장음표시 사용
551쪽
τύ CL. SALMAsir clivisit, Qui λγγιδιυ κ, τά δεογον, ut facultates unius animae esse putarit. Nec in alia sententia Democritus fuit, Hippocrati visus ac notus , laudatusque . Is quoque U- ita secit, ut illa
δυυαροις essent. De eo nullus antiquoruM philosophorum qui ante Jc post Hippocratem vixere,disseniit.. In eo tantum non consei sere,utrum certis locis eae animae facultates essent disclusae , an indiscretim per totum corpus fiasae . Animae rationalis partem seorsim per se subsiistere ab altera parte seiunctam, ac propriam x-iν habere, minime eos credidisse, vel inde constat,quod partem eam principalem animae nominarunt, τὸ ἡγεμνικον μορ . Si duae essent divisae animae, haec ηγεμονικῶ ab illis dicta ei Iet,non μονι ν --χῆς μυω. De eius sede in corpore dubitarunt. Hanc enim paratem alii caput obtinere, alii pectus, alii alia corporis loca, alii totum occupare crediderunt.Ultima opinio Cleanthis fuit,qui & principale 'animς parte, id est, ratione, cum reliquis confusam per totum corpus diffudit. Democritus solam irrationalem sparsit in totius corporis contextum, rationali in pectore reeosita. Plutarchus lib. i v. deplacitis philosophorum cap. I v. - - , ubi per ,
men in sequenti capite partem principalem animae rationalis in capite toto esse, Democrito visum dicit, ut & Platoni. Ex quibus litiquet, Abderitam illum unam animam esse voluisse, quae is λοι ,&αλογον, rationale & irrationale, simul haberet. Idem Democritus hoc etiam peculiare habuit, ut opinaretur, omnia participare aliqua anima, etiam cadavera animalium, quia cum maxima pars spirituum ex his difflata esset, manifesto tamen aliquid calidi reliquiaru retin rent. Idem Plutarchus: ὀ la Δηαοκυτρο ---σὶ
πλειον γ Ex his perspicuum est , animam nihil aliud esse quam μον sic φυτον, calorem naturalem cum spiritu. Certe calidum ἔμφίον non est sine spiritu, ut nec spiritus sine calore. Nativus
enim ille calor teste Democrito in morientibus ita exhalatur, ut aliquanta pars tam calidi nativi quam spirituum in mortuis remaneat,
quae propriam animam ipsius cadaveris postea constituunt. Hinc &nostri Stoici animae sibstantiam Θεομον - α esse pronuntiant. Nec
552쪽
IN EpIcTETuM ret si Mysicali M. 7 7 Nec ab hac opinione diversus abit Hippocrates, ut iam observatum est a doctissimis medicis. Idem in libro t. de diaeta scribit, animam esse σύγκροπιν vel συγκρηαν ignis & aquae, calidi de humidi mixturam& temperationem, eamque συγκροαν elle partem corporis humani. ἐαρπει 2, inquit, εἰς ο θρω ν x υχῆ, ταρος γου υδατγ μγ πιν ἔπους', οἰν ωπου. Democritus in substantia animae determinanda, πυρωδει συγκριμ α ρκ π λθ' e fle dixit, contextum
vel compositum quodda igneu ex corpusculis visum efugientibus, o sola rationestia indis. Hanc animam quae sit oγψρος vel συγκυας ex aqua& igne, in omne animal quod respirationem habet aeque inire atque in hominis corpus, partemque hominis vel corporis humani quod ingresia fuerit, cilicere, paulo post idem assirmat in eodem libro : ἰθ p-ι ωαπερ μοι συγκρο: ἔχουσα πυρος υμ υδαρο
αν ωπον et Um, 6 νεωτερον, Q πρεκυπρον. Nec aliud de hominis anima hic pronuntiat quam de cuiuslibet alius animalis . Et initio eiusdem libri omne animal, ut& hominem, ex his duobus constare dicit, & miminν ex his habere, igni, & aqua: ξυυ-τω-ουν
δ-αρων, μφοροις 3 τοί κρῆαν. Cum his duobus hominem componi velit, animamque ipsius συγ ηαν esse, hoc est, mixturam calidi & humidi, ignis & aquae, non eam multiplicem facere, sed unain, inde perspicuum est . Partes enim vel, quod idem est, facultates substantia uniformes esse plures, vel ex eo liquet quod in illis partibus exponendis utitur eodem verbo quo & Pythagorei, nomina que 2 3 ερο ν tam in corpore quam in anima. Ta δῖ' αλα π--
