Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

spatium, quod cum sit immobile, diversa corpora non simul, sed alia aliis succedentia excipit : ut in tempore perennem fluxum cogitatione depingimus. Secunda Conclusio.

Ubi, seu esse in loco non addit rei i psi quae est in loco , modum aliquem positivum, sed denominationem tantum extrin

seca m.

Frebatu' pars prior Conci. Hoc ipso qu6d res in spatio sibi aequali & immobili constituta concipitur, in loco esse citra ullam formam, aut modum superadditum intelligitur; &detracta illa sorma, semper est alicubi, cum nulli bi esse pollit. Ergo nihil necesso est hujusmodi formam intrinsecam

comminisci, cum ea detracta res nihilominus sit in loco; cumque ut supervacanea, ita omnino sit impossibilis: nam alibi ostensum est modos non esse entitates a rebus distinistas. Hinc pars altera conclusionis colligitur: nam si nulla sit forma intrinseca, quae rem in loco constituat ; esse in loco , praeter ipsius rei entitatem non aliud est quam denominatio extrinseca. Confirm. Omnes species , aut differentiae loci nihil sunt praeter denominationeSe trinsecas: ut sursum, deorsum, dextromsum , sinistrorsum : & res eadem quae erat dextra, citra sui mutationem fit sinistra, cum fit mutatio aliqua extrinseca sergo esse locatum in genere non aliud est quam res ipsa, cui extrinseca denominatio

152쪽

TRACTATUS I. I s

accedit . Hinc res quae antea erat in potentia ut esset in tali loco, citra sui mutationem intrinsecam, hoc, vel illud corpus excipit, ut vas modo plenum est aqua,

modo vacuum.

i . Solvuntur objectiones.

Quo multis quae fieri solent o lectionibus fiat fatis, illud est observandum locum

a nobis concipi oportere penitus immobilem, ut rerum distantias, &motus ipsius localis quantitatem actu metiamur. Nam necesse est ut quosdam terminos mens sibi exhibeat , non quidem mobiles , alioqui nihil certi constituet , sed ut penitus immobiles: eos vero terminos mens ipsa cum locis confundit, quod in iis corpora contineantur . Sed tamen & distantiae & alia praedicata, quae ad locum pertinet, non exigunt physicam immobilitatem : non enim corpora minus inter se distant, sive termini distantiarum moveantur re ipsa, sive perstent immoti . a. illud observandum , de loco eadem fere dici posse, ac de relatione 2 locus enim re locatum sese mutuo respiciunt, & sese denominant, cum sunt simul, non autem cum separatim sumuntur, idque citra ullius formae, vel entitatis additionem. Nam ut sundamentum potest esse sine relatione, ac terminus quoque seorsum citra relationem esse potest, non tamen simul & coniunctim ; ita de loco & re quae est in loco dicendum est . His ita praemissis , quae

contra afferunt, videamuS. - --

153쪽

rso META PHYSICAE

p. I. Immobilitas spatii imaginarii est quid fictilium, & locus quid reale : sed quod est reale & physicum , non pendet ab Oo quod est fictilium : ergo immobilitas spatii imaginarii ad rationem loci nihil

attinet.

1 f. Locum non ita esse physicum & realem, quin illius immobilitas quodammodo a mente nostra pendeat: sussicit enim immobilitas , ut a mente abstracta aesti matione quadam definita: praesertim cum distantias rerum, aut motus ipsos actu di- metiri volumus. Nam ad locum tria haec pertinent, corpus ipsum quod est in loco, locus physicus, seu corporis ambientis superficies , & spatium quoddam imaginarium , quod est velut conditio sine qua rei immobilitatem concipere non possumuSItaque ad majorem propositionem reia

pondemus, immobilitatem spatii imaginarii esse quid fictilium, seu non esse quid

positivum , C. esse fictilium ut ens rati nis, ut Chimaeram, N. Nam revera concipimus hoc spatium ut privationem, sea capacitatem corporis excipiendi s ac locus concipitur immobilis per solam abstractionem, serὰ ut numeru S. Instant, haec omnia quae attulimus, reS

scilicet quae dicitur esse in loco , locus ipse & spatium imaginarium esse possunt, tametsi res proprio non sit in loco : ergo ubicatio est quiddam intrinsecum rei praeter haec omnia.

