Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tia, ea nihil sine motu potest efficere . si quid v. gr. potest globus bombardilis ad murum evertendum, hoc plus poterit, aut major erit illius potentia, quo plus habebit materiae . Sed illa potentia ad actum non reducitur nisi per motum : nam si globus quiescat, nihil essiciet. Quamobrem recta intelligitur motus ut actus entis in potentia, quatenus est in potentia, hoc est, quatenus aliquid procreare potest , aut resistere. Non enim Aristoteles solam corporis translationem quae plerum que nihil efficit , considerat: verum id sp ctat maximε, quod potentiam , quae est in corporibus,excitat, & in actum redigit. Ac vix crediderim intimam motus naturam alia ratione intelligi posse. His explicatis de motu in universum , nunc quid sit motus localis , & in quo potissimum illius natura posita sit, videamus. Cum autem ad motum tria pertineant,te minus a quo , terminus ad quem, & velut via, aut fluxus ab uno ad alium terminum. Tria haec motus localis essentiam absolvunt locus qui relinquitur , locus qui de novo acquiritur, & fluxus, seu via ipsius mobilis, perquam ab uno ad alium terminum fit mutatio: neque enim locus deseritur, quin novus acquiratur .

. Hinc fit ut mutatio localis non sit . aliud quim transitus mobilis a loco in lo- . cum fluxu continuo . Nam citra illum fluxum continuum di successivum motus

concipi nutri modo 'potest . Quod si enim Corpus quod Lutetiae est , reproducatur Romae , mamvis si loci mutatique non est

i tamen

122쪽

TRACTATUS I. Ir9

tamen motus localis: quia continuitas fluxus deest. Itaque mobile per motum mutat locum continuo fluxu, vel secundum se totum ,

ut cum currus movetur; vel secundum par tes, ut cum rota circa suum centrum imis

mobile vertitur . Sed cum id satis non constet , quid loci nomine intelligamus , an spatium illud quod corpus oecupat , quodque imaginarium vulgo dicitur, an superficies corporis ambientis; an serio ad partes mundi immobiles sit confugiendum I ut omnem in re notissima cavillationem resuperfluam diligentiam vitemus , id statuendum, rem moveri , quae successive ad vicina corpora applicatur, motus itaque est applicatio continua &successiva ad dive fas partes corporum quae illi sunt vicina :adeo ut motus sit cum quadam auione &conatu conjunctus. Neque ille conatus omnem motus rationem in suo conceptu includit, nisi sat m,de qua diximus,ad vicina

corpora applicatio.

Quod utique licet Cartesio concedamus, id tamen dare non possumus , piscem in aqua , qui locum non mutat , sed contra aquae profluentem nititur, moveri : quod diversis aquae partibus continenter applicetur. Sic enim & trabem , aut navem in medio flumine utrimque religatam moveri eam vero quae secundo flumine deis tur , immotam esse dicemus. Quod utique Iicet Cartesius, mittat , semus tamen communis omnino videtur respuere . Et

quantum fieri potest , ingenitae omnibus notiones , aut . ideae doctis dc indo. I

123쪽

ctis communes servandae sunt integrae Sed, inquiunt, piscis qui contra aquae fluxum obnititur , novis semper circumfusi corporis partibus applicatur, idque non sine lconatu aut actione : nihil ergo ei deest ad

motum.

Resp. Locum non mutari , licet corporis circumfusi partes continenter varientur : cum corpus in eodem spatio permanet: nec conatum , aut nisum motus semper consequitur , ut ii fatentur qui haec nobis objiciunt. Quo autem natura motus magis perspecta sit &cognita , videndum est quae sit ratio, &essentia quietis. Hic enim Cart 'sius non a reliquis modo Philosophis , sed etiam a communi omnium sensu multum recedere videtur , dum quietem non estis motus privationem , sed quid reale & posi- stivum existimat. Atque ex hoc velut principio quasdam motuum leges ducit , quae

neque cum ratione neque cum experientia consentiunt. Sit itaque

Quies nihil est nisi motus privatio. 'Prob. conci. Hoc ipso corpus quiescere in telligimus , qu bd motu privetur citra ululum conatum, aut modum , aut accidensi superadditum: ergo quies nihil est nisi pri- ι vati aut cessatio motus.. γ t duponisme,eodem iure dici posse, hoc ipso corpus moveri, quod amplius non quiescat: adeo ut tam motus videatur esse. quieti& privatio j quam vicissim . . . e

. . Conini Diuiti co by Cooste

124쪽

TRACTATUS I. rar

Contra: Ut res moveatur, vi quadam motrice opus est, quaecumque illa fit: seu ut videtur Cartesio, sit voluntas divina , ex qua una, si ei credimus, motu S omnis prO- fluit; seu rei ipsi sit intima rest tamen quid

reale positivum . Sed ut corpus quiescat , satis est ut voluntas Dei, qua res movebatur, cesset, nec necessaria est voluntas Dei positiva : ergo motus vim quadam motricem suo intellectu involvit , qua sublata, rem quiescere necesse est . Cum enim concipio rem moveri, duplicem vim aut po-rentiam fmul intelligo: unam qua res creatur aut conservatur, alteram qua movetur.

