Simplicii Commentarius in Enchiridion Epicteti, ex libris veteribus emendatus. Cum versione Hieronymi Wolphii, et Cl. Salmasii Animadversionibus, et notis quibus philosophia stoica passim explicatur, & illustratur. Quae accesserunt, sequens pagina in

발행: 1640년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

OLα- ίπάρχειν, hoc est, demissionem animi ad aliquid quod fugiendum esse videatur. Laetitiam autem sive voluptatem, δονlω, L. ραν εφ' αἰρετω Rοκοῦντi xlar, elationem animi propter aliquid quod optandum esse videatur. In illis enim finitionibus delabi

videtur in Zenonis opinionem,qui, perturbationem non esse iudicium, sed, id quod ex iudicio consequitur, voluerat. Κω inquit, Galenus, ta μειώ ς, sc αἰ ἐπ&σεις, e αἰ συπλαι, vi αἰ 2ωχυσεις ἡσάλογου δε-άριεως ἐδε -θημα , Q οξαις ἐπιγενομ. . Nam demissiones ct elationes, contractiones Odifusiones, passiones sunt facultatis irrati nabitis, qua opiniones subsequuntur. Quae sententia Zenonis fuit. At Chrysippus determinavit ac pronuntiavit, παθη esse κουεις, non ἀκ που ἐπιπιο M. Ideo dc λυ lω, aegritudinem, alio loco definierat δυξαν crisφατον κακου σπηουο - , hoc est , opinionem recem tem mali praesentis. Item ἡδονἱω' ,--π6 α- ά αθῆ

AM , opinionem recentem boni praesentis. Definitio igitur illa quae statuit laetitiam esse opinionem,alia est ab illa quae eam definit esse elationem. Nam ista elatio vel smeρου in laetitia, vel demissio coim tractiove in aegritudine, effectus sunt opinionis & iudicii. Ubi enim opinio iudicavit malum esse quod adest, contrahitur ac demittitur. Si contra de eo quod praesens est opinatur tanquam de bono, tum

assurgit, & effertur. Hoc igitur est τὸ τῆ- ij iis, non ipsa κρίας l δυξα. Chrysippo ipsa δυξα est πάθω, hoe

est, opinio de bono aut malo praesente. Zenoni contra πάθ' est demissio illa vel elatio quae ex opinione consequitur. Diversa haec fuere inter se dogmata, unum Chrysmpi, alterum Zenonis. Quae tamen temere confudit Cicero, & indiscreta protulit in Tusculanis, quasi iidem Stoici senserint ac docuerint, non solum in opinionibus ac iudiciis perturbationes esse positas , verum etiam quae efficiuntur perturbationibus. Sed qua iudicia, inquit, quasique opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam quae egciuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem δε- laris esciat, metus recessum quemdam animi o fugam. Quibus verbisne recte quidem expressisse videtur differentiam utriusque sententiae,Chrysippeae &Zenonianae,quam nec omnino assequutus eae Non enim morius doloris, dc animi contractio in aegritudine effectus est

perturbationis, sed opinionis. Est enim etἡ ἐπιγινομον τῆ διορ, vel Vi Misti, vel ut etiam loquuti sunt, mi ἐm η- ρ Hoe

est,

442쪽

est, ut medici loquerentur , si de morbo corporis sermo esset, si συμβωρ- ηρος δολς. Idem dc de recessit animi de fuga in metu. Non ea essicitur & gignitur ex perturbatione, sed ex opinione ipsi quae iudicat, rectum esse, hoc quod malum ipsi videtur & impendet,fugere, & quam longissime ab eo recedere, aut in eo malo, quod praesens est, demitti animo & contrahi, rectum esse. Si perturbationum ipsarum, hoc est,-θων, hos effectus esse. putassent, nulla inter Chrylippum & Zenonem dogmatis super ea re dividia fuisset. Facile quippe inter eos convenisset, tam perturbationes ipsas, quam effectus perturbationum esse in iudicio & opinione positas. Nam si perturbatio iudicio & opinione suscipitur, quod ex ea perturbatione

