitudo sie-

euatis sit ut octo.

Dicunt tamen, quod talis qualitas remissa semper est plus intensa , quam in dietauut ignis habet de siccitate plus m

dietate.

Ex quo colligitur secundum hane opiis

nionem, quod cuiq; elemento tres insunt qualitates. una sumine intenta, altera minus intensa, altera remissa, remittensque minus intensa.

Rationes huius opinionis ab ipsis non

alia: adducuntur,quam ha . Contrarium non remittitur nisi ex mixtione contrarii, sed in elementis sunt contraria remissa ; ergo sunt etiam contraria remittentia . Maior potest probari ex Aristo t. s. Phvsic. texi Ist. & a. Coeli. text. 37. ubi id

docet.

Sit secundum argumentum, qium pro a. Ratio. bo , quod si una est minus intensa , quod ibi sit contraria , aliter enim sequeretur, quod alteratio esset in instanti, quod est impossibile in alterationibus secundum primas qualitates. Sequela probatur. Sit ignis siccus, ut sex; applicetur ei siccum ut octo e tunc ignis poterit exsiccari ab illo , cum sit minus siccus. Probo . Aut quod alteretur in instanti, ibi nulla est resistentia in igne, ut exsiccetur : ergo exsiccabitur in instanti. Consequentia uidetur nota , ubi enim nulla resistentia est, ibi motus in instanti est, ut patet in productione luminis . Antecedens probatur, quia nulla est ibi contraria bumiditas resistens a resistentia autem est a

contrari C.

Tertium argumentum est. Sequeretur, 3. Ratio. quod maneret clementum cum una so.

la qualitate ex his quas ex set habet, uel quod Digitirco t

172쪽

Cap. III.

ς quod introduceret serina elementi absq; tumino gradu suae propriae qualitatis: quorum utrumque est impossibile . Sequela ostenditur. Sit ignis calidus in summo, &siccus ut sex, ut applicetur sertior aer,quiti. - secundum tuam naturam est humidius , ut octo, agatque in ignem,collat, cum aer

introduxerit sex gradus tuae humidi tatis, quod nulla erit siccitas in igne: peto tune, In illo instanti uel est forma ignis uel no. Si prima ergo iam manet ignis absque tua prorsus siccitate: si uero non . erit serma' aeris, de no cum summa humiditate,quod fieri non potest Eit quartum argumetum. Sequeretur,st qualitas summa unius elementi man ret in illo; quod eii impossibile. Et sequela probatur . Sit aer eonuertens ignem in se: tunc per sola in humiditatem aget; non enim per calorem: quia remissior est, nee per frigiditatem: quia lupponitur non habere . bi ergo per solam humiditate agit, ergo per solam dei tructionem siccitatis

ignis conuerteretur in aerem , manebit ergo calor in summo, quia non cli caularemittens illum humiditas enim non agit in calorem. Haec sunt argumenta pro haesententia.

Pro huius dilucidatione pono aliquas ' conclusiones . Adverte autem, quod est sermo de elementis in sua natura cons-deratis,& de qualitatibus, quas singula secundum propriam naturam postulant: nam modo non dubium est, plures qualitates uel alias inesse .semetis,quam possulet ipsorum natura. r. ConeI. Prima conclusio. Vna est qualitas, quae una eii primo, dc immediate fuit a quolibet ele . qu/litas, mento. Explico. Singulis elementis mul- d. iiii a ' ras inesse qualitates non dubium est; ut te fluit . 1 s calor, siccitas, raritas, leuitas insunt,

quouis at una est, quae immediate profluit ab ip-ι mento. sa elementi Hrma similiter in aliis . Ralio. Haec conclusio est Omnium communis , Sc probatur unica ratione. Ab unita

natura simplici non fluunt multae palliones immediate,& primo, sed una per alia, at huiusmodi qualitates sunt passiones

elementorum , ergo una fluit ab uno immediate. Rario autem maioris est : quia ab uno, ut uno, non procedunt immediate, dc primarae plura: hoc tamen multo

magis constabit in Metalli. .

Quaest. VI. 73

Secunda conclusio . Multo probabilius est, in clementis manere unam ex duabus qualitatem minus intensam. Haec semen- ni in eletia est Averro. 4. Metheoro .comm. Io. ubi mentis hoc dicit, existimatque esse mentem Ari- m n e stotcl. illic, sed non est. Probat Averro di quia aliter non posset else mixtio. Si enim mo. omnes essent in summo, utique aeque agerent contraria, nullaque esset ibi actio,iibi i. nec minimus datur excella Praeterea est sententia Arist. praesenti tex. 23. ubi nam qualitatem magis, quam alteram dicit inesse elemento. Praeterea quia aer esset calidissimus: & 3. Ratio . sic non esset G.se temperatum medium ' vanimalibus: nec ad respirationem aptum, Quod si dicat,quod humidum refrangeret non uidetur ualere; quia aer cst densior igne:& sic multum adhuc cale saceret ex parte densitati . Tertia conelusio. Qualitas temisiain 3. Conei.

et cmento non habet mixtionem contra,riae qualitatas .Hanc reputo multo proba eleme: ibiliorem, quae quidem est expressa Alex. non eii pI. Metheor. com. 13. ubi id docet distur. R mixtiorens per omnia quatuor elementa: & est locus notandus. Est etiam sententia Fernelii lib. 2. Playsiolog. cap. q. Et prima ratio est Alexandri. Si ele' l. Ratio. menta haberent qualitates tres,non ellentsiniplicia, de pura corpora ex natura sua; hoc autem salsum est. Sequela probatur, quia habent singula mixtionem contrarimarum qualitatum , scilicet siccitatem ea humiditate habet ignis, reliquaque huiusmodi hoe autem mani sellam impuritatem, S mixtionem dicit. Habere enim duas non contrarias qualitates , nulla est imputatas,nulla ec mixtio, at contrarias simul habere, mixtio est,ae oporteret alia elementa simpliciora constituer , neminpe quae contrarias simul qualitates non habetent.