Sed rei quiescentis idea unam dumtaxat potentiam, qua res ipsa conservatur, suo intellectu complectitur; nec necessaria est vis altera qua res ipsa quiescat. HOC enim ominni corpori convenit, nisi vis motrix aliunde ei accesserit. Confirm. Ut res ex nihilo procreetur , voluntas Dei est necessaria et sed ut res ipsa in nihilum redeat , satis est si Deus rei conservationem velle quodammodo desinat . Sic res moveri non potest citra Dei voluntatem , quae ut Cartesio placet , est vis ipsa qua res movetur : cum natura iners&otiosa seipsam movere non possit : sed ut quiescat , satis est quod Deus motum illum conservare cesset : hoc enim ipso eam quiescere necesse est . Res quippe in motu posita duplicem potentiam essentia liter respicit , creatricem & motricem Quae autem quiescit , creatricem dumtaxat , seu conservatricem suo intellectu

comprehendit. Fbi Burg. m. III. F γῆ.

125쪽

Ma META PHYSIC E

p. Non minori vi opus est ut res quiescat , & in suo statu permaneat, quam ut moveatur. Haec est enim Communis naturae lex, seu voluntas Dei, ut res quaeque in eo, in quo est statu, permanere postulet . Hinc durities oritur , ex pertinaci nimirum partium quiete , quae non minus est

positiva quam motus.

I KL Ιd a nobis negari, eadem vi aut p sentia opus esse , ut res ante quiescens in suo statu permaneat, quae requiritur ut res mota in suo statu perseveret. Nam ubi potentia motrix cessaverit, citra ullam vim superadd i tam corpus quiescet, nec quieti ulla vis conjuncta est. Sed , inquium , motus tam est privatio quietiέ, quam quies privatio motus . Nam ut res quae ante quiescebat, moveatur, fatis est quod Deus velle desinat eam quiescere.

ilisti. Qubd si haec velut cessitio divinae

voluntatis lassicit , nulla erit ejus motus determinatio, aut certa velocitas: infinitae sunt motuum differentiae quae ex illa cessatione duci non possunt . Sed non ita se habet in quiete et cum enim nihil sit aliud , quam privatio dem modo quiescunt omnia, nec quietis ut motus varii sunt gradus, aut differentiae.

De motus assectionibus.

HIs explicatis de motus natura , nunc de illius praecipuis affectionibus d

Cendum est . Cum autem motus sit ex earum rerum genere quς crescere,aut minui. plua

126쪽

. TRACTATUS I. I 23

DI us minusve suscipere dicuntur, & de quibus quaeri potest,quantae sint, suam is habet quantitatem , quae ex duplici potissimum capite sumi debet,ex materia nimirum, aut pondere i psius corporis , & ex velocitate tus . Qub enim corpus majus est , hoc Etiam habet majorem motus quantitatem . Corpus quod alterius est duplum, si utrumque eadem velocitate moveatur, quod majus est, & alterius duplum, duplam itidem

motus quantitatem est habiturum: nam in ejus parte dimidia tantum erit motus ,

quantum in minore corpore

Non dissimili ratione si duo corpora

sequalia inaequali velocitate cieantur, adeo ut unum duplo velocius , quam alterum moveatur , quantitaS motus in vesociore dupla futura est. Nam si eam habeam vim qua globum intra minutum unius horae uiaque ad centum pedes projiciam et ut eodena tempore usque ad ZOO.'pedes eum impellam, vi motrice, seu potentia dupla mihi opus erit : & dupla quoque in velociore Corpore erit motus quantitas. Sic igitur minoris ponderis vis majori velocitate pensari potest. Atque ex hoc velut principio Mechanica omnis & Statica quae circa rerum ponis dera Versatur, omnino profluit. Eo qui prumachinas adhibemuS, ut earum ope magna attollamus pondera, ea tamen lege ut eadem proportione minoris corporis velocitatem augeamus, qua illius pondus , aut materia minor est.

127쪽

ra METAPHY SICAE

sie in vecte, vulgh le levis , aut statera , vulgb iau ine , ut magnum pondus Cattolli possit a minori D, augetur velccutas corporis D, ea ratione qua corpus i p. sum minus est . Illud sit v. gr. quadruplo . minus, sed quadruplo longius 1 centro , seu fulcro A distet , quam pondus C , utrumque erit in aequilibrici ac neutrum alterum attollet . Sed augeatur paululum distantia AD , tum pondus D attollet pondus C: cum enim deprimitur in Ε, simul pondus C attollitur in B: est quitem minor quantitas materiae in corpore

D , cum sit subquadruplum corporis C rsed illud motu velociore fertur : cumque lcorpus C conficit spatium CB , corpus ro decurrit spatium DE. Itaque quod ponderi D in materia deest, id in velocit

te compensatur.

