Prælectiones philosophicæ, in octo libros physicorum, R.P. Thomæ Mlodzianowski, Poloni, Societatis Jesu. Insertæ sunt et quæstiones magis disputabiles, De coelo et mundo

발행: 1670년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Disputatio i rh

iri homine, nonnisi haec accidenti EU identalem: nec ita scius forma substantialis ; haec Cn m ς 'gς' 'L ia malefiam, stetit calor ad ignem, qWi

non est referendam materiam,R m h ς ebibatatu, ad ignem,est in illo per inha planta non exigit accide; I; MQN ' P abitem scisma per inserinationem ; non cnim subiectum prunuin omnium ΠςςkNMς qm Me Minciri eodem praedicamento,

materia constituat hoc in spCcie composim' deinde calor com-

strina, sentientem habere definitionem formae

recipitur in alio: Fomve autem materiales, re-

ω exigentia acciden ium, V g P R Communiter , quod inpu nam substantiale est bomiux, Risς hQm 'ς ' esse si 'd esse stans , & tamen cilla in substantiale item est plantae,ci Cp - δ' ς ς' pq iii uiri in subiectoinhaesionis, se ino eum in hae ratione substantiali 'my' ' ' Id per se stan, & tamen in homo&planta locradice ,radix K si sub x informationis. Ali

substi: tisi, erit adeoque forin iubiram in ' μ- hi, en, pedisectum calorem,

em adeoque torma iubi'δ' in ' eum fictilite eoi in tum, quia si igni likbit Onicimust primo. Aristo cle uo ς'ς δ esset nonnisi materia cum accidentibus, tione tex. . primas qualixaxes a dyη γ δνς ς; ς non differret substantialiter ab aliis, ut proba elementorum disterenti ' hum supra , qui autem cogitabilis est legitimuRrsposo ruR Elementa inquantum seR modii, differendi substantialiter, is intervenithilia sunt, differunt nonnisi pcr primδ q' η ' inter ignem v. g. &aquam. te; sed si sumantur secundum qu0d ςQRixi V Ouiteliust quarto. Totum sundamentum sunt radicemque importanῖ x lium qR'lix IWmγω, isthuendarum formarum substantialium est, alio different,nempe forma substan i lii qηδ' operationes unius, v. g. compositi , quae non do vero . Metaph. X.s do x, sol M mgyp .sunt in alio composito,hoc non arguit formamriam esse substantiam, caetera Misectio οβ isel, , si stanti dem quia alias sicut multae sunt stantiae ,hoc tantum voluit, quiad pQymδ0ςΠN oriefationes compositi unius, ita deberent eis eadem materia, nunc hae nunc illa: λdvςni ny substantialas i Tum quia ita exsiccatis formae , incorrupta manen e ma Cri Ixςm manent illarum operationes, & tamen quando S. Metaph. tcX. 18. ai : QK mδNyi non manet serina substantialis. forma feri unum, sicut ex cera figura, nQn f ςλς Misosogi Malltius: Multitudinem ollara- in hoc proportionem, quasi ix dvbς-0x ς 'ς ς tionum in uno composito ,'arguere unitatem diversis praedicamentis,iicut cera N iisuxδ, ised formae, eb, quod forma, quae perfectior est, eo ponix in hoc proportionem , quMd iiςM forma quae perfectior est, eo sit illimita- estis bjectum figurae,itamatcri sexm tibi ad operandum , quamvis dive suas Oper 'OMiciost secundo. Si segma substantialis tionum in diversis iubicctis, arguat multiplicia

daretur,&esset lubstantialis,& nonciser; effer, talem , eo quod arguat diversam radicem,&ut supponinar,non esset,ut probatur ; quia ita esse exigentiam talium operationum; In plantis ex- set in materiaptima, ut iiiiiiii dicat dependen siccatis non manet forma vegetativa , manet tiam in esse,& in fieri Ξ materia, intelligzndo sorma mixti,quam sequuntur illae virtutes actinia saltem de soro in materiali non minus, quam vae:& licet agnoscamus dari tormas limitantia accidens v. g. calor ab igne. Unde a pari for les , quae inter se habenz m.ignam ammtatem, matur argumentum: calor respectit igni, est ac v. g. rmam sulphuris, cum torma ignis, non

122쪽

1ro Tractatus I

sequetur tamen inde, formas illas substantiales, quae sunt principia talium actionum, esse principia directa corruptionis sui , quantumvis sint principium indirectum , quatenus deposcendo talia accidentia, v. g. sulphur , quae iormae ejus debentur , approximatio igne cedere debeat. Deinde non quidem CX VM rietate operationum , sed ex substantiali differentia , cxigentiaque talis constitutionis accidentium , colligimus existentiam formarum

substantialium. Sed etiam hoc posito, nihil

incitur, quia multitudo operationum ostendit multitudinem formarum, si sint operationes, quas ad eandem formam revocare sit impossibile ; secus si possint ad eandem formam

revocari, non enim sunt multiplicanda cntia sine necessitate , recedente serma vegetatorum manent , vel serinae substantiales parti les, vel Forma, quam appellant cadaveream, connectunturque tunc accidentia cum illa forma. OssiciUR quintd. Si darentur formae substantiales , non pollent intelligi rerum transmutationes , nisi aliquid ex nihilo fieret, quod naturaliter esse non potest. Sequela probatur: Formae, in rerum mutationibus , vel praeexistunt in materia , vel non praeexistunt: si prae- existunt. Ergo nihil de novo generatur; si non praeexistunt, ergo de nihilo producuntur. REsPONDETUR. Generationem hominis intelligi non posse , nisi aliquid fiat; sed quia de

aliis formis retorqueri potest argumentum, quomodo si calor non praeexistat in ligno , neque enim illud comburit, producatur in ligno, sine crcatione,suffecerit dicere, quod id, quod non praeexistit in subjecto, te nihilo producatur sui,sed non de nihilo subjecti, hoc est, non sine

concursu causae materialis, cum iamcn id sit necessarium ad creationem. De quo sequenti diseficultate.

DIFFICULTAS ILPraemi nive Formae suvantiales in

duateriae DictNourus est primo. Nonpraeripereformas

in Calateria,ita Schola Peripatetica , contra Anaxagoram& quosdam Vetcres.

PROBATuR prinid Conclusio ex Hurtado. Si prae isterent Fornaae in materiaidaretur infinitum actu, quod non conceditur , de quo infra. sequela probatur : darentur actit tot formae, quoisunt possibiles, sunt autem possibiles infi

nitae.

