S. Aur. Augustini hipponensis episcopi De gratia dei et libero arbitrio hominis et praedestinatione sanctorum Opera selecta editionem emendatissimam, & variis lectionibus undique collectis praecipue vero ex codd. mss. Vaticanis adornatam curavit P.F.

발행: 1754년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ne , non in Domino 3 quod prohibet Apostolus dicens et ' 2 emo glorietur in homine . Et alio loco r ρ Qui gloriatur , inquit, in Domino glorietur . Illi vero haeretici seipios a seipsis justos fieri putantes , quasi hoc eis non dederit Deus , sed ipsi sibi , non utique in Domino , sed in semetipsis gloriantur. δε- Iibus enim dicit Apostolus e Quis enim te discernit Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis , quae facta est ex. Adam. non discernit hominem , ut eum 6 faeiat vas in bonorem , non in contu meliam , nisi Deus . Sed quoniam homo carnalis & inaniter inflatus , cum audisset : Quis enim te discernit, posset respondere, vel voce, vel cogitatione, dc dicere, discernit me fides mea , discernit me oratio mea, discernit me justitia mea ; moX Apostolus occurrit cogitationibus ejus , ct dixit: f uuid enim habes, quod non accepist y Si autem accepisti , quid gloriaris, quasi non aecepe ris 3 Sic autem gloriantur , quasi non

172쪽

AD VALENUT INUO M. et s

acceperint , qui se a seipsis justis eari putant; ac per hoc in semetipsis non in Domino gloriantur . Propter quod ego in hac Epistola ' , quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum , quae ibi potestis inlpicere , dc bona opera nostra , & pias orationes, & rectam fi dem nullo modo in nobis esse potuisse , nisi haec aeciperemus β ab illo , de quo dieit Apostolus Iacobus t Omne datum optimum , θ' omne donum perfectum δε- sursaxm es , defendens a Patre taminum. Nee 4 quisquam dieat meritis operum suorum , vel meritis orationum suarum, vel meritIs fidei suae , sibi traditam Dei gratiam, ut putetur Verum esse, quod illi haeretici dicunt , gratiam Dei secun dum merita nostra dari, quod omnino falsissimum est: non quia nullum est me-xitum , vel bonum piorum, Vel malum

impiorum , f s alioquin quomodo judieabit Deus mundum 8 3 Sed misericordiadi gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit , . Deus meus miseri-N eordia

173쪽

cordia ejus ' praeveniet me. et ut si justi ficetur impius , hoe est , ex impio fiat iustus , di incipiat habere meritum bonum , quod Deus coronabit, quando judicabitur mundus . Multa erant, quae vobis mittere cupiebam 3 quibus lectis , totam ipsam caussa in , quae Conciliis Episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos , diligentius di plenius nosse post lis; sed festinaverunt fratres, qui em n mero vestro ad nos venerunt, per quos vobis non rescripsimus ista , sed serip mus . Nullas enim ad nos vestra ca-.xitatis litteras adtulerunt, tamen suscepimus eos , quoniam simplicitas eorum satis indicabat, nihil illos nobis potui se confingere Ideo I autem, festinaverunt ut apud vos ageaeent Paschai, quo possit, adjuvante Domino , tam sanctas dies vestram pacem), quam disisnsionem potius invenire .

Melius autem facietis si quod mul tum rogo si ipsum, a quo die uni se sciis

se turbatoa , ad me rauitere non grave mini .

174쪽

mini . Aut enim non intelligit librum meum , aut forte ipse non intelligitur , quando dissicillimam quaestionem, de paucis intelligibilem solvere, atque eno dare eo natur . Ipsa est enim quaestio de gratia Dei , quae secit, 'ut homines non intelligentes , putarent Apostolum Paulum dicere th Faciamus mala, ut v niant bona . Unde Apostolus Petrus in seeunda Epistola sua et Quapropter , inquit , eari tar, haec expectantes sat gite , inviolatri-immaculati apud eum

reperiri in pare et is Domini nostri patiemtiam salutem eκsimantes ; Mut is di-le Susimus frater noster Paulus seeundum eam , quae data es et , sapientiam scri retobis , ut ἐν in omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam diffficilia intellecta , quae indocti-instabi-Ies homines pervertunt, sicut , eete ras Scripturas ad proprium suum interitum Cavete ergo , quod tantus Apostolus tam terribiliter dicit , & ubi sentitis vos nodi uitelligere , interim eredite di-N a vinis

175쪽

vinis eloquiis , quia & liberum est hominis arbitrium , & gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum , nec profice xe in Deo . Et quod pie creditis , ut etiam sapienter intelligatis , orate . Et ad hoc ipsum enim , id est , ut sapienter intelligamus , est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus , atque saperemus , non nobis Praeciperetur dicente Seriptura et ' Ιu-σelligite ergo, qui insipientes estis in populo ; oue sulti aliquando sapite . Eo ipso

quippe , quo praeceptum & imperatum est , ut intelligamus atque sapiamus Iobedientiam nostram requirit', quae nulla potest esse sine libero arbitrio . Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiae fieri per liberum arbitrium , ut intelligeremus, atque saperemus, non diceretur Deo: ψ Da mihi intellectum, ut di am mandata tua.Neque in Evangelio scriptum esset : f Tune aperuit iI- iis sensum , ut intelligerent Scripturas .