consequitur, vel morsus animi ex malo praesente, vel recessus & s ga ab impendente, cum ex eadem causa proveniant, ex opinione

nimirum, quae ipsam peperit perturbationem, in eadem versari sede cum ipsa perturnatione, dici possiet. Sed hic quaestionis status inter duos illos Stoicorum coryphaeos non fuit, quem Cicero proponit. Et recte quidem, ut rem intellexit, unius hominis haec esse dixit, perturbationes, & quod ex perturbationibus subsequitur vel hisessicitur,in iudicio & opinione cile positum. Verum non haec erat

eorum controversia.De ipsa vero animi motione rationi non obtemperante, quam π Ir nominarunt, dubitatum est ab his, utrum ipsa vel opinio qua movetur animus, nomine παθους esset appellanda, an vero illius opinionis effectus. Chrysippo placuit, ipsam

quae animum impellit ac movet esse πάθ, , Zenoni contra

id ααθ s debere dici quod consequitur ex illa opinione. Exempli gratia. Mors mihi ex morbo impendet. Si iudicem, mortem esse malum, & metuere illam incipiam, opinio illa quam de morte habeo impendente, tanquam de malo aliquo, παθ2- a Chrysippo statuitur, & metus vocatur hoc παθ , idemque est cum Ideo ψοζον definiebat, Δών - , id est, ut .vertendum supra ostendimus, opinionem mali impendentis. Sic aegritudo , ipsi etiam est, nimirum opinio mali praesentis. Quid sequitur ex illa opinione, aut quid ea essicitur 3 Cum malum esse opinatus fuero quod mihi impendet,aut quod iam adest, ab illo refugiam & recedam quantum

potero : in hoc contrahar animo ac demittar. Effectus opinionis in malo quod venturum speratur, ε λως est, in iam praesente, M ωπς προλή. Hanc εκκλισιν, & hanc σνγλην Zeno

443쪽

68 CL. SALMAs II esse proprie voluit, non ipsam opinionem quae eam εὐλιαν de συ - λ , in metu de aegritudine essiceret. Ideo φο&ν,quod est παθ ,

non προσδοκίαν κακοῦ, aut e οξαν κακῆ, elle definivit, sed ἡκκλισιν απ. θῆλιγω, quia a *ρσου non in ipsa 1 constituit, hoc est, inopinione ac iudicio, sed in ipso effectu qui subsequitur opinionem , hoc est, in ciso ibi, in animι recesu se fuga, ut reddidit Cicero. Quam

ικκλισιν ειθῆ λόγω vocat, quia παθ' est, de omne παθγ αλογον. Praeter rationem ea studet evitare quae mala revera non sunt, etsi capro malis habeat. Sic παθ γ λύπης non ab ipso Zenone definitur οξα -ροντο κακοῦ , ut a Chrysippo, quia perturbationes non ponit in opinione & iudicio, nec casdem facit clim iudicio, sed συ λῆ d υ-

es, vel qui effectus illius ω quae malum esse sine ratione

iudicat, ad cuius praesentiam animus contrahitur I demittitur. Quia in effectu παῖ di Zenoni consistit, non in ipsa opinione. Modo με triv aute, modo συπλυ pro eodem usurpavit Zeno in definitione aegritudinis. Cicero utrumque simul Latine dixit, demissionem dc contractionem: Est igitur, inquit, agritudo opimo recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur. Ubi demitti est με ἔβα , coulr.thim ἀλεβ . Sic indefinienda laetitia, modo ἔ-αmν, modo dicebant. Ut ille affectus aegritudini contrarius est, ita ἐπαρας opponitur μειωσΠ, dc χυσις συ λῆ. Sed de quae ςέλον , id est , contrahuntur, etiam minui videntur, ut contra quae επωρον dc efferuntur, diffundi solent, de plus spatii occupare