et . Ut partes sunt corporis quibus ZI3κοσμει- , ita & animae. Ucillae partes in corpore totius & unius corporis partes sunt, ita & in anima. Nam proprie, ut supra iam explicavimus , est dispositio & ordinatio partium in toto, non seluin ad utilitate ultimque, sed etiam ad decorem totius , ex partium inter se proportione de convcnientia. Ignem ipsiim in corpore omnia apte & ordine
collocasse ac dii posuisse suo sibi modo ad instar univers. Inde in corde, ubi ignis ille calidissimus est ac validissimus, rationi ac mentiquae reliquae imperat animae, sedem assignat, non, ut placuit Galeno et summo
553쪽
i 3 CL. SALMAs II summo eius admiratori, in cerebro. Haec est pars animae quam, γειονικον Stoici appellant cum aliis,quaeque etiam in corde ab iisdem Stoicis, & Aristotele locatur. De corde haec Hip
αρχει - υ cῆς. Nutriri illam non Potu aut cibo, sed pura, liquida, lucidaque substantia ex sanguinis secretione. Tρέψε-
νέα - ὁ α ρισιν ἔ- Stoici quoque non longe ab hoc Hippocrateo scito de animae rationalis pabulo, totam animam sat guine nutriri sanxerunt, cum substantia eius constet spiritu. Hoc in gis sibi probari dicit Galenus in lib. i i I. de decretis Hippocratis, quam quod Diogeni placuit, animam esse sanguinem : ' πιντος ἴλλο θα-
1ωνει I m' οπι α; Animae substantiam spiritum elle, alimentum sanguinem, Stoici opinabantur. Galenus multis in locis notat, Hi pocratem de anima loquentem de esse capiendum. Huic calori a natura ingenito humor etiam additus per totum corpus susus animae συγκυσιν componit. Instrumentum porro sentis facultatis etia calorem esse, & pabulum caloris humorem, notius est
quam ut debeant docti doceri. Spiritum porro ex quo substantiam animae componunt Stoici, eundem elle cum illo calore ingenito,satitem non magnopere differre, ipse Galenus docet lib. v. de Simpliciabus , ubi etiam adiicit, nihil prohibere quominus substantiam sat guineam & aeream de calido nativo cum spiritu intelligamus. Quoealido & spiritu Stoicos velle constare animae substantiam: αγλ' φιλ
j χει δοξα κ . Nativus ille calor, quo anima Hippocrati constat, non est sine spiritu, qui spiritus substantia est animae Stoicis. Qui cum sanguine animam in dicant, haec αἰειαὶ λὶ ista respondet humori a natura & ipsi addito, ut caloris pastus sit. In hac Stoic tum cum Hippocrate dogmatum super animae substantia consensi '
554쪽
IM Epic TETu M ET SIMPLICIUM. I 79 ne, quis non sibi perseadeat, aeque unitatem animae apud hunc ut apud illos fuisse creditam ὶ Nam & hic, ut illi, animae principalem partem quam πιήείω vocat, in corde collocat, non ut Galenus vult, in cerebro. Cum autem ex purissimo sanguine pabulum habere eam scribat, & in eo convenit ei cum Stoicis. Qui cum animae toti idem ex sanguine alimentum suggerant, purissimae eius parti purissimum quoque sanguinem pro cibo praebuisse verisimile est. Quina immo ideo tam Hippocrates quam Stoici videntur eam animae partem quae ex defaecatissimo sanguine alitur, in corde locandam putasse quia cor fons est sanguinis. Quod ait idem Hippocrates,eam
ortionem animae χειν ψ α ης , reliquae animae imperare , per oc ostendit, unam esse tantum animam. Nihil enim aliud vult aut