PROBATuR secundbexoviedo. Non est explicabile, quid sit in Anaxagora apparere, v- g Formam hominis , 5 non apparere Formam

Leonis,si hae omnes formae actu praeexistunt in Materia Anaxagorae, sequeturque Anaxago ram esse Leonem,quamvis non appareat Leo tquia esse Leonem, est esse materiam sormam,& unionem horum , quae omnia habentur ante apparentiam , quia per illam apparentiam nihil de novo incipit esse , ut ille unia versaliter affirmat. Rurius, quando dicit incipere apparentiam serinae Leonis,cum illa apparentia non praecesserit,incipit esse, ergo tunc primo producitur, ergo ex nihilo , quia nihil praecesserat illius : α sicut propter hoc argumentum afferebat , praeexistere formas in Materia ; ita propter idem , assercre debet, etiam semper apparere omnes, quod tamen

negat.

PROBAT- tertio. Formae istae , vel omnes praeexistunt in unaquaque parte materiae, vel non praeexistunt omnes : si non praeexistunt omnes in unaquaque parte Materiae, ergo non

respectu omnium formarum illa Materia est potentia , siquidem , si illas formas stibjectare posset, jam illae praeexisterent , ergo ultcrius esset specie distinista ab alia parte Materiae,esset enim determinata nonnisi ad has sermas, ergo ulterius veniri posset ad talem stipulam, quae non possit igniri, etiam in mediis flammis , eo quoa non praeeristat forma ignis in illa stipula, si vero praeexistunt omnes in unaquaque partu

Materiae,ergo tot in una, quot in omnibus reliquis, siquidem in una parte Materiae omnes formae inducibiles sunt , quae sunt inducibilesia omnes alias , crgo ulterius una eademque

praeeristςns forma , cst naturaliter in pluribus locis,nempe in omnibus partibus Materiae , in omnibus enim partibus Materiae educibilis est, ergo ulterius ante ignitionem stipulae est & ω ma ignis ,& forma stipulae , adeoque stipula Mignis , & cum in materiam aquae possit inducito a ignis,jamque praeexistat, erit aqua summe calida, & summe sirigida, summu humida, dc summe sicca. DicENDuM est secundo. Non praeexister ormas in ateria,ratione esse alicujus inchoari o ι- perfecti. PROBAT primὁ Suar. Disp. 18. Sec. a. n. s. illud quod tu dicis praeexistere bormae, non est ipsa entitas Materiae, sed est entitas formae, tunc do illa entitate quaero, illa entitas, vel est substanti vel accidens: si est accidens,ergo non potest esse inchoatio , .nam inchoatio Formae su stantialis, debet & ipsa esse substantialis , non enim Qus, sed alius ab illa, utpote non substan tialis esset inchoatio. Rursus si illa inchoa-ήtio est accidentalis, ergo per ic sernia substantialis debet fieri ex nihilo , quia hoc, in quo praeexisteret Forma substantialis , dicitur, cst accidens, quod non est entitas substantialis

123쪽

putatio

Formis vero dicas, hanc entitatem esse sub' REspoNDE R. Nomine istorum seminum, stantiam,quaero qui fit, quod illa Forma ex esse intcllexisse Sanctum Augustinum, non partes, impersecto transeat ad persectum: Ves enim formarum, non enim dicitur, pars arboris, v. g. transit intensione aliqua,& hoc non, quia For- semen, sed intellexisse virtutes productixas Imae substantiales non sunt intensibiles, dabitur dispositiones. ' . item ratione illorum inchoamentorum infini- Osjici R tertio. Ex nihilo nihil fit tum actu impersectarum Formarum: vel trans- REsPONDETuR. Si non sit agens, non produit illa Forma impersecta in persectam, convem cet quidquam si sit creatum agens, sine consione aliqua, & sic non est dicendum, praeexi' cursu materiae, nihil producetur, & hoc est: Ex sterc sormas in Materia, sicut non dicitur codi nihilo nihil Aripus Christi praeexistere in non consecrata ho- dictu COLLIGaTo , non praeexistere ullostia,haecque ipsa,quae converti dcberent, e sicut modo Formas in Materia. Quomodo ergo sal

infinita actu. Rursus, siquidem illa inchoata Vabimus,tunc cum producuntur,non illas creentitas perit, quando incipit esse persecta nri silvctor r ima, emo impertinens est: illa entitas imporsem, ut horma non fiat ex nihilo; quia illa enii tas imperfecta& inchoatio,non est aliqua pars, vel aliquis gradus,ejus Formae, quae fit.

ari, salvant hoc auctores communiter per hoc, quia educuntur de potentia Materiae, & hoc, discutiendum restat.

tem prout condistinctam a suis inchoameim L 1 1 P 1 L . V L TA S M.

ris,uel fit de novo, vel non fit de novo: si non sit de novo, ergo praeexistit etiam quoad illud esse persectum ; si fit de novo, ergo est nihil, quia per oppositos de novo, nihil fici PROBATuR tertiis. Hae ipsae praeexistentes inchoationes formarum, vel sunt productae ex

PRAEMi o Primb. Consare jam, animais rationalem non educi e Materia, scd produci i

nihilo,vel ex aliquo praecedenti. bi ex praece- IDEb h. pdenti inchoatione I hac ipsa redit q sti ,

an sit ex nihilo producta,VHς MiqVop λ Miram secundo ex suar. Distinctus essistenti, si ex pra existenti, dii pr. sim ' has 'opositiones : tau teria con seu Lm Z infinitunt; si ex nihilo, ergo illud incho Mei in muti; Ohanc,materiam esse tu, tulit, illudquo praeexistero se m rum, ibit φst ri tentia ad mam rictam ; haec siecunda νropo adeoque non est praeexistere formarum; n*m sitio est vera,siensius enim illius est: Materiashex nihilo per oppositos nihil sit; LU Vix x is subiectum naturaliter aptum, informari anuati ipsa inchoamenta potuerunζ prod Ci ς m' rationali, prioris autem sensiis est Materia d hii , etiam formae produci por cra in bet vim causandi animam ration iem, ad eum

hilo. OBJicaruR primb Auctoritas Aristotelis ex 7. Metaph. tex. 2'. ubi docet, in materia esse partem aliquam rci faciendae. REspoNDETu Nomine rei faciendae, intellexit Aristat. compositum, cujus faciendi pars aliqua est ipsa materia : vel intellexit in Materia sumpta, cum dispositionibus, esse par modum,quo causa ciliciens continet in sua potentia eflectum, quem causare potest. Cum ergo anima rationalis causari non possit a Ma inria,ided nec dicctur Materia continere Formam in potenua, cum tamen Formae materi les contineantur in potentia Materiae.

