- 아카이브

Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

stantiali, non re aliqua spoliatur, sed iure seorsum& per se subsistendi. Sic animae sentienti, si remaneat in homine, nihil decedit accessit animae rationalis,sed non constituit amplius suppositum : Id enim ab

eo quod in unaquaque re praecellit , omnino repetitur. Hinc Aug. Serm. 8. de verbis Apost. de Christo loquens, NibiI Hissabebat in natura, sed nihiI habsiat in culpa . Natura pura, sed non seu bumana s ibi erat Deus, ibi erat Verbum Dia: Θ sicut tu unus homo anima es Θ caro s sie ille unus rarisius, Deus o homo. Cur igitur hie solum demitur peccatum, si res aliqua, si existentia d menda λ Assumpta est a Uerbo natura singularis & individua, cujus plusquam dimidium est existentia. ista dimidias cum

mendacio Cbrisum Θ rotus veritas fuit. Tert. de carne Christi. Itaque persona humana

ideo Christo deest, etsi nihil homini deest:

quia natura tota est, sed non sola. Nihil igitur minus habet quina ceteri homines Christus homo, sed plusquam ceteri homines, personalem scilicet deitatis

copulam. Personaimaon habet humanam, quia natura ejus rationalis non sola, nec

seorsum de per se existit; non summum te net in composito locum; sed accedit superiori,in illius jus & potestatem transit;nuialaigitur re caret, non deest illi aliquid , sed abundat .. Corpus si per se & solitario subsisteret, nec accederet animae, id utique esset suppositum:ubi accedit animς corpus, huic nihil deperit:& tamen iam no est suppositum, sed transit in jus animae. Cum igitur plures naturς in unum coalescunt,inserior

72쪽

TRACTATUS I. si p

rior si accessio superioris , & in illius uis

transcribitur. Natura non consumit naturam .sed persona parsonam. Nam jus & au thoritas inferioris consumitur ab aut horitate naturae superioris. Ius vero illud non est quid extraneum aut morale , sed intimum &physicum , quod oritur ab intima infusione,& permeatione naturae superioris in naturam in syriorem I ut fuse explicat P. Thomassinus loco cit. Persona enim est natura ipsa, ut seipsam habens , regensque, ut suo se jure agens, ut nulli alteri addicta. &seorsum per se consistens. Quae omnia nihil novi entis, sed ius physicum , & potestatem in se substantialem important. Tertia Conclusio.

Substantiae effectus est terminare , aut

complere naturam.

Prob. Conei. Quemadmodum enim figuraessicit ut ulterius extenso non progrediatur ita per subsistentiam natura in se sistit , dculterius non extenditur, quare non aliud deest naturae humanae in Christo , quam quod in se non sistat:sed terminetur ad Uembum . Humanitati enim Christi deest tantum propria terminatio , aut complementum, ut loquuntur. Ergo subsistentia in illa potissimum terminatione , aut comple mento naturae consistit.Hinc voce illa, jub-α e, non aliud intelligitur quam consistere, aut ulterius non tendere. Cum enim naettura propriis finibus coercetur , tum in se subsistit: si alienis finibus contineatur, tum 'subsistit per alienam subsistentiam . Sic gut-

73쪽

o META PHYSICAE ta aquae separata in se subsistit, &est sui

juris, aut suppositum quoddam: Sed cum alia aqua conjuncta, jam non censetur sui juris, nec propria subsistentia, sed aliena terminatur. Sic anima in homine ut in toto

existit.

Cons. Non aliunde nobis innotescit sub- . sistentiae a natura vel substantia qualiscumque distincti quὲm ex mysteriis S.Trinit iis& Incarnationis. Ergo si ea commodo explicari per illam terminationem possint, citra additionem alicujus rei aut modi, au tcitra distinctionem positivam inter substantiam & subsistentiam, illa distinctio est

omnino inutilis: id autem fieri posse ex dictis facilis tolligitur. Nam in sanctissima Trinitate natura divina non distinguitur a tribus personis. In mysterio quoque Inca nationis faelis intelligimus naturam humanam non per propriam, sed per Verbi personalitatem subsistere: cum ea non sit ultimo completa, nec principium si totalere integrum suarum actionum, di cum altero perfectiori sit unita, aut conjuncta: ut