quam ante habebant , quemadmodum quae contrahuntur, minus. Aliquando & τρύσεις vocant, quas opponant επαρ m, quia animi concidunt in aegritudine. Item -π-ωαις, quibus submittuntur, &diversum habitum sumunt quam in laetitia, quo assurgit at efferuntur. Galenus lib. v. de Hippocratis Sc Platonis dogmatibus, ubi

de Chrysippi opinione cum Zenon ea pugnante iterum : se Zη-

χὶ ὐ παθη. Harum duarum opinionum disterentiam Chrysippi de Zenonis circa affectuum sedem, utrum positi sint in iudicio ' an in iudicii consequentia & cffectit, parum etiam percepisse visus est doctissimus vir Lipsius in introductione ad Stoicam philosophiam libro m. dii sertat. VII. Quod leve disicrimen illud fuisse notat inter duos

444쪽

IN Epic TETu M ET SIM p Lictu M. cyduos sectae apices, id falso putavit. Nam non leve suit. Sed nec in eo versetur illud discrimen , quod alteri iudicium causa afectuum, alteri essectus. Immo, alteri affectus & iudicium idem , alteri effectus iudicii & astectus idem. Falsiim & illud quod stibi ungit,communiter Chrysippi ententiam obtinuisse, quam & Ciceronem ut receptam proferre. Contrarium ex Galeno adstruxeris, vel ex paulo citatis verbis, quibus astirmat,Chrysippi sententiam de affectibus qui cum opinionibus iidem sint, non solum pugnare cum reliquis Stoicis, sed etiam cum se teso. Ergo illa receptior opinio quae plurium est, quamque adeo i pie auctor contrarii dogmatis interdum soleat amplecti S allerere, in eam vi veritatis delapsius. Quod ad Ciceronem attinet, iam notavimus, utriusque philosophi lententiam pro una habuisse, de in definitionibus perturbationum miscere Zenonem cum Chrysppo, & alibi Chrysippi decretum pro Zenoneo n

bis obtrudere. Ut cum Tustulana i v. aegritudinem definit, opinionem recentem mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum es evideatur, haec definitio qua aegritudo definitur opinio recens mali procu ris, ad Chrysippum referenda auctorem. Non cnim ad Zenonem, cui π non erat opinio, sed quod ex opinione consectaneum. Praeterea Galenus &'Laertius has definitiones Chrysippo attribuunt, quae opinionibus perturbationes adiudicant. Hic in vita Zenonis:

υον πιαλον Atque ita de ceteris. Primum itaque membrum definitionis Ciceronianae de aegritudine Chr 'sippeum est, alterum Zenonis, in quo demitti contrahique animo rectam esse videatur. Nam

illud demitti contrahique effectus est opinionis in perturbatione, non ipse opinio , nec id quod illa opinatur.*Nam opinio in perturbatione non rectum esse iudicat demitti animo & concidere, sed malum id esse opinatur quod adess, ideo Chrysippo tantum definiebatur, ἀόξα Zenoni autem sic eam definiri placuit his verbis :Qλυ τη--μυὸ , Nil δοκουν m κακω. Illud jocis chrysippo a est, Zenoni quod ex illo δοκῆ subsequitar, nempe Ergo Zenoni contractionis animi in aegritudine cause, est opinio. Nam ita apud Si baeum haec quae relertur aegritudinis definitio, Zenonem habui a