Vertim in omnibus machinis id accidit, ut facilius quidem ingentia pondera sub- , leventur, sed longiore tempo*e . Nam ut pondus C asque ad B attollatur, necesse est

128쪽

TRACTATUS I. Iasut vis motrix in D posita quadruplum spatium, nempe DE percurrat. Sic enim natura nihil de suo jure decedit. Cumque ea

patitur ut majus a minori corpore attollatur , id longioris temporis mora pensatur .

Atque idem evenit, ac si pondus C in quatuor fuisset divitum partes , quae seorsum essent sublatae in punctum B. Id igitur commune est principiam totius Mechanices, ut inaequalia pondera fiat in aequilibrio, cum inter pondera & velocit teS motuum est reciproca proportio ; hoc est , si pondus C tanto sit majus pondere D, quanto velocitas corporis D major est Velocitate corporis C, tum sit aequilibrium:

quantum enim unum corpus vincit alte rum pondere, tantum velocitate motus su- Peratur . Velocitatem motus determinat

recta linea a centro im nobili Α, ad corpus ducta: tum enim pondus D majus spatium D E eodem tempore decurrit. Hinc in infinitum vires possunt cresce De : quo enim pondus D longius a centro immobili A recedet , hoc ma rem circuli portionem DE describet ; major adeo erit illius velocitas aut potentia, quam Mechanici momentum appellant . Atque haec

vera est & physica ratio illius principii, cui Machinatrix omnis innititur : id quidem per longas & dissiciles ambages demonstrant Mathematici , sed physicam rationem non afferunt. De motus determinatione.

Determinatio motus est velut illius qua-. ι F 3 litas,

129쪽

r 16 META PHY SIC E

litas,quς cum motu ipso confundi n5 debet.

Cum enim pila reticulo,V. - ω in parietem projecta restit , manet idem motus, sed determinatio mutatur.Qualitas motus a vi impellente pendet,determinatio autem varia erit pro situ parietis, & ipsius reticuli : adeo ut diversae sint motus & determinationis causae . Una quidem est & nat ratis cujusque motus determinatio, nempoin rectam lineam, quam ubique natura faltem in gravi corpore affectat . Nec corpus quod recta movetur, eam mutat determinationem, nisi quae causa exterior eam motus directinem immutet . Ac saepius ita circularem lineam deflectit, cum scilicet circumfusa corpora ubique obsunt: ut cum 'hjectu lapidis plures circuli in stagnante aqua describuntur : aqua quae a lapide loco suo pellitur , in rectam lineam moveis ri nititur : sed ubique aqua circumiecta obstat: hinc motus fit in orbem , quod ubique motus rectus occursu corporum alibdeflectatur . Id tamen verisimile videtur, omnem motum in rectam lineam tendere,

cum motui nihil obstat. Sic in circum acta funda ubi lapis non amplius retinetur, in rectam lineam projicitur r quae quidem

recta cum circulum contingat , tangens vocitatur. Sic rotae agitatae, aut arenulaegsana , aut aquae guttae impositae motu ipsius rotae impessuntur, & tangentes lineas motu suo describunt. . Ex quo fit ut in motu circulari , quod movetur, rectam lineam affectet, & quantum potest 1 centro recedat . Undo quo

celarius funda circumagitur, hoc funiculi

130쪽

ΤRACTATUS I. I 27

magis tenduntur. Cum igitur corpus mo-hile in unam partem potius quam in aliam tendit, ea dispositio, aut tendentia , aut determinatio dici solet, quae formaliter , ut aiunt , ab ipso motu distinguitur . Est enim illius quaedam modificatio , nec tam motus inter se sunt oppositi, quam ipsae determinationes . Nam ubi pila in parietem impacta, reflectitur, verisimile est eumdem esse motum, de quo tamen suo loco : sed contraria est ejus determinatio. Simili quidem ratione motus omnis simis plax est : unam enim describit Iineam, aut Tectam , aut curvam , & ab uno in aliud punctum tendit . Sed compositus dicitur notus, cum duae, aut plures causae mobile seorsum movere conantur , idque iadiversa arahunt . Sic autem id movetur, ut determinatio ipsa utrique vi motrici satisfaciat. Cum v. gr. tormenti bellici globus exploditur , hic uno quidem mota sertur , & lineam describit : sed duce sunt tamen potentiae , aut vires quibus fatisfaciendum est , una quae ab accenso pulvere , aItera quae ab innata gravitate oritur . Illa in scopum dirigit , haec deorsum urget et motus adeo fit compositus

ex horizontali , seu parallelo , quo in scopum dirigitur , & perpendiculari deorsum . Quod cum permagni sit usus

ut motuum natura perspecta habeatur, non

erit alienum rem ipsaen velut oculis subji

SEARCH

MENU NAVIGATION