S. Aur. Augustini hipponensis episcopi De gratia dei et libero arbitrio hominis et praedestinatione sanctorum Opera selecta editionem emendatissimam, & variis lectionibus undique collectis praecipue vero ex codd. mss. Vaticanis adornatam curavit P.F.

발행: 1754년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

go in utrisque non est justa excusatio,sed

justa damnatio. Ideo autem divina eloquia eos ineXeusiabiles dic utit , qui non ignorantes sed scientes peccant , ut secundum judicium superbiae suae, quo multum considunt de viribus propriae voluntatis sis inexcusabiles videant, quia de ignorantia jam non habent excusationem

suam , & nondum ' est justitia, cui praesumebant sufficere voluntatem. At Uero ille, cui Dominus & sciendi & obediendi largitus est gratiam et Per legem , inquies cognitio pereati. Et peccatum non cognovi , nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam,nisi lex diceret ;ψ Non soncupisces. Nec vult intelligi hominem Praeceptricis legis ignarum , sed liberatricis indignum gratiae, ubi dieite Con- deIector legi Dei secundum interiorem bominem e & cum hae non solum scientia , verum etiam & delectatione legis, postea dieit Miser ego homo,qui1 me tibera

142쪽

lit de corpore mortis bujus 8 Gratia Dei ser Iesum raristam Dominum nostram. Nemo itaque liberat a vulneribus illius trucidatoris , nisi unius ' gratia Salvatoris. Nemo liberat venuindatos sub peccato a vinculis captivantis, nisi gratia redimentis. Ae per hoc universi , qui se in nequi intiis,& iniquitatibus exculatos Volunt , ideo justis une puniuntur, quoniam qui liberantur , non nisi gratia st liberantur. Nam si excusatio illa justa esset, non inde jam gratia , sed justitia liberaret. Cum vero non liberet nisi gracia, nihil justum est in eo , quem liberat , non

voluntatem , non operationem , non

saltem ipsam excusationein e nam si haec justa est , quisquis ea utitur, merit non gratia liberatur. Novimus enim ii berari per gratiam Christi quosdam etiam eorum , qui dicunt: Quid adbue conqueritur Z 2 tam voluntati ejus , quis

resistit 8 Quae si justa est excusatio , non. jam gratuita gratia , sed propter Κ a hujusa Al. hujus b AL per grauam c M. illic

d Rom. s. Ista

143쪽

hujus exeusationis justitiam liberantur. Si autem gratia est qua liberantur , proinfecto haee excusatio justa non est. Tunc enim vera gratia est , qua homo liberatur , si non secundum debitum ju- sitiae retribuitur. Nihil ergo fit in eis, qui dicunt: Quid adhuc conqueritur l Nam voluntati ejus quis resistit nisi quod legitur in libro Salomonis: In sipientia viri violat vias ejus , Deum au rem causatur in eordessio. Quamvis itaque Deus iaciat vasa Irae in perditionem , ut ostendat iram,& demonstret poleotiam suam , qua bene etiam utitur malis , & ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericor diae , quae fecit in honorem , non damnabili massae debitum , sed sua gratiae largitate donatum, tamen in ei dem irae vasis propter meritum massae din contumeliam debitam factis, id est ina Ai. profecto exestio jam justa non ess

. v AI, Et ur notum Deiat potentiam gloriae suaeso οὐ miserisordiae , quae facitd Al. Propter meritum massae de itum

144쪽

EP. AD SIXTUM. III in hominibus propter naturae quidem bonum creatis, sed propter vitia sup

plicio destinatis, iniquitatem , quam re ctissima veritas improbat, damnare no vii ipse , non facere Sicut enim Voluntati ejus tribuitur humana natura nullo dubitante laudanda , sie hominis voluntati culpa tribuitur nullo recusante damnanda. Quae voluntas hominis aut hereditarium vitium trant ni sit in posteros , quos in se habuit cum peccaret et alit adquisivit etiam cetera vitia , cum

in seipso unusquisque perdite viveretis, ' Sed neque ab illo quod originaliter eontrahitur, k neque ab his , quae unusquisque in vita propria vel non intelligendo vel nolendo intelligere , mala congregat , vel etiam instructus ex lege , additamento praevaricationis exaggerata

quisquam liberatur & justificatur , nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum , non solum remissione

peccatorum , sed prius ipsius inspiratione fidei & timoris Dei, impartito sal α-briter

145쪽

x I 8 S. AUGUSTINC s

briter orationis affectu & effectu , donee ' sinet omnes languores nostros , is redimat de coν ruptione vitam nostram , is coronet nos in miseratione , is misericordia. C A p. VII. Diluitur Pelagianorum argument rio, quod Deus perseuarum acceptor esset si in una eademque caussa siver alios veniat m serieordia ejus , super alios vero maneat ira.

