Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

dem ratione probari potest verum & bonum nihil enti addere praeter negationem, audad summum relationem quamdam. p. Entis realis proprietas est quid reale di positivum ' sed unum est realis propri ras entis: ergo in sola negatione non confi- 1lit. Idem dici potest de veritate & bonitate , quae cum fini reales, in sola negati ne non sunt positae. Resp. Has entis affectiones esse quid reale cum abente non distinguantur: itaque in suo conceptu sunt quid reale & positivum ratione sui fundamenti, seu entis ipsius , non ratione sui. Sic unitas sermaliter est negatio distinctionis , aut multitudinis . Veritas est conformitas cum primaeva sua regula; aut ut aliis placet, eum suis principiis r res est bona absolute, cum nihil deest eorum quae ad ejus perfectionem minquiruntur , ut bonitas relativa in convenientia posita est. Insani. Unum non distinguitur ab entereat i: sed ens reale est quiddam praeter gationem: ergo unum in negatione sola non consistit. Resp. Unum in recto ens ipsum includere cui addit negationem divisionis in obliquo, idque omni attributo commune est, ut

idem sit cum subjecto, cui addit aIiquid distinctum saltem in obliquo : ut in illa propositione , homo est doctus. , vel

caecus.

Nunc alis entis affectiones minus quidem generales, sed quae tamen substantiae eo poreae & spiritali sunt communes, quaeque ad Metaphyscam pertinent, breviter sunt

102쪽

TRACTATUS I. 99

explicandae: ejusmodi sunt extensio , seu quantitas in universum, qualitas itidem , locus, motus ipse universim acceptus, &in abstracto spectatus , & tempus. De si gulis ex ordine agendum.

De extensione in universum.

Q Uod si naturales notiones consulamus, quanti nomine id intelligimus, quod

paries habetintegrales, easque non simul, seu tempore , ut quantum successivum ;seu loco, ut quantum Continuum & per- manens . Itaque ad rationem quanti id videtur pertinere, ut partes habeat. Quod autem aliae sint extra alias positae , fortis id non est de illius essentia, sed ei accidit. Nam tota essentia aquae est in una guttula. Quod simultas addideris, tum aquae eia sentia saepius repetita quantitatem illius inciet, idque maxime quod plures aquae guttae non simul, sed pluribus in sint locis. Quae utique extenso non ad ipsius aquae essentiam portinet, sed ei quodammodo accidit. Iam ut certo ordine in re admodum involuta progrediamur , primam videamus an iubstantia per accidens aliquod additum, an per seipsam habeat partes. Secundo , san quantitas quae dicitur externa, sit accidens substantiae superadditum . Tertiban extensio sit quid distinctum a substantia. Sit igitur E E

103쪽

roo META PHYSICAE

Prima Conclusio.

Substantia per seipsam partes habet iiii grates, &est per se divisibilis, neque id habet per accidens aliquod superadditum. '

Prob. conet Aqua v. gr. ex multis gu

tis simul unitis constat , quae totidem sunt substantiae; neque una gutta magis est substantia quam altera: ergo corpus ex n- tura sua & intrinsece, ut ajunt, ac citra ullum accidens , partes habet suas int grantes, & substantiales. Confirm. Pars una corporis non est alia , idque habet a se ipsa, non a quantitate diastincta. Nam unum ab alio distinguitur per id quo est: sic ramus a trunco distinguitur caput a pede per seipsum , seu per id quo est ramus, vel caput : ergo male ria , aut substantia corporea per seipsam habet partes inter se distinctas , easque non mutuatura quantitate , quae sit accidens

illi succrescens. ι

Frob.2. Tam est de natura corporis non simplicis sed compositi, ut partes habeat integrales ex quibus constet, quam est de natura substantiae simplicis, ut nullas habeat partesi ergo nihil necesse est accidens superadditum comminisci , quod corpori partes substantiales tribuat. Confirm. Accidens non potest dare esse substantiale : sed habere partes , ut caet ,

Iut, & brachia, est quiddam substantia,

e: ergo nullum accidens substantiae dare potest partes integrantes , aut substantiales.

104쪽

ΤRACTATUS I. Ior

Ae puto id adeo clarum esse, ut in Con troversiam venire non possit. Nunc videa Mus an quantitas interna, qua scilicet cor pus exigit habere partes extensas in ordine ad locum, sit accidens quoddam a substantia ipsa distinctum. Sit igitur

Secunda conclusio.

