Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

essentia modi in hoc posita est, ut si rei alicujus modus. Huc adde, per modum rem intime & immediatis assici. Cum auro a sentum obducitur , extrinsecus tantum aDficitur , aut immutatur argentum: atquelut res non existit per alterius existentiam,ta nec immutatur, aut intime assicitur

per aliam rem, cujus existentia sit alia ab ''sus rei existentia. Ergo modi licet sint distincti, non sunt tamen res diversae, nec sunt duae entitates corporis,& motusi cerae, & figurae. Satὰ, t obessitionibus. Multa opponi solent a recentioribus Ρhilosophis,qui serε omnes accidentia a rebus ipsis distincta eliminant,& modos dumtaxat agnoscunt: sic tamen ut cogitatione, non re a substantia modificata secernantur. Quae autem in contrarium afferri solent, commodius excutientur, ubi corporum aD sectiones & proprietates expendemus.Int rim ea tantum quae adversus accidentia

universim objiciuntur , breviter attinge-

p. I. Accidens ex Aristotele&s.Th ma non proprie est ens , sed entis, neque id habet esse, sedeo aliquid est: ut albedine est aliquid album , ut loquitur S. Thomas: quare nec proprie fit aut producitur. Ergo accidens non est unum quid, vel ens a sub jecto distinctum I maxime cum sine subi , icto id concipi non possit, neque aliter de rein

bus judicare liceat, quam ex ideis ipsis quas de rebus formamus . Cum itaque

92쪽

accidens sine re cui inest, cogitari non possit , non est quiddam a re ipsa discretum . Resp. diu. ant. Accidens non est proprie ens , hoc est , in se non subsistit, C. Non habet suam naturam , & existentiam sibi propriam, N. Fatemur itaque accidens esse velut appendicem substantiae, ac sine illa naturaliter, non posse consistere, necesse, aut fieri ut quas, sed ut quo . Verum hinc non sequitur id non esse quid distinctum a substantia. p. z. Neque accidens, neque modus C tra lubjectum, aut saltem citra exigenti am subjecti concipi potest. Ergo in ter subinjectum & accidens nulla est distinctionis nota: cum de rebus loquamur, ut suis quaeque id eis percipiuntur; atque ubi non sunt ideae diversae, nullum est distinctionis ar

gumentum .

Re . neg. conse . Nam satis est ut unum

non sit aliud , ct subjectum non sit modus, vel accidens, quod subjectum ipsum sine

accidenti, aut modo esse, aut concipi possit : tum enim diversis ideis percipiuntur,

praesertim cum novus modus aut accidens non acquiratur citra novam mutationem,

quae novum adeo terminum, & aliquid recens additum exigit : ut cum res ex calida

fit frigida. p. 3. Quod si accidens quaedam sit entitas a subjecto distincta, in se existit : ergo& subsistit, eum subsistere nihil aliud sit

quam in se existere. Zneg. conseq. Accidens quippe cum habeat suam essentiam, suam quoque habet existentiam: sed non idcirco subsistit; cum sub

93쪽

subjecto alcui inhaereat, nec sit integrum agendi principium.

st. Accidetis generatio aut origo nec concipi, nec explicari potest ρ non enim gigni tuo, cum ex materia non constet; atque,ut optimo Aristoteles, non fit rotunditas , sed ars rotundum; ut accidens propriὰ non est,sed eo aliquid est; sic proprie id non fit , aut generatur Sed neque verisimile est id educi e subjecto, in quo nonierat: nec tu

men v. g. ex aere, aut ex opacis corporibus

educitur. Restat igitur sola creatio: verum illud quoque a recta ratione videtur alienum, calorem non ab igne proficisci , sed a Deo creari: quasi rerum procreati ne desint causae naturales. Ergo accidentis origo concipi nullo modo potest . Accidentia non creari, sed a su santia profluere, ut calorem ab igne: nec forte etiam videtur absurdum, calorem ex alio consimili procreari,adeo ut acciden-tis non sit proprie dicta creatio, sed propagatio quaedam . Huc adde esse quaedam ac-- cidentia quae una cum materia creata sunt, ut quantitatem,vel extensionem Sed de his. alio loco fusiuS.. p. I. Contra ultimam conclusionem et quod vere existit, est res aliqua: sed modus vere exi stit, ut motus in corpore quod 'movetur . Ergo modus est res aliqua, vel

O. di . mai. Quod vere existit simpliciter, C. Od existit secundum quid,& cum

addito, , est res, N. Existit enim modus, quatenus rem modificat & determinat , a simpliciter. Sic spatia extra coelum

94쪽

empyreum existunt ut spatia: sed non hinc sequitur ea esse res aliquas: eum dicimus alium mundum non exillere , illa negatio existi t, nec propterea negatia illa est v

ra res . .

' Opp. a. Modus aut est ens aliquod, aut nihil : neque enim datur medium. Sed non dicimus modum esse nihil: .ergo est ens aliquod, seu res quaedam. mune*--. Datur enim medium interens, dc nihil nempe modus entis. Contrainquiunt cum corpus, quod ant εquiescebat, movetur, aliquid novi ei supervenit: ergo motus. est aliquid, seu res ali-rva: atque idem. dicendum de aliis. mo ,

is .