445쪽

o CL. SALMAs II 6σφοι- κακον u , εφ' οὐ καΝκει συς ελει, . Hoc est, quod Cicero adtexuit primo membro definitionis Chrysippeae , aegritudo, opinio recens mali praesentu, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, εφ ω καΘή- συ λειξαε υῆ τα-θῆPM . Ita etiam habet Zenonea laetitiae definitio : Η'δονη εον ε σις άπηγῆς λογω. Chrysippea: ηδρνη ες ν δοξοι credi φατ γ--ρου AM. Hic opinionem habet pro ipsa perturbatione, ille effectum opinionis. Addebat Zeno, causam illius effectus esse opinionem, quae rectum iudicabat, ita efferri, Omo I τὸ cro, pix αν ἀγαθον ἐφ' cuκ-κ ἐπαίρε s. Utrumque iunxit Cicero,& cx parte Zenoneae definitionis, & ex parte Chrysippear, integram ac suam dedit. L titia opinio recens boni praesentu, in quo cerri rectum esse videatur. Zen ni opinio, m δοξα ειν, causa est illius effectiis, quo effertur animus in

laetitia boni praesentis. At penes Chrysippum ipsa opinio perturbatio est, cum effectus opinionis penes Zenonem pro perturbati ne sit. Idem Cicero in Tusculana tertia Zenoni assingit quod Chrysippi esse liquet: Saris dictum esse arbitror, aegritudinem esse mali praesentu, in qua opinione istud infit, ut aegritudinem suscipere oporteat. Nemo Galeni quartum legerit de dogmatibus Hippocratis & Platonis quin protinus intelligat, hanc fuisse Chrysippi, non Zenonis sententiam. Subiungit statim: Additur ad hanc definitionem a Zenone rocte, ut illa opinio praesentu mali sit recens. Et hoc plane Chrysippi fuit, qui aegritudinem ita definivit, λυγν ἐουι οξα σ-σφατ' κακοῦ Aug. Non contentus dixiste esse κακῆ παροντ', adiecit, cres φαμ, ad definitionem, ut nimirum illa opinio praesentis mali sit recens. Hoc perperam Zenoni tribuitur a Cicerone, quod Chrysippo debuit. Multum fuisse Chrysippum in ea voce προσφα

hoc sensu, notant veteres, cum Grammatici dubitarent an cre-φα-- dici oporteret in alia re quam in cadavere recente , vel cres φατω qui recens est occisus. Nam φατὸς est mortuus. Inde προσφοιτν, 'ui recens animam exhalavit. Hesychius: φατι ,στες ητοί φατος, ρηάς. Idem: προσφαπν,m πως γινηλον,νέον, νεπιον. Novum, ac recens. Πέφαιὰν est occidi, φον2 ει s. Et πες poetae, intersectus. Unde προσέφατ , a caede qua periit, recens. Quod ad alia transsatum est. Et προαφατον πωγμα quod nuper accidit, & προσφα ν υδωρ aqua recens & pura. Quod νε- eo, melius dici quidam volebant. Ammonius : Nεαρον νεα-

446쪽

οῖον bis c. Quidquid recens factum est, προ αρον sine discrimine

auctores vocant. Hinc apud Sophoclem προ φατοι ὁ Η λαω, re cens allatae litterae. Sic certe & Zeno προυφατον κακον dixerat , &προσψαιτον αἰγκεῖν cum causam assignaret contractionis in aegritudine,& elationis in laetitia, opinionem mali recentis aut boni. At is, inquit, eto Mo ἡ--ρεῖναι. At Chrysippus qui ipsam opinionem perturbationem esse volebat, δοξαν προσφωπν dixit αἰγωγῆ-ρουπιας aut κακοῦ, quia quamdiu recens est opinio, mali praesentis, tamdiu perturbatio est recens, eoque maior, cum ipsa opinio perturbatio sit. Zenoni autem malum illud aut bonum quod ex opinione descendit, a quo contractio vel elatio efficitur in aegritudine& laetitia, hoc est perturbatio in utroque , -φον καυν &appellatur. Nam cum effectus ipse, hoc est, malum quod ex opinione generatur, sit ipsi perturbatio, quamdiu malum illud aut bonum, recens est, animus in aegritudine versatur aut laetitia. Cicero utrumque confudit, de δοξοω προσφοιτον Chrysippi,& Moων aut μα- δε προσφατον Zenonis. Quod ex his eius verbis planissime perspicuum est : .Additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa vinio praesentu mali sit recens. Hoc, ut dixi, ad Chrysippum reserri oportet. Quod sequitur,ad Zenonem : Hoc autem verbum sic interpretatur , ut non tantum recens esse velit quod paulo ante acciderit, sed quamdiu in illa opinato malo vis quaedam insit, is vigeat, is habeat quamdam viriditatem, tamdiu appellatur recens. Apparet, non ad artis*α ω Chrysippi referri debere, sed ad M.φαρον καUL Zenonis. Definitionem autem illam aegritudinis, eam esse opinionem recentem mali praesentis, Chrysippum auctorem habere, clare ostendit Galenus his verbis ex lib.i v. de Hippocratis & Platonis decretis: τὸν πιλον ποπον , τοδοροισμοῖς