Nec Iacobus Apostolus diceret : . Si quis

176쪽

quis autem vestrum indiget sapientia , posuIet a Deo , qui dat omnibus ad enter , O' non improperat , dabitur ei . Potens est autem Dominus, qui & vo bis donet, & nobis, ut de vestra pace, di pia consensione , 'nunciis celerrimis gaudeamus . Saluto vos , non solum meo nomine, sed etiam fratrum, qui me- eum sunt, & rogo , ut pro nobis Con corditer, atque instanter oretis . Sit vo hiscum DominuS.

a RI. eonfessione.

177쪽

honorando fratri VALENTI No , D'fratribus , qui tecum sunt , AUGUS rINus in Domino salutem .

Felicem Dei servos , qui e X Ue stra congregatione ad nos ve nerunt , nobiscum egisse Pascha novexit caritas vestra . Quos ideo tenuimus aliquanto diutius , ut instructiores ad vos redirent adversus novos haereticos Pelagianos , in quorum errorem cadit , qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei h , quae sola hominem liberat per Dominum nostrum Jesum Chrsum . Sed rursum qui putat, quando ad judicium Dominus venerit , non iudieari hominem secundum opera sua , qui jam per aetatem uti potuit libero voluntatis arbitrio , nihilominus in errore est . Soli enim parvuli, qui

a AL cresonium , Felisem . b Al. qui putat aliquo merito humano gratiam Dei dari.

178쪽

nondum habent opera propria , vel bona vel mala , secundum solum originale peccatum damnabuntur , quibus per lavacrum ναeneragionis non subvenit gratia Salvatoris . Ceteri autem omnes,

qui jam utentes libero arbitrio , sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt , si ' de potestate renebrarum

per gratiam Dei non eruuntur , nec transferuntur ad regnum tarsi , non solum secundum originis , Verumetiam secundum propriae voluntatis merita , judicium reportabunt. Boni vero etiam

ipsi quidem , non solum secundum suae bonae β voluntatis merita praemium consequentur , sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consequuti sunt , ac sic impletur quod scriptum est : ' Ira is, indignatio , tribulatio erangusta in omnem animam hominis ope rantis malam , Iudaei primiam is Graeei : gloria autem , is honor, is pax omni operanιi bonum Iudaeo primum im

179쪽

De qua dissicillima quaestione , hoc est , de voluntate & gratia , non opus habui etiam in hac Epistola diutius disputare ' , quoniam & aliam jam eis

dederam , tamquam citius redituris .

Et scripsi ad vos etiam librum , quem si

adjuvante Domino, diligenter legeritis , & vivaciter intellexeritis , nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius jam futuras . Portant autem eum & alia , quae vobis dirigenda esse credidimus , quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia , in Dei misericordia, Pelagianae haeresis ve nena repulerit. Quod enim scriptum est ad Papam Innocentium Romanae

urbis Episcopum de Concilio provinciae Carthaginiensis,& de Concilio Numidiae , & aliquanto diligentius a quinque Episcopis , & quae ipse ad tria ista rescripsit et item quod Papae Zosimo de Africano Concilio scriptum est, ejusque Rescriptum ad universos totius orbis Episcopos missum e & quod posteriori

Concilio plenario totius Africae contra ipsum errorem breviter constituimus, ct: si1-

a Al. laborare.

180쪽

dc supra memoratum librum meum squem modo ad vos scripsi et haec omniaec in praesenti legimus eum ipsis , α

Per eos misimus vobis . Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Domμniea, dc ostendimus, quemadmodum docuerit omnia , quae ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus , a Patre nostro D qui in caelis es , esse poscenda , ne de libero praesumentes arbitrio, a divina gratia decidamus . Ubi etiam demonstravimus, quomodo admonuerit idem gloriosissimus martyr , etiam pro inimicis nostris qui nondum in Christum crediderunt, nos, ut eredant, Ora re debere . Quod utique inaniter se ret , nisi Ecclesia crederet etiam malas, atque infideles hominum voluntates,

per Dei gratiam in bonum posse con verti . Sed hunc ' librum sancti CDPriani , quia dixerunt etiam illic apud vos esse , non misimus . Meam quoque Epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum datam, quam secum

ad nos adtulerunt, legimus eum eis s& ostenis a Ausea-hunc ιibrum .

SEARCH

MENU NAVIGATION