S. Aur. Augustini hipponensis episcopi De gratia dei et libero arbitrio hominis et praedestinatione sanctorum Opera selecta editionem emendatissimam, & variis lectionibus undique collectis praecipue vero ex codd. mss. Vaticanis adornatam curavit P.F.

발행: 1754년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

tate disposuit. Ideo de illo dieit, de propheta Isaias et ' Qui fecit, quae futum sunt . Quicumque ergo in Dei pro videntissima dispositione praestiti, prae destinati, vocati , justificati , glorifieati sunt , non dico etiam nondum rena

ti , si sed etiam nondum nati , jam filii Dei sunt, & omnino perire non PONsunt. Hi vere veniunt ad Christum , quia ita veniunt quomodo ipse dieit z Omne quod dat mibi Pater ad me veniet ; is eum, qui venit ad me , non ejiciam foras . Et paulo post e mee est , inquit , voluntas ejus , qui missit me Patris , ut omne quod dedit mihi s non perdam ex eo Ab illo ergo datur etiam perseverantia in bono usque in finem rneque enim datur, nisi eis, qui non Peribunt , quoniam qui non perseverant peribunt . Talibus Deus diligentibus eum omnia eooperatur in bonum , usque adeo Pror sus omnia, ut etiam si qui h eorum deviant

modo . Diqitig Corale

352쪽

viant & ' exorbitant, etiam hoc ipsum eis iaciat proficere in bonum , quia humiliores redeunt atque doctiores. Discunt enim in ipsa via 4 justa cum tremore se exfuitare debere, non sibi arrogando tamquam de sua virtute fiduciam permanendi , nec dicendo in abundantia sua , ' non movebimur in aeternum 3 propter quod eis dicitur ' f Seroite Domino in timore , O' exsatiate ei cum trem more , ne quando irascatur Dominus ,

ω pereatis de via justa. Neque enim ait, & ne hveniatis ad Viam justam 3 sed , ne pereatis , inquit, de via justu et quid ostendens , nisi eos esse commoni in tos , qui jam ambulant in mia justa, ut in timore Deo serviaut , id est non attum sapiant, sed timeant i Quod si in gnificat, non superbiant, sed humi tes sint i unde & alibi dicit: ι Non aliata sapientes , sed humilibus consentien- res et exsultent Deo , sed cum tremores

s Psal a. ix. Θ ia. g AI. Apprehendite disciplinam ne quando. h Al. 9 non . Al.

353쪽

re , ' in nullo gloriantes, quando nos, um n ibit fit, ut qui gloriatur , in domino florietur et pereant de via jusa, in qua jam ambulare coeperunt , dum sibi hoc ipsum assignant, quod in ea sunt. His verbis usus est & Apostolus , ubi ait : h Cum timore O tremore ve-sram ipsorum salutem operamini. . Et ostendens quare cum timore is tremore es Deus es enim , inquit , qui opera tur in mobis ψ, is viale γ operari pro bona voluntate . Non onim habebat hunc timorem is tremorem; qui dicebat in abundantia sua : non moviebor in aeternum: sed quia filius erat promissonis , non perditionis , eXPertus, Deo paululum deserente , quid esset ipse : fDomine , inquit, in voluntate tua praesitisi decori meo virtutem s averisi uefaciem tuam a me, ἐν factus sum contur batus . Ecce doctior, & ob hoc etiam humilior, tenuit viam jam videns , dcconfitens in voluntate sua, Deum Geo-ri ejus praesitisse virtutem , quod sibi

ipsi b

s Al. Avertisti autem o h Al. ipse . .

354쪽

DE CORREPT. ET GRAT. 327

ἐpsi tribuens, & de se praesumens in tali abundantia , quam praestiterat Deus , non de illo qui eam praestiterat , dice

bat , non movebor in aeternum . Factus est ergo conturbatus , ut se inveniret,& humiliter sapiens , non solum autem aeternae vitae, verumetiam in hac vita piae conversationis& perseverantiae,

in quo spes habenda esset , addisceret. Haec vox α Apostoli Petri esse potuit et dixerat quippe & ipse in abundantia sua : animam meam pro te ponam ; sibi sestinando tribuens , quod ei suerat a Domino postea largiendum . Avertit autem ab illo faciem 4 Dominus , factus es conturbatus , ita ut eum mori Pro illo metuens , ter negaret . Sed rursus convertit ad eum faciem suam

Dominus , & culpam lacrimis diluit. Quid est enim aliud : voexit eum , nisi iaciem suam quam paululum ab il IO averterat, Tevocavit ad eum Z Factus ergo fuerat conturbatus . Sed quia didicit non de seipso sidere, etiam hoc ei Prosecit in bonum , iaciente illo qui dili

355쪽

diligentibus eum omnia cooperatur ἱπbonum ; quia secundum propositum Voca

tus erat , ut nemo eum posset eriperede manu Christi , cui datus erat . Nemo ergo dicat, non esse corripiendum', qui exorbitat de via justa , sed ei reditum & perseverantiam a Domino

tantum esse poscendam e nemo prudens& fidelis hoc dicat . Si enim secundum propositum vocatus est iste , proculdubio

illi etiam , quod ρ corripitur , Deus coo peratur in bonum . Utrum autem ita sit vocatus , quoniam qui corripit nescit , faciat ipse cum caritate , quod scit esse faciendum e scit enim talem corripiendum , facturo Deo aut misericordiam,

aut judicium et misericordiam quidem . si a massa perditionis ille , qui corripitur, gratiae largitate discretus est, &non est inter vasa irae , quae perfecta sunt in perditionem , sed inter vasa misericordiae , quae praeparavit Deus in gloriam ; judicium vero , si in illis est damnatus, in his non est praedestinatus.