PRAEMITTO tertio. Tam Forma quae cream tur , quam Formae quae educuntur, conventa, in

hoc, uod exeant per Auam productionem ex ni Eo

rem rei faciendae,hoc est Formae educendae,ad suae existentiae, in de utrisque ante producti

quam etiam suo modo concurrunt dispositi nes. Unde pars operis ponendi ab agente in Materia, sunt ipsae, quas inducit, dispositiones: quando autem Aristoteles docuit, non ex quolibet seri quodlibet, sed ex determinato determinatum, non debet esse determinationem verum est dicero, sunt nihil existentiae, non existunt,& tamen illae dicuntur creari haec luci, quod ipsum Exp L icANT Primo Conimbricens I. Physic. C.'. l. ia. ata . dc post illos Complute Ioan a S.I homa, Maia , & alii , sentiuntque, tuncuper inchoationes formarum , scd per Praevias educi Formam ex Materia , quando Materia dispositiones inductas ab agente. ordine durationis praecedit Formam, in quo O Mi C ITuR secundo Auctoritas Sancti Au' priori,Forma contineri dicitur in potentia Asa sustini libr. primo de Trinitate c. 7. ubi ait: teri ita, ut si Forma in eodem instanti tempo-Omnium quae nascuntur,occulta quaedam se- ris seret cum Materia, jam non censeretur e mina,in mundi clementis latere. duci, sed creari. Haec ex Dario .e U. ' , ' in u

124쪽

ractatus

NON Smis rAco. Tum quia, ut urget Suar. quam non requiritur, qvbd praeextiterit subj Disp. is. Sect. y n. s. aeri potest , ut subiectum e m.

creetur a Deo, ω in eodem instanti serma pro- Dicta tertio. Actio eductiva sermae , praeducatur ab agente naturali, quo in Casu educe' supponit materiam productam ; sed materiatur forma,& non creabitur,nullum enim agens per se non potest produci, sed producitur pro- naturale creat , Certe autem eodem instanti, ductione totius , quando quidem non habet quo Deus produceret aerem & solem, produ' proprium esse : ergo debet produci ut exis , ceret sol formam lucis in aere. Tum quia sunt stens sub alia forma. aliqua accidentia, quae positionem subiectic REspoNDErio. Negando propositionem

tantur,ut cum ignis ex se emanat calorem: secundam. Vidimus enim supra, teriam h

haec productioest eductio , & tamen non sup- bere proprium esse; deinde quamvis defacto

ponit praeextitisse ignem sine calore , ergo ad eductiones,quae nunc fiunt, praesupponant in ieductionem,supervacanea est haec praeexisten- teriam praetexistentem tempore , sed negamustia. Tum quia vi istius explicationis sequere- hoc essentialiter requirere eductionem , certetur , animam rationalem educi , producitur enim prima forma, V.g. terrae, erat forma edu- enim supposita praeexistentia Materiae; quiasi cta,erat enim dependens a Materia, & tamen dicas,ideo illam creari, quia non continetur in prius tempore non praesuitsormae, o nec praepotentia Materiae , restat quaestio quid siti & fuisse potuit.

qui hoc contineri, eductione exerceatur, quis lasTABis. Eductis postulat formam in po-que sit istud exercitium t Tum quia, ut urget tentia Materiae , sed non potest eadem forma Mastrius, adhoc , ut dicatur effectus produci a esse simul in potentia Materiae,& in actu. Ergo sua causa, sufficit, quod praecesserit causa esse- prius tempore crit in potentia , postea in 'cium prius natura, quantumvis non praecesse- actu. rit eum prius tempore: Ergo etiam ad hoc, ut RESPONDEUR. Eductionem postulare., . ut 'i lcenseatur educi forma ex Materia , sufficiet, contineatur serina in potentia, Materiae, non

materiam prius tantum natura praeextitisse. continentia privationis praecedentis, sed con-

Tum quia,ut urget Pontius , per eductionem tinentia ad posse subjectare , ad quod non ri intelligimus productionem , quae sit distincta quiritur praeexistentia materiae ante se actio a creatione , & aliud intelligere, est de mam. voce disputare, sed unio illa, per quam produ. ExpLIcu secundo Suar. Educi serinam Eceretur forma,cum dependentia a causa mate- potentia materiae, nihil aliud est, nisi fieri eam Hali , est distinctissimae rationis a creatione; dem actione, qua fit compositum , ex Materia quae est productio sorma: sine tali dependentia: praecedente,quae eadem actione non fit , idque ergo potest esse eductio, sine tali praeexisten- constat, inquit ille, inductione , in omnibustia. Tum quia haec explicatio non respondet formis , quae educuntur de potentia materiae; ad Punctum difficultatis , sive enim praecedat re ita , quando e Materia stipulae producitur materia formae productionem, sive non praece- forma ignis, illic est vera eductio , &simul dat quomodo producta noviter forma , non dem actione producitur illic sorma ignis , dc est dicenda produci ex nihilo,cum fiat ex nihilo compositum hoc , quod est ignis : sicque in c

sui.

Dic Es primo. Ad eductionem Armae, requiritur praecedens alteratio in quae non potest seri in instanti: ergo praecedere prius tempore debet subjectum alterationem , hoc est ma

teria.

mnibus reliquis , sicut e contra, quando alia actione Arma, b alia compositum producitur, tunc non educitur forma,sed creatur. IMpucNAT explicationem Mastrius. Quaelibet forma per se fit , & propria productione

producitur,cum enim sit causa compositi, pla- Rr spoND ETSuar. Per accidens requiri prae- nὸ necessarium est,ut prius habeat esse in rerum vias alteratione admittique eas propter ineffi- natura, quam compositum ipsum , & cum sit caciam agentis: hinc si Deus in uno instanti per se terminus generationis, debet propria transmutet aquamin vinum, dispositiones illicinctione acquiri, & non tantum per accidens, ad non praecedent tempore, & tamen productio productionem compositi. formae vini,erit vera eductio. REsmN Dini posset, hanc rationem suppo- Dicis secundb. Eductio si per mutatim nere , quod compositum sit effectus se ae Mnem subjecti ad sermam eductam: ergo requi- Materis , realiter distinctus ab iisdem ; incerritur ad eam , quod subjectum prius tempore tum item est , an non compositum sit tem existat,quana serina,quia alias, non posset mu- minus generationis. citerum hae explicariotari ad sormam. NON SATEFAcre primo. Possi bile est educi spoNDETuR. Negando consequentiam sermani e potantia Materiar, dc non uniri illam cum sua probatione. Nego enim subjectum Materiae. Ergo apparet, eductionem non si non posse mutari ad formam,si non praeexistat, re in actione , quae eadem faciat compositum, cum illa mutatio sit per habitionem sormae, ad de si possunt accidentia Eucharistica. existe

