Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

x18 META PHYSIC ECorpus Α duplici motu in duas partes feratur, in Emotu horizontali , seu ad libellam , &in N, motu perpendiculari: adeo ut si duo illi motus essent separati, eOdem tempore lineam A Ε, & AN, duo corpora mobilia decurrerent.Ponamus utrumque motum esse , & aequabilem & uniformem , sc tamen ut alter sit major quantum scilicet recta ΛΕ, major est recta A N. PΩuaeritur I. Quam viam i nsistat mobile Α, neque enim per lineam A E , neque per ineam AN ferri potest. Quo igitur utrique satisfaciat, lineam inter utramque mediam , seu diagonalem ΑG, motu suo composito describet. Sic eum motum est habiturum, quem utraque causa, aut vis motrix exigit.' . Luaeritur 2. Quomodo definiri possit duo loco mobile singulis momentis,aut minutis futurum st. Utramque lineam in partes aequales dividamus ut AE , in B, C, D, similiter er

132쪽

TRACTATUS I. I 29ctam AN, in I, L, M, ita ut mobile, si so-bus esset motus horizontalis, primo minuto temporis in B, a. in C, 3. in D exi steret :& si solus esset motus perpendicularis AN, primo minuto esset in I, 2. in L,&c. palam itaque est mobile quod motu fertur, T. Minuto futurum in puncto 2. tum 2. minuto in 3. tum in . Nam propter motum hori zontalem ri momento temporis erit in linea Bo, sed propter motum perpendicularem erit eodem tempore in linea IS: sic ergo in utriusque concursu a. reperietur: similis est ratio de reliquiS. Rem vero ita se habere exemplo familiari demonstrandum . PonamuS navem ab A in E ferri motu horizontali, ac simul globum ex summo mali A deorsummitti . Globus ille motu composito agit tus , per diagonalem sic feretur, ut malum numquam deserat. Cum enim malus ad BPervenerit, globus erit in a. cum ad E navis lata fuerit, globus erit in G , & ad pedem mali decidet . Imo si e pede mali sagittam sursum emiseris, quantacumque celeritate moveatur navis, sagitta ad pedem mali recidet, neque eum umquam deseret. Quod duplici motu seratur, uno communire horizontali, quem a navi mutuatur, altero sursum qui ab arcu imprimitur. Cum tamen motus deorsum non si aequabilis, sed per numeros impares acceleretur , ut in Physica demonstrabimus, globus aut sagitta motu composito non rectam lineam A G, sed curvam describit, ut eodem in loco dicemuS.

133쪽

Dsitiuntuν objectiones. Multa opponi solent adversus existentiam, & naturam motus, ut a nobis fuit explicata: quin & plures fiunt quaestiunculae non magni quidem usus , sed cum sint in scholis tritae , praetermitti non debent . Simul itaque & iis quaestiunculis, & iis quae objici solent, quam brevissime fieri

poterit, satisfacere conabimur. p. I. Illud Zenon is argumentum, infinitum non posse finito tempore percurri, sed spatium quod motu percurritur est in-s nitum . Ergo &e. Respondent di . major. Infinitum actu Categorematicum, C. infinitum potentia , N. Huc adde tempus eodem modo esse infinitum, quo spatium, potentia nimirum ,

non actu.

rasam. Partes spatii priores prius decudiri debent, quam posteriores: sed nulla est

Prima: ergo nunquam motus incipiet .Hinc

illud adeo in scholis jactatum Achillis &testudinis exemplum , numquam fore ut Achilles testudinem assequatur , si testudo aliquam partem , puta dimidiam spatii decurrendi prior confecerit. Responderi soler, motum fieri per partes determinatari non per partes proportionales , quae nunquam exhauriri possunt. Verum in nostra sententia hujusmodi cavillationes facile difflantur: non enim comtinuum infinite divisibile statuimus: atque ista in Physica generali fusius exponentur. p. I. Motus si quis sit, vel est in moven

134쪽

TRACTA TUO. 131

te, vel est in mobill, vel in utroque: nou primum e nam motus est in eo cujus est actus nempἡ in mobili. Deinde cum lapis proiicitur, motus est in lapide, non in projiciente. Sed neque secundum dici potest, motum esse in m bili , cum motus sit aci io quaedam , quae est in agente, & tam denominet movens quim mobile et Ac demum eadem entitas in duobus subjectis, nimirum in mOFente, re in mobili eue non potest, ergo motus nihil omnino est. Μotum non esse entitatem disti Elam a movente, mobili, & spatio quod decurritur. Si enim activo sumitur, ut est translatio de loco in locum , tum motio proprie dicitur et ut motus est transitus de Ioco in locum, estque in mobili potiusis quam in movente. Nam est actus mobilis ;actio vero non est entitas ab agente, & ἡ-fectu distincta, uti nec passio. Deinde cum esse in loco non sit quid distinctum re ipsa, esse successivo , & continu8 in multis locis , non aliud quiddam est praeter mobile ipsum quod successivo diversa loca occupat; nec necesse est formam , vel entitatem fingere a mobili secretam rcum motus in suo conceptu non aliud i cludat, quam locum relictum , lacum ac. qui situm & mobile ipsum. etent, si res ita se habeat , motus non erit o m actione conjunctus : siquidem actio nulla concipitur sine termino producto; nihil vero producitur in motu locali et ergo nulla in eo actio requiritur; cum proesertim motus nihil sit aliud , quam F ε relatio

