Simplicii Commentarius in Enchiridion Epicteti, ex libris veteribus emendatus. Cum versione Hieronymi Wolphii, et Cl. Salmasii Animadversionibus, et notis quibus philosophia stoica passim explicatur, & illustratur. Quae accesserunt, sequens pagina in

발행: 1640년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

morum similitudine considerata. Dissimilia enim non facile in amicitiam coalescunt, quamvis utraque bona esse videantur. Mores enim frigidiores & stabiliores, non conveniunt cum agilioribus & fervidioribus.Deinde videndii, quemadmodum veteres suos .imicos tr clarit is , cuius amicitiam expetimus. Tertiu est,ac potius &primum& medium & ultimum, utrum bri tis cupiditatibus pareat, an utcunque in eo ratio dominetur. Huic conseques est, ut appetitio es spectentur, utrum hae ad res honestas& probatas bonis ferantur,an vero ad iucundas & foedas, & hominum vulgo placitas: praeterea'; num m deratae tractabilesque uni appetitiones & declinationes, rectaeq; r tioni facile pareant,an vehementes

cet arripiendum semper incitatae Tales enim omnia suo arbitratu cogente,non sunt idoneae ad amicitiae coniunctionem. Atque ea etiam ingenia, quae summu bonum in rebus externis collocat, ut in opibus, aut corporibus aut civili auctoritate& gloria, ne ipsa quidem apta sunt ad amicitiam. Nam cum haec dividi possint, qui ea vehementius appetit, plus capit, & minus relinquit utique , ut amicus paria non obtineat. Ac in pecunia & corporibus id quidem clarum est. Sed &gloriolae captator, unus scilicet vult florere

232쪽

virtutes, ut scientiae , Halter corum fit particeps, in altero adeo non minuuntur, ut augeantur etiam. Simul enim excitantur & inflammantur haec in animis eruditorum &bonorum virorum , de aliis communicata multiplicantur, & velut sitieis & chalybis attritu lux una veritatis & honestae vitae inde emicat. Praeterea amici in verum bonum intenti,& ad rectae rationis normares suas dirigentes, una regula utuntur diiudicandae utilitatis. Nam utriusque & bonum commune est,& una recta ratio. Cum autem in amicorum animis regula sit communis, quq utilia & noxia diiudicet,

itemque iucunda&molesta : coniungi eos inter sese est necesse,omnemq; dissensionem & tumultum tolli t medio. Sin una communi regula rectit rationis non usi ambosuerint, divelli eos est necesse. Ac delectus quidem amicorum est i lis. Tractatio autem & conservatio, uno verbo ut dicam, id quod rectum est, tenchit. Sic igitur utendum est amicis , ut cos uti nobis volumus. Ac beneficia quae a nobis in illos proficiscuntur, CX tenuanda sunt cogitatione nostra: contraque amplificanda , quae in nos illi contulerint. In delictis autem contrarium faciendum est : illo rumque extenuanda sunt, nostra Cca ως

233쪽

exaggeranda &improbanda. Proprium vero nihil existimandum est, quin idem nostris etiam amicis in is conveniat : & principatu lienter illis est cedendum , quasi nobis ipsis cederemus. Siquidem amicus, veteri proverbio, alter ipse est ' Quia vero heri non potest quin homines aliquando delinquamus,& alii alios offendamus: amicitiae institutum totis viribus est tuendum , delictumque leniter castigandum, ut vere aureo illi praecepto pareatur, Crimen ob exiguum tibi amicus ne

fuat hostis.& reditus in gratiam firmus & fid

lis tam verbis quam re ipsa deci randus , ne peccati conscientia ei

qui peccavit , de reliquo suspe

ctam faciat amicitiam,non credet ii eum qui offensus sit, eandem retinere voluntatem. Illud vero perspicuum est, non amico tantu, sed& eius ne collariis benevolentiam& ossicia prietanda cise , ut eorum coniunctio nobiscum non minor quam cum illo ducatur. nec absens minus, ac potius magis est curandus quam praesen : quod mi hi de meoquodam amico constat. Ut autem paucis complectar, si verus delectus agatur, & quasi sundamenta amicitiae rite iaciantur, iam ipse ille cordatus amor eam ad convenientem usum perducit ,

234쪽

δ: amicitiae ossicia facile perdocet. Ultro enim amicus sic amicum tractans, ut se ipsum , omni fungetur ossicio. Quantum vero in amici

tia insit boni, & quod ea bonorum sit causa: prolixam id quidem desi

derat commemorationem, sedi men pauca dicantur quae in mentem veniunt. Ac primum, utemque amicus duos habebit animos, totidemque corpora: nec dubium, quin externa etiam quae dicuntur

bona, communia. Quod si plures tales amici fuerint , unusquisque multis augetur & animis & corporibus & fortunis. Igitur & in rerum naturae inquisitione magna lux veritatis ita coniunctis animis illucescit: & in virtutis usu, si ea quae in singulis excellunt , in commu- . ne conserantur & usurpentur,una quaedam integra & perfecta virtus cum publice omnibus, tum separ tim singulis facile contingit , quae & a numine illustretur ob persectionem. Accedunt tuta consilia dubiis temporibus , & actiones constantes, prudentia simul & potentia corroboratae. Iam perege prosectus amicus sitis per amicum adest,bonoque animo cst: non tantum vivens, sed &moriens , quasi una cum iis aetate degeret. Quanta vero in hac re sicivitas inest 3 Quid enim iucundius amici consi ectu, sermone, actionibus ὶ Fides vero atque fiducia nec ob cognationcm

