S. Aur. Augustini hipponensis episcopi De gratia dei et libero arbitrio hominis et praedestinatione sanctorum Opera selecta editionem emendatissimam, & variis lectionibus undique collectis praecipue vero ex codd. mss. Vaticanis adornatam curavit P.F.

발행: 1754년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

non solum ut facienda noverimus, verum etiam ut cognita faciamus , nee solum ut diligenda credamus, verum etiam ut credita diligamus . C Aν. XIII. Luomodo doctrina postsit diei Gratia. Qui per Gratiam discit, agit quod didicit agendum . Euid si justitia ex ιege, quid iustitia

HAec gratia si doctrina dieenda est,

certe sic dicatur, ut altius & interius eam Deus cum ineffabili suavitate eredatur insundere , non solum per eos, qui plantant & rigant extrinsecus, sed etiam per seipsum, qui incrementum

suum ministrat occultus , ita ut non o stendat tantummodo Veritatem , verum etiam impertiat caritatem . Sic enim

docet Deus eos β, qui secundum propo tum vocati Iunt, simul donans & quid agant scire , & quod sciunt agere . Unde ad Thessalonicenses sie Apostolus loquitur : De caritate autem fraternitatis non opus habetis vobis scribi r nam ipsi vos a Deo didieistis, ut diligatis invicem . Atque ut probaret eos a Deo didicisse ,

52쪽

subjunxit ' : Etenim facitis illud in omnes fratres , in universa Maeedonia stamquam hoc sat certissimum indicium , quod a Deo didieeris , si id, quod didiceris , seceris . Isto modo sunt omnes fecundum propositum voeati β, seutfriptum es in prophetis , Meibiles Dei. Qui autem novit quid est ψ, quod seri

debeat, di non iacit, nondum a Deo didicit secundum gratiam , sed secundum legem , non secundum spiritum , sed secundum litteram , quamvis multi, quod imperat lex facere videantur timore Poe nae , non amore justitiae , quam dieit

Apostolus justitiam suam, quae ex lege est, qtamquam sit imperata , non data . Si autem data est , non dicitur justitia nostra, sed Dei , quia sic fit nostra , ut sit nobis ex Deo et dicit enim: ut inveniar in illo non babens meam justitiam , quae ex Iege est , sed eam, quae ex fide est Iesu , justitiam ex Deo. Tantum igitur inter legem distat & gratiam , ut cum lex esse non dubitetur ex Deo , justitia tamen,

C quae

53쪽

quae ex lege est, non sit ex Deo, sed justitia, quae per gratiam consummatur, ex Deo . Quia ex lege justitιa dicitur , qua fit propter legis maledictum ' : justitia eα Deo dieitur, quae datur per gratiae beneficium , ut non sit terribile, sed suave mandatum , sicut oratur in Psalmo h e Suavis es Domine ,-in tuasuavitate do re me justitiam tuam et id est , ut non sormidine poenae serviliter cogar esse sub lege , sed libera caritate delecter esse cum

lege . Praeceptum quippe liber iacit, qui libens Deit. Et hoc modo quisquis discit , agit omnino quicquid agendum dis

minus ait ais , qui audivit a. σιηe meo, didicit, vovis ad me . Qui ouo u vanelli , non de illo recte diei tur , audivit quidem di didieit sibi e vaniendum , sed sacere non vult quod didicit. Prorsus non recte dicitur de isto

54쪽

doeendi modo , quo per gratiam doeet Deus. Si enim sciit Veritas loquitur NOmnis qui didicit venit et quisquis non venit, profecto nec didicit. Quis autem non videat & venire quemquam & non venire arbitrio voluntatis t Sed hoe asebitrium potest esse solum si non venit . non autem potest nisi adjutum edis si v nit .; di se adjutum ut non solum quid faciendum sit sciat, sed quod scierit et iam saeiat. Ac per hoe quando Deus do-eet , non per legis litteram, sed per spiritus gratiam, ita docet , ut quod quisquo

didicerit, non tantum cognoscendo videat , sed etiam volendo appetat . age doque perficiat . Et isto divino doeend modo etiam ipsa voluntas ct ipse operatio , non sola volendi dc operacidi naturalis possibilitas adjuvatur . Si enim solum posse nostrum hae gratia Ioaretur , ita diceret Dominus β, Omnis , νῖaudi sit a Patre icti didieit , potest venire ad me . Non autem ita dixit, sed omnis ainquit, qui audivit a Patre ἐν didieit,-xit ad me, Uenire posse 'in natura ponit Pelagius, vel etiam, ut modo dicere coe

C a pie,

55쪽

rit, in gratia , qualem libet eam sentiae , qua ipsa , ut dicit, possibilitas adjuva turr venire autem jam in voluntato &opere est . Non est autem consequens ut qui potest venire , etiam veniat, nisi id oluerit atque secerit . Sed omnis qui dῶ- dieit a patre , non solum potest Venire ,

sed venit: ubi jam & possibilitatis prosectus, & voluntatis affectus , di actionis effectus est.

C a P. x empti a Pelagio ad doctrinam si amexplicandam adlata pervestatem ejus claria rem facere . Exemplum primum .