135쪽

relatio quaedam mobilis ad diversa loca. Resp. Si actionis nomine id intellipimus

quo nova res, aut qualitas procreatur, motus forte non est actio proprie dicta; neque enim aut mobile, aut spatium quod decurritur , aut locus ipse producitur : sed 11

actionis nomine intelligamus conatum omnem & exercitium alicujus potentiae , non

dubium est quin motus actio quaedam dici possit . Est enim applicatio corporis ad dia versa loca successive . PContra inquiunt: Ergo motus non dilti guttur a mobili. . m.

Resp. dist. eo Non est quid distinctum

a mobili , & ab utroque termino, tum eo qui relinquitur, tum eo qui acquiritur , C. a mobili solo , N. Nam mobile potest esse sine motu , ct ab eo separari; atque eo instanti quo locus unus relinquitur, alter acquiritur . Est enim motus acquisitio loci.& eo instanti quo fit illa acquisitio , est illud ipsum quod acquiritur. Resquippe mobilis nullo instauti est sine loco:

ergo dum priorem relinquit locum , jam acquirit novum : alioqui eo instanti esset nullibi. Cum res movetur, non est in priori loco: si ergo nondum si in novo & ac quislo, expers omnis loci futura est : er go motus euentialiter includit motum re lictum & Acqia istum,& utrumque fit eodem instanti. Sed instant motus ipse est via aut stu-xus ad novum locum i ergo quamdiu res movetur nondum ad locum suum Pervenit , nec motus simul est cum suo

termino .

136쪽

ΤRACTATUS I.

Qip. di . mai. Via non est simul cum te mino, formaliter, C. nam prius concipitur Via , quam terminus : non est simul realiter, & in eodem instanti, N.

Q U AESTIO V.

De tempore.

TEmpus est ex earum rerum genere squae a doctis juxta & indoctis percipiuntur . Nam durationem cujusque rei omnes hoc nomine intelligunt, sive moveatur, sive quiescat . Sed ubi explicare volumus quid illud sit, quod omnes tempus appellant, tum nimia subtilitatis affectatione in dissicultates pent inextricabiles incurrimus quas multum auget prava phi losophandi ratio, quae mentis ipsius ideas in res ipsas transferre solet, &.cum iis coninfundere : quod in tempore maximδ accidit. Cum enim mens nostra motu quodam certo, constanti & aequabili utatur , tamquam mensura durationis cujusque quantitati metiendae accommoda , statim eam metiendi rationem in rebus ipsis inesse decernit:cum tamen ea nihil sit aliud quam opus ipsius mentis, ut eam mensuram cognoscit, comparat, & applicat rei quam dimetitur. Hinc tempus, saltem extrinsecum, satis apte, licet paulo obscurius, ab Aristotele definitur, numerus motus secuniam prius oe posterius. Nam motui secundum partes priores di posteriores dinumerato temporis ratio convenit . Eo quippe velut cer ta mensus utimur , quo durationis ali cujus .

137쪽

cujus quantitas habeatur. Atque ut Ge metrae certam & cognitam adhibent mensuram, ulnamV. gr. RutheXapedam, quorei permanentis quantitatem dimetiantur: sic motum maximo aequabilem & constantem usurpamus, ut intrinsecam rei durationem perspectam habeamus . Nam ex comparatione illius mensurae partes durationis , quae priores & posteriores sibi mutuo succedunt, dimetimur. Nisi enim motus ille esset aequabilis, rei mensu. ratae aequabiliter applicari non posset eae ni si idem esset constans , certa non

esset mensura. v

Ex quibus liquet rationem mensurae , in qua potissimum tempus consistit, a mente nostra ut cognoscente , comparante re applicante pendere. Et quamvis duratio

ipsa sit ex natura sua mensurabilis & quodammodo extensa, illiusque termini sim partes priores & posteriores: si nulla tamen esset mentis partes illas dimetientis actio,

nullus quoque esset numerus, nulla me

sura motus. ,

Tria igitur naturam temporis absolvunt, extensio successiva , continuitas, & ratio mensurae. Extensio autem successiva de continua ad motum pertinet, quatenus

mobile di versa spatii Ioca succestria&co tinuὰ occupat: nee motusast entitas qua dam a mobili, & spatio quod decurritur diistincta. Quare non alia quoque in tempore est physica entitas, quam mobilis ipsius, ut successi vo plura loca occupantis.