tolle eam Zenoni tribui,vel illud argumento est, quod in alia fuitententia, nec perturbationes esse probavit, sed τὼ ἄλγινομυαῆ δοξας, contractiones nimirum elationesque animi ex opinione boni aut mali recentis . Ut uitiusque autem sententia promiscua

haberetur & sine discrimine, a Cicerone aliisque scriptoribus, qui

447쪽

1 C L. SALMAs II non exacte haec discreverunt, ipse Chrysippus causam praebuit ab inconstantia sua. Non enim l emper mansit in ea sententia, qua voluit τα πα- Μίσυς ε να , sed aliquando ad Zenonis scita revolutus, easdem cum ipso perturbationum definitiones probavit. Quarum &illa de aegritudine, ut iri exemplo maneamus, prorsus Zenoneae con

Certe haec definitio qua metus dicitur esse a iς ut diversa est ab illa qua finitur δόξα κακῆ -ροντος. Illa enim causam pertu bationis ad opinionem refert : ista opinionem habet pro perturbatione ipsa, cuius aliam causam dat. Ut brevius dicamus, alterius finitionis auctori perturbatio est opinio, alteri perturbatio est effectus opinionis, quae causa est perturbationis. Sed dicat aliquis, nihil reserre utrum opinio recens , an malum quod opinionem suscitavit,recens appelletur. Fateor hoc equidem, dum constet, definitionem Zenonis eam non est. qua metus definitur vianio recens mali praesentis , vel mali recentis . Quaeram tamen

cur in definitionibus Chrysippi quas profert Galenus nusquam

προσφατον καυν dicatur, sed semper ἡ δοξα προσφατος, vel τὸ δοξα- ζειν προωφατον. Atqui aeque illi erat facile ac rectum, dixisse m

tum elle κακοῦ -ροντος, quam δοξαν προσφατον, vianionem mali praesentis quam opinionem recentem. Recentem potius opinionem quam malum recens, in definitione sua posuille crediderim Chro lippum, quod in malo recenti semper quidem opinio strecens, sed malo iam inveterato saepe fit ut opinio adhuc recens vigeat. Quid enim, si post aliquod tempus quam malum acciderit, opinio demum de eo excitetur quae primo non turbaVerat mentem a Quid si denique etiam post longas moras non consenescat opinio, sed semper recrudescat, &aeque recens sit quam fuerat malo etiamtunc recenti Sed πρόσφατον de tempore quo recens malum accidit videntur tantum intellisisse, si Galeno credimus, qui haec ex Posidonio contra Chrysippum refert, quae mendosa sunt in editio

dum o multa alia quas posuit Zeno, quaque a Chrysippo scriptae sunt, manifesti eius sententiam rerincunt. Nam aegritudi m ait esse opinionem recen-