valet illa αβ x υχη, quam reliquae animae partes. Qilippe si duas diastinctas animas positisset, & rationalem, in qua γνωμindive vim ab altera irrationali statuisset, H ἐτερας dixisset. Quamvis ne sic quidem pro magno argumento id sumi posset, ad probandum duas ab illo animas elle constitutas, si non alia accederent. Nam & hmvixta Aristoteles vocat, & DUκta, partem animae concupiscentem irascentemque, ut iam supra nobis notatum est. Cum animae autem stibstantiam definiat eue συγκρησιν πυρος -- calidio humidi mixturam, praecipuam eius primamque partem, quae reliquis imperat partibus, recte in corde habere domicilium decernit, ubi cum sit ignis calidior, plus etiam ex humido trahit. Nam ut idem dicit, ignis ab aqua humiditatem accipit, aqua ab igne siccitatem. Si quod in igne est maxime humidum & in aqua maxime si cum,temperata in homine formando fuerint, maxime prudentes inde effici placet eidem Asclepiadarum maximo : Πευ ο Rονη-
555쪽
13o C.L. S A L M A s I tenim ab aqua ignis, ct tardiorem esciens motionem, segnius incidit siensissis Quod si contra, ignis in ea mixtura abundet,& humorem exsuperet, tum acutissimos animos evadere certum est, atque ingeniosiuimos, de ignea celeritate volucres, ut de Iulio Caesare Plinius scribit. Nec quaerendum quae stupidos ac tardos causa essiciat, cum inde liqueat creari, quod humor multis partibus igne superior fuerit in ea συγ- Cum maxime igitur calidum humidumque sit cor bene temperatum, in eo sedem habere principalem animae partem, cui ceterae dc bent parere, par est. Atque haec Hippocratis sententia est qui de γνωμι , id est, rationem in corde propterea constituit, quod fons sanguinis ab ipso statuitur. Ab Empedoclis opinione haec non longule recedit, cui sive νοῦς est sanguis cordi suffusius. Sed &intelligentiae maximam partem idem Hippocrates in sanguine reponit. Sic enim scribit in secundo Epidemiorum sub finem: φλε ,
accipere malo, quam ad prudentiam sive providentiam naturae referre, ut interpretes exponendum hariolantur. Nam & in sequentibus collectiim in mammis sanguinem, suturam insaniam significa
λεγε s LmJ Nn missi nτθους. Idem Hippocrates in lib. 1. de victus ratione in calidissimo ac validissimo igne qui semper movetur nec unquam quiescit, de omnia in corpore regit & moderatur secundum naturam, sine strepitu, cum visu, tum tactu, versari ait, Gχlω, νοον,
omnes sunt animae facultates & operationes, quas & totidem eius partes liceat appellare. Ψυχta primo nominat, quae generatim omnes illas partes comprehendit, cuiusque substantiam ex igne &aqua constare docet. Huius principales duas partes deinde memorat, μη , mentem, is prudentiam. In corde stas eas existimasse Coum senem, ex his quae ante diximus, planum est. Haec duo sunt quae Pythagoras apud Laertium,νοῦν - φρέναx vocat. Namίνα pro φρον τι esse accipiendas, supra docuimus. Quem hic νουν ii ominat Hippocrates, alibi γνωμlω appellavit, cui sedem in cordeat signat. Constitum vocat Lucretius lib. iii. Sed caput esse quas, ct
dominari in corpore toto Consilium, quod nos animum mentemque voca mus.' Et plane est quem λογν sequentes vocitarunt. Sic λογουὴυ χή, & multis eadem. Quod enim alii eas faciunt diversas,
556쪽
IN Epic TETu M ET SIMΡLi Iu M. . iacid quorundam ex posterioribus commentum fuit, quia ομν de νοῦν diastinxere. Qua de re nos insta. Nam prima sua ac propria significatione est sermo ore prolatus, a verbo λεγω. oratio Latinis vocatur. Ea cum sit homini propria data praeter bestias, posterior