. ' . .' a

QUid ergo sibi volunt exempla , nisi

quia revera nobis ejus sensum s gerunt, sicut pollicitus est, clariorem, non ut ea sentire debeamus, sed at id , quod ipse sensit, manifestius apertiusque noscamus Quod possumus . inquit o videre ocatis , nostrum nou est: quod vero bene. aut male videmx3 , boo nostrum est. Respondeat illi Psa Imus, ubi Deo dicitor ' Averte oculos meos , ne mideant vanitatem , Quod & si de oeulis metatis dictum est , inde utique procedit in hoc , oculos carnis a Ps ii . ιδ

56쪽

earnis vel bene videre , vel mater non quemadmodum dicuntur bene videre sanis oculis intuentes, dc male lippiet tes, sed bene videre ad subveniendum , male videre ad concupiscendum . Quam vis enim per hos exteriores oculos vi deatur& pauper cui subvenitur , & mulier quae concupiscitur , tamen ex interioribus ad male vel bene videndum ' sericordia vel libido procedit . Cue ergo dicitur Deo , Averte oculog meo ne videant vanitatem Cur petitur quod ad nostram pertinet potestatem , si Deus non adiuvat voluntatem

C A P. XUI. Alia exempla a Priario adura

es , quod vero bene leI male loquimmur , nostrum est . Non hoc docet ille , qui ' loquitur bene: Non enim vos es s si, inquit , qui iisquimiηi , sed spiritus --rris vestri , qui loquitur in vobis . Et ut generaliter, inquit, universa complectar,quod possumus omne bonum facere, C 3 dιω-

57쪽

dicere, cogitare, illius est, quiboc posse do

xavit, qui hoc posse adiuvat. Ecce etiam hic superiorem repetit sensum φ, quod illorum trium , idest , possibilitatis, voluntatis, actionis, non nisi possibili Iitas adiuvatur . Denique adjungens , ut impleat quod intendit: auod vero bene , inquit, vel agimus , vel loquimur , vel cogitamus , nostrum est. Oblitus est quod superius quasi correxerat , ubi cum dixisset , Ergo in moluntate , opere bon laus hominis est; adiunxit atque ait, imo hominis, ἐν Dei , qui ipsius voluntam ris es, operis possibilitatem Aedit . Cur etiam in his exemplis hoc non recordatus est , ut saltem in eorum fine diceret , quod possumus cmne bonum sacere, diis .ere , cogitare illius est , qui hoe posse donavit , qui hodi posse adiuvat et quod vero bene vel agimus , vel loquimur , vel cogitamus, et nostrum est dc illius tNon hoc dixit , sed, nisi saIlor, videor mihi videre quid timuit.

58쪽

e a P. XVII. Aperitur metus Pelagii rassas.

CUM enim vellet ostendere quare

nostrum sit: Quia haec, inquit, omnia vertere etiam in malum possumus . Illud ergo timuit , ut non diceret , di nostrum est & Dei , ne sibi ' responderetur et si quod bene agimus, loquimur , cogita mus , ideo est & nostrum , di Dei , quia ille hoe posse nobis donavi te ergo αquod malum agimus , loquimur , cogita mus , & nostrum est &Dei , quia illud posse ad utrumque donavit 3 atque ita quod absit, quemadmodum cum Deo la damur in operibus bonis , se cum ill culpamur in malis . Possibilitas quippe Illa, quam dedit, tam nos facit bona posese quam mala.

C A P. Xum. Radieam malorum omnium esse cui ditatem, bonorum carirarem . Homo bonus, is komo malus quis . Ωus utriusque fiuctus .

DE qua possibilitate Pelagius In libro

primo pro libero arbitrio , ita loquitur e Habemus autem , inquit, pias θώitatem utriusique partis a Deo instam,C 4 vetat α M. in βω. . .

59쪽

velut quamdam, ut ita dicam,radicem fruinctiferam atque fecundam , quae ex voluntate hominis diversa gignat is pariat , quae pessit ad proprii cultoris arbitrium vel nitere ' fore virtutum , vel sentibus horrere vitiorum . Ubi non intuens quid

loquatur, unam eamdemque radicem con

siluit bonorum & malorum , contra Evangelicam veritatem , doctrinamque Apostolicam ; nam & Dominus β nee arbo rem bonam dicie posse Deere fructus --

Ios, nec malam bonos . Et Apostolus Pa Ius eum dicit ra ieem magorum omnia messe eupiditatem , admonet utique intelligi radicem bonorum omnium caritatem . Unde si duae arbores bona & mala, duo sunt homines bonus & malus , quid est bonus homo , nisi volucitatis bonae , hoe est arbor radicis bonae 8 Et quid est 'homo malus nis voluntatis malae , hoc est arbor radicis malae t Fructus autem i harum radicum atque arborum , facta sunt, diista sunt, cogitata sunt , quae bona de bona voluntate procedunt , dc mala de mala . CAP.

60쪽

C a R. XIX. Arborem bonam υτι malam quo sensis faeiat homo. Origo malae voluntatis uuae . ,

FAcit autem homo arborem bonam quando Dei aecipit gratiam 3 non enim se ex malo bonum per se ipsum facit , sed ex illo & per illum & in illo, qui

semper est bonus et nec tantum ut arbor sit bona , sed etiam ut faciat fructus bo mos , e fidem gratia necessarium est ut adjuvetur , sine qua boni aIiquid facerct non potest. Ipse quippe in bonis arboribus cooperatur fructum , qui & sorinsecus rigat atque excolit per quemlibet ministrum, S per se dat intrinsecus in-erementum ' . Malam vero arborem homo iacit, quando seipsum malum facit . quando a bono incommutabili deficit . ab eo quippe desectus est origo voluntatis malae . Qui defectus non aliam naturam malam initiat, sed eam , quae bona est

condita, vitiat. Sanato autem vitio , nullum malum remanet , quia vitium natu

rae quidem inerat, sed vitium natura

non erat.

SEARCH

MENU NAVIGATION