Secunda ratio est nostra. Sumo illa hu a. Ratio miditate in igne eoisictam cu siccitate, Sceto,Vel est sec si dii natura ignis uel noci noἰ est ia accide talis: Se si e no inest igni secundu natura. Si uero secunda natura rergo uni forniae simplicissimae ignis duo contraria insunt, s. siccitas , At liuim ditas , per se, quod est absonum , di impossibile ;quomodo enim una simplex forma per se habet duo contraria: δc ex natura sua ', iTol. de Gen. Ec Cor. T Fa-

173쪽

4 Ratio.

In Lib. II de Gener. Jc Corrupi.

Pateor , hoe argumentum mihi facere multam vim, ut existimem minus proba bilem siententiam Marsilii , & illam aliam quoque, quae utrasque ponit in summo . At nos media incessimus uia cum Ale.

xandro.

Tertia ratio est. Quia omnia elementa essent symbola ; quod aperte eli contra Aristot. Sequela patet; li enim in igneeli humiditas, quamuis non tanta, quan ta liccitas, iam in humiditate syni bolum habebit eum aqua, in calore cum aere , in siccitate,cum terra, idemque erit de aliis elementis. Qua ita ratio. Quia iam non per combinationes qualitatum colligeretur numerus elementorum, eum insint singulis hae qualitates, immo non posset probari, quatuor e Ile elementa, nam si dicas summum calorem inultum siccum e patu humidum sacere ignem: dicam , quod summum calorem, multum humidum, di parum sicci, facete oportet alterum elementum,quod non eli unum ex aliis,& sic sa-ciam multas possibiles combinationes, per quas numerus elementorum incertus praeliabitur. Sed haec quarta ratio parum cian uincit, nam etiam idein sequetur si non habeat admixtam contrariam : nam oportet asssignare unum elementum cali. dum in summo, & humidum multum: quod non est:& ita in aliis combinationibus . Immo haec ratio uidetur non parua contra hanc opinionem . Sed respondendum elis, uni soli elemento in primo una qualitatem tribuendam, & non unam in

summo multas elementis: cum autem constet eam esse calorem in igne, nil enim est igne caldius, ideo non erit summa in altero: Sc sic de caeteris dicendum . Oportebit igitur argumentis pro ipsis factis respondere.

Ad primum dico primo ,quod non omnis qualitas sulcipit magis, di minus admixtione contrarii. Lumen enim,& habitus animae suscipiunt magis uel minus, &non mἱxtione eontrarii. & h se ostedit sustipere magis, & minus non consiliere inmixtione contrarii,cum absque tali mixtione detur magis S minus. Dico ex hoc secundo, quod non omnis qualitas habens contrarium , est minus uri eas. ex mixtione cum contrario. Ideo aduertendu,quod qualitates hae aliter admixta, aliter ad elementa tem parantur in elementis quidem inni, ut in lubiectisti ut in principiis in subiecti, liva illis insunt in principiis.quia ab illis fluxunt, &secundum ipsoru in naturas sunt at in mixtis sunt, ut in subiectis. Qualitas ergo in elem ento suseipit magis di minus dupliciter. Vno modo, ut in eo est ut in subiecto, di hoc fit per mixtione cotraria. ut cum remittitur calor ignis extrinsece. Altero modo, ut a principii ;&sie non intenditur per contrarium , nam ab uno elemento non fluunt contraria :& te missa secundum naturam sermae , unde fluit. V. g. sicut lumen remissum est secundum luminosi vim & naturam, Sc lucernae ignis,& altior si,& Solis, ita siccitas in igne

talis ell,& tanta, quia ab hac forma prouenit,sic in alias. At in mixtis id fit per cotrarium quia non fluunt a sorma mixti. Nec contra hoe cit textus Ariti. solum. n. di citu, suscipere magis uel minus,eli per cotrarium: loquitur autem de ipso motu,&qualitate, qui per motum sulcipit nugis uel minus,at qualitates h et circa motum sunt remissae , in elementis iuxta ipsorum naturas,& haec solutio est valde notanda. Ad secundum negatur, motum, sitit alterationem suturam in instanti est. n. resistentia intrinseca. ex se enim tota latitudo

qualitatis induci non potest etiam nullo exiitente contrario iit alibi diximus,& ιpse Marsilius in praesenti concedit. Ad tertium dico, θ no manebit in aere summus calor, sed remittetur ab ipso humido non per se, sed per accidens : &consequenter ex eo, quod destrii it totam ignis siccitatem , a qua summus calor dependet,corrumpetur igitur tantum calo oris, quantum cum humido essensi potest sub forma aeris, non tamen ulla ibi per se erit frigiditas.