Quantitatem internam non esse accidensa substantia corporea distinctum longe est probabilius: Quid nobis. probabilius videatur, & intellectu facilius, non ut certum & indubitatum asserimus quantitatem internam, qua scilicet substantia corporea extens nem impenetrabilem necessario & naturaliter exigit, non esse accidens ab ipso corpore distinctum. , Primo, non aliam habemus substantiae

corporeae ideam, qui in rei quae extensionem impenetrabilem exigit e sed eadem est quantitatis intima notio. ergo unus & idem est tum substantiae corporeae, tum quanti talis conceptus:neque adeo una ab altera diversa est: maxime cum nec ratio, nec experien tia, nec revelatio, nec demum ulla necessitas nos cogat unam ab altera distinguere : cumque corpus ipsum tam immediate possit dimensiones exigere , quam quantitas superveniens & ab eo distincta. In quocumque enim statu corpus posueris, necessario extensionem, eamque impenetra bilem exiget: adeo ut ea exigentia a corpore separari non possit: non igitur ea est

quiddam ab eo distinctum, neque ulla est interea diginctionis nota. . . E 3 Prob. d.

105쪽

ros META PHYSIC EProb. 2. ideo impetus ut qualitas impressa corpori superveniens admitti solet , quia corpus ex se est indifferens ad motum, aut ad quietem unde ut corpus determinetur ad motum, qualitatem ab eo distinctam, quae impetus dicitur, procreari volunt, bene an malε, suo loco videbimus. Sed corpus non est indifferens ut exigat extensionem impenetrabilem : ergo per seipsum , di non per aliud a se distinctum illam exi- .git. Secus quod quantitatem voca , quaeq; est radix extensionis impenetrabilis , id ipsum corpus esse quis merito contenderit. Sic res exigit durare, aut conservari, idque per seipsam exigit, non per aliquid a sedistinctum. Quare ea videtur opinio intellectu facilior, quae quantitatem intrinsecam a suis.1 antia corporea non re, sed cogitationν tantum, atque, ut ajunt, virtualiter distinguit: nam si ratio humanarum scienti

rum habeatur, & corporis & quantitatis proprietates sic demonstrantur , quasi essent res distinctae.

Externa dc impenetrabilis extensio realitera substantia corporea distinguitur, sive ea sit modus, sive accidens. Prob. conet. Ex iis quae in Physica demonstrabimus. Nam corpus sine illa extensione impenetrabili recto concipitur, imodi esse potest: ut corpus Christi in Eucharistia . Sic exteusionem ipsam sine corpore concipimus in spatio omni corpore vacuo .

Quin

106쪽

Quin etiam in Sacramento altaris extenuo panis remanet, sublata illius substantia. Accedit illud etiam extensionem rei incorporeas convenire posse, ut Angelo. Itaque facili demonstratur extensonem non esse de corporis essentia, & ab eo separari posse; atque adeo non cogitatione tantum ,

sed reipsa distingui.

Utrum vero nihil iit nisi modus corporis, an accidens non modale, vix illud dijudicare possumus. Intellectu quidem id videtur facilius extensionem ut modum corporis concipere. Nam est extensio alicujus rei extensae, sine qua vix intelligi potest. Itaque tota illius ratio in eo videtur posita, ut substantiam corpoream assiciat, nec facile occurrit quis sit illius effectus secundari tis. Sic impetus est accidens, cujus effectus sor- malis & secundarius est motus, quem exi git : figura est modus cujus tota ratio in hoc consistit ut corpus terminet: sed nullus est effectus extensionis secundarius, uti nec figurae, ac tota illius ratio in eo posita videtur ut substantiam corpoream extendat . Qui igitur in ea sunt opinione ut putent extensionem nihil esse praeter modum corporis, ii fatentur eamdem numero extensionem quae fuit in panis substantia, post consecrationem non remanere: sed eamdemdnmtaxat physicis loquendo. α aequiva lenter, ut ajunt, seu in ordine ad sensus nostros: Manet enim extensio acciden tium, quae sit impenetrabilis, cum antea

id haberet a subjecto, seu a panis substantia. sed accidentia quae remanent, jam sunt in statu corporis, hoc est , idem praestantae

107쪽

METAPH YSIC E . si substantia panis adesset . Nec dubito quin haec sententia optime defendi possit. Quod si tamen ea alicui displicet ,

per me licebit extensionem corporis ut

accidens reale a substantia distinctum concipere . Nam extensio intelligi potest , imb & esse sine corpore, ut in Angelo , i& in spatio inani: effectus illius secundarii erunt impenetrabilitas, figura, situs, ct alii forte plurimi ; tumque intelligimus qui fieri possit ut extensio panis in Eucharistia remaneat, & reliquorum sit velut subjectum accidentium : nec dubito quin haec opinio facilius defendi posist, praesertim cum Theologicae rationes adhibentur . Utra verb opinio sit veritati Propior, decernere non possumus, sed liberum cuique & integrum judicium relinquimus, cum utramque salva fide tueri in proclivi sit.