Graeciae aetas & mentem ipsam, τ νουν, ex qua procedit eloquutio quae in ore formatur & lingua pronuntiatur, etiam λογον vocarunt. Prius enim mente concipitur, quam ore editur. Hinc distinxere inter λογον υ δαθε πν, dc λογον συφοοκον. Utrumque ergo Graecis λόγγ significat, & mentis conceptum, & oris effatum. Latini vocabulis ea diviserunt, rationem dc orationem vocantes. Certe λοπιν ex mente,tam quam Quod enim vocarunt μονι αν μορμον, id est, principalem animae partem, is proprie νοῦς. Graeci ex Stoicis: H γεμονι αν, ο νοῦς, ἡ τρ' κυργω απν ὐ χῆς ὀν ω - φα, tr ou ηαὶ ορμος γίνονθ , E Ohν ο λογγ άνα πεμπε τ . Apud hos λογ' est pars mentis. ν προ ν νῆν quidam sic proprie vocarunt, ut infra docebimus. Inde Pythagoras in tres partes animam iuxta Diogenem Laertium dividebat, se νοῦν, φ.φρενας, e λμον. Hippocrates , ει νῆν, φρου - . Hae duς partes λογι uias constituunt, quia λόγγν non habent animalia, quibus aeque ratio , ut oratio, a natura negata est. Nam ' μος etiam in animalibus.-At Pythagoras etiam νοῦν iis inesse volebat, ut supra diximus, & rationem reddidimus. Quς νῆς & φρένες Pythogorq, Hippoctati νογ S. φρόνησις, Aresae Pythagorico γνωμα sc φρο&ασις , qui similiter has duas partes facit animet rationalis. Et φρόνησις, ut infra dicemus , ad νῆν προῶκον pertinet, quem λογεσμον quidam Vocarunt. Alias λογου vox interdum generalior est, interdum apud auctores in strictiore significata sumitur. Sic nemini dubium est, quin & γνώμη quam idem Hippocrates in corde ponit, & in cςteras antiam; partes imperium
habere dicit, eadem sit cum νῶ , quod Grqci ηγεμονι ν dc κυωωφ- ν υχῆς μορμον appellant. Enimvero ab eadem origine, τί vel νους, de γοώMη. Nam & νω-drus dicebant & γνωσα V pro eodem, ut νές de γνο p . Hesychio νωμα sunt γνω ματα, & νῶ -' νοημα,το ὀνθυμηρια. Idem : γνωσου, νόησις . Alii νωσιν ex eodem dixere. Hoc idem & apud antiquos Latinos in multis vocabulis uiolatum, quibus, narin, dcgnauud idem, natin dc gnatus, nosco de gnosco. Nam de Grςcum antiquum, νῶ. Inde νώσκω, γνωσιω. Alia etiam, ratione crinci potest, Hippocratem non credidisse plures in homine Z 3 animas, .
557쪽
181 CL. SALMAs II animas, subst4ntia diversas, quam illi opinionem Galenus assingit.
Si Plato, qui ex duabus animae partibus alteram mortalem putavit, alteram immortalem asseruit, non tamen substantia eas distinctas voluit, ut supra probatum est, multo minus id autumaverit qui nullam animae partem mortis expertem agnovit. In his est Hippocrates, ut ex eius decretis de anima perspicue colligitur. Corpoream facere, palam est,cum substantiam eius ex igne & aqua mixtis temperatam,& compostam doceat. Quod sic compositum est, in e dem resolvi, ac disssolutum interire debere, certum est.Omnes enim res animae mi asseruerunt, corpus esse negaverunt. Ut PDiagoras, Plato, aliique, qui immortalitate animam ut donarent, incorporalem quoque esse contenderunt. E contrario omnes fere qui eam immortalitate privarunt, corpus ei attribuere. Enimvero plurimi ex his qui incorporalem esse voluerunt, non etiam immortalem simul affirmaverunt. Nemesius : Παλis 3 τ λευόντοιν
rum de his infra. At Hippocrates unus ex illis est , qui de corporalem animam statueriint , & proinde mortalitati addixerunt. Qua in opinione consecraneos quoque habet Stoicos, ut infra dicemus , qui similiter ut ille corpoream animam definierunt. Cuius enim substantiam ex igne & aqua componi dixerit, eiusque principalem partem, hoc est, mentem, etiam nutriri, cui dubium est quin &corpoream & morti obnoxiam totam probaverit 3 Quod enim corporalibus alitur, etiam corporale esse debet. Et quod non potest sine alimento subsistere , eo deficiente pariter denci & moti