Resp. Haec posse separatim existere, licet

res non sit in tali loco , C. conjunctim . N. Ut derelatione, fundamento & tendi mino

154쪽

ΤRACTATUS I. Isrmino diximus . Itaque potest res esse, dc locus itidem existere separatim : & tamen res non erit in tali loco : quia res ipsa cum loco est conjungenda . Sed ut totum nihil est aliud quam partes simul sumptae & unitae sic ubi, aut esse in loco, non est aliud

quam res ipsa , & locus, atque ut ScotuSipse putat, relatio continentis & coatenti. Contra inquiunt: aliud est etiam realiterct physice, esse in loco potentia, aliud esse actu; ergo cum res sit actu in loco, quiddam reale& physicum ei supervenit. J. Ex his & aliis hujusinodi ratiunculis id tantum colligi, aliud esse formaliter & respective, non aliud physice, atque

ut loquuntur, entitative, esse in loco potentia , & esse actu : nec sese denominant locus, & locatum,nisi cum una conjunguntur . Conjunctio verb illa est tantum fornis respectiva,quae est quidem nemine cogitante, sed non est nova entitas : est enim mutua relatio Continentis & contenti. p. 2. Nulla est mutatio extrinseca quae alteri non insit intrinseca, uti nec denominatio. Nam si paries denomiriatur extrinsece visus, haec denominatio fit a visione quae est animali intrinseca . Sic quando reS mu tatur extrinsece , fit extra rem ipsam vera aliqua mutatio: ergo ubi res loco movetur, fit aliqua etiam intrinseca mutatio: quod quaedam ei forma vel entitas succrescat. 9. Neg. ant. Cum enim duo sese mutuo Cc reciproce denomi uant, ut locus & res

in loco posita . nihil necesse est novam fov-mam , nisi respectivam comminisci, ut in omnibus relatis videre est.

155쪽

rsa META PHYSIC E

De loci natura, aut certe quid a nobis loci nomine concipiatur , satis fuge diximus , nunc quomodo res quaeque sint in loco , videamus simul &quaestiones aliquot

quae moveri solent, expendamus. Quamquam eae magna ex parte sunt expeditae'.

Ac primum quidem duplex vulgo exissendi in loco modus afferri Iolet, circurn- scriptivus nimirum, & definitivus. Respriori modo est in loco , cum ita corporis ambientis superficie continetur , ut tota totum occupet locum, & pars illius parti itidem loci respondeat. Sicque omnia quae sunt corpora , naturaliter suis locis continentur. Res vero definiti vh est in loco,

cum extra eum non extenditur , sed tamen

tota concipitur esse in qualibet parte loci. Sic an ima est in corpore, & res omnes spiritales suis locis definiuntur: jam quom do res spiritales sint in loco, intueamur. Ac primum quidem Angelos esse alicubi ne are nota possumus, cum rem nullibi effeomnino sit Impossibile; ac si res esset nullisbi, haec quod4mmodo extra sphaeram, ut ita loquax , immens talis divinae , quae est ubique, consisteret . Quod non minus

absurdum est , quam rem creatam eXtra omnis temporis, aut aeternitatis ambitum contineri . Nec minus absonum est rem esse nullibi, quam eam nunquam existere.

Et sane, ut jam alibi diximus, his rati. nibus modi ubicationum a recentioribus conficti profligantur. Nam sublata omni ubi catione res nullibi esset. Maneat igitur illud tanquam certum, Angelos & animam rationalem esse in loco.

a. eum

156쪽

2. Cum res spiritales sint partium ex per tes, eae quidem sunt in loco, sed indivisi-.bili modo; extensionem habent, sed virtualem, sive sit penetrabilis, sive impenetrabilis, ut Angelo libuerit. Quo major, hoc erit persectior, & divinae immensitati vicinior . Sunt igitur res spiritales in loco

definitive : nam earum extenso virtualis suis terminis continetur . 'Sic anima eX tratotum corpus non extenditur . Sed major nos manet difficultas, an res eadem simultu pluribus locis esse possit . Sit itaque

Res eadem non definitive modδ , sed etiam circumscriptive in multis locis per divinam potentiam es. potest . . Pars conclusionis prior ad fidem nostram pertinet, cum Christus Dominus in sacrosancto altaris Sacramento simul in pluribus locis existat. Deinde illud denegari divinae omnipotentiae non debet , quod omnibus rite expensis manifestam non involvit contradictionem. Quod autem res eadem multis in locis simul exi stat , nullam involvit contradictionem, ut ex solutione objectionum planum fiet: ergo nihil obstat quo minus res eadem , Deo ita volente in pluribus locis simul existat: tametsi quo id fiat

modo, forte nos fugiat. Prob. 2. Id minimo repugnat ut eadem res jam existens reproducatur alibi: nam potest Deus me hic destruere,& Romae re producere : ergo potest etiam me hic conservare , & Romae reproducere .i Nulla - . G s enim