125쪽

Disputatio i V. 123

re,& non unita materiae, cur & non forma substantialis NON SATIsrAcir secundb. Vel potest so

ma educta tempore antecedere compositum,

vel non potest: si non potest, quae in hoc implicantia Z &si materia potest prius temporc an rccedere compositum , spoliata omni Forma miraculose, cur non poterit de Forma educta, sine omni subjecto , miraculosὸ antecedere compositum Z Si autem potest, ergo educi non est seri eadem actione , qua fit compositum; quando cnim separatim existunt, non fit compositum. REspo NDEBIs. Suffccre, quod connaturaliter loquendo, debeat eadem actione fieri compositum. CONTRA. Quia ex hoc ipso jam apparet, le- finitive.cductionem non elle actionem productivam compositi, cum jam restruitio ponatur,

quod eadem actione fieri debeat, sed nonnisi

connaturaliter compositum. Deinde quando anima rationalis producitur connaturaliter, non exigit produci ante materiam, quae tamen exigentia non salvat, nec sundat in anima rationali rationem eductionis : Ergo nec fundabit informis eductis, qudd si dicas, insuper adhuc debere addi aliquid, hoc potius,si sit legitimum, erit explicativum cductionis. NON SATIsFA CIT tortio. Quia ex una parte per illum compositum dicit tria,Materiam,Fominam, Unionem; ex altera parte, actio cductiva Formae, non est actio cductiva un ionis, siquidem in principiis illius actiones ccundum infit. tiplicitatem terminorum multiplicantur: alia autem est clatitas unionis, adeoque alius terminus, & alia entitas Formae, hinc & actiones istorum productivae, debent osse aliae: immeritbergo dicitur, eadem actione fieri formam eductam, & compositum. Exp LiC A T tertib Pontius Disp. q. q. 2. n. 26.qubd eductio sit productio Formae, cum depcndentia a causa matcriali receptiva, quae depcndentia in hoc cst, quod quemadmodum influit causa efficiens in Formam, & propterca Forma dependet ab efficiente,tanquam a dante sibi es se, ita etiam causa maiorialis influit in ipsam, dando ipsi elle, ita etiam causa materialis influit in ipsam, dando ipsi esse,recipiendo ipsam. Dicit ulterius non in hoc sitam esse hanc dependentiam, quia scilicet Forma materialis non produceretur, nisi esset Materia, quia alias etiam anima rationalis dicenda esset dependerea corpore, quia non producitur nisi adsit corpus

dispositum, sed haec dependentia sistit in infli xu aliquo positivo Materiae, quo communicet ipsi suum cille. Haec Explicatio NON SATISFACIT. Tum quia non explicat, quis sit isto influxus causae materialis in Formam eductam , deberet enim esse per hoc, quia reciperet illam porinam i sed recipere Formam eductam, non est dare illi esse, iupponitur enim id , quod recipitur , habere esse. Tum quia cx dictis supra constat,

causalitatem Materiae non stare in unione, er go nec in receptione praedicta, haec enim pro eodem sumuntur in praesenti. Tum quia sc-cundum vetercin phrasim, recipitur in corpo re anima rationalis, nec tamen causatur, quid ergo addit illa receptio Formae materialis, ut constituat causalitatem materialem, & hoc additum potius si sit legitimum explicabit naturam Formata

Explicatur Edumo.

G Duci nihil aliud est, quam produci Formam

contentam in potentia Materiae,hoc est,naram , ut de in fieri dependeat naturaliter non nisi a Materia, nec extra illam naturaliter habeat jus existendi. Est explicatio ad mentem Suarii, eam amplectitur etiam Mastrius Disp. 2.

q. T. ar. a. n. I 48. cum aliis, quos citat. Videturque csse mens Scoti, praescrtim in quartum Distin. i. q. I. Formam enim materialem dicit esse omnem illam, quae ex natura sua necessario inclinatur naturaliter, ut sit actus Materiae,

sive sit substantialis, sive accidentalis. Hoc

respectivum, est enim ad aliud, hoc vero aliud, est & terminus illius ruspectus, & simul correlativum, nempe debitum, dc ita, v. g. cst jus increditore exigendae pecuniae, in dubitore te minus & correlativum, cst debitum reddendae pecuniae. Hoc jus & debitum sub sua forma litate, est ordinario, in utroque, ita, ut in utroq; si t jus suo modo,& sit suo modo debitum: hinc, ut dixi, est jus in creditore, exigondae, in debitore, debitum roddendae pecuniae. Ruras indebitore est ius cxigitivum, lac creditorpius poscat ab illo, quam dederit, & in croditore cst de . bitum, non plus cxigendi. Quod est in istis societatibus politicis δί cxigentiis, idem videre est in societatibus entium inter se: habet debitum Forma cduista, ut non nisi dependenter a Materia produci SI conservari posset, respondet huic debito jus in Materia, deposcens, ut haec Forma, naturalitcr, non nisi dependenter a Materia habeat esse, iti fieri; S: simul etiam in Matoria. habetur obligatio recipiendae huius Formae,& in Forma, jus exigei dae, suae receptionis. Illa ergo Forma censebitur esse educta ad quam habct Jus Materia, ut sine se non existat,&in quacit debitum non existendi, independenter a Materia. Porro, quia hoc jus cst fundatum in intrina seca rci exigentia & entitate, hinc, si Deus faceret decretum, ut anima rationalis, ejus quae de

ii 1 facto

126쪽

ir Tractatus I

sacto est naturae,in fieri & in conservari pendeata corpore, ut scilicet, tam diu duret, quam diu est in corpore, nec dum tamen illa conseretur esse educta, quia rion ex intrinsecis principiis,

x non ex vi & conditione naturae suae,deposceret ita conservari, ideo nee dum anima rationalis censeretur educta. Si vero e contra faceret Deus decretum, de anima bovis,ut conservetur etiam extra corpus bovis,adhuc foret educta, quia non ex intrinsecis principiis suis habet hoc, ut fiat & conservetur extra materiam.