Resp. diu. aηtre. Aliquid corpori advenit modale & secundum quid, C. simpliciter, N. sic modus suam habet essentiam,sed modalem, &secundum quid seu cum adduto , non simpliciter . Unde S. Augustinus saepe distinguit inter rem & modum, .

di negat actum voluntatis. esse. rem', sed merum actum , ut suo loco dicemus. Atque hac ratione oppositas circa modos sententias facile conciliamus : nam.reales quidem admittimus ,. sed non res, vel entitates quantum visimpersectas Cum itaque accidentia quaedam sint extra rei essentiam, ut sonus campanae alia circa rei

essentiam, ut color qui est insuperficie corporis ; alia demum intra rei essentiam quam immediath assiciunt , ut rei figura ις aut potius partium. insensibilium ex: quibus res componitur, configuratio. Quae sunt

intra rei naturam , accideolium nomea.

95쪽

vulgo retinent : quae intime naturam rei assiciunt , modi plerumque Vocitan in x , maxime cum Certa ratione rem determinantisic cuncta dicimus facta in specie , modo , dc ordine, Vel in numero, ponde re, & mensura: sed quae magis circa substantiam sunt,quam intra, aliquando modi, aliquando accidentia nominantur.

De primis entis attributis .

a Xplicatis quae ad rationem, & princti

I I pia' entis pertinent, sequitur ut illius Ahctiones , seu proprietates , quam brevissime poterimus , decurramus Q Istae enim magna eX parte in Logica, & Morali

sunt pertractatae. Proprietates entis eas dicimus , quae cumente convertuntur , & ab eo cogitatione magis, quam re sejunguntur. Eae autem sunt unum, verum, bonum .

Acr. Id liquet ens ipsum, seu ementiam rei primum a nobis concipi: unde essentia realis , ct positiva, de qua nunc agimus, satis aptis definitur conceptus primus rei. Conceptum porro intelligimus objectivum, non formalem: ac rei nomine ens ipsum, seu entitatem rei designamus . Nam reS,

M., vel

96쪽

vel aliquid cum ente confunditur : quam

quam aliquando res accipitur, quatenuS modo opponitur. Sic enim.ens dividi solet in rem, & modum, tumque res minus patet quImens ipsum. Verum hoc loco res , vel aliquid sumitur pro aliquo ente , sive substantia sit, aut accidens : sicque res, ct aliquid inter praedicata quae transcendentia dicuntur, quod omnia transcendant, & superent attributa ac latissimὰ pateant, nu- .

merantur. '.

2. Ens non rationis, sed reale hoc loco

accipimus: tametsi non uno modo ens rea

te usurpatur . Aliud est enim Physicum, in ordine videlicet ad existentiam I aliud, Logicum , in ordine ad humanas scientias; aliud Morale,in ordine ad rectam hominum existimationem s aliud Mathematicum ,

cujusmodi sunt variae proportiones figurarum; aliud Metaphysicum, qualis est ra . tio entis ab omnibus abstracti. Quae entia suo quidem modo existunt, aut logice, aut moraliter, aut mathematicὰ , hoc est,pe indo se habent in ordine ver. gr. ad Logicam , ac si realiter existerent . Quamquam ea propriὸ nec producuntur, nec existunt, id enim tantum enti Physico convenit . Sic formalitas, aut ratio logica, realis quodammodo dici potest, non physice, sed logico loquendo. Sic animalitas, V. g.& rationalitas dici possimi duae realitates

logicae: hae quipph non physico , sed logico

distinguuntur quodammodo . Sic privatios realis dici potest: nam caecus revera est caericus; hoc est,ridendi facultate,quae realis est, caret. Haec paulo subtilius explicare volui.

97쪽

anus: nam iis intellectis multae & differules tricae multo facilius evolvuntur.3. Hine celebris illa Platonicos inter SPeripateticos quaestio solvitur, an caic plus entis sit prior & simplicior conceptu unius. Nam Platonici acriter defendunt . unum esse prius & superius ente . Contra negant Peripatetici quicquam prius a nobis concipi, quam ens ipsum , cujus idea in t notio est prior dc simplicior quacumque alia notione . Est enim , ut diximus , primus rei conceptus, vel idea, ac prius rem esse concipimus, quam qubd sit indivisa in se, aut perfecta, aut luo exemplari

conveniat .

. Quaeritur quo ordine entis proprietates inte sedisponantur: ac mea quidem opinione, res pene ex arbitrio videtur pendere . Sunt qui putent essent tiam rei pri mum a nobis concipiunde dc primus conaceptus solet vocitari quod urique , si Platonicos exceperis, omnes shilosophi agnoscunt: sed essentiae veritatem succedere existimant-Est enim veritas , qua res quaeque talis est, qualis esse debet. Ex veritate bonitas dimanat, quae in quadam integritate aut persectione consistit: ex iis unitas tandem exurgit. Nam prius est rem

esse in seipsa, & qualis eme debet, & int

gram, quam ut concipiatur indivisa in serprius est omnes adesse persectiones , quam illae simul unitae & conjunctie intelliga

tur .