Ad quartum dico, quod non prius expelletur tota siccitas ignix,quin simul tota humiditas introducatur : Nee eli verum, quod sex gradus siccitati, expellen. tura sex humiditatis, oportet enim plus humiditatis introducere, quam expellatur siccitatis. Scias. n. 2, no quicunque gradus sortii qest incompossibilia cu quocunq; gradu. nacalor

Nota val

Quilitas in Uemeto lusciis

pii dupli

citer ma

nus.

Reiicit

Nota.

174쪽

sensu qstionis. a. Arg.

elieitur solutio.

Cap. III.

ealor ut septem poteli esse cum frigiditate,ut uno, unde cum illa siccitate ignis, vel eum saltem quinque gradib. illius possuntes e duo,uel tres humiditatis,& sic non statim primus gradus humiditatis expellet

unum siccitatis: sed multo minus, donec sttanta siccitas, quanta humiditas, sutraque in medietate,& tune unus gradus alterum

expellet,ut bene dicit Albertus Saxo,q. s.& sie in sine erit humiditas ut octo, & aeris forma. Omnia probabiliter tantum dicta snt, non enim ea rei probabilitate illae aliae opiniones superius positae quae uel utrasq;

qualitates in lumino, vel admixto contrario in qualitate altera prope summo in e

Iementi, concedunt.

O V lixates symbolas vocamus eas, in

quibus duo elementa in se conueniunt,ut calor igni,& aera; frigiditas aquet, & tetrae symbola lunt. similiter siccitas terrae , & igni, humiditas aquae. & atri. Dubium igitur est, an talcs differant specie, nempe an calor ignis, & aeris sit elusidem speciei, nec ne , si in iliter humiditas aeris, & aquae, & reliqua .

videtur autem , quod hae specie differant . Primo, Calor ignis non compatitur secum summam humiditatem, at calor aeris compatitur, ergo hi duo calores specie diiserunt. Consequentia probatur, quia unus calor opponitur illi humiditati, di non alteri, quod si unius essent specier, eidem opponet entur.

Secundo. Humiditas aeris seuet ignem, ut apparet in oleo, In quo aer dominatur, at humiditas aquae extinguit, ut notu est; ergo differunt specie , alias prosecto non haberent effectum tam diuersum. Nee ualet dicere,quod humiditas aquet extinguit propter frigiditatem , quae cum aqua eli coniuncta, nam aqua uehementer ealesacta ignem extinguit, & non aerfrige iactus. Tertio. Siccitas terrae est eum frigiditate, grauitate lumina, ae densitate, at in igne est cum lumino calore, raritate , α

leuitate, ergo specie differunt, aliter enim quomodo qualitates unius speciei tantam patiuntur diuersitatem λ arto. Gravitates aquae,& terre, leui - tate, ignis, & aeris specie differunt, ut i pra diximus: ergo S frigiditates terrae &aquae,atque calores ignis ec aeris; nam ex

his procedunt reliquae qualitates. Quinta. Si humiditas aquae eli eiusdem s. speciei cum humiditate aeris, supelituit una ex his, similiter calor ignis,liel aeris,&sat erunt duo elementa contraria, in quibus qualitates quatuor inueniri possunt:

non ergo necessaria sunt quatuor elementa ad niaxtum.

Sexto . Quoties subiecta differunt specie, passiones etiam specie dii terunt, at calor aeris, S calor ignis sunt ipsorum passiones; ergo differunt specie, sicut ιPsa: idem dico de alijs duabus. Septimo. In mixtis calores specie diffe- Τ.runt; ergo in esemetis ctiam. Antecedeas patet de calore naturais, & sebrili,qui specie disterunt, cum eator naturalis nutriat,

augeat, conseruet subiectum, opposita ue i is iaciat ealor alter. Haec sunt praecipua argumenta in hac parte, circa quam tres exiliunt Philosophorum sententiae. Prima Alberti Saxo.q. s. qui diu inguit 1 sente in elementis, ut superius dixinius, dupli- tia. ces qualitates virtuales,& actuales,uirtua .les specie differre existimat, ut calor ignis uirtualis, di calor aeris similiter uirtualis specie disserunt, at actuales eiusdem speciei esse exilii mat.

Alia eli quorundam opinio, quod spe- a. cie dissuram ipset actuales, nec oporteat P.

nere uirtuales.

Tertia est Marsilii,q. quod sint actua- .les in Mementis solu, di symbolet sint eiusdem speciei, solo numero differentes. Pro determinatione huius diis cultatis et Cones.st prima conclusio. Praeter actuales quali.

tates in elementis non oportet alias ulrtuales ponere ad eosdem effectus producendos. Dico in clementis,quia in mixtis non negamus huiusmodi esse qualitates. Hanc conclusionem unica hac ratione Ratior

probo , quia praeter sermas subitantiales s . elementorum,& qualitates actuales stiperis fluae sunt illae uirtuales, quod enim calor uirtualis ignis potest sacere, potest etiam sorma ignis per. calore actualem , & idem

175쪽

Concit.

a. ratio ex

triplici in

comodo.

in aliis: non ergo oportet absque neccssitate multiplicare tot qualitates. Secunda conclusio. Qualitates ciententorum symbolae sunt eius de speciei. Hane

conclusione tu reputo irerissimam .