Qubdverb dentur aliqua pormae,quae non nisi dependenter a materia fieri & conservari possint, colligitur ex eo, quia de facto Formas

materiales, nec per experientiam, nec per rationem,convincitur durare extra corpus: hinc . arbitrarium csset dicere,illas in conservari non dependere a corpore; & certe, si forma: materiales conservarentur extra corpus, producerent actus sisos, sicut δ anima rationalis producit suos;& quia actus formae materialis sunt nonnisi sensibiles, caderent sub sensus nostros,& ita extincto igne postet fieri ignitio, calefactio, S caetera similia. His jam de termino oductionis positis, addendum aliquid es quid sitista eductio seu causalitas illa matcria . videtur autem, qubd cductio non sit aliquis

infl uxus medius,inter entitatemMateria: dc entitatem Forulae,ratio quia ille influxus vel esset datio esse, consimilis ei, quo efficiens dat elle,& haec causalitas non convenit materiae, quia illi improportionata, cum sit de linea efficientis,cntique impersectissimo, maxima activitas tri biserctur, & tamen supposita tali activitate,debcrct esse ens perfectissimum; cum inter taxas persectioilis, sit activitas & datio esse, praesupponens in sua causa. si non majorem, saltem aequalem persectionem, cum effectu. Deinde non repugnat etiam causalitas influxus indistinctus a causa & eflectu, qualis causalitas est Creatio, productio verbi, mentis&c. cumque

nulla sit necessitas ponendae hu)us intermediae actionis,cui utili ponctur Z univcrsaliter etiam ea non per intermediam actionem, sive illa sit modus, sive non sine modo) producuritur, quae seipsis dependent ab hoc principio: seipsa au-iem,&non por aliud ,depcndet forma materialis a matcria,nam posita sola illius entitate, sive a Deo immediate,sive ab efficiente creato, habet hoc, ut iri esse 55 in conservari pendeat naturaliter a materia: ergo seipsa dependet a materia , quod autem dependeat ab hac potius parte materiar, quam ab illa, pendet a dispositionibus, quas inducit agens, etsi clevetur ad producendum sine dispositionibus, vage exiget Materiam. Ne auicni formae materialis,quae est Ensabsolutum, tradatur conceptus reipectivus, de bent radicaliter sumi praedicata praedicta, A ut salvetur,quod entis actualis non ponantur praedicata potentialia, accipienda erunt illa praedia cata actu Convenientia illi formae. Caeterum quamvis non ponatur haec caus litas intermedia&distincta, ponendus nihil minus cst influxus & causalitas , quia nulla causa potest esic actu causans, sine causalitate& influxu vel indistincto vel distincto si enim poneretur sine causalitate, perinde se haberet,acs non causaret, a si causa non esset. Sed in ypositum. Dicrs primδ. Non rectό explicatui eductio per unionem, vel per receptionem : Ergo neu praedicto modo rcctὸ explicabitur. RESPONDETu R. Negando Consequentiam: quia potcli esse forma materialis educta,&non

ita: 'Jam autem non potest esse Forma ma-tcrialis educta, & tamen talis, ut materia non

habeat jus, ut nonnisi in se conservetur, & illa debitum, ut nonnisi in materia fiat re conse vetur. Unde haec dependentia stat in dicto 3 ure, dc debito. Ubi ut vides , nostra sententia discernitur a praedictis per hoc, quia unio est quid posterius forma educta, jam autem ci cumscripta entitas formae, non est quid post Irius forma educta,nullusque est,qui neget prae dicatum praedictum formae materiali. Dicgs secundo. Si albedo dependeret taristum materialiter a subuecto in heri , & con- scrvaretur cxtra Materiam , absque tali dependentia , profecto educeretur E potentia subjecti, & tainen non dependeret in conse vari: Ergo dependentia in conservari,licet co mitetur eductionem, non est de intrinseca ratione illius. REspoNDETuR. Negando possibile esse , ut

absque tali depcndentia conservetur materialis sorma, quia haec dependentia est ipsamotcntitas materialis Formae. sicut ergo non conservaretur sine sua entitate, ita nec con servaretur sine tali dependentia, licet conse varetur sine actuali unione ad subjectum, quo etiam modo conservantur accidentia Eucharistica.

DicΕs tertio. possibilis est poma educta, quae nonnisi per unum instans postulet durare, vel quae postillet quidem dependenter amateria fieri, sed non conservari: ergo de rotione eductionis non est,dependenter a maioria Conservari.

REsposogro. Qui negant tempus componi ex initantibus , nec admittunt instantia intrinseca. Negabunt antecedens , de quo in Materia de quantitate: sed quia nos concedimus instantia intrinseca,concedimus antec dens , neque enim clara illius apparet implicantia. Negatur tamen consequentia, ex eo,

quia cum de facto dentur Formae Materiales, quae

127쪽

Disputatio i Tus

quae non tantuni per unum instans durent, de- titatem non habet anima rationalis, si, ut inbuit talis se ari definitio, quae etiam ad illas ipso fieri non dependeat a materia, distingui

extendatur; dc si sine controversia poneretur rurque fieri ipsius,a fieri animae rationalis. Con possibilis forma materialis,uno instanti durans, veniunt quidem in hoc, qudd utraque forma deberet definiri rigorosius loquendo, sic edu- produci extra materiam connaturaliter nolictio, quoae sit produntio Formae , dependentis in esse possit, distinguuntur tamen pet conditionem a Materia, cuius species esset dependentia esse entitatis ii ipso fieri respondenti adeoque ipso in fieri,& alia species dependentia esse in con- fieri distinguuntur, quod fieri identificatur reservari. An autem sit possibilis Arma materi- aliter ipsis entitatibus. Item condistinguunturalis, dependens in esse primo a materia, inde ipso fieri, quia de fieri animae rationalis falsum pendens in conscrvari magnum dubium est. est dicere : quod sit fieri formae,impotentis eri Unde enim illi haec fortuna independendi in stere extra maiorian quae tamen propositio est conservari 3 nam illa dependentia fundatur in Vera de forma materiali educta. ipso esse matcriali, quod aeque est materiale in INsTABis secundb. Quamvis sine novo mi cise primo,ac in conservari. Si tamen ponatur raculo non possit fieri anima rationalis, nisi in hostibilis talis serma, videtur sere media inter corpore organis to I nihilominus hoc non ar-

formas creatas &eductas, similes quidem edu- guit,depcnacre animam rationalem a subiectorctis,quia esset maturialis; similis creatis,quia in ergo neque arguet dependerc sormas materi- conservari indcpendens a materia. Sicut enim ales a subicito, quamvis sine novo miraculo, producitur ad exigentiam materialium anima non possint extra subjectuin conservari. rationalis,& tamen conservatio illius dissimi- REsPONDETUR. Disparitatem esse:quia pro latur eductioni, non enim conservatur ad exi- ducendo Deus animam sationalem sine mira zzntiam materialium: ita & in praesenti, Forma culo, deberct produccre cana ad exigentiam materialis dependentcr a materia producere- causarum naturalium, non produceret autem tur , & in conservari non dependeret ab eam ad exigentiam causarum naturalium, si ea illa. am non produceret ad exigentiam materiali