necesse habet. Hoc idem etiam Sorano olim visium fuit, animam esse corpus, & rebus ali corporalibus. Ut apud Tertullianum legimus, qui& deficientem cibo plerunque sulciri monstrabat. Ille, ut Tertullianus ibidem dicit in libro de Anima, corporalem animae substantiam mindicabat, ct immortalitate pariter fraudabat. Non enim, inquit idem, omnium in ceredere quod Christiatinorum est. Ipse quippe Tertullianus , dc alii multi ex patribus, & corpoream animam secerunt, de nihilosecius immortalem. Qua de opinione nos inferius. Nunc Iod agimus agamus, Hippocratem nempe non plures animas subantia diversas posuisse, sed unam. Cui rei confirmandae praeter alia quae iam protulimus argumenta, hoc etiam plurimum ficit, quod
558쪽
Is Eprc TETu M ET si MPLIctu M. i mortalem animam putavit. Si tres enim earum in corpore se stantias distinctas, hoc est, tres animas forma separatas, ac locis divisas, in corpore uno Inseruit, omnes quoque mortales agnoverit. Si tres mortales, moriente una, non necesse tamen sit uno eodemque
momento & duas alias interire. Perempta in sua sede rationali, non necessario mors oppetenda est illi quae ut aliam sedem ita aliam formam substantiamque habet. Praeterea si tres in homine mota tales, in pecore similiter duas esse oportet. Tertiam enim rationalem homo accepit, qua pecora carent. Duae aliae quas habet cum pecuino dc belluino genere communes, si divise in i plo sunt, debent& esse in pecoribus. Si non sunt in pecoribus substantia distinctae, nec in homine. Huic cum tertia accellerit atque mortalis ac caeterae duae, quia&sine pabulo consistere non queat, nec est verisimile aliam Gratis mν habere quam reliquas duas. Alias probabile etiam esset, illam qua bruta & muta animalia donata sunt praeter plantas, similiter & in liminν distinctam ab altera quae plantarum est propria, sortito accepisse. Quod est ridiculum. Postremo quod iam in superioribus attigimus, si ex sententia Platonis duae sunt animae partes, immortalis & mortalis , quae tamen unam substantiam animae δε-ciunt licet & locis invice dissit , quanto probabilius est omnes animet partes mortales sub unam eamdemque substantia esie redigendas,&plane ab Hippocrate fuisse redactas ' Quid enim tam genere ac
forma diversum quam immortale ac mortale 3 Et tamen haec duo sub unam animae essentiam a Platone reducta sunt, m άθοινωπν,-m'
- α Quod etsi negat Galenus, non hoc illi negare licuisse, iam satis in superioribus docuimus, ampliusque in sequentiabus docebitur. In ea porro qua Galenus ipse fuit de animae triplici substantia, quosdam & veterum fuisse, & recentium philosophorum,
certum est, qui tamen non tres, ut ipse,animas, sed duas tantum agia
verunt. Ridiculum quippe, ex parte animae irrationali quae in dum iterum partes subdividitur , duas animas facere. Sed illud aeque certum, nec Pythagoram, nec Hippocratem, nec Platonem, his accenseri debere, ut perperam posteris persuadere conatus est Galenus, haud scio an sibi prius persuasum. Inter veteres qui hoc sens rint nominatur Numenius Pythagoricus , qui non tamen tres sed duas diversas animas humanas fabricaverit, rationalem & irration
lem. Non enim ferri potest, quod infert Galenus, qui ex irrati nati
559쪽
nali parte duas animas se πλεις & absolutas condit, quas in bestiis aeque oporteret admitti. In recentioribus Occam eam sei tentiam propugnavit, qui tamen & ipse non tres, sed duas animas admisit. De anima partibus. usust o quid vocetur animae pars. In anime
divisione Are partitione, ct si αρον esse si non ina.