Probatur primo; quia si specie differunt; ergo lunt octo qualitates primae , quod absurdum videtur, sicut ulterius in mixto octo qualitates : quod est superfluum, non poterit etiam constare elementorum numerus, quod est in Philosephia

Praeterea secundo, Sequitur, quod nuIlum esset elementum symbolum: quod est expres e contra Arist. Sequela notacit: naignis Sc aer, cum eatores specie differentes habeant, non communicabunt magis in calore, quam in siccitate, praeter tim cum

ea lor unus destruat alterum , ut elementa mutentur inuicem. Praeterea tertio. Sequitur, uni qualitatis speciei dus species d: iseretes contrariantur, quod fallum est. Nam unum tantum uni opponi, est commune Philosophorum dictum. Sequela patet. Sumo aerem& aquam. hqc mutuo se dei ruunt; ergo calor aeris contrariatur frigiditati aquς. Ulterius, sumo ignem de eadem aquam, cum mutuo se corrumpant, calor igni, contrariabitur frigiditati aquae; ergo duo calores

specie differentes uni specie frigiditati contrarii sunt: quod talium est.

Praeterea quarto . Sequitur, P ex aqua non posset ignis facere aere,quod est conistra Arist. tex 27.& contra tensum. Probatur sequela. Ignis agens in aqua uel rese uat humidia auiar, uel corrumpit. Si idem in aere manet; ergo ia humiditas aeris est

eiusdem speciei cum aqua. Si uero no, sed aliud humidum specie distinctum inducitur; a quo producitur hoc λ Non enim ab igne, cii sit calidus εἰ siccus; non ab aqua, cum no sit: de quamuis esset, non haberet, quo illud produceret. Cum igitur non sit

causa producens, manebit idem . Et hoe argumentum concludit contra illam opinionem. idem potest fieri argumentum det terra de aere ad producendam aquam. Praeterea quinto : quia frigiditas terrae' intendit aquae frigiditatem, Sc e contra, ut apparet in manii parum frigefacta a te era, Sc pollea immissa in aquam, manus

cnim frigiditas intenditur , eigo illae sunt elusidem speciei eum producant effectum unius speciei. Ad primum igitur argumenta respon- Ad I.

detur negando cosequentia iii. Non enim calor ignis differt specie a calore aeris, quamuis non possit esse cum summo liv. nudo, id enim cit propter intensionem maiorem, vel minorem; non tamen ob dil&rcntiam specificam; sicut calor, ut sex, non potest clie cum frigiditate ut quinque, at calor ut tria,potest: non tamen ob id colligitur , calorem ut quinque , Sc calorem ut tria, lpecie differre. Deinde respondeo, quod summus calor Ad a. esse potest cum hii miditate in aere non naturaliter,sed tamen uiolenter, imo secundum illam aliam opinionem , quae ponit utrasque in summo in elementis, eti/ naturaliter esse potest cum aeris humiditate.

Ad secundu dico , quod ignis ille apud

nos existens non est clementum purum sed mixtas habet qualitates, sit enim e

terrea exhalatione cu aere commixto. extinguitur autem per sus citionem . Sic enim fit flamina: extrahitur autem ad partes exteriores a corpore talis exhalatici vaporosa, de accenditur: cum autem Occluduntur viae, per quas extrahitur, flamma extinguitur;& ite flatus uehementes extinguit igne, quia diuertit, Se reprimit talem vaporem, quo ablato,stamina ausuitur : at moderatus accendit, quia excitat illum. Dico igitur quod aqua extinguit hoc modo per sv lsocationem, εἰ per ablationem materiae ignis: Sc hoe habet non propter humiditatem .sed obgrossiciem, nam terra etiam extinguit,& olei copia: at aer non ob tenuitatem ipsius non accedente motu : sie enim extinguit, ut diximus.

Ad tertium dico, quod non sequitur, Ada. qualitates esse specie diuersas; quia inueniuntur coniunctae eum differentibus specie . Non .n. dii tersig albedines specie disserunt, quamuis una cum dulcedine altera cum amaritudine inueniatur. Ita di- eo de siccitate, quae cum grauitate in terra cum leuitate in igne coniuncta est , non tamen ob id siccitates disterunt specie. Et ratio est; quia siccitas non est illarum principium .' non enim grauitas terrae ex siccitate prouenit,sed ex forma substatiali terrae simul cum frigiditate & siccitate , idem dico de igne,ic alijs: sunt. n. qualitates hae laese-

176쪽

Cap. IIII.

in elementis ab ipsorum formis proce.

Ad . dentes. Ad quartum : aliqui grauitatem aquae& terrae specie non dii ferre putant, Ied solo numero. At prosecto, ut superitis diximus, manifesta est contra Aristo. per ha. see enim grauitates, si leuitates eolligit Ioco quatuor diuersa ,& corpora simplicia, S elementa quatuor. Dicendum est ergo specie differre,nec ei se parem rationem de aliis,sunt enim istae non alterati uae, nec sequuntur unam qualitatem, sed utra nque; puta grauitas aquae non ex humiditate per se, non ex frigiditate per se, sed simul ex utroque eli: & hoe sunt cir , ut specie differat a terrae grauitate, idem dicitur de leuitate. Ad s. Ad quintum dico, quod non superfluit humiditas aeris , quamuis sit eiusdem speciei cum humiditate aquae: nam ratione sibi eoniunctae qualitati , Scuta tali forma est, habet aliquos effectus in mixto, quos non habet alia . Et idem dico de aliis quamuis ut supra diximus non negemus , sat esse admixta aliquo duo elementa formaliter conuenire.