Mensurae autem rationem habet a ment

nostra, quae comparat unius motus sibi cognir

138쪽

. . TRACTATUS I.

gnati ut lolaris quantitatem , cum alterius incognita duratione, quam ex comparatione ipsa perspicit. Ratio itaque mensurae activae non est aliud quam denominatio extrinseca, quae a mente nostra cognoscente& comparante repetitur ac nihil est tempus nisi motus dinumeratus, seu per partes quae sibi mutuo luccedunt, distinctὰ cognitus . Hoc

enim motu cognito tamquam mensura utimur , ut durationem cujusque rei metiamur. Est quidem motus ipse natura sua IdoneuS, ut mensurae vices obeat, sed ab intellectu nostro applicatur per cogniti nem videIicet & comparationem . Nec quae tempori ratione mensurae tribuuntur confundi debent cum iis quae ipsi a natura Conveniunt . Hinc enim summa ori ut idearum confusio, & tanta in explicanda

temporis natura obscuritas.

Cum enim tempus hi hil habeat rese ,& positivum praeter motum ipsum, di in motu nihil sit itidem reale praeter mobile , ut continue & successive diversa loci spatia occupat: in motu & tempore non aliae sunt partes quam quae in spatio loci concipiuntur , nulla sunt adeo indivisibilia , nisi mathematico more intellecta. Imo nullae sunt proprie partes in tempore , nisi a stractae, quas ut libitum est, aut indivisibiles. aut in infinitum sectiles licet con-

Cypere et adeo ut tempus sit compos tum quoddam mathematicum, non physicum'

quod quidem bene intellectum graves &alioqui penὸ insolubiles quςstiones secat . Atque ut accuratius demonstretur, st

139쪽

Prima Comlusio Nullum est ens physicum& continuum, cujus partes fluendo existant. Hanc conclusionem fusὶ probat P. Magnanus, nos una hac ratione contenti erimus. Quod in tempore est praeteritum , 'non ampIius existit ; quod futurum est, nondum existit: ergo nihil in tempore habet actualem existentiam, nisi quod est praesens: hoc autem nec tempus, nec motuS, nec quicquam est continuum, & successit Vum ex partibus compositum , quod actu existat. Non enim id momentum , aut instans quod existit, partes habet; nec cum praeterito & futuro uniri, ut ajunt , aut sonjungi potest. Respondent partem mox futuram uniri cum parte mox praeterita per instans quod actu praesens est, &actu existit... Contra, Res quae non est in rerum natura physice& realiter uniri non potest cum requae actu existit: sed praeteritum & futurum non sunt in rerum natura: ergo actu& revera uniri non possunt cum praesenti, nec ullum est ens per se unum & continuum, &successivum ex i is partibus com positum : cum parteseae dici non possint , quae nihil sunt nisi in mente nostra vspon . partem in determinatam praeteriti temporis existere simul cum parte indeterminata futuri temporis, & utramque per interjectum praesens simul connecti.

simia r. Quidquid existit , est de ter

140쪽

TRACTA PUS I. I 37

minatu in & singulare . 2. Si duae partest*mporis tum praeteriti, tum suturi simul existunt, prosecto erit quaedam penetrati Odurationum : ut partes quantitatis sese mutuo penetrant . cum sunt in eodem loco :simili ratione duae partes extension Is successivae majorem non essicient extensionem

successivam , si existant simul , quam si

una tantum adesset. Solpuntur ofectiones.

Quae ad intelligentiam temporis pertinent , multo erunt clariora, cum objectionibus satisfactum fuerit. Verum id 1emper meminisse oportet, fieri non posse ex partibus successivis unum quoddam ens physicum & continuum, cum partes illius simul conjungi non possunt,nisi simul existat.Nulla enim est unio, si partes non sint unitae et hocque nullo modo concipitur, ubi partes unitar non existunt. Cum itaque On I. Tempus est aliquid reale, idque continuum & successivum: ergo realiter existit, non simul, sed per partes quae continenter suunt. RUA DU. ara. Tempus est aliquid reale, ut motus ipse, quem tempus metitur, C. ut ens quoddam successivum motu& mobili distinctum , N. Eadem enim est temporis & motus ratio. Imo unum revera ab alio non distinguitur nisi quod tempus addit rationem mensurae, quae est denominatio extrinseca, ab intellectu nostro comparante & applicante illa mensuram desumptat: motus vero nihil est distinctum

SEARCH

MENU NAVIGATION