448쪽

IN Erre τε Tu M ET SIMPLICI u M. 731em qua quis sibi malum adesse existimat. Ex his verbis colligi possit eamdem esse Zenonis & Chrysippi de aegritudine definitionem. Quod tamen falsum cst. Nunquam enim Zeno λυπ- defininivit esse opinionem, sed contractionem sive demissionem animi, quam

opinio efficeret. Opinio itaque illi π πιπιν 'ς, non M' αιτα- , ipsum. Addit Galenus : ὀνω in o τρι- ρον sin λεγοντες, ω- δέ πως προφερον nos, et ἐώ δοξα προσφα- κακῆ -ρουσίας. Aliquando se brevius definiunt, dicentes, dolorem esse recentem opinionem mali pr sentis. Cum numero pluralitatis loquatur, videtur tam Zenonem

quam Chrysippum eiulciem definitionis auctorem facere. Quod a veritate longe abest. Nam & supra in principio eiusdem libri hane soli Chrysippo definitionem addicit, qua dixerit λ rta esse δοξα,

δοξαν προσψα ν αγαθου παρουσίM.Sed dc idem Galenus in eodem libroi v.de decretis Hippocratis & Platonis,aperte ac diserte tradit, Chrysippum a Zenonis sententia diversum abi ille in definiendis perturbationibus,quas opiniones ac iudicia esse voluit, cum Zeno effectus& consequentias opinionum eas definiret. Ipsa eius haec verba

συπλας,--rεινωσεις φ τε , t λαμύανου-mν μναι - ψ . Quomodo igitur nunc secum ipse pugnantia scribit Galenus,dum Zenoni communem facit hanc desinitionem, qua aegritudinem decrevit esse opinionem recente mali praesentis, quam Zeno apud eundem Galenum & apud Stobaeum definivit, esse συ U- απειθῆ λογιου, cuius causam assignat, me δοξαζω προσ- φατιν καον Si eadem est finitio aegritudinis,δοξοι προ φοι-τύγ, & συ λη cuius causa δοξα προσφοιτ , non renuo quin

idem senserit in definienda aegritudine Chrysippus de Zenon. Quo sensu illud προαφα- intellexerint, docet Galenus ex Posidonio, ει-

ταν - των ρἀltam A' ta ἡ κακου δοξοι πρόσφατ HG ἔπι - λει πἀω-κ, λυ lω ἐργαθ , Ηονιψῶσα δ' ἡ ουδ' ολως , ,1 tame εθ' ο- ραιως ςελει. De Posidonio loquitur, qui contra Chrysppum seribens petebat reddi sibi rationem,cur opinio mali recens quidem animum contraheret, & aegritudine essiceret, quae inveterata vel ex toto non, vel non aeque eum contractione assiceret. His verbis Posido-Κ nius

449쪽

C L. SALMA si Inius non quidem eamdem esse definitionem Zenonis & Chrysippi

volebat, sed tamen utramque hac petitione oppugnabat. In demnitione Zenonea aegritudinis non poterat Zeno interrogari quam causam putaret animi contractionis in aegritudine. Nam ipse occurrebat, ac dicebat, opinionem recentem mali praesentis eam contractionem efficere. Sed nec quaerendum ulla ratione videbatur, quae causa esset illius causae . Hoc enim prorsus absurdum& in inhiati tum usque iret. Ubi reddita esset causa cauta, quaeri posset etiamnum illius causae causa, nec finis daretur donec ad primam omnium causarum foret perventum . Hoc igitur quaerebat Posidonius,cur opinio recens contractionem in animo aegritudinemque efficeret,

quae inveterata non idem praestaret. At contra Chrysippum haec eadem interrogatio valebat, qui ipsam opinionem mali praesentis protegritudine qua animus erat perturbatus habebat, idque in sua definitione aegritudinis expresserat. Aeque enim quaeri potest, cur haec opinio recens mali praesentis perturbatio sit, quam cur perturbationem essiciat. Quae sequuntur apud Galenum, proprie ac speciatim Chrysippum impetunt, non Zenonem, simulque ostendunt, idem esse definire dolorem κακοῦ , vel κακοῦ. Sic enim scribit verbis,ut apparet, Posidonii : Κoiam . το