UicEs quarto ex pontio, anima rationalis um; quod autem aliquid non posset produci ni habet siuum fieri naturaliter in materia, ita ut si exigentiam alicujus,non arguit hoc ullaminet miraculum, si fieret dc non in materia, ad causalitarciri in ipso eo, quod producitur, cum erum plane modum, sicut estut miraculum, si possit se habere nonnisi per modum praeexigitii

forma materialis fieret cxtra materiam, & t, iam autem habere rescin cntitalcm, quae non men rationalis anima non educitur e materia. possit fieri oc conservari naturaliter sine mat

Ergo non eis de ratione cductionis, ut fiat sora ria, non potest esso per modum praeexigiti ad ma in materia, cum dependentia ab illa in esse formam eductam: ergo debci csse per modum Min fieri. . dependentis, tanquam a principio de causa, ab REspoNDE L. Aliud est, animam ration, ipsa materia. Diceret cliam alius,quando anilem fieri nonnisi in materia naturaliter ; aliud ma rationalis produceretur eXtra corpus,futu rum miraculum quoad modum; si autem produceretur extra coreus forma materialis, sere miraculum quoad substantiam.

Dicis quinto. Habitus supernaturales croantur, dc tamen postulant connaturaliter nonnisi in subjecto conservari & produci: Ergo de ratione eductionis non est, nou posse fieri Mconservari nisi in subjecto. REsPONDET Mastrius : Etiam habitus supe

es animam rationalem seri nonnisi dependenter a de in materia: primum illud convenit ani mae rationali, secundum, nonnisi forniae edi ctae: & sicut aliud est dicere.judicium non ege cetur legitime,nis incuria,& aliud est cxercetur a curia; primum verum, secundum falsum: ita & in praesenti, connaturaliter quidem fit a nima nonnisi in materia, sed non dependentet

a materia.

animae rationalis vel distinguitur a fieri antimae naturales non creari, sed cduci, licet e potentia irrationalis, i non distinguitur: si distinguitur obedientiali, ut vocant,unde ctiam dicendum per quid i Si non distinguitur, ergo in fieri suo.crit, modos non creari, scd cduci; proprio tacducitur,ergo per selum conservari distingue- men loquendo,non est diccnda quantitas educitur a Creatione. ex sua potcntia a materia, sed emanari,quia ibi EsPONDETuR. Distingui ipsa conditione lud educi dicitur, ad cujus positioncm cxtrii

talis cntitatis, quae dependet a materia, & quia secam,agens secundum in genere causae cilici in ipso fieri cit eadem entitas,quae & in conscr- entis natum est concurrere,idque ex usu Vocisivari,cumque causalitas materix non istingua- cum tamen quantitas ab extrinseco secundo tur a materia & ab illa Forma, sicut pro ipso agente, non sit nata poni. Quomodo autem

fieri est materia, id exigens, dc forma ita obli- emanatio distinguatuc ab Eductione, alibi di Ora; ita pro ipso ficri, cst causalitas materiae, ctum. dependentiaque a materia: dc quia talem en-

128쪽

ia 6 I actatus I

Hinc Colliges , pares esse in hoc creationem A cductioncm, quia producit utψque cimtitatem ex nihilo existentiae: tam enim vcre in se non est anima rationalis,ante sui positionem, quam vere non cist in se forma bovis , ante sui potitionem ; Sed inhoc condistinguuntur, quia per eductionem producitur Forma depci ei ter a subiecto,per creationem independenter a

subjecto , quid auicin magis dopendenter assibiecto producitur, quam illud , in cujus entitatc est inclusum debitum non cxistendi extra subjectum , rcspondens juri Materiae, ne talis Forma extra se existat , per quod condi- .stinguitur forma materialis in ipso etiam fieri ab anima rationali,de qua tutium est di re, in ipso etiam fieri,quod non habeat Jus cxistendi tra Materiam , quae propositio est ucra, dosorma materiali. CozLic etiam,Formas coelorum esse eductas,quia nullum cst fundamentum, illas habere jus cxistendi extra suriectum. Quando

autem c i dicuntur creati, sumitur creatio liberalius,in quantum scilicet stipponit pro deis tu concurrcntis alicullus agentis creati, in ipsa productione, non servando item ordinem quem natura praescripsit, hoc est , agendo sine praevisis dispositionibus , unde etiam forma materia lis xigcias naturaliter fieri dc conservari, nonnisi dependenter a materia , hoc sensu posset creari,quia scilicet nulluin ciliciens crcatum,cssiet illius productivum. ADDO. Omni quidem formae materiali competere hanc dopen acutiam , sed non per hoc illam in rati e materialis suu oppositae s ritui constitui. Videatur insuper Materia dedistinctione Creationis a re creata.

De divisione Formarum. Dormae divi untur in substantiales , &Accidentales: i liae faciunt unum per se substantialc cum subjecto , non vero hae. Rursus aliae sunt Formae totalcs, aliae partiales, de quibus mox; aliae subordinatae, aliae non subordinatae. Subordinatae dicuntur, quarum una indiget alia tera, canaque praesupponit: non subordinatae, quarum una non indaget altera, nec praesupponit illam. Alia particularia harum divisio- mim hic attingenda , reliqua ex aliis materiis petenda. Antonomasticon quidem per unum per se intelligitur unum ex potentia & actu sub itantiali, cum ipsiim Ly per se substantiam in dicet : possct tamen concedi seri unum per se, etiam ex actu accidentali δἴ potentia sit b- stantiali , tunc, cum se habent per modum

persectivi & persectibilis , & dividi posset esse

pcr se unum, in unum per se substantiale, & in unum per accidentale.

