S. Aur. Augustini hipponensis episcopi De gratia dei et libero arbitrio hominis et praedestinatione sanctorum Opera selecta editionem emendatissimam, & variis lectionibus undique collectis praecipue vero ex codd. mss. Vaticanis adornatam curavit P.F.

발행: 1754년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

niamus aeternam , negare audeant , &conentur auferre; multa jam disseruimus, litterisque mandavimus , quantum

nobis Dominus donare dignatus est . Sed quoniam sunt quidam , qui sie gratiam Dei defendunt , ut negent hominis liberum arbitrium et aut quando gratia defenditur , negari existiment liberum arbitrium et hinc aliquid seribere ad vestram caritatem, Ualenti ne frater, & ceteri, qui simul Deo servitis ,

compellente mutua caritate curavi .

Nunciatum est enim mihi de vobis, fratres , ab aliquibus , qui in vestra congregatione sunt, & ad nos inde venerunt , per quos & ista direximus , quod de hae re diffensiones in vobis sint . Itaque dilectissimi , ne vos perturbet hujus quaestionis obscuritas , moneo vos primum , ut de iis , quae intelligitis , agatis Deo gratias ; quicquid est autem, quo pervenire nondum potest vestrae mentis intentio , pacem inter vos dicaritatem servantes , a Domino ', ut inte ligatis, orate . Et donec vos Ipse

192쪽

DE GR T ET LIB.

Perducat ad ea , quae nondum intelligitis , ibi ambulate, quo pervenire P tu istis . Hoc admonet Apostolus Paulus , qui cum dixisset nondum se esse perfectum , paulo post ait et ' Quotquot ergo perfecti k hoe sapiamus , id est , ita nos esse persectos , ut nondum ad per fectionem , quae nobis sufficit, venerimus e continuoque subjunxit: Et si quid aIiter ψ sapitis , hoc quoque vobis

Deus revelabit et Uerumtamen in quod pervenimus , in eo ambulemus . Ambulando quippe in quod pervenιmus , &quo nondum pervenimus, Pervenire po terimus , Deo nobis revelante si quid aliter sapiamus , si ea quae jam revela

vit , non relinquamus . C a P. Liberum arbitrium esse in homine probant praecepta divina. Praecepta data esse ne sit excusatio de ignorantia . Hecatores , qui Ie exeusare de Deo audent, arguuntur , qui liberum arbitrium habent.

REvelavit autem nobis per Scriptu ras sitas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium . Quom -

193쪽

do autem revelaverit Commemoro vos,

non humano eloquio , sed divino . primum, quia ipsa divina praecepta homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium , quo ea faciens ad promissa praemia perveniret. Ideo enim data sunt, ut homo excusationem de ignorantia non haberet , scut Dominus dicit in Evangelio de Iudaeis ' : Si non venissem is locutus eis fuissem ,

peceatum non haberent et nune autem excusationem non habent de peccato suo . De quo peccato dicit, nisi de illo magno , quod praesciebat eorum suturum, quando ista dicebat, id est , quo eum fuerant occisuri Neque enim nullam habebant reccatum , antequam Christus venisset in carne ad eos . Item dicit A postolus si ' Revelatur ira Dei de caelo in omnem impietatem is, injustriam hominum eorum, qui veritatem in iniquitate detinent; quia quod notum est Dei, manifestum es in illis r Deus enim illis manifestavit. Invisibilia exim ejus a creatura mundi per ea, quae facta svru s

194쪽

sunt , intellecta conspiciuntur , sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles . Quomodo dicit inexcusabiles , nisi de illa excusiatione , qua solet dicere humana superbia : Si scissem , seel ssem ; ideo non feci , quia nescivi 2 aut , si scirem , facerem ; ideo

non facio , quia nescio 8 Haec eis exincusatio tollitur, quando Praeceptum datur, vel scientia non peccandi manifestatuP .

Sed sunt homines, qui etiam de ipso

Deo se excusare conantur , quibus dicit Apostolus Iacobus e ' Veino cumrentatur , dicas , quoniam a Deo rensor . - Deus enim intentator mesorum est: irae autem neminem sextat. v Aquisque Sero tentatur a concupiscentia sua abstractus , is i Mectus . Deinde concupiscentia cum conreperit , parit peccatum. Peccatum vero cum consummatum fuerit,

aenerat mortem . Item de ipso Deo se excusere volentibus respondet liber pro

195쪽

verbiorum Salomonis : ' Insipientia viri violat vias ejus , Deum autem causa tur in eorde sitio . Et liber Ecclesiastieus dieit ρ : Ple dixeris, quia proster Deum recesse , quae enim paeit, ne facias: dixeris , quia ipse me induxit e non enim opus habet viro peccatore . Omne execramentum odit Dominus , ἐθη non est amabile timentibus eam . Use ab initio fecit illum , ' er reliquit illum in manu con- filii sui. Si volueris conservabis . mandata , i fidem bonam placiti . Adponetribi ignem On aquam, ad quodcumque

volueris extende manum tuam . In con

spectu hominis vita O mors , em quod cumque placuerit dabitur ei . Ecce apertissime videmus expressum liberum

humanae voluntatis arbitrium .

Quid f illud quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri , & fieri jubet Deus Quomodo jubet si non est liberum arbitrium ' Quid beatus ille , de quo Psalmus dicit , quod F in lege

ra Dei, is fidem beneplaciti. e Al. --iserit. Et qui . . 3 PDι. I. 3.