corpus cum anima, aut aquae gutta cum

oceano. Nec SS. Patres ut mysterium Incarnationis explicen modum aliquem, velentitatem naturae humanae deesse tradunt, sed unionis tantum hypostaticae memin runt, ac subinde docent minus lumen majori cedere , ex quo torus disiam divinitatis Dinfundit lucernae bumanitatis s & assumptum hominem in verbi persona subsistere, non in propria . Hinc Symbolum quod S. A th nasio tribuitur: Sicut anima, inquit, rario β' ,-- unus es bomo i ita Deus, s

74쪽

TRACTATUS I. 7 I

homo unus es C,riuus: sed nulla en titas deest corpori ut uniatur cum anima: ergo nec

deest humanitati Christi ut cum Verbo divino conjungatur.

Cons. Iterum. Explicari vix possunt quae ad entitatem illam modalem pertinent , quomodo illa in genere accidentium non

censeatur cum naturae adhaereat; ac potiore jure modus ille a substantia sustentatur, quam natura vi illius modi subsistat: sic e Lfectus formalis hujus entitatis afferri nullo

modo potest, ut fatentur qui hunc modum acrius defendunt. Constat, inquit Arria-ga, effectum formalem subsistentiae nobis prorsus essa incognitum. Sed intellectu aris duum non est subsistentia sic fere terminari naturam, ut figura quantitatem : atque ut figura quantitati nihil addit praeter negationem ulterioris extensionis accidenta

lis, ita subsistentia terminatae substantia addit tantummodo negationem ulterioris extensionis substantialis . adeo ut substantia sic terminata sit principium integrum& singulare suarum operationum . atque ut novae quantitatis additione, aut detractione fit nova figura, sic natura humana ex conjunctione cum Verbo propriam subtastentiam amisisset, si habuisset. Neque tamen SS. PP. id tantdm muneris Verbo divino tribuunt, ut terminet, re Compleat naturam , aut quod duae naturae in Christo sint tantum conterminae, sed intimam, utilia dicam, permeationem,

infusionem', imo & permistionem agnoscunt, quae tamen sit inconfusa, ut fuse demonstrat P. Thomastinus. Hinc Tertul. in

75쪽

in Apologetico, Nascitur homo Deo minus ScΑug. Ep. 3. Sic autem quidam reddi Isbi ν tionem Magitant , quomodo Deus homini μν-

mixtus sit , ut uno fieret persona Grsi ,-m Me semel uerei oportuerit et quasi ipsi ν

tionem reddant δε re quae quotidie M, quoin do misceatur anima corpori, ut homo sit. Ita in tinitate personae Deus unitur bomisi , in Christus sit. In illa ergo persona mixtura est animae Θ corporis' in hae persona mixtura essmi S bominis . Si tamen recedat auditor a consuetudine corporum qua solent duo liquores ita commisereri , ut neuter Fervet integritatem suam. Luamquam is Usis eorporibus arei lux

incorrupta misceatur.

Hoc enim peculiare ius est rerum inco porearum , ut inconfuse & inseparabilitermisceantur . Haec intelligibilium natura est, ait Nazianaenus orat. I. Vr incor in meo atque indivis bili modo, ae inter se ει cum emporibus misceantur. Diversitas itaque est,

sed citra divisionem ; permixtio eli, sed

citra confusionem . Nee Verbum igitur ἐα carnem, nec in Verbum eam mutata est , sed

utrumque in una manet, oe unus in utroqων

est , non dive talo diuisus, non permixtione S. Leo Epist. II. Et quidem ubi res agebatur cum Nest Tio, naturae ab hypostasi vix ullum discrimen afferri solebat, quou ad unitatem personae ea discretio nihil conserret.Hinc Cyrillus hypostas, in Christo coaluisse identidem docet: quia humanitati ejus nihiIdeest, non gradus substantiae aliquis, sed quia accedit hypostasi verbi, in ejus domi-ntu physica inutione transit:unde post Co

liti

76쪽

ΤRACTATUS I. 73

Iitionem una utriusque naturae est hypois iis: nam altera alteri mancipatur. Sed ubi Eutychetis haeresis emersit tum ea vocabula commistionis, & compositionis nonnihil infamiae contraxerunt , quod Eutychianae confusioni patrocinarentur ,