DIFFICULTAS I

An detur Forma corporeitatis subor inata

forma totali σα DIcENDuM est. Non dari; ita cum aliis Suar.

praecipue Disp. a3. Scist. 3. num. o. contra Scotistas. PROBA R primo, argumento negativo: quia nulla ejus necessitas,nullumque ejus adstruet dae fundamentum. ΡκoΗΑΥ secundo Suarius , asiumcnda primcipia oppositorum. Si daretur sorma corporeistatis,caquc ut volunt, coaeva materiae , deberet praestare materiae gradum corporis, nonnisi genericum,ut volunt a luci sarii; sed hunc praestare non potest. Tum quia nullae dantur forinae accidentales, quae dent esse tantum genericum colorati , & non talis colorati albi nigri, &c.

Tum quia in Angclis,non cst ulla ratio generica spiritus. Tum quia si ab alia Forma habet Materia rationem genericam corporis, ab alia rationem specificam : ergo ratio generi &specisca corporis, distinguuntur realiter, climsumantur a formis distinctis realiter; jam a vitem , si ratio generica animalis a ratione talis animalis, non distinguuntur realiter,nec rati nes illae corporis distinguentur realiter. pROBATua tertio. Matcria independenter ab omni sorma corporcitatis supcraddita, falsum est, quod sit spiritus: ergo verum cst, non est spiritus , crgo ulterius independentor ab omni Forma superaddita , cst corpus , quia alias istud non esse spiritus, quod cit iacgativum, non haberet in quo sundaretur: non in ratione substantiae , entis , potentiae &c. quia haeC omnia competunt Angelo , in quo ramen non sundant nugationem Spiritus, ergo haec ratio sundari debet in rationc corporis; non enim in

alia debite sundari potest, & hoc cst,quod communiter Philosophi dicunt, Matoriam esse corpus incompletum de se. Oriiciet in primo Auctoritas Aristot. qui

docet, animam csse actum corporis organici, hoc autem salvari non posset , si non daretur corporcitatis Forni scoaeva materiae. RE spoNDERI potest, in sententia teneutium mas partiales, animam , esse a bina corporis , pe formas partiales organisati; in sententia autem negante has sorinas , per Corpus organicum , intelligi potest,non materia, sed totum compositum , quod est subiectum d

129쪽

Disputatio III.

nominationis, ita, ut anima dicatur habere ra- paria, v. g. albedo S anima, quia non virtuali tionem actus, in constituto illo ex Corporc dc ter , sed formaliter , dicit anima ordinem ad

objicitust secund5. Quantitas debet sequi Qubd autem non sit formaliter corporea, li-

ad aliquam formam substantialem, sicut oc alia cci albedo sit formaliter albedo, oritur hoc ex accidentia, sed antecedentcr ad formas speci- periectione ipsiusmet animae, negaturque ra scas est in Materia quantitas , crgo dc Forma tionem virtualis tantum , pertinere ad gentis substantialis, haec vero non alia, nisi ista Forma causae efficientis, nam V.g. unus Imperialis est corporeitatis. virtualiter tres florent,etiam hoc respectu, qui it EspoNDEOR. Accidentia activa,& quae non unus ille Continet persectionem nonaginta sunt communia, debent sequi ad aliquam ior' grossorum, inclusorum in tribus florenis. Sit main substantialem, secus accidentia non acti- item species effective non concurrit ad actum, va,&communia , quale accidens est quan i- scd solum complet potentiam, species universa tas. lior Angelica,virtualiter crit inferior. Denique obiicietust tertio. Non est principium aliud, gradus interiores spectati mere secundum per- quod det materiae esse corporis saltem in horni- rectionem, virtualiter includunt persectionem ne in quo cum forma sit spiritualis, esse corpo superiorum,nec tamen illos efficiunt. rei dare non potest. INSTAT Trombuta apud eundem: Nulla Fo I gsposngruit. Este corporei incompletum, tua continet virtualiter effectum sibi repugnan- habetur ab ipsa entitate materi S formis acci- tem. dentalibus; esse autem completum,habcripol' REsPONDEruR. Dare esse completi corporis, est ab ipsa anima rationali , quia estis hoc cOm' non repugnat formae essentialiter ordinatae ad plerum, non aliud est, quam cilla materiae uni- corpus , talis autem est anima : unde albedotae cum forni ad quampcr se Ordinatur, Vique non potest dare virtualiter cile nigri, quia non illius potens exire in actus sentiendi vcgerandi, ordinatur essentialiter ad nigrum perficien unde anima dat esse corporis viventis, corporis dum. sentientis,&e. quae omnia haberi pollunt a for' INSTAT secundb Mastrius. Ergo etiam fortania sitbstantiali spirituali. Imo rctorqueri et' ma corporca virtualiter continere poterit elleiam posset argumentum primum , inquiren- sp iritualia.. do, a quonam habeatur esse specificum cor- RESPONDETui . Qubd non : quia convenit 'porei in homine , nam genericum habetur, ut quidem superioribus continere persectionem dicis, a forma Coaeva specificum per te dare inferiorum,scd non e converso. . non potest anima , utpote spiritualis, ergo dc' INSTAT tcrtio id em. Etiam admisso,quod Virabes aliam , praetcr has duas , comminisci for- tualiter tale esse continerct, non proinde pos .mam. set illud homini communicare,sicut Forma So- jicii quarto Mastri . Anima rationalis lis,eminenter continet calorona, S: tamen non nequit dare esse corporeum re extensum, cum facit solcm formaliter calidum. Forma enim in se sit spiritualis. REsPONDETu R. Imprimis', esse hoc corporcum,non haberi ab anima, sed a Materia, & a formis accidentalibus, de quo illista. Deinde

dici posset , quod licet anima sit spiritualis,

quia tamen essentialiter est ordinata ad cor-

in tali genere dat tantum illud esse , quod in se

habet. R Espo NDETuR. Licet continentia caloris iii Sole non faciat Solem calidum, facit tanaen alia calida : ita quamvis continentia complendi

corporis, non faciat animam corpoream, po-

pus , perficere illud poterit in ratione corpO' terit corpus complere : idque ideo , quia emiris, saltem cum addito, hoc est , corporis vi- nenter colatenta, cXercent suam eminentiam,