Ad Ad textum dico , quod absolute calor no est passio ignis, sed talis calor puta sic co coniunctus, Si hoc totum dii fert spe

cie a calore eum humido, non rone caloris ablatu te,sed ratrone modi,& conluctae qualitatis. Similiter de aliis, non enim sunt reputandae per se singulae qualitates quae binae simul in singulis elementis sunt accipiendae. Secundo respond. quod si di ligentius consideremus, calor ipse non est propria passio, sed esse calefactivum, qua re ignis propria passio erit, esse calefactivum in summo gradu , & ita in caeteris elementis. In aere uero ess e calefactivum non in summo. Hae autem passiones , &naturales aptitudines diiserunt specie . Ad r. Ad septimum dieo,quod calor naturalis & sebrilis, ut sunt passiones si ni, dii ferunt specie, sunt autem passiones si eo m.

parentur ad tactum, ponunturque in tertia specie qualitatis. Pubium Quod si petas, Quomodo eator natu ratis facit hos effectus, S: nsi calor febris vlψxiv Dieo. quod in effectu essentiali calefacere uterq; conuenit, at in non essentialibus differunt, ut argumentum ostendit, quia calor naturalis est instrumentum ani

mae, non autem alter,accidens autem ua rios effectus operatur secundarios,ut a uariis mouetur formis.

Habes igitur de elemetis resoluta ista; Epilogus An sit elementum; quid sit, & quot,& an pura, quae illis proprie insint qualitates; .& an in summo , an differant specie qualitates symbolae,an sint virtuales qualitates in elementis,& an ipsorum grauitates,& leuitates specie dii ferant. Ad textum

igitur exponendum redeamus.

Quoniam autem determinatum est.

loruin mutua generatione diiserit Propo melotu. nil au te primo intentionem,quae talis est.

Cum iam in lib. 3. Coeli dictum sit, ipsa

elementa mutari inuicem, duo supererat iexamina da, & an singula ex aliis omnibus possint generari, uel non si se 1 aliqua ex quibusdam , sed non ex aliis generentur, atque ista duo in praesenti traduntur. Dieit autem, quod in lib.Coeli dictum est,esementa inuicem mutari,& hoc prae terquam quod dictum est, etia sensui est manifestum, quia alteratio,sine qua gen ratio elementi non est alteratio inquam secundum tangibiles qualitates nota est sensui, & illa indicat, generationem esse

mutuam elementorum, eli enim alteratio haec mutua.

Quod igitur omnia nata sint ad- Τ

inuicem. Aliquod theoremata ei rea hoe eonfli- Ali*uot tuit,quorum primum est Quodlibet ele- Ari. uie. mentum in quolibet trant mutatur , ut des ignis in alia tria per se, & aliorum unum' ma,quod

quodque. libet ele Hoc tali ratione probat primo Gene- menta in ratio est inter contraria, & a contrariis .i. omnia contraria se mutuo transmutant. ratur. at Omnia elementa mulcem contraria t. Ratio. sunt, ergo omnia inuicε se transmittant. ,

Minote declarat,& Probat, quia eleme

177쪽

ra , aut sunt symbola, ct in una conueni sit qualitate, aut dissymbola. i in neutia conueniunt. Si sunt symbola tunc contraria sunt in unica qualitate, ut ignis, & aer uterque calidus; sed altet humidus, alter siccus similiter ignis, Se terra. Si vero dis. symbola: tunc contraria in utraq; sunt, ut notum est; erunt igitur semper cot raria, atque se mutuo poterunt transmutare. Unde concluditur theorema propositum. Sc ita dicit Aristo. st ex ratione facile est eognoscere , quodlibet ex qualibet elemetuum fieri, Se mutari posse.

Dissert autem ipso citius o tardius.

2. Theo Secundum theorema est: nam quam uis Omnia mutuo essent transmutabilia ;

is muta e

tio est Eia tamen non omnis mutatio eit aeque taque saei- eilis,& velox,ob id theorema est: Quae eo.

ix , sed gnationem habent, & symbola sunt. Cinnei hut una quesua te conuenientia, talia facilius disymbo inter se mutantur, quae uero talem cognata distici tionem non habent, difficilius inuice mu

T iii, Ratio huius haee est. FaciIior est muta-

proba tio ubi pauciora destruuntur, at in muta- tua. tione symboli pauciora destrusitur, quam in non symbolo, ergo illa est tacilior mutatio, S uelocior . Minorem probat, quia in symbolis una mutatur qualitas , ut aer fit ignis sola humiditatis separatione, in non symbolis uero utraque, ut cum aquasi ignis , mutatur enim aquae humiditas di frigiditas in siccitatem & calorem , ut fiat ignis. LExemp. Multis exemplis hoe declarat Arisquet sunt satis in textu manifesta. Cueui, Vnde concludit, P est circularis.i. muri, Ze m. tua omnium elementorum mutatio, & s tua est in quaedam facilius, quaedam dissicili ut in alielem ex is qua mutantur.' Voeat elementa consequentia, quorum' ' est alteri contiguum , ut ignis, & aer, amista symbola sunt.

Ex igne quoque aquam ct ex aere.

