Simplicii Commentarius in Enchiridion Epicteti, ex libris veteribus emendatus. Cum versione Hieronymi Wolphii, et Cl. Salmasii Animadversionibus, et notis quibus philosophia stoica passim explicatur, & illustratur. Quae accesserunt, sequens pagina in

발행: 1640년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

- , ανα ρQ- τὸ ἡγου ἰυον . εῖον συμπλεκεο αληθα Εἰ ημέρα ες νυξ o MMENTARI usita si communitas convivii spectetur, magnum habebit, nisi careris, dedecu Cum igitur conviva es alicuius: numento, eorum, qua apposita sunt, pretium, quod ad corpm attinet, considerandum esse: sedct eam,qua convivatori debetur, reverentiam esse conservandam. COMMENTARIu S.

Q Yllogismi hypothetici, in qui-

Οbus enucleandis Stoici laborarunt, partim sunt disiuncti, partim coniuncti, sive complexi. Disiuncti, in quibus cum est alterum, nullo modo alterum esse potest : &cum alterum non est, utique est alterum. ut cum dico : Aut dies est, aut nox est. Atqui nox est. Dies ergo non est. Sic cum alterum st tuitur, alterum utique tollitur. Alterius vero negatione, alterum anfirmatur . ut cum dico: Atqui dies non est, Nox igitur est. Atqui nox non est, Dies ergo est. Ac tale quidem est disiunctu, in quo haec verba, Aut dies est, aut nox est: axiomatis loco, hoc est , tanquam evidens& secundum communes notiones verum, adhibetur. Ea enim ario-mata vocabant Stoici. Copulatum vero est, cum duobus inter sese ita

com plexis, ut alte rum a n te cedat,alterum coinsequatur: assirmationem antecedentis 1equitur consequena, negatione vero consequentis una tollitur antecedens . veluti vere

haec copulantur: Si dies est, nox cine

322쪽

non est nam, Si dies est, vere ante

cedit : illud sequitur, Si dies sit,

noctem non esse. In copulato igitur affirmatione antecedentis affirmatur consequens : Atqui dies est: Nox igitur non est. Negatione vero consequentis, una tollitur etiam antecedens : Atqui non nox non est , sed est scilicet. nam duae negationes , unam constituunt assirmationem) Dies igitur non est. Ac tale quidem est complexum, sive copulatum. Iam autem Epicteti verba videamus: Aut dies est, aut nox est, in syllogis. mo disiuncto , ut pronuntiatum certu adhibetur : in copulato non item. Nam quod4bi adhibetur pronuntiatum, complexum est, Si dies 'est, nox non est.Sicut igitur, inquit, Aut dies,aut nox est: in seiunctione magnam vim habet, in coniunctione vero plane nulla; divellit enim complexionem, quae ait, Si dies sit, noctem non esse) sic etiam in convivio maiorem eligere partem, cor-

l ori quidem utile est & conducibita

e & eximium: ad servandam autem communitatem in convivio, nihil valet. nam & hoc dirimit communitatem, ut complexu illud. Quare cum aliis edens, non solum appetitum tuum in iis, quae apposita sent, considera, ut ex iis delectum agas: sed & eam communitatem respirce, quae irreprehensa tuenda cst. is c

323쪽

ς ον ἀπεγιμεαοις Arr πις μπιγνιτ . Aiο- ιη πυπρτως AOMMENTARIus Quamvis autem de convivio verba iaciat: tamen, ad omnem societatem vitaeque consuetudinem ingenere haec esse transferenda , perspicuum est. Avaritia enim omnes dirimit necessitudines : sicuti aequabilitas , cum suum cuique tribuitur , easdem continet, auget, conservat. Nam & latronum communitas , quamvis ex talibus conflata viris , tantisper durat, dum praeceptum hoc servatur, ne

alii plus aequo sibi appetant. ob

hoc enim iustitiae vestigium, etiam iniustitia illa permanet. Cum a tem prius multis locis auditorem hortatus fuerit ad libertatem, &in aliis ad sortitudinem, ad magnutudinem animi , ad prudentiam& temperantiam e in hoc eum ad iustitiam vorat, & eius imp dimenti avaritiae fugiendae auctor est. C A p. LIX. CI quam persenam, qua vires tuas si operat, indueris: tum eam indecore geres: tum eam,quam sustinere posses,

negliges. COMMENTARIus.