que recentis nomen adri oportebat in definitione, si vera fiunt quae Chrysenis docet. Nam ex ipsius sententia magis definiri debuit aegritudo opinio magni mali, aut intolerabilis, se non fustinendi, ut ipse consuevit appellare, quam recentis. Non video cur dicat debuisse magis chrysippum in definitione sua aegritudinis opinionem dicere magni & intolerabilis m, si quam recentis. Nam & hoc ipsuna posuerat in definienda ea perturbatione. Cicero lib. ID. Tusculanarum : Nam ct metus vianio magni mali impendentis , ct aegritudo est opinio magni mali praesentis,

ct quidem recens opinio ratis mali , ut in eo rectum videatur esse an-xi . Ubi vides utrumque expressisse in definitione aegritudinis Chrysippum, & opinionem recentem esse, & magni quidem mali praesentis. Alio loco intolerabile is dixit pro Graeco Clirysippi ἀνυ& ακαρπρητον, ut cum metum definit Tusculana quarta,

vi-nom impendentis mali quod intolerabile esse videatur. Nec enim

dubium

450쪽

IN Epic TETu M ET SIMPLICI u M. 7s

dubium quin & aegritudo similiter possit definiri, opinio praesentis mali quod intolerabile esse videatur. Pro eo tamen Cicero hanc habet definitionem : Est ergo aegritudo,opinio recens mali praesentis in quo demitti contrahique animo rectum ese videatur. Quae omnes definitiones Chrysippeae sunt, non Zenoniae. Quaeri tamen dignum est, cur eo loco cum quattuor principalium perturbationum definitiones ibi Cicero ex Chrysippo afferat, aegritudinis, laetitiae, metus ac libidinis, in duabus quae mali aut boni venturi opinione laborant, aliam dc finiti num potuerit quam in duabus alteris quas malum bonumve opinatum iam praesens sollicitat ac divexat. Ut ecce aegritudinem definit, opinionem recentem mali praesentis in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur. Notabis tibi, non dici, esse opinionem mali praesentuquod intolerabile se videatur. Similiter & de laeticia, sic eam definit: Esse opinionem recentem boni praefentu, in quo esseni rectum esse videatur. In metu autem qui eventuri boni opinione cruciatur, ita eius proposivi ex Chrysippo definitionem: Metus opinio impendentis mati quod intolerabile esse videatur. Libidinis vero definitio talis subiicitur:

Libido opinio venturi boni quod fit ex usu iam praesens esse atque adesse. A tendi in his & illud debet, in utraque perturbatione quae opinio est

fraesentis mali aut boni, recentem eam tantum vocari, non in aliis du

us, quas venturi boni malive expectatio suspensas & anxias habet. Et sane apud Galenum & Chrysippum in duabus tantum perturbationibus ob praesens malum bonumve opinatum concitatis, ἀγαθῆ de laetitia dicitur, &δοξα προσφατ' κακου-οιο α de aegritudine. Apud Stobaeum tamen in Zenoniis definitionibus, opiniones,quas pro causis efficientibus ponit quattuor primarum ac principalium perturbationum, το προσφοιπν habent,& quidem cum seram iumstum, αξας το'- Ni κινητυνεχουσης. Et tamen idem Stobaeus paulo ante illud προσφατον intem pretatur γωνη-ν,& in duabus tantum perturbationibus illud agnoscit, quae praesentibus bonis aut malis opinatis afficiuntur. Το ar ο,

dini & laeticis tantum convenit illud πρὼφοι-. Nam aegritudo est γλη, laeticia Ut ut sit, illud προσφοιτο cum opinione iunetiim in definitione aegritudinis & laeticiae, videtur esse causa pertu bationis utriusque. Si enim demas, recentem esse illam opinionem Quae aegritudinem facit & laeticiam, accedente tempore sensim cxo-

SEARCH

MENU NAVIGATION