Cum tuenda erat unitas personae,earum vocum usus fuit tutissimus : sed quando asserenda fuit naturarum in Christo discretio,

tum iis omnino fuit temperandum, ne praeberetur occaso calumniandi. Sed fides non tam vocibus constat , quam sententiis Hinc Leo Bysantinus i. contra Nestorium, re Eutychem . Non de vocibus, inquit, nobis es disceptatio , sed de ipsi rebus , ω bartim unione nempe aevinitatis , humanitatis in Christo,Wnaturali coboione, quam Patres ρ- eundum substantiam factam esse senserunt, vos autem Nestoriani, secundum babitudinem, oezoluntatem eam introducitis ,mista uniose anthropolatriam per vim munitis , quo quid maues

potes esse impium g Haeretici quippe varias ex Patribus loquendi sermulas corradebant, ut suo errori patrocinarentur ἰ quibus aptissime respondet Leontius , fidei nostrae summam non in vocibus, sed in sententiae veritate positam esse: vocum adeo incuriam facito iis indulgeri , qui ab ipsa veritate non deflectunt. Quin etiam id saepe contingit ut inter Catholicos pugnae sit, cum alterum alterius latet intentio , ut ait Facundus lib. 6. qui id probat exemplo dissensionis, quae in Concilio Ephesino inter Cyrillum Alexandrinum, & Episcopos Orientis exarsiti, cum utrique Orthodoxe sentirent: Contingit autem nonnum-PbiI, Burg. Tom. III. D quam

77쪽

quam inter unius sientemiae viros , ut eam de mbus iasis quae in quaesione sunt, idem sapiunt, de se tamen aliud 9us centur, G2m. In dicem re miniti aperitur verbis , quod corde conceptumes, vel ab audientibus minus inspicitur dicentis intentio. Sed sortassis nimium excurrimus,

ad institutum itaque redeundum, & quae

afferuntuncontra hanc sententiam,quae explicatu est facilis, & Patribus consona, sunt diluenda.

Multa obiici solent ex intima Theologia

repetita, quae ut facilius di Disantur, nonnulla sunt ant8 observanda, di quaedam ex iis quae diximus , in memoriam rediagenda. Subsistentiam non aliud physicεὶ natura distinctum suo intellectu comprehendere praeter ejusdem naturae terminationem, &Complementum e terminus autem ille non est quid rei, aut positivum naturae superadditum: cum rei .terminaxae non aliud addat terminus , quam hoc solum quod ulterius non progrediatur. Itaque suppositum in recto naturam includit , quae ulterius non

progreditur , & negatio ipsa in obliquo, ut aiunt, intelligitur, seri ut de unitate, ει aliis affectionibus entis dicemus, quae nihil

addunt enti praeter negationes. Hinc negationes Scoti eodem prorsus residunt, Personam esse quae non accedit alteri, non inest perfectiori non juri alterius asseritur, non est pars ,& velut membrum alterius. Qua omnia possunt, & magis commode verbis , assi

78쪽

TRACTATUS I. 7s

agrmantibus describi, ut jam expositum nobis fuit.

p. I. Verbum divinum ex ss. PP. asi sumpsit naturam humanam, & consumpsi persenam : ergo ratio personae eis quid rei naturae supervenienS, non pura negatio: nota enim pura negatio consumi potest. Resp. dist. a' . Consumpsit personam improprie loquendo, quatenus effecit ne natura humana in seipsa sisteret, aut est principium totale suarum Operationum, C. proprie loquendo consampsit, adeo ut entita