Non ei studendum, quod per sese optimum est: sed ei quod

est ex iis, quae nobis accommodata sunt, optimu. Nullus enim ea quae extra modum sescipiuntur, fructus consequitur. Quare non temere

324쪽

νεκτει

ασς αλε-α με, ἔENc HIRIDION. 29spersenae maiores induendae sunt, ut doctoris aut philosophi, aut in nave gubernatoris, aut in urbe m gistratus. Praestat enim persenam inferiorem cum laude sustinere, ut non par modo sis, sed etiam ea superior quam indecore gerere su- eriorem, nec illius dignitati repondere. Honestius est optimum este paedagogum, quam doctorem imperfectum : & bonum patrem familias, quam improbum magistratum. Nam maiorem personam indecore gerere hoc autem indecorum non ad opinionem . sed ad ipsius rei naturam referatur) illud etiam habet mali, quod eam perdimus, quam nostris rebus aptam

belle sustinere possemus. Melior enim histrio & in Comoedia est;& in Tragoedia, qui servum bene repraesentat, quam is qui domini aut regis persenam male agit. Et hoc ego caput ad iustitiam refero,

quod quemq; persenam se dignam

iubet eligere, de non aspirare ad altiora.

C A p. LX. 4eo admodum in ambulando c resine clarum calces,pedemve distorqueas: sic in degenda vira cave, ne gubernatricem actionum, mentem ruam,

ladas. Quod si in re unaquaque obsto

325쪽

γετα - , ἡβο glutinatur, reclamans ille quidem

-ὸ των ἀλογων πιθων. Παγγγελλει rupto, se sp sium non discernit ut ουν ο -ιδαγωγος ταύτα diversum a brutis affectibus. M Φυλ net igitur paedagogus horum u-ta απέλ- τω πῆ ειν , ωpra trunque in defenda vita cavendum μη -ς ἀλογις - αν ἐα -- esse . quam similem ambulationielia7M , απερ σωματ- ον- ὸ His facit, ne quis brutis affectibus susAJ ογκολμε αν cumbat: qui cum si ut corporales, αυπὰ ψυχlω τω σύααI. m clavorum instar agglutinatum sibi προσηλοῖ, ως τααλοsαταυ- animum corpori assigunt. Quis

lia εν νομί ν vero clavus lic assigit, ut bruti illi ἐαυτω, e m -ῖτο σωμα; ἀώ θ affectus 3 qui essiciunt, ut putet

eius pervertatur ex socordia. Nam si qualibet in re nos ipsos observaverimus,

326쪽

verimus, ut ii qui ambulant: tutius quamque rem suscipiemus. Nam in ea animadversione, etsi modicus aliquis lapsus contigerit:

eum tamen facile corrigemus. Etsi enim paulum conniventes clavum calcaverimus, aut inconcinne pedem promoverimus : propter observationem & a clavo pedem facile avellimus non astixum , &gressim pedis levi opera aliter di

C A P. L XI. MO M pecunia corpus es unicuique, ut calcei pes. Si igitur in eo institeru,modumservabis: An praeteri ris, iam veluti per praeceps referri necesse erit. Ut ct in castra, s ultra pedem progressusfueris,sit auratus calcem, deinde purpureus, deinde interpunctus. Eius enim , quod semel transierit modum,

nullus en terminus. COMMENTARIus. E'Nποις - τοσωρωι, οῖονε Θῆ- TN rebus corporis, ut vestibus,M,ποφως, κτήμα Π, wρ in , I victu, possemonibus, pecuniis, δύο -υτα- κτη ς ωντων,6 κο duo haec sunt : eorum acquisitio,HῆMς. εἰπὼν ήν στυπρον mea τως &usus. Prius igitur de usu locutus, τουτων H πως, οπι si υχικ eatenus iis utendum elle, quatenus σωυαιτο--Qω Hηπιν αυτων ad nudam corporis curationem A αυλααζανειν , σαν το πε- faciant, omne si pervacuum quod υἱον άφαιρο- ς το cresς ῆοξαν ad gloriam aut delitias pertineat, ii λ τεινία ον , riui Uta removendo e nunc de acquisitio- τῆς κτηπως αυτων Agα et μεαρν, ne eorum docet, & huius quoque ταυτης λείων εἰνος το σωρια. e se modum dicit esse corpus. Nam &

327쪽

τῆς τε πυτης - της κενοδοξιας .