235쪽

1o6 SIMPLIci I COMMENTARIus βες ως κτω γενοι re, ἔπι ΓΗ δ-α- tanta esse potest, nec ob principa- ι α ,1 π ορι ωματων, ως Tri tum, nec ob pecuniae magnitudi-ς λοις γνηπιως. λέπω γουν οτι A'λέ- Hem, quanta propter synceros ami- .rti, 'θει , πῆ cri λαυ- cos. Alexander certe interrogatus νυμφίλους ubi thesauros suos habet', ainicoso ipι, . vlar' suos demonstravit. Est & paedago ουδενος μ ουτως οἰἔαρως ἐλεγ' Si gus optimus, amicus. Nam a ne- του πληMMελησας Δός isma φίλου ' in mine quisquam ob deli uni mi- αι δήμεθα πινα αλον ουτως ἐφ' οῖς nore cum offensa 'quam ab amico α ροσπινο m π καλως εχοντων, arguitur : neque Vere mur quen- - φίλον. τας α η μευ ας quam sic, neglecto ossacio aliquo, ' LMOGwως ο ξει - ων ο ς ita ut amicum. Res laetas & secundas λ , ici τας λοιπις ον- ας ὐδῶς auget amici praesentia, curas & s κτως θ κουφοι αμ αυρ θειπη licitudines nemo aeque levat &ως ο φα . ici γνε οἱ S -- Ηώ consolatur : tutaque est ad opti-αυςLυ- των ανθρα ων ἐών mam hominum tractationem exem φαλες. 19 se mωτώων m. ηδεως citatio . Nam & princeps locus τω ψιλω. γὴ πλημ)ιε- amico libenter conceditur, & eius

λουντός etiς- ανέχε s , delictis facile ignoscitur; de quae

Θυμως, ' το φιλανθρωπιν λ αγα- criter animo referre studeas : nec

humanitas & bonitas erga quenquam pari liberalitate& benignitate, atque adversus amicum decla-M3 ' αUι θανατου ανγνοι- ratur : nec periculi socius aequem πιουτος πις οι τω φίλω . ' ει promtus, vel cum periculo capitis, λωατον Γύςς τοπεδ u φἰλων atque amicus reperietur. Quod simυε - α , πιλῶ αν ἐλαίονες ρνος exercitum ex amicis conscribere ii κπι πλειον ας α ντ-λους Hα ς -- ceretamulto pauciores, facile plures

m γωνί -ο. TIρος o φιλους ἔν sta hostes profligarent. Si quis ergo se

236쪽

φιλία τας φιλας ζυγάς εἰς

eadem ossicii ratione scrvata. Est& illud animadversione dignum, amicitiam naturalibus etiam affectionibus conferre desiderium, caritatem, & praestandi officii alacritatem. Nam & fratres, & liberi, &maritus,& uxor, nisi amici inter sese fuerint, quamvis, Epicteto obtemperantes , naturali affectionitribuerint quod decet, tamen id nec alacriter, nec hilariter, nec ultro denique , sed veluti coacti δε- cient , tanquam necessarium aliquod & urgens munus obituri:non autem singulari studio incitati, nec eas res ut praecipua bona amplexi : sed ideo aggressi, ne officio suo defuisse videantur. Cur autem amicitiae affectio tantam vim habeat, illud in causa est, quod consilio & voluntate suscepta est.

Nam quae a voluntate non pendent , ea naturali sunt affectione devinina. Voluntaria vero arctiore vinculo sunt astricta, quod rationis& voluntatis facultas, animae natura superior est: & uni, omnia ad unum redigenti, propinquior. E si autem ea quoque magna dc admirabilia bona sunt amicitiae quae exposivimus: pleraque tamen humana sunt. Quod vero in ea maximum est , maximeque divinui ignoratur: quod sincera amicitia

mentes amicorum in unum contrahens , meditatio pulcerrima est divinae coniunctionis. Neque

237쪽

simul ac mat em repraesentat :2OMMENTARIus

enim fieri potest, ut ad geniorum

& Dei coniunctionem perveni tur , nisi ea quae est inter cognatos animos antecesserit. Recte

igitur Pythagorei prae aliis viri

tibus amicitiam coluerunt, eamque vinculum omnium virtutumcise pronuntiarunt. Nam si unaquaevis abfuerit virtus, adeste recusat amicitia. Quis enim iniustus, aut intemperans . aut timidus , ac magis etiam vaecors, boni

quod est. in amicitia capax cile queat Debet igitur , qui amicus esse vult, semet ipsum repurga- re, quantum fieri potest, a brutis affectibus, ac tum sui simileqq, rere : idque inventum amplecti , quasi dimidio animae suae alterave corporis sui parte reperta, secundum fabulam Aristophanis. Atque haec amicitiae desiderio tribu-