356쪽

C Ap. X. LEid sentiendum sit da Adamo , quod

ad donum perseverantiae . Peerasse eum per lia erum arbitrium. De peccato Angelorum ;quod abundantia earitatis Dei facit, ut nunc Angeli ,-beati homines in caelis cadere non

HIC ' exoritur alia quaestio non sata

ne contemnenda , sed in adjutorio Domini , in cujus manu sunt dc nos de sermones nostri aggredienda atque solis venda . Quaeritur enim a nobis , quantum adtinet ad hoc donum Dei, quod est in bono perseverare usque in finem , quid de ipso primo homine sentiamus , qui certe sine ullo vitio factus est rectus. Nee dico: si perseverantiam non habuit, qu omodo sine vitio fuit, cui β tam ne cessarium Dei donum defuit Huic namque interrogationi facile respondetur , eum perseverantiam non habuisse, quia in eo bono , quo sine vitio fuit, non perseveraverites coepit enim habere vitium , ex quo cecidit; & si coepit, antequam coepisset , utique sine vitio fuit. Aliud est enim non habere vitium,

a AI. Hine . , al. cum . c M. per seu ravit.

357쪽

& aliud est in ea bonitate , in qua nullum vitium est , non manere. ' Esquippe ipso , quod nora dicitur numquam sine vitio fuisse . sed dicitur sine vitio non permansisse , proculdubio demonstratur sine vitio fuisse , in quo bono non permansisse eulpatae . Sed illud

magis quaerendum operosiusque tractandum est , quomodo respondeamus eis,

qui dicunt : Si ire illa rectιturiete , in quasi: e vittio fictus est . babuit perseverantiam , procuIdubio perseveravit is ea . Et siperseveravit . utique nou peccavit , nec illam suam rectitudiustis Deumque leseruit . Eum autem peccusse ,

di desextorem boni fuisse , veritas crumat . Nsn ergo babuit in iIlo bono per- set erantiam , is si non babuit, nou utique accepit. Quomodo enim is , accepiseset perseverantiam , O vom perseveras.set y Porro Apropterea non babuit, quia non accepit , quid ipse non perseverauo pereavit , qui ' perseverantiam non ac- ieepit Neque enim diei potes, ideo nous episse ; quia xon es discretas a mas .

- . - . μ

358쪽

Ia perditiouis grae lare ' largitate . Vsumaeum quippe erat illa in genere bumana perditionis massis antequampeccasset, eπquo tracta es origo vitiata , Quapropter saluberrime confitemur quod rectissime credimus , Deum dominumque rerum omnium qui k creavit omnia bona valde , ct mala eκ bonis exoritura esse praescivit, & scivit magis ad suam omnipotenti ssimam bonitatem pertinere , etiam dae malis bene facere , quam mala esse non sinere 2 sic ordinasse angelorum & hominum vitam , ut in ea

prius ostenderet , quid posset eorum 'liberum arbitrium , deinde quid potae suae gratiae beneficium justitiaeque judietum . Denique angeli quidam , quo rum princeps est , qui dicitur diabolus, per liberum arbitrium a Domino Deo refugae facti sunt . Refugientes tamen ejus bonitatem , qua beati suo unt, non potuerurit eju4 effugere judicium , per quod miserrimi effecti sunt. Ceteri autem per ipsum liberum arbitrium in

veritate iteterunt, eamque de suo casu

359쪽

numquam latum certissimam scire mε- ruerunt . SI enim nos de Scripturis sanctis nosse potuimus sanctos angelos jam nullos esse casuros , quanto magis

hoe ipsi revelata sibi sublimius veritate verunt 8 Nobis quippe beata sine fine

vita promissa est , & aequalitas angelorum et ex qua promissione certi sumus . . cum ad illam vitam post judicium venerimus , non inde nos esse lapsuros: quod si de seipsis ' angeli nesciunt, non aequa Ies , sed beatiores erimus et ' Veritas autem nobis eorum promisit aequalitatem . Certum est igitur hoe eos nosse per speciem , quod nos per fidem , nullam se Iscet ruinam cujusquam sancti angeli jam futuram. Diabolus vero & angeli ejus., etsi beati erant antequam caderent, & se in miseriam casaros esse nesciebant; erat tamen adhuc , quod eorum adderetur beatitudini , si per liberum arbitrium in veritate stetissent . donec istam summae beatitudinis pleni tudinem tamquam praemium ipsius permansionis acciperent, id est , ut magna per Spiritum Sanctum data abundantia a Al. quodsi se ipse Angeli . b a. o.

360쪽

Hantia caritatis Dei , cadere ulterius omnino non possent , & hoe de se certissime nossent . Hanc plenitudinem beatitudinis non habebant et sed quia nesciebant suam suturam miseriam , minore quidem , sed tamen beatitudine sine ullo vitio fruebantur . Nam si suum

casum suturum nossent aeternumque

supplicium , beati utique esse non poΩsent , quos hujus tanti mali metus jam

tune miseros esse compelleret.

Sie & hominem secit cum libero ariabitrio , & quamvis sui futuri casus ignarum , tamen ideo beatum , quia &non mori , & non mi serum ' fieri in sua potestate esse sentiebat. - In quo statu recto ac sine vitio, si per ipsum liberum arbitrium manere voluisisset , profecto sine ullo mortis & infelicitatis experimento , acciperet illam , merito hujusmodi permansionis , beatitudinis plenitudinem , qua AE & sancti angeli sunt beati , id est , ut cadere non posset ulterius , & hoc certissime sciret. Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION