장음표시 사용
81쪽
per opera , addidit et per fidem . Rursus ne ipsam fidem sine Dei gratia sibi putarent esse tribuendam. et Et hoc , inquit, non ex vobis , sed Dei donum est. Nempe ergo illud unde incipit omne, quod In xito aecipere dicimur , sine merito accis rimus , id est, ipsam fidem . Aut si negatur dari , quid est quod dictum est ἡ Sicut unicuique Deus partitus es me usuram dei r Si autem sic dicitur dari, ut reddatur meritis , non donetur quid est quod iterum dicit , Vobis donatum est pro Christo , nonsolum ut eredatis in eum, .erumetiam ut patiamini pro eo Utrumque enim donatum esse testatus est, &quod credit in Christum, ει quod patitur quisque pro Christo . Isti autem libero arbitrio sic applicant fidem , ut fidei videlicet reddi videatur non gratuita , sed debita gratia: ae per hoc jam nec gratia , quia nisi gratuita , non est gratia.
ad Rom. e. r. v. a 4.. ι ad Ephesios e. a. v. ae. e ad Rom. c. I a. v. 3. d ad Philipp. e. 1.v. ἄν.
82쪽
SEd ab his litteris Pelagius ad fidei suae
librum vult transire lectorem , cuius vobis commemorationem fecit . In quo ea, de quibus non interrogabatur, multa disseruit . Sed nos de quibus agimus cum Illis ipsa videamus . Cum enim ab unitate Trinitatis usque ad resurrectionem carnis , quod ab illo nemo quaerebat, disputationem quantam voluit terminasset: Et baptisma , inquit , Mnum senemus ,
quod iisdem Deramenti verbis in infauρι-hus , quibus etiam in majoribus Alcimus esse eelebrandum . Hoc certe vos & a praesente audisse dixistis . Sed quid prodest quod eisdem verbis in parvulis , quibus & in ma)oribus celebrari dieit hapti Drni sacramentum, Cum res a nobis non sola
verba quaerantur' Plus est quod vobis ore proprio interrogantibus respondit, uti scribitis: infantes in remissionem peccatorum percipere baptismum. Non enim de hie dixit in verbis remusionis peccatorum: sed eos baptizari in ipsam remissionem eo n- sessus est. Et tamen si ab eo quaereretis , quid peccati eis credatur remitti , non eos aliquid habere contenderet .
83쪽
CAP. XXXIII. Pelagii in profitendo baptismate parvulorum fallacia ex ιibello Caelestii ejus di- seipuli comprobatur. Pelagii de adjutorio Grain. tiaesenuntia ambigua.
inis crederet sub hae quasi manifesta
consessione sensuin latere contrarium nisi eum Caelestius aperuisset Qui in libello suo, quem Romae gestis ecclesiasticis allegavit , parvulos is baptizari
in remissionem peccatorum consessus est, &negavit ulIcm habere originale peccatum . Sed nunc non de baptismate parvulorum, sed de adiutorio gratiae potius, etiam in libello Edei suae , quem Romam misit , quid Pelagius senserit attendamus . Liberum , inquit, sic confitemur arbitrium , ut dieamus nos indigere Dei semper auri- Iio . Ecce iterum quaerimus, quo auXilio nos indigere fateatur e dc iterum in-Venimus ambiguum , quoniam potest respondere , legem se dicere doctrinamve Christianam , qua naturalis illa possibilitas adjuvetur. Nos autem illam gratiam in eorum consessione requirimus, de qua dicit Apostolus '; Non enim dedit nobis Deus
a Ep. s. ad Tim. e p. I. v. 7.
84쪽
Deus Ipiritum timoris , sed virtutis im
earitatis is continentiae. Non est autem consequens , ut qui habet donum scien tiae , quo noverit quid agere debeat, habeat etiam caritatis , ut agat.
C a p. XXXIV. Omnia scripta Pelagii Raeter unam brevem epistolam β ιegisse profitetur Augussinus . nee alicubi reperiisse Pelagium veram Gratiam
II los etiam quos in eisdem litteris,quas misit ad sanctae memoriae Papam In nocentium, libros suos vel scripta com memorat , legi , praeter unam epistolam, quam se brevem misisse ad sanctum Constantium episcopum dieit, nec alicubi potui reperire hanc eum gratiam confiteri , qua non solum possibilitas naturalis voluntatis & actionis , quam dicit nos nabere etiam si nec volumus nec agi mus bonum , sed ipsa etiam voluntas Mact io. subministratione sancti Spiritus ad
85쪽
C A P. XXXV. Christianam Gratiam quomodo eo fieretur Pelagius in epistola ad Paulinum .
Luant, inquit, illam epimiam, quam
adsanctum virum Paulinum ' episeo sum ante duodeeim fere annos scripsimus , quae trecentis forte versibus nibiI aliusquam Dei gratiam ct auxilium confitetur,nosique nihil omnino boni facere posse se Deo . Hanc ergo epistolam legi, S inveni eum pene per totam non immorari s nisi in lacu Ita te & possibilitate naturae , & pene ibi tantum Dei gratiam constituere et Christianam vero gratiam tanta brevitate sola nominis commemoratione perstringit, ut nihil aliud videatur, quam eam tacere timuisse . Utrum tamen eam 1n remissione peccatorum velit intelligi ,
an etiam in doctrina Christi , ubi est de
ejus conversiationis exemplum , 'quod aliquot locis suorum opusculorum facit , an credat aliquod ADJUTORIUM BENE AGENDI ADt UNCTUΜ NATURAE ATQUE DOCTRINAE PER INSPIRATIONEM FLAGRANTISSIMAE ET LUMINOSISSIMAE CARlTAT S , non apparet omnino .
- . CAP. a Celeberrimum 1, Paulinum Nolanum tutellige.
86쪽
e A P. XXXVI. De Pelagii epistola ad Constantium Episcopum Augusini judicium .
I 'σηt etiam , inquit, adIanctum Conissantium episcopum, ubi breviter quio dem . sed plane libero hominis arbitrio Dei gratiam auxiliumque conjunxi. Hanc epistolam , ut superius dixi, non legi, sed si noti est dissimilis ceteris , quae
mihi nota commemorat, non habet etiam ipsa quod quaerimus in . . . CAP. XXXVII. Pelagium in epistola ad Dem/friadem virginem ambigue usum esse nomme Gratiae et posuisse autem Gratiam in revelatione d ctrinae.
Lmant etiam , inquit, quam adferam
, Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus et On iuvenient nos ita hominis Iaudare naturam , ut Dei sempeν gratiae addamus auxilium . Istam sane legi , mibique pene persuaserat hanc illum gratiam , de qua quaestio est , confiteri ;quamvis in multis ejus opustuli locis sibi ipsi contradicere videretur . Sed cum in manus meas & alia venissent, quae po sterius latiusque conscripsit, vidi quem
87쪽
admodum potuerit etiam illic gratiam n minare , sub ambigua generalitate quid sentiret abscondens , gratiae tamen miscabulo frangens invidiam, offensionem isque ' declinans. Nam in ipsius principio ubi ait et Proposis o insudemus operi , nee medioeritati di damus ingenii , quod eredimus fide matris O merito virginis adjuvari et gratiam qua adjuvamur ad aliquid agendum mihi visus suerat confiteri, nec attenderam hanc eum Ponere potuisse in sola revelatione doctrinae .
Item in eodem opere alio loeo ': Quod etiam ne Deo , inquit, homineI osen Eunt, quales a Deo facti sunt, vide quid brisiani facere possnt, quorum in me- Iius per Christum instaurata natura est . O qui divinae quoque gratiae juvantur auxilio. Naturam in melius initauratam, remissionem vult intelligi peccatorum et quod alio loco in hoc ipso libro satis demonstravit, ubi ait r Etiam illi , qui Iongo pereandi usu quodammodo obduru Te , instaurari per poeηitentiam possunt.
88쪽
Auxilium vero ' divinae gratiae potest di hic ponere in revelatione doctrinae .
C a P. XXXVIII. Quamodo Gratiam Pelagius in epistola ad Demetriadem posuerit in remissiona peccatorum , in exemplo Christi .
I Tem alibi in eadem epistola β r Nam si
ante legem, inquit, ut diximus , ac multo ante Domini nostri es, Salvatoris adventum , juste quidam is, Ducte vixisse referuntur; quanto magis post illustrationem adventus ejus nos id posse credendum est , qui instaurati per ciristi gratiam imis metiorem bominem renati sumus , qui sanguine ejus expiati atque mundati, ip usque exemplo ad perfectionem incitati justitiae, meliores illis esse debemus , qui ante legem fuere . Videte quemadmo dum & bic aliis quidem verbis , sed tammen in remissione peccatorum , & in ex emplo Christi , adjutorium gratiae con sit uerit . Deinde subjungit & dicit et Meliores etiam quam fuere sub lege , dicente Apostolo et Pereatum vobis non dominabitur ; lon enim sub lege estis, sed
89쪽
sub gratia . Et quoniam bine, inquit , suffrienter, ut puto , diximus , nunc perfectam instituamus virginem , quae ex utro que semper accensa ; ct naturae simuIgratiae bonum, morum sanctitate testetur . Et in his verbis debetis advertere , idecillium quod dicebat , sic voluisse conelu dere , ut naturae bonum i ntelligamus , quod cum crearemur , accepimus, gra tiae autem , cum Christi intuemur exemplum et tamquam ideo peccatum nota indultum suerit eis , qui sub lege sueqrunt vel sunt, quia exemplum Christi sive non habuerunt, sive non credunt ἀC A P. XXXIX. Ruam male Pelagius inaniam im epistria ad Romanos eap. . non loqui in propria peisona aspernerit.
HOC autem istum sapere, & alia ejus
Verba ostendunt , non in hoc libra sed in tertio pro libero arbitrio , ubi aaeum loquens contra quem disputat, quo niam ' ille posuerat verba A postoli dicentis δε- risu quod volo ago; dc , Video aliam legem in membrιs meis repugnantem legimentis meae , dc cetera quae ibi dicun-
90쪽
tur, iste respondit atque ait e me enim quod tu de Apostolo intelligere eupis ἀomnes ecclesiastici viri in peccatoris , ων
sub Iege adisue positi asserunt eum dis Ise
persona , qui nimia vitiorum consuetudine velut quadam teneretur necessitate peccandi , is quamvis bonum appeteret volunt te , usu tamen praecipitaretur in malum , In persona autem , inquit, hominis unius, designat populum sub terere adbuc Iegeseccantem , quem ab hoc consuetudinis malo dicit liberandum esse per ciristum, qui credentibus sibi prim3 omnia per baptismum peccata dimittit, deinde imitatione sui ad perfectam incitat sanctitatem , o
vitiorum consuetudinem virtutum vincia exemplo . Ecce quomodo vult intelligi , adjuvari eos qui sub lege peccant , ut per gratiam Christi justificati liberentur, tamquam eis non sufficiat sola lex propter nimiam peccandi consuetudinem , nisi Christi accedat non inspiratio earitatis per Spiritum Sanctum, i ed intuendum &imitandum in doctrina evangeliea Ut tutis ejus exemplum. Et certe maxima hic erat caussa exprimendi quam diceret gratiam , ubi locum ipsum de quo respondet . sic conclusit Apostolus ut dicerct et