. ta sint, quam vel in paucis cernere optabile est, nostra aetate propemodum penitus c vita mortalium

profligatam. Sed eo redeundum est, unde discellimus, &affectiones reliquae persequendae, quarum meminit Epictetus . Cum enim ex affectionum discrimine osticiorum discrimen reperiendum esse dixit let: Sic, inquit, & ab affectione civis, officiun erga illum est reperienduari. Est autem quaedam ea quoque cognatio. Nam si communis mater est civitas, & patrem

ea ratione quasi fratres quos lata eile

238쪽

esse cives, constat. ' Est & illud in promtu, inter omnes germanos de inquilinis euim non loquoi etsi longinquam cognationem, tamen quandam intercedere; quanquam cognatio eiusdem originis, necessitudo satis ampla est. Magna enim est ingeniorum similitudo, non in iisdem modo civitatibus, sed etiam nationibus iisdem. Cives igitur sic tractandi sunt, ut cognati: dandaque opera, ne quare necellaria egeant: & disciplina eorum pro virili curanda , ut is quoque fructus ex eis capiatur, ut de apud bonos viros habites, nec in victu & cultu corporis tuendi causa quicquam desideres , & in periculis auxilio non destituaris . Pupillis quidem & viduis parentis loco esse debes. Potest enim alius pecunia, alius pro auctoritate m istratus, alius per amicos , aliusono consilio, alius opera corporis, alius denique sui caetera deficiant omnia) animi saltem propensione, & aeque prope dolendo civisuo subvenire. Civis autem, si etiam vicinus fuerit, aliquanto arctiore devincitur necessitudinis vinculo . Ut enim urbem eandem, &familiam eandem, non temere neque fortuito consequimur: sic etiam eundem urbis locum communi quadam ratione sortimur. Maior igitur benevolentia & familiaritas vicino debetur quam civi: quaeque

239쪽

de cive dicta sunt , uberius & c mulatius in vicino observantur, eique& communicantur & accepta reseruntur quae pollunt omnia.Rebus eorum secundis gratulandum, aduersis ingeiniscendum, aegrotantes tanquam domestici curandi &lia omnibus aliorum congressibus declarandum, te vicino in re nulla

iusta defuturum, pro virili adiutando . Denique turpe habendum& erubescendum est, vicinum ei in re ab aliis adiutum fuisse, qua adiuvari a nobis potui siet. Est etiam affectio quaedam adversus peregrinos, qui ad nos veniunt, ab hospitum curatore Deo conciliatα Est igitur dc his suum tribuendum

tum ob curatorem eorum Deum: tum propter incrementum hum nitatis nostrae, quae non solius necessitudinis & cognationis rationem habere, sed ad uni versum hominum genus porrigi debet: tum vero, ut de nos cum fiducia supplicemus Hos itali Deo , divinaque providentia & ipsi ca consequamur, quae hospitibus tribuimui.

Tenendum enim est , quemque suam rectam voluntatem & bonas actiones mutuare Deo, easdemque magna cum ustra, & uberiore qua homines solent mensura ab eo re- .pendi. Nullo autem modo violan

dus est hospes: sed si ab aliis vi

letur, summa vi defendendus. Eumenim ope humana destitutum ,

240쪽

curator hospitum Deus magis &respicit&ulciscitur. Est&in eo negotio cuius conficiendi causa venit, adiuvandus ab eo qui potest,&vietias egenti praebendus pro facultatibus: & in morbo iuvandus est homes,quantum licet, & in reditu ad suos quoad possis. Atque etiam militis, officium , inquit , ex affectione erga Imperatorem cst reperiendum. ' Convenit autem & iubenti aliquid statim parere,ob subitas bellicae rei conversioncs: & sotaliter pugnare cum iusserit Imperator, quasi in ipso posita sit victoria exercitus: dc pro eius salute discrimen capitis adire; ciuod uno milite caeso parum in bello ei parti nocetur ; duce autem interfecto, vel victores eius milites statim dc animis concidunt, Z non secus atque oves opilione carentes, lupis invadentibus alii alio diffiigiunt, ut non castra tantum, sed ipsa etiam patria, duce in bello caeso periclitetur. Idque declarant ea quae Cyri mortem, ut a Xenophonte scribitur, consecuta sunt. Populi etiam cum procipibus civitatis quandam esse affectionem , perspicuum est, & ossicia illi affectioni congruentia. Legitimis autem dc germanis principibus parere in . omnibus populus debet, & alacriter obtemperare, & venerari eos, ut qui proxime& secundum Deum maxima in rempublicam beneficia

SEARCH

MENU NAVIGATION