Tex. 26.gkων 1. Nihil in hoc textu eontinetur,nisi ex eis disymbo pia eorum,quae dissicilius mutantur,qua

Oc Corru p. Arist.

lia sunt dis symbola, ut ignis cum aqua,aer lotu que cum terra uel ignis & aer simul est aqua , di melli & te ira,nihil enim refert, illa singula, vel ' bina sumere, haec autem dissicilius transmutantur mutuo,quia plura destruuntur. ut diximus,quam in symbolis, & in textu

patet.

Si autem uniuscuiusque alterum.

Tox. 27. Tertium theorema est. Cum duo ele- 1 Theor. menta conueniunt, di ex singulis una, Ex duob. qualitas corrumpitur tune facilis etiam ei ς ne erit mutatio , sed non hi unum elemen' i Hiobae. tum ex illis duobus, sed tertium ex illis ex ptis. symbolum. V.g. ignis&aqua pugnant, ut ex igne perdatur siecitas, sed maneat humiditas, tunc fiet tertius aer ex utroque iaciliusquam si utraque destrueretur. Idem dieitur de aere & terra, ut sat aqua, & etiam ut fiat ignis. si enim ex te ra aufertur frigiditas, & manet siccitas , S ex aere ablata humiditate, calor manet tunc fit ignis, si uero non se, sed ex terra aufertur siccitas, manente frigiditate, de ex aere aufertur calor, manenteq; humi ditate , fit aqua.

Confessa autem o fensui. Tex. 28.

Quod dixerat scilicet, ex terra Se aere Expe fieri ignem,nune experientia comprobat. ις' nam flama est maxime ignis ex his, quae apud nos sunt, Se tamen flamma ex terra& aere sit, est enim fumus, at sumus est terrestris exhalatio aeri commixta , perexalsionem autem fit ignis, destrii itur Onim ter rq frigidum, S aeris humidum manetq; materia sicca,& calida.

In iis autem,qua consequenter sunt.

Tex. 29. Quartum theorema. Ex duobus elem ε . Theoretis symbolis non fit tertium aliud, ut ex Π ς eloigne Ae aere nullum aliud se. Pas. Ratio huius est e quia in symbolis est non fit Muna qualitas communis, & duae cotrariae, lius. 3. quaero ergo uel destiuitur symbola;& tsi emanebunt duae conciariae, quae non sa-ciuat

178쪽

pilogus Sens quo

gatiua

Caput III.

eiunt elementum : Vel destruuntur contrarim & tune mauet symbola ; quae cum una sit, non facit elementum. V. g. si ignis

εἰ aer,uterque calidus, alter tamen humidus, alter sic cui, si calor destruitur, manet sc cuin & humidum, que non faciunt elementum, si hae e destruuntur, manet solus ealor, qui non satis est ad elementum . Hoc autem est, quia in omnibus symbolis eli una qualitas eadem in utroque, altera autem contraria. Ex his concludit differentiam esse, cum unum elementum ex uno altero fit, & cum ex duobus fit terii si, nam cum ex uno sit unum, potest esse eum 'ualitatis unius corruptione,ut in symboli, fit, at cum ex duobus tertium , debent duae dest tui, una unius , altera alterius ;quia non fit ex duobus symbolis, sed ex

duobus contrariis.

Quod ergo omnia ex omni. Tex. 3 o. Epilogum saeit duorum,quae dicta sunt

Alterum,quod omnia elementa ex singulis omnibus contingit generari: alterum, quomodo ille transitus fit, nempe in quibusdam , unius qualitatis mutatione, in quibusdam uero utriusque qualitatis, siue ex uno fiat alterum , siue ex duobus temtium, atque in aliis facilior, in aliis dissicilior mutatio fiat, secundum qualitatum

mutationem.

Q V AE S T I O VIII. An quodlibet elementum ex quolibet immediat generari possit.

Dissicultas haec est eirca text. 2 . Ten

sus autem notus est, puta,an unum

elementum possit ex quolibet aliorum trium ita generari, ut non prius in alterum mutetur illud. U. g.an aqua possit in ignem conuerti,qum prius conuertatur in

aerem.

Sunt autem argumenta , quibus probatur id fieri non posse. Primum exta emum non potest trasre in extremum , nasi priustra ni eat per medium , quod est inter extrema, ut docet At illot. s. Physic. t Ext. 1at ignis & aqua extrema sunt, inter quae est aer; ergo non fit trausitus ab aqua in

Quaest. VIII: 76

ignem, nisi per aerem. 'Secundo. A qua non potest fieri ignis, L. nisi prius disponatur, c exsiccetur, di ea

lefiat , sed non potest disiponi quin prius

sat aer, ergo aqua non immediate transit in ignem. Consequentia cli nota cum maiori, minor probatur. Calor ignis est mutito activior, tuam sua siccitas, ergo aqua citius calefit, quam exsiccetur ergo prius aqua erit calida, & humida, ut notum est quam calida, & sieta erit, ergo aer priusquam ignis. Tertio. Sequitur, si ex aqua immedi 3. te fit ignis, quod manet aqua sub maiori raritate, leuitate, calore, quam sint in a re, quod impossibile videtur. Sequela probatur. Demus raritatem, leuitatem, i