Communior tamen sententia est unitatem priorem esse veritate, ac veritatem bonitate . Non enim unitatem concipimus,

98쪽

TRACTATUS I. 9s

tu partium unionem, seu conjunctionem,

sed ut quiddam multitudini oppostum': quod videlicet ens non sit multiplex , id-Τue ab omni alio sit divisum,ut mox dicturiumus: quod utique 'in ente secundum se spectato primum attendi solet. Sic prius aliquid concipitur id i quod esse debet ,

quam integrum, & perfectum . Quare veritas bonitate prior est. Res autem vera est, aut qualis esse debet , cum ideae aut exemplari suo convenit obest itidem in t gra, aut peris , quatenus eidem exemplari similis est. Atque haec attributa non re , sed .cogitatione tantum distinguuntur; unum altero prius est cogitatione, non

natura.

Sed , inquin, intelligibilitas est entis proinprietas ' ergo sunt plures entis proprieta- tes quam quae vulgo inumerant Irr.

Resp. Non modo .ens reale , sed etiam non ens esse intelligibile, utrumque tameri 'quatenus veritatem quamdam includit . Hoc vero loco entis dumtaxat realis proinprietates, aut affectiones inquirimus. Intelligibilitas vero, aut ratio objectiva est attributum quoddam ente superius, quod abstrahit ab ente reali & non re li. Nunc singulae entis proprietates essent explicandae, nisi de bonitate in Morali jam fuse a nobis tractatum fuisset, ac de veritate in Logica multa essent explicata, &intractatu ultimo cum de anima rationali agemus, plura traderentur. Quare id superest ut de uno pauca subjiciamus.

Unum optime definitur quod est indivisum in se,& divisum a quolibet alio.Nam

99쪽

ut res aliqua sit una, primum necesse est ut non sit divisa in se , secus non una erit, sed multiplex. Et si enim res quae una est, dividi possit in partes nam homo unus est, qui in membra , di partes secari potest : ὶ sed dividi tamen non. potest in partes ejus dem rationis, seu in plures homines. Petrus v. g. est divisus a quocumque alio; negat enim omne aliud esse praeter suum; &nihil aliud est quam quod ipse est; omnia demum praeter se ipsum excludit. Hinc multa quaeri solent quae breviter

decurremus. I. Utrum prius in uno concipiatur , quod sit divisum in se, an quod ab omni alio dividatur. Resp. Unum ab altero ne cogitatione quidem divelli posse: unum quippe excludit in suo conceptu omnem multitudinem. Nam si quis asserat rem aliquam esse unam , 'id non aliter demonstrabit, quam ostendendo eam non esse multiplicem. Si quaeram ab aliquo an solus sit in cubi culo, is ut misi persuadeat rem ita esse, stati m respon lebit, in cubiculo praeter se esse

neminem neque aliter Omnes propositiones exclusive resolvuntur . Ut si dixero, Deus solus est aeternus ,hoc est , nemo alius praeter Deum est aeternus . Fatendum tamen est prios quodammoaorem in se insti vi sana concipi, quam divi iam ab omnibus aliis: cum prior conceptus iit absolutus , posterior comparationem quamdam, aut relationem includat. Ens , vel est simplex , vel compositum tens simplex unum est actu : &poten- mpos u. tia i compositum unum est actu , quate I

100쪽

TRACTATUS I. 97

nus partibus constat sibi mutab conjunctis, sed multiplex est potentia . Quod si

partes sint divisae , tum nec unitatem habet, necesse. Verum hic gravior quaestio suboritur, quid enti ipsi unum addat, an positivum quid , an solam negationem , ct in quo proprie ratio unitatis consistat. Sit itaque

Gnica Conciti o.

. Unitas ni hal positivum addit enti, sed

solam negationem divisionis.' Prob. conet. Si unitas quiddam positivum enti adderet , illud utique unum esset, idque per aliud positivum , ct sic res abiret in infinitum . Ergo unum nihil positivi, sed negationem tantum divisionis praeter ens i psum includit:quod scilicet non possit dividi in alia ejusdem rationis, &quod nihil aliud sit, quam id ipsum quod est; idque proprie est dividi ab omnibus aliis; hoc vero est negare, omne aliud esse praeter suum,seu alia omnia excluderet Confirm. Posta hac negatione divisionis unum statim intelligitur, sublata negatione, jam nulla concipitur unitas. Ergo in illa negatione divisionis, ratio uni talis p sita est: adeo ut unum in recto, ut aiunt, eos ipsum includat ; in obliquo divisio. riis negationem . Contra unitas in recto negationem divisionis involvit : est enim indivisu entis; tu obliquo ens ipsum inmcludit . Unde non unitas sed unum est entis proprietas, neque enim dicimusens esse unitatem. sed unum . Atque e PLI. Burg. m. III. E dena

SEARCH

MENU NAVIGATION