enim acquirimus, ut utamur,) ipsius usius modus est corpus, etsi que necessitas. Perspicuum igitur, etiam acquisitionis modum esse corpus , eiusque necessitatem. Quare si quis ad eam necessitate re

spexerit, pellibus simplicibus erit

contentus : quarum superiores

foveant pedem & muniant, soleae vero id praestent ne pede nudo calcentur noxia. Sin quis id quod pes exigit excell erit, & ad ornatum delitias deflexerit, auratus fit calceus, inquit : demde purpureus, post

interpunctus. Tanta autem fuisse videtur apud Romanos in conficiendis calceis purpureis & inrem punctis curiositas, ut auratis etiam praeferrentur. Eadem est & rei s miliaris ratio ac rerum corpori necessariarum. Si quis enim mensiIram necessitatis transierit, eiusque terminum: iam sine termino vagabitur, alia aliis adiiciendo, donec ad extremas delitias & vanitatem praeceps feratur. Per haec enim fit quoddam quasi divortium a regula, de quq id sequitur, inexplebilis egestas, & eius comes afflictatio. Nam si decem paravimus, volamus habere viginti: si haec, quadraginta: & sic deinceps: nec ullus finis est prol bendi in vastum illud atq; immensum pelagus insatiabilis cupiditatis. Constat enim, in singulis iis, quae ad usum corporis adhibentur, pos sessionem, quae limites excedit, Q

328쪽

νοντα.

recidere in infinitum, ut iam &scopi & usus obliviscatur ad quem pertinet, qui corporis est curatio. Quare saepe ipsiura corpus amittimus, dum illa sine modo cumul mus. Quid vero si calcei exemplum eo adhibuit, quod is, nisi magnitudini pedis responderit, quamvis ornatu modum non excesserit, fe-pe nos allidet, prosternet, denique. in praecipitium aget ὶ Ex iis porro quae de usii dicta sunt, ea quoque distinguenda sunt quae ad acquistionem pertinent. Docent autem dc haec capita convenientem modum in acquirendis & utendis rebus externis, nosque ad iustitiam deducunt.

C A p. LX II. MVlier ei statim ab anno decimo

quarta a viris dominae vocantur. Proinde cum vident, se nihil aliud habere muneris , nisi ut cum viris concumbant: comere se incipiunt, atque in ornatu spem collocant omnem. Quare opera pretium est, dare operam ut sentiant, binon ob aliud hono

rem haberι, nisi quod ct modestat se

praebeant , ct verecundas ac tempe

rantes.

329쪽

ore, ς οἰκονομίαν λοι- ,

F Tiam matrimonio iis qui vi-

tam naturae consentaneam sequuntur concello, qua ratione his curandae sint uxores, paucis ostendit : cum eaque id confert, quod vulgus hominu facere let, eorumque delicta corrigit, de ad normam hanc revocat. Plerique mortales, inquit, uxoribus a prima aetate adulantur, & honorem habent, easque dominas vocant, solius concubitus causa. Quare non immeriato illae ad hoc sele parantes, comuntur , & in ornatu spem suam omnem collocant. Nec tam illae

reprehendendae sunt quam mariti , qui eas propterea colunt. Quare ab initio statim sic insormandae consuefaciendaeque sunt , ut intelligant , se non alia ulla de causa a nobis honoratum iri, nisi quod sint ornatis modestisque moribus , & marito verecunde pareant & obsequundent. Quibus dotibus si quae mulier praedita fuerit, iam de ad tuendam rem familiarem , de ad educationem tib rum , & ad mariti curationem , &ad vitae frugalitatem facile allue- fiet: quae osticia honestas matro

330쪽

T Vrdi ingenii gnum est, in rebus

corporis immorari: velut, exerceri diu, edere diu, potare diu, cacare diu,

coire diu. Nam haec quidem facienda

sunt obiter: cura autem omnIs ad animum est transferenda. COMMENTARIus.

QVemadmodum ingeniosi ho

mines in suminis, persectis de exquisitis naturae tuae rebus elaborant & immorantur : ita stupidi &hebetes in impersectis, extremis, generalibus, & vulgo tritis versantur. Itaque, si homo , cuius ab Gnimo rationis compote natura pendet, qui corpore ut instrumen- . to utitur, omissis naturalibus animi actionibus corrori immoretur: hebetis id ingenii signum est, ut&huius rei causa est obtusior acies animi. Quis enim artifex alicuius pretii, in curandis instrumentis te rit tempus, arte, quae his usura est, neglecta λ Neque vero obtusi tantum ingenii signum est, occupari circa corpus : sed immodici etiam eius amoris. Quibus enim gaudemus atque assicimur , iis immoramur. Est igitur inquit, occupatio corporis , accessio quaedam iudicanda: praecipua vero cura ei impendenda , quod corpore utitur. Haec enim iusta est nostri adversus

illud ossicii distributio. P p 3 Κ ΕΦ . .

SEARCH

MENU NAVIGATION