rem ignis, esse ut octo . singula aeris uero cum sint necessario tales qualitates remissiores, sicut ut sex,tunc, si aqua debet peruenire ad illas ut octo, cum fiat ignis, necessario transibit per sex. Peto ergo, In iulo instanti, vel eli sorma aeris, uel non. Si aeris: habetur intentum . Si non,ergo,uel est ignis forma, uel aquae. Non ignis, quia nondum eli sua integra dispositio, ergia aquae.Tune ulterius eum illud non sit ultimum eise aquae non enim sic desinere poteli subitantia, γ immediate poli illud

etiam erit aqua. erit ergo immediate post illud maior raritas, leuitas,& calor: ergo aqua tunc eli sub maioribus his qualitatibus,quam sit aer. Quarta. Si ex aqua fit ignis, debet aqua . non totum cales eii,sed exsiccari, sed hoe est impos libiter ergo non potest esse talis transitus,probatur minor , quia quamuis ignis vincat aquam in calore, tamen aqua vincit in hu ditate, quae activi Or eulie citate : & sie non poterit exsiccari , potius enim delituet siceitatem ipsius

ignis.

Quinto. Si immediatus esse transitus . omnium, pollet ex igne tetra fierit: sed hoc esse non potest , ergo non est talis transitus. Sequela eli nota, minor proba tur supposito, quod terra ob suam den fi . talena sub eadem quantitate plus multo materiae continet, quam igius Ob suam leui talem, seu raritatem. Sumo ergo minimum ignis , & probo, quod non conuertatur in terram: nam uel conuertitur

in minimc Inter. ae, uel minus minimo: nam

179쪽

In Lib. II. de Gener . N Corru p.

nam in maius, notum cli, non posse : non Aduerte secundo, quod non est dispu- a lanem

in minimum terrae, quia hoc plus male riae continet non in minus, quia elle non potest; ergo non posset conuerit,ergo, nec ulla alia pars, quia maioris, & minoris: cum utriusque una sit natura, una uidetur

ratio

Se to probatur, quod nec ex aere sat aqua, quia humiditas aeris deberet remitti, quia minor est in aqua : at non videtura quo remitti possit: non enim a frigiditate, vel humiditate aquae, ut notum est;altera enim est sinulis, altera non est contraria.

In hae dissicultate sunt tres sententiae Philosophorum . Quidam dicunt , elementa mediata non habete immediatum transitum, sed prius mutari in alia ; ut aqua non prius in ignem conuertitur,tatio de toto clemento, nee de notabili parte ipsius: hoc enim non potest unica mutatione in aliud mutarimon enim totus ignis in aquam una mutatione potest

mutari, nec econtrario.

Ratio autem est: quia si elementa supe 'ipriora , puta ignis di aqua, in inseriora mu dyM

tarentur, tunc oporteret dari uacuumma ob densitatem,multo minorem locum occuparent conuersa in inseriora. Si uero in seriora mutarentur in superiora tunc non esset locus, nec spatium hoc es ementare talia corpora pateretur, aut caperet: nam terra & aqua, si in aerem couerterentur, multo ampliori loco indigerent. Sermo autem esi de paz tibia , quae ser sequateuata hac rcium di P sitione inuicem uniti sit sermo. ea mutatione poliunt mutari: dico autem. quam conuertatur in aerem : & aer non. unica mutatione, nam pluribu elemen-

Nota

prius in terram, quam in aquam. Rationes autem propositae fauent huic opinioni. 2.seMen. Altera est aliorum,qui putant non esse immediatum transitum inter mediata semper, sed non quia conversio fit in elementum medium ; sed quia conuersio fit in nux tum quoddam , ut aqua non prius in ignem mutatur, quam in uaporem,qui mixtum quoddam est distinctum ab elementis: nee terra in ignem , nisi prius inexhalationem i, quae pariter mixtum est, Huic opinioni praeter rationes etiam sa-clas,sensus videtur sauere. Vtraque tamen opinio conatur se ab Arist.expedire. Dicit enim,quod Arist. solum dixit, quodlibet fieri ex quolibet, sed

no declarauit An immediate id fiat, unde illud fit mediate, ues immediate. Tertia sententia est communis Graecorum,di Latinorum,S Auerr. quod sit immediatus omnium transitus, & quod ex aqua immediate possit ignis fieri. At pro huius dilucidatione aduerte primo, quod non est disputatio de mutatione secundum accidentia, & qualitates: quae alteratio est: sic enim quodlibet potest alterari a quolibet, & alterare quodlibet elementum,sed de mutua generatione,quae secudum substantiam est sic enim dubium est , an quodlibet lecundum sub. stantiam in quodlibet immediate possit

mutari. . - Ω 3. semen.

I. sunda

metum.

tum totum mutari potest, modo secundit unam , pollea secundum aliam pari icula: non tamen ut Peruenit ad hoc, P tot uni simul sit corniptum,hoc enim fieri noso test, ut dictum est. Adverte tertio, quod unum Elementa 3. landiu potest aliud distinctu improducere, v. g. Ignis aerem Ger aquam. Scias enim, quod quatur qualitates sunt, velut semina elementorum, ut enim uirtus seminis inducit animantis formam : sic& illae qualita tes producunt elementorum formas. Unde fit,ut quodcunque qualitates inducat, elementi etiam indueat sermam. Ob hoc motus S lumen ignem faciunt,quia qualitates stiluicet ealore,& siccitatem in diicunt potest. igitur unum elementum inducere, qualitates alterius, & se ipsum producit,non ut sua, sed ut qualitate, admotae, v.g. ignis facit aerem: quia in aqua inducit calorena, qui cum humiditate in . ducit aeris sermam. Similiter terra ex aere iacit aquam , quia inducit frigiditatem in aerem , & frigiditatis cum humiditatefacit aquam . Et hoc nota pro multis,

quae occurrent.