Dilutinim objectiones. p. I. Contra secundam conclusionem

tum Aristotelis aut horitatem, qui lib. 7: Metaph. longitudinem , latitudinem &profunditatem docet quantitatem esse non substantiam , tum omnium pene Theologorum , qui uno consensu tradunt in Eucharistia manere quantitatem

D. Aristotelem & Theologos loqui de

quantitate externa, qua partes disponuntur in ordine ad locum , non de quantitate interna , quae formaliter dumtaxat , non reipsa a corpore distinguitur.

108쪽

TRACTAT Us I. Ios

Instant. Remanet eadem editensio panis ergo remanet eadem quan titas. ω Resp. I. Non manere eamdem extensionem, si ea nihil sit praeter modum, nisi

ut diximus, aequivalenter , quatenuS CX- tenso accidentium manet, quae vices Obit

extensionis panis. Quod enim tali modo Extendantur, hoc est, impenetrabiliter, &Vices obeant ipsus panis, hoc accidentibus convenit ex ipsa institutione Sacramenti. RAO. 2.concedendo antec. Si extensio externa sit accidens , & negando sonsequen tIam. Nam in ea opinione quantitas interna distinguitur ab externa, quod illa si corpori essentialis, haec non item : exten- sio quippe corpori accidit, ut color & alia accidentia. p. z. Quantitas etiam interna ad aliud praedicamentum pertinet , quam CorpuSipsum ; alia est ejus dei nitio aut natura dest igitur verum accidenS.

D. ex iis non aliqd essici, quam id ipsum quod ultro concedimus , quantit tem formaliter & logice distingui a corpore, aut esse novum praedicamentum; est enim id quod respondetur, cum quaeritur quantum quidque sit: est denique accidens metaphysicum , non physicum . . O p. 3. contra tertiam Conclusionem , corpus per se extensum esse& impenetrabile. Cum enim corpus ex se partes habeat , eae quidem ratione sui & citra ullum luperadditum sese mutuo ab eodem loco excludunt . Caput. V. gr. potest esse Romae & manus Lutetiae: Ergo partes etiam conjunctae diversa loca occupant , o E I. Re-

109쪽

neque opus est novo accidente quod corpo- ii succrescat. r - θ. Partes quidem corporis VI lua cc

per se id exigere, ut diversa loca occupentre sint impenetrabiles , sed ipsa extentio aut impenetrabilitas ad rationem corporis non pertinet, cum ab eo possit separari rut jam ostendimus ex sacrosancto altaris Sacramento . Imo nec dubium quidem est quin res incorporea plus aut minus loci o cupare possit, ut ei libuerit, dc extenIi nem habeat modo penetrabilem, ut forte anima in corpore, modo impenetrabilem. Sic accidentia, ut calor & impetus, saltem in vulgari & recepta opinione extensionem habent. sed penetrabilem , quae per mira culum fit impenetrabilis in Eucharistia .

De qualitatum eri entia.

Qualitatem definit Aristoteles, qua

nominamur quales : quae definitiomuitis videtur nugatoria r sed ii non asvertunt eam esse nominis definitionem, cujusmodi sunt eae omnes, quibus Geometrae '

tui solent . . . . .

Quae afferuntur aliae qualitatis dennitimnes, in controversiam venire possunt. Nam licet ea nobis videatur optima , quam assert S. Thornas , quhd sit modus seu de xterminario sti antiae: tamen merito dubitati potest, an qualitas omnis sit modalis. D inde quantitas suos habet modos , ut curvi atem& rectitudinem, imo & figuram, quae

110쪽

mae est qualitas. Non igitur omnis modus ad substantiam pertinet. Sic velocitas &tarditas sunt velut modi, qui ad motum

pertinent.

Alii definiunt qualitatem aeridens absolutum: sed quantitas aut cert8 extenso est itidem accidens absolutum: atque ut quantitas non distinguatur a sub fantia , nec multae etiam qualitates ab ea sunt reipsa , sed virtute tantum discretae, ut facultates animae. His itaque ominis, nunc ubdeamus an sint quaedam qualitates a substantia realiter distinctae . Hoc enim argu mentum ad Metaphysicam maximὸ pertinet, cum qualitas sit substantiae corporeae ct incorporeae communis - Esto igitur

Prima Conclusio. Dantur qualitates a substantia realiter distinctae. Prob. concI. Ea distinguuntur, quae ponsunt separari : sed multae sunt ejusmodi qualitates quae substantiae accidunt, quae que ab ea possunt separari, sive sint absolutae, sive modales, ut habitus omnes, figurae , qualitates sensibiles, quibus qualitatis definitio omnino convenit: ergo qualitates

reales, & a substantia distinctas existere

omnino fateri necesse est. con . Lux, calor, figura, motus & alia prope infinita rebus jam constitutis adveniunt, easque tales denominant , & eas certo quolam modo assiciunt , ut ab ipsis corporibus non cogitatione sola, sed rcii A

SEARCH

MENU NAVIGATION