196쪽

Domini fuit voluntas ejus y nonne satis Indicat voluntate sua hominem in lege Dei consistere Deinde tam multa mandata , quae ipsam quodammodo nominatim conveniunt voluntatem ; si-

cu t est e Ii vinei a malo : & alia similia , scut sunt: - Nolite fieri futequus icti mulus , quibus non es intellectus . Et li repellere eoninia matris tuae . Et, - Ii esse sapiens apud reipsum . Et , 'UIi deficere a disciplina Domini . Et , f Noli negIigere legem. Et, li abstinere benefacere egenti. Et, k ia fabrieare in amicum ' tuum mala . Et , - li intendere fallaci mulieri . Et , i Noluit intelligere ut bene

ageret . Et , Noluerunt accipere disciplinam et & innumerabilia talia in veteribus libris divinorum eloquiorum quid ostendunt , nisi liberum arbitrium voluntatis humanae In libris etiam

movis Evangelicis & Apostolicis quid P aliud

197쪽

aliud ostenditur , ubi dicitur : ' Nolite vobis eoaedere ' thesauros in terra . Et , Molite timere eos , qui occidunt corpus. Et , Qui vali venire post me , abneget semetipsum. Et, Pax in terra bominibus bonae voluntatis . Et quod dicit Apoitolus Paulus et f Quod vult faciat , non peceat si . nabat: qui autem saluit in corde suo non babens necessitatem , po te satem autem babens Dae vesaniatis ict Me soluit in corde suo servare virginnem suam , bene faeit. Item dieit: Si avpem volens , boe facis , mercedem habeo . Et alio ineo: Sobrii estote juste ,πolite peccare. Et iterum et aeuemadmodum γνο tus es animus vo untatis , ita fit on pex elendi. Et ad Timotheum dicit ': cum enim in deliciis uerint ' in Cisso , nisere volutis . Et

alibi

a Mat. s. I s. b Al. abscondere.. Mai. Io. ag. d Mat. I 6. 14. . Luc. a. t . I. Cor. 7. 36. ct 37. 3 Al. non pecciar, nubat. Particula si neque estim Graeca. h Al. virginitarem . I. Cor. s. II. h x . Cor. t . 34

198쪽

DE GRUAT ET LIB. AP. 17 a alibi : ' Sed O omnes , qui pie volunt vivere in Christo Iesu , persecutione patientur . - Et ipsi Timotheo r Noli

negligere gratiam , quae in te est. Et ad Philemonem et Ne bonum tuum velut ex 'recessitate cloe , sed en voluntate. Servos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex animo serviant eum bona volvu tate . Item Iacobus e f Nolite itaque -- rare fratres mei , 3 is, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini no

stri Iesu Christ , h , nolite detrabere de

alterutro . Item Ioannes in Epistola sua st : Nolite diligere mundum e & cetera hujusmodi . Nempe ubi dicitur et Noli hoe , & noli illud , & ubi ad aliquid faciendum, vel non faciendum ita

divinis monitis opus voluntatis exigitur , satis liberum demonstratur arbitrium . Nemo ergo Deum causetur in

corde suo, sed sibi imputet quisque cum

199쪽

peccat. Neque cum aliquid secundum Deum operatur , alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum , tunc speranda est boni operis merces ab eo , de quo dictum et ' uui reddet unicuique secundum opera sua. Qui ergo nove runt ρ divina mandata , aufertur ei Sexcusatio , quam solent homines habere de ignorantia .

C A P. III. Ignorantia legis non liberat a poena. Scientem , peecare gravius , quam nescientem . Ignorantia duplex: alia scire nolentium , alia, simpliciter nescientium .

. . . t

SEd nec ipsi sine poena erunt , qui legem Dei nesciunt: Qui enim si

ne lege peccaverunt, fine Iege peribunt a qui autem in lege pereaverunt per Ie gem judicabuntur . Quod mihi non videtur Apostolus ita dixisse, tamquam vetus aliquid significaverit esse passa- Tos , qui legem nesciunt in peccatis uis , quam illos, qui sciunt . Peius

enim ψ videtur esse perire, quam judi

200쪽

DE GR T. ET LIB. ARS. IT egri . Sed eum hoc de Gentibus , & do Iudae is loqueretur , quia illi sine lege

sunt , isti autem legem acceperunt δquis audeat dicere Iudaeos, qui in lege peccant , non esse perituros , cum in Christum non crediderunt', quandoquidem de illis dictum est, per legem iudieabuntur ' Sine fide enim Christi nemo liberari potest , ac per hoc ita

judicabuntur , ut pereant. Nam si pejor est conditio nescientium , quam seientium legem Dei, quomodo verum erit , quod Dominus in Evangelio ait he Servus , qui nescit voluntatem Domini

sui , facit digna plagis , vapulabit Favea et servus autem , qui seu voluntartem Domini fui, is Deit digna plagis ' , mapulabit multa Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scientem , quam nescientem , nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras , ut in eis quisque requirat excusationem .

Aliud est enim nescisse , aliud scire noluisse ψ . Voluntas quippe in eo argui - . P 3 tur

a Al. in Christo non eradiderint.b Luc. I 3. 48-- To

c Al. vapulabit paucis . . . vapulabis multis od Al. nescire voιuisse. λ

SEARCH

MENU NAVIGATION