Si igitur prima conclusio. Elementa subilantialiter mutantur. Sensit, huius circa senest, quod elementa inuicem secundum 'VI a .Phisormas suas substantiales mutantur. Haee 'liari

est contra Antiquos, quorum meminit Arit t. quia elementa omnia unicam subit ualia putabant . solumque differre

180쪽

Ratio eo

Cap. IIII.

per accidentia , di qualitatcs; quia enim

erat rara, erat ignis, quia talit, uel talis dicebatur aliud, uel aliud elementum. Haee sententia. eli reiicienda; nam et menta tune non disterrent essentialiter rquod salium est, at unica ratione prubatur. Cum talis subsantia eis sub raritate,& densitate uel stat naturaliter uel uiolente. Si naturaliter. ergo est diuerta sorio a substatiae. quae conseruat tale raritatem, partium , quominus conden lentur: Bicondensationem , quominus rarefiant, quod ab una forma prouenire non potest. Si uiolenter 'hoe dici non potest non enim permanerent, sed densitas rediret ad raritatem , raritas ad condensationemnere ergo diuersas formas habent. Multa

alia ponent et se argumenta : sed quia id

notum est, praetern ittuntur.

Secunda conclusio. Probabilior uide-tiir sententia dicen , aquam prius transire in quoddam mixtum, ut fiat ignis , quam quae dicit, quod debet transire in aerem. Et ratio cit ista: qitia aqua non prius transibit in aerem, quam ealefiat satis ab tenet sed non potest esse, quin dum calefit, simul exsiccetur . ergo erit iasimul siecitas,de humiditas calor, Se etiam frigiditas. I xe autem non est dispositio aerist quia sumam humiditatem petiti, sed mixti potius,ergo probabilius est, ς, transeat per quoddam mixtum; idem ut ex terra fiat aer, transibit per exhalationem mixtam.

Tertia conclusio. Ut ex aqua fiat ignis uel ut ex terra aer, no est opus, q, sit trasitus permixtum aliquod essentiale , bene tamen per accidentale. Pro explicatione nota duplex esse mixtum,& substantiale. Si accidentale. Voco substantiale, quod praeter qualitates elementorum habet Armam siubstantialem distinctam a quatuor elementorum so mis, ut lapis, metallum, Sc reliqua Accidetale vero, quod solam elementi sermam habet tamen qualitates habet restactas quod dicitur elementum impurum e at aer, qui humiditatem, & ealorem habet smul eum aliis qualitatibus confusa. Dico igitur, ut aqua sat ignis, transit quidem per hoc, quod sit aqua impura, habens qualitates refractas; at non ob id

prius fit mixtu substatiale, ut illi putabat

Huius probatio vapor non sit mi habens solum formam aquae, ut exhala- zitata' tro terrae I de quamuis hoc non sit modo substatia- ex prosesso probandum , tamen ob con- leproba clusionem probatur primo. Nisi enim uapor aqua, de exhalatio terra esset, non possent aliter elementa naturaliter ad mixtionem conuenire. Pater ut enim supra diximus. aqua per uaporem , terra per e halationem ad aeris locum conueniunt,

ubi mixtum fit. pendet ex hoe, quod vapor deum substantiale, sed φ hδ latioli Praeterea quia napcir est stigidus Se iiii - 2. midus sicut aqua, exhalatio stigida, de sicca sicut terra,quamuis per accides utrumque sit calidum ; si igitur easdem habent passiones, erunt es lentialiter idem cum

elemento.

Praeterea, quia evaporatio argenti uiui 3 uase occlusi , eonuertitur in argentum uiuum quod non citet, nisi substantiali. ter eli et argentum uiuum ergo ita etiam fiat in elementist non enim ob id , quod

uapor rarus est , ob id sor mam aquae non habebit, Sc exhalatio terrae; re enim uera sunt aqua, Sc terra impura ob mixtionem aliarum qual: tatum . Praeterea, quia si uapor non est aqua, Se exhalatio terra, erunt aer, nam ignis ε' non erunt, eum non sint caloris intensi : quem si haberent, utique comburerent

magis quam ignis, quia densiores sunt rProbatur autem, quod non sint aer. Tune enim uapor 3c exhalatio essent eiusdem speciei; quod est impossibile , ut ex itariis ipsorum este libus constare potest; nian et ergo probata conclusio. arta conclusio, Probabilior, Sc te- 4 Concl. nenda magis est sententia, quod ex aqua pollit immediate fieri, ignis, si ex mediato mediatum absque transia tu per immediatun a

Haec probatur primo est quia est sente

tia Aristote.& communis: nec est intonistrarium ulla ratio conuinceas . de hoe est ualidum argumentum pro conesu-sione.

Secundo probatur. Si aqua non potest φ' immediate fieri ignis, esset, quia humiditas non tam cito potest expelli, sicut scibgiditas, Sed haec ratio nihil obstat. Pono enim casu possibile, G, aqua sit ab aliquo sicco Se si igido exsecata, ita ut non mulca ToIde Gen. de Cor. v hu-

SEARCH

MENU NAVIGATION