V Erum illi 'qui personarum accept

rem fieri existimant Deum , si in una eademque caussa super alios veniat misericordia ejus , super alios vero ira ejus e nempe totas vireS argumentatio nis humanae in parvulis perdunt . Nam ut interim taceam quod non est praeter parvulos , quamlibet a materno utero recentissimos , ea poena , de qua loquens Apostolus ait : Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem ; unde non ψ liberat nisi unus ille , de quo idem ait: Ter unius justificationem iu

146쪽

enmes bomines ad justificationem vitae rut ergo hoc interim omittam , ct hoc solum de parvulis dicam , quod ipsi quoque auctoritate evangeliea territi, vel potius Christianorum populorum con cordissima fidei conspiratione perfracti, sine ulla excusatione ' concedunt, quod nullus parvulus , nisi renatus eX aqua di Spiritu , intrat in regnum caelorumet quam quaeso adlaturi sunt caussam quod alius sc gubernatur ut baptizatus hinc exeat , alius infidelium manibus tradi-

tus , vel etiam fidelium , priusquam ab eis baptizandus offeratur , eXpiret ' An hoe fato vel fortunae da turi sunt 8 Non opinor eos in tantam dementiam prodituros 4 , quantulum

cumque nomen Christianum tenere cupientes. Cur ergo in regnum caelorum , non accepto regenerationis lavacro , Parvu

lus nullus intrabit Numquidnam ipse sibi parentes infideles vel negligeri

147쪽

tes , de quibus nasceretur , elegit Quid dieam de inopinatis & repentinis innumerabilibus mortibus , quibus se pe etiam religiosorum Christianorum praeveniuntur , di baptismo praeripiuntur in fantes , cum e contrario sacrilegorum & inimicorum Christi aliquo modo in Christianorum manus Venientes sex hac vita non sine Sacramento regenerationis emigrent 8 Quid hinc dicturi sunt, qui ut gratia dari possit , nonnulla praecedere merita humana contendunt, ne su personarum acceptor Deus ' Quae tamdem hie merita praecesserunt Si eorumdem cogitaveris parvulorum , nulla sunt propria r utrisque est illa massa communis. Si parentum adtenderis , bona sunt illa quorum filii repentinis mortibus sine Christi baptismate perierunt et mala vero illa , quorum filii per Christianorum aliquam potestatem ad Sacra menta Ecclesiae pervenerunt. Et tamen' providentia Dei, cui nostri eapilli numerati sunt ρ , fine cujus voluntate nomcadit

148쪽

EP. AD SIXTUM. III eadit passer in terram, quae nec fato

premitur, nec fortuitis casibus impeditur , nec ulla iniquitate corrumpitur, ut renascantur ad hereditatem caelestem , non consulit omnibus parvulis

filiorum suorum , & nonnullis consa lit etiam parvulis impiorum t Iste infans de fidelibus conjugatis ortus , laetitia parentum susceptus , matris vel nutri cis somnolentia suffocatus , fit extorris q& expers fidei suorum. Ille infans de sacrilego stupro nascitur , crudeli timore matris exponitur, alienorum misericor di pietate colligitur, eorum Christiana sollicitudine baptigatur, fit aeterni coa- sors di particeps regni. Ista cogitent , ista considerent, hinc audeant dicere Deum , Vel acceptorem in sua gratia

personarum , vel remuneratorem prae cedentium meritorum. Nam etsi conabuntur majoris aetatis

aliqua merita suspicari, seu bona , sea mala , quid de istis infantibus dieent , quorum nec iste sibi ullis propriis meri-

. AI. externus O extorris

149쪽

tis malis potuit adquirere violentiam suffocantis, ' nec bonis ille diligentiam baptizantis h Nimiae vanitatis & caecitatis sunt, si etiam his consideratis nondum dignantur exclamare nobiscum: O altitudo divitiarum sapientiae=βientiae Dei , quam inscrutabilia sunt judicia ejus , is investigabiles viae ejus lNon itaque misericordiae gratuitae Dei pertinacissima adversentur insania. 4 Sinant filium hominis in qualibet aetate quaerere.falvum facere , quod perierat. Nec de inscrutabilibus judiciis ejus audeant judicare , cur in una eadem causa Dper alium veniat f misericordia ejus, super alium maneat ira ejus a

C A P. VIII. Latobo, se Esau unam eamdemque seditem Disse ex pa/re, ex matre en conceptu , ex ortu , viversam autem tantummodo ex Deo α

Ut enim sunt isti , qui respondeant Deo, quandoquidem ille Rebeccae

su. R Al. Iustocandi b Al. baptinandi

150쪽

in utero babenti geminos ex uno concubitu Isaac patris nostri, eum illi nondum nati nibit egi ent boni vel mali , ut δε- eundum electionem propositum ejus malle ret , electionem scilicet gratiae , non debiti , electionem qua eligendos iacit ipse , non invenit, non ex operibus , sed ex locante dicit minori serviturum esse majorem. In quam sententiam beatus Apostolus etiam testimonium Prophetae 'longe posterioris assumpsit:Iacob dilexi , Esau autem odio habui ; ut intelligeretur hoc apertum postea per Pro phetam , quod antequam isti nascerentur , erat in Dei praedestinatione per gratiam. Quid enim diligebat in Iacob, antequam natus secisset aliquid boni , nisi gratuitum misericordiae suae donum p Et quid oderat in Esau , ante quam secisset aliquid mali, nisi originale peccatum Z Nam neque in illo diligeret justitiam , quam nullam ille fecerat , neque in isto odisset naturam ,

L a quam

a AI. Rebeccae habenti geminos

ti Malae. I. a. 3. ς Al. illid Al. bonum e Al, antequam natus - -

SEARCH

MENU NAVIGATION