ventis. non in ipsisna eminens, scd in id, ad quod ordia Quδd autem dicit, tale esse, non potest dare nantur. anima, nisi per informationem, quare in seipsa OHior quinto. Etiam posto , quod anima esse deberet formaliter talis, sicut albedo, est, sit sensitiva , non potest viventi tribuere esse

ut Quoalbedo , & non virtualiter tantum, id eorporeum: quia esse corporeum, quod vivens non convyacit in principiis nostris , quia illa exigit,est dissimilare& organicum. non datesse corporeum, sed hoc habetur ama- REspoNDETu R. in nostris principiis, esse ii toria&accidentibus,quae sunt corporeum quid. lud corporeum dissimilare, principiatur a dissi Sed tenendo etiam, quod ipsa anima spiritua- milibus accidentibus: sed qui illisa diceret ori-lis det completum ei se corporis, non corivincit ria Forma sensitiva, diceret, quod completi argumentum, quia licet tale esse det pcr insor- ve etiam corpus dissimile licere possit co quod mationem, quia tamen informat tanquana qui- anima sensitiva exigitiva sit hu)us dissimilatio 'dem forma spiritualis, simul tamen ut essentia- nis, &simul essentialiter ordinata ad tale cor liter ordinata ad corpus, boc ipso poterit dare pus complendum. rationem completi corporis , suntque in boc

Quod

130쪽

isi Triaritus I.

Que,d autem dicit Mastrius , dari contine

tiam inferioris in superiori per excessum pers ctionis , sed non semper per continentiam csse-etuuin inserioris,id non convincit. Cur cnim hanc continentiam per excessum persectionis, non habebit anima in ordine ad dandum esse corporis 3 Et quamvis non semper pcrfectius

dicat continentiam effectuum inserioris, transeat; nam pcr Mastrium, non debet id praestare

anima in genere causae efficientis. Denique, cur anima superior non erit contentivacisse tuum superioris i cum dentur supctiora,quae continent effectum inferioris.

Rel qua solventur , ubi de Formis partiatibus. AEREs. An tot sint Formae,quot itarum divis es,an stilicet in homine alia iit anima vegetativa,alia sensitiva,alia rationalis 3 AssERO. Euod non ;R Ario priuiaex Suar. Disp. I S. sech. Io. n. 2O. Anima vegetativa, V.g.in equo, non potest esse

nisi contracta ad aliquam speciem, alias darentur individua genetica , de posset esse aliqui- quod individuum & singularc a parte rei , in

nulla tamen specie constitutum: si autem est illa ratio vegetativi contracta crgo debet esse contracta per rationem sensitivi , sibi identificatam , nam ratio disserentialis Metaphysica,

identificatur rationi genericae, rursus rationem vegetativi, non potest contrahere ratio sensiti-ri,ut sic, propter rationes ad latas, ergo contrahi debet per rationem hinnibilis,crgo in re non distinguuntur hi gradus. RHio secunda Hurta si est. Non sunt tot materiae distinctae , quot praedicata cilientialia: ergo nec tot formae, quot praedicata essentialia. RAT io tertia est, posito, quod anima in bove alia sit vegetativa,alia sensitiva, alia mugitiva, quaero , illa ipsa mugitiva anima , vel est una,vel non est una i Si non una, ergo falso posuisti, tantum esse tres animas in bove: si est una, Contra erit, quia por te illic multiplicandae sunt animae, ubi multiplicantur praedicata cillantialia: sed in anima mugitiva, multiplicantur praedicata ellentialia , certe enim ipsa in se anima

mugitiva , est in plures divisibilis conceptus. Ergo. Quodsi dicas, haec omnia posse referri in idem rcaliter principium , idem & nos dice

mus.

Principalis hujus asserti ratio est , quia

non sunt multiplicanda entia sine necessitate, nulla autem necessitas multiplicandi has ser-

quam sit dissita poma vegetativa a forma ratio

nati : nam tam vegetativa Forma, quam sensiti-va,sunt sorinae corporeae,& materiales. Porrbnon obcst,ut extrema dissita in ratione entis,secum conjungantur , modo non sint dissita pecnegationem ordinis & habitudinis; )am autem

anima spiritualis , dicit habitudinem ad co

Dic Es secundb. In homine sunt operationes contrariae , ergo & principia harum operationum diversa, nempe animae: dicitur enim in Scriptura , quod caro concupiscat adversum spiritum.

REspoNDETuR. Sicut affirmare A negare sunt operationes contrariae , & tamen non est alius intelleitiis affirmativus , alius negativus; ita nec contrariarum operationum, debent esse diversa principia,tunc autem diversitas operationum arguit diversitatem principiorum, quando non potest resori in idem principium: tunc autem non potest referri in idem principium , quando est fundamentum colligendae separabilitatis principiorum , & quando ex identificatione illorum principiorum, sequitur confusio essentiarum , nihil autem horum in praesenti ostendi potest. Locus Scripturae ita intelligendus,qubd eadcm anima, in quantum

inclinatur a sensibilibus , ad sensibilia prohibita , repugnet sibi inclinatae ad insensibilia

divina. DicEs tertio. Aristot.7. Metaph. cap.ro. as

serit , partibus definitionis, respondere partes

rei.

REspoNDE Ri potest: desitationi rei , datae, per partes Physicas,respondere partes Physicas,

datae autem, per partes Metaphysicas , respondere etiam partes Metaphysicas. Quandovcro idem L. Metaph. c. a. docci, idco in se mis substantialibus,non dari processiim in in nitum, quia non datur in conceptibus, hoc etiam non obest; certum enim est, quodsi multiplicarentur in infinitum formae, multiplicarentur etiam illarum conccptus quidditativi. Sed haec mala consequentia multiplicantur ; ergo&formae. Unde etiam colliges, animam vegetativam in homine non esse eductam, sed creatam,est enim eadem cum rationali, quae nonni si creatur. Caeteriun non est dubium, quod ca-dcm anima rationalis , prius praestet effectum vegetativae , postea sensitivae, demum ratio,

natis.

DIFFICULTAS IL

DicEs primo. Anima rationalis est spiritualis, materia non spiritualis s*d corporea; Ergo nonnis intermediis aliis semis, extrema tam dissita conjungi secum poterunt. REsPONDETuR. Non minus dissita est in ratione entis Forma sensitiva, a Forma rationali,

An dentur Formae substantialevam

. tiales. CONτRA Thomistas Suar. Arriag: Oviessici

alios, assirmant Scotist &ex nostris Dandi. lib.

SEARCH

MENU NAVIGATION