tem aliquam,&rem positivam, quae natu-Tae humanae succresceret, omnin6 destruxerit, N. Hinc gutta aquae oceano insula jam non subsistit in se, sed in oceano, nec tamen quid positivum amittit. Sie humanitas iii Christo, non detractione aliqua, verum eo ipso quod separatim, & per se non existat, sed in persona Uerbi subsistat , propriam amisit subsistentiam. Accessit enim humanitas personae divinae, ut aliquid eius; ad eb. ut jam non sit sui juris , non sua, sed Dei propria, ut corpus fit animae, non morali , aut extrinseca, sed physica, & substantiali vindicatione ἰ nec necesse sit, ait vir doctiss. totam sollicitare Philosophiam , ut existentiam ab essentia secernamus, & sdei

inconcussa dogmata nutanti subjicere fundamento I nusquam enim Patres mentio Dem faciunt existentiae humanitati Christi ademptae, & divinitus a Verbo subro

gatae .

Instant. Si subsistentia nihil est nisi negatio, non minus Verbum amisit propriam subsistentiam, quam humanitas suam . Nam Da si na-

79쪽

s natura humana hoc ipso desinit esse pers na, quod cum Verbo uniatur, nec sit amplius principium integrum suarum actionum: eadem ratione Verbum persona diaci non poterit , ubi humanitati conjunctum fuit : cum idem non sit principium integrum , & totale operationum Christi. lup. neg. conseq. Et paritatem , ub ratio nem quae jam a nobis allata fuit : quod, videlicet Verbum post unionem sit principium totale , & singulare attributorum notionalium, humanitas vero non sit principium integrum actionum humanarum : nam actiones sunt suppositorum . Itaque natura humana per unionem hypostaticam perficitur , non item Verbum divinum, quod ex illa conjunctione cum humana n . tura nullam persectionem consequitur: habet enim ex se ultimam perfectionem sub

flantialem, in se subsistit, & sui juris est,

non item humanitas in Christo. Hinc pulchre August. serm. 33. de Tempor. Non formam Dei perdem , sed servi formam acciapiens , Θ per banc in militudinem hominum factus , nec propria substantia , sed babuti

inventus in homo . Hoc enim torum quod δε- mus , vel in anima , vel in corpore , nostra

natura es , illius babitur ,3 nos nisi hoc ef mus , non essemus 9 illo si hoc non esset, siferntique Deus. Nam etsi humanitas substantia sibi sit, alteri tamen accrescens est instar habitus. Hinc Maximus Martyr apud Euthymium in Panopliati tui. 7. xurma

modum una purpurae colore tincta, non es bicolor , sed unius dumtaxat coloris e sic in a

80쪽

ssumpta natura ,de cata hominis mentem non sunt duo ηγεμον Πια , principalia, Deus oe mens unam, videlicet de eam mentem Deus . Vincit enim semper natura melior inseriorem,

di suae hypostasi substernit, quia illam effeti sui juris.

- p. 2. Illud abhorret ab omni ratione, aut Verbum supplere dumtaxat negati O-nem , cum supplet naturae humanae subsi- stentiam; aut Concilia adversus Nestorium,

ct Eutychen coacta fuisse, quod ille duas

in Christo personas , hic unam dumtaxat naturam agnosceret, si persona sola negatione I natura differt , atque omne quod tam diu Ecclesiam commovit, de sola negatione certamen fuit. Ac demum si natura humana eo praecise sua personalitate excidat , quod conjuncta sit cum aliquo per fectiori, nihil erat facilius quIm demonstrare contra Nestorium naturam humanam in Christo personam non fuisse r quand quidem fatebatur eam cum Verbo esse conjunctam.

Resp. Ηi3, & aliis quae afferri possitnt,

naturam humanam in Christo rationζm- personae amittere , quod non in se , sed

in Verbo subsistat s quod non si sui jnxis , sed alieni ; quod denique accessione

novae substantiae , non detractione alici jus rei compleatur . Unde ex illa conjunctione cum Verbo plures naturae humanae accedunt praerogativae, quae sola negatione non continentur. Hinc enim fit ut homo sit Deus , dc Deus si homo. Nec mi-:rum si tam acris fuit haereticorum contentio, cum Nestorius unionem hypollaticam D 3 acc,

SEARCH

MENU NAVIGATION