Nusc discutiendum, quid Galenum adduxerit, ut Platonem putaret tria animaru genera diversa substantiis, locisque divisa, in uno homine confabricasse. Quod enim animae partes locis ac regionibus in corpore Plato diviserit, non reor hanc Galeno causam suil- se, ut etiam eas genere ac substantia illum distinxille duxerit. Nam& Stoici qui in octo partes. animam diviserunt, totidem facultates fecerunt, & suas singulis partibus sedes assignarunt, nec tamen in tot si1bstantias eam secuerunt. Quinque sensus partes ex octonis quinas faciunt, quibus suus sinFulis attributus locus. Serendi h
minis facultas, quem ατ εαμαὶ κον λόγν appellabant, suam etiam habet ex naturae assignatione regionem. Septimae parti quae vocem
mat, sua pariter data sedes . Octavae & omnium praecipuae, hoc est, rationi, quod θρανο ν ab eo μορμον dixere quod caeteris omniabus imperitaret, domicilium in corde metati sunt. Haec οκ ε- Stoicorum anima, non substantiis, sed partibus vel facultatisus octupetiita. Nec alio sense aut mente τυαε ic a Platone facta. Quae partes sint distinctae, ut substantias, id est,animas, non constituant diversas. Immo hoc ipsum quod ρύνη, id est, partes animae vocavit Plato, Galenum impulit, ut de diversis animae essentiis eum
intellexisse sibi persiaderet. Atqui vel hoc ipsum ab ea opinione
eum dehortari ac deterrere debuit. Quae enim ρύρη dicuntur, partes oportet esse alicuius totius,& unius. Quis partem cum toto eamdem faciat ' Si partes animae appellantur, non illae partes totudem animas integras reddunt, quae potius sunt portiones ac mei bra unius animae , solidae & -ππλῆς. Sed haec eius verba sunt.
560쪽
i e duo sint quibus motus est Galenus, ut Platoni eam sententiam
adscriberet, quod μέρη,&ειδη nominavit, cum Aristoteles & Posidonius qui unicam tantu animae substantiam ponant, non nec ει-
in eius divisione facienda, sed q- χεις appellent. Iam dictum est in superioribus,salsu este quod ait hic Galenus, in facultatibus animae dividendis Aristotele non nominare. Nai e α vocat in libris de anima. Moso de μiρ idem est. Aristoteles ει os appellavit cum ρορμα dixit. Hesychius: μορμον, fiat Sed in re nota quid frustra tempus terimus t Quis enim vel primis Graecae linguae elementis tinctus ignorat μουον idem esse quod Z Nec est quod aliquis sciolus argutetur, μοριον diminutivum esse, de particulam potius significare quam partem, cum sit pars. Facultates igitur antimae quae infinitae paene sunt, μορμα posse vocari, non item μέ 1 vox potius conveniat substantiis singulis vel formis anim diversis designandis, quam particulis, id est, facultatibus . Hoc nihili est. Quinimmo ipse Aristoteles in tertio de Anima non tantii μορμα ap
μερη, dc οργανικα μοὐια eadem. Quod passim apud auctores philosophiae Graecos ἡγεμον - μουον vocatur, etiam ηγε Hiκον μεε dicitur, ut Galeni lib. i II. de decretis Hippocratis de Platonis. Et quid notius 'uam μεt dc μορμον esse idem ξ Unde τομεής quia τελα habeat, 'uae &μορμα dicuntur Z Nam Aristoteles ubi
mentionem habet divitionis illius summae de Platonicae, quae animam bis1 iam partitur, aut illius quae in tria, hoc est, τε με iis, partes illas Meμα vocat, ut Plato ipse μορος, alii Deinde animae pars rationalis quae sinpularem animam,& aliam substantia ab aliis partibus dat, μοργον, dc passim non tantum , Stoicis, sed etiam ab aliis philosophis vocitatur. Postremo ipsi Stoici in Oκ μερῶ illa sua animae partitione, μέρη nuncupant animae facultates illas, quae totam constituunt. Et quod praecipue facit, unus ex primis Pythagorae successoribus, Arens Lucanus, in toti dum de easdem quas Plato partes animam distribuens, nec eas partes pro distinctis somniis accipiens, μερο ess appellavit, de μοίως. Atqui certum est, eam
Pythagora & eius sectatoribus Platonem accepisse. Omnes denique vel philosophi, vel medici antiqui qui aliquo numero animae varias
facultates comprehendere conati sunt, non aliter quam με 1, id est, A a . partes