157쪽

enim est repugnastia quin Deus simul, &conjunctim faciat quod seorsum potest efficere . Quamvis enim naturaliter loquendo res eademper unam actionem fiat, nihil tamen repugnat quominus per duplicem, aut multiplicem eadem fieri, aut reproduci possit . Quod autem Thomistae negant idem cor pus simul in pluribus locis circumscriptive esse posse, non video cur dissicilius sit Deo corpus cum sua extensione in multis locis constituere, quam Angelum, aut animam Tationalem; ac posita illa rei ejusdem multiplici praesentia , nulla est dissicultas quin eadem ut definitive, ita circumscriptive in multis locis esse possit. Nam corpus Christi Domini est in coeIo circumscriptive, &nihilominus in sancto Altaris Sacramento vero,&realiter praesens est Quaeque adversus multiplicem corporis in variis locis Circumscriptive positi praesentiam difficultates asseruntur, hae nullius sunt momenti , cum semel id posse fieri, ut eadom res, aut idem corpus definitive in multis locis existar, concessum est.

Diluuntur ofectiones .

Quae contra afferri solent, facilius dissolves , si memineris primo nec divisionem , nec distantiam proprio dictam esse nisi inter res diversas; csimque eadem estres, nulla est proprie dicta divisio aut M. stantia. Secundo, nihil absurdi esse si idem

Corpus reproductum contrarias qualitates cipiat , calorem v. g. & frigus. Tertio

158쪽

TRACTAT Us I. In contradictoria de eodem dici , & secundum

idem : cum autem secundum diversas rationes afferuntur, proprie non sunt contradictoria Cum igitur Opp. I. Esse in loco circumscriptive est ita esse in loco, ut illi sit aequale. sed corpus quod est Lutetiae , si idem sit Romae, suo loco non aequabitur; ergo &c. R p. neg. min. Est enim semper aequale

suo loco. Contra inquiunt. Illud est circumscriptive in loco, quod extra hunc locum non reperitur.

mo. Id falsum esse, & supponere quod

probandum est . Nam id in loco est circumscriptive, . quod sic totum replet, ut partes illius partibus loci respondeant, sive extra eum locum per reproductionem fiat, sive non. Hinc corpus Christi est circumscriptive in coelo , licet simul sit in sacro Altaris Sacramento. p. a. Si idem corpus esset simul in multiplici loco, multiplex foret illius extensio, atque adeo quantitas illius esset multiplex; quod absurdum.

lupond. Nihil absurdi esse si multipli

cem extensonem admittamus : tametsi

idem est extensum, & eadem quantitas: maxime si extensio sit distincta a quantitate . Qui autem eam non distinguunt , iidem respondent unam esse extensionem , ut unum est extensum sed prior solutio facilior est. p. 3. Idem esset divisum 1 seipso. Id negando, cum diviso sit unius ab alio, unum vero, & idem esse stipponimul. G 6 Inis

159쪽

is 6 META PHYSIC E

Insant. Idem distaret a seipso. Resp. Id quoque negando, cum distantia sit unius rei ab alia. Quare loca quidem distant inter se, non res locis contentae . p. q. Idem posset in uno loco mori, in alio vivere, moveri, &quiescere; sedere

hic, alibi st are; hic peccare, illic benefacere : quae omnia contradictionem involvunt, maxime cum aliquid olativum suo conceptu includunt. D. r. Haec contradictionem non ii

volvere, quia sunt de eodem , sed non secundum idem: fiunt enim propter diversa

loca.

Resp. a. Hominem mori non posse in uno Ioco, & vivere in alio, cum corpus mortuum dici non possit, quod anima non deseruit. Sic absolute non dicimus rem quiescere , aut non moveri , cum secundum aliquam rationem movetur, ut anima quae in pede quiescit, in brachio movetur, a solute non moveri dici non potest. SimiIi ratione homo qui Romae quiesceret, Lutetiae moveretur, absolute moveretur; nec de illo absolute dici posset , quod non m O- eretur: quod, ut aj-t, negationes sine malignantis naturae, quae de Omnibus negant. Itaque de illo homine qui Lutetiae moveretur, Romae quiesceret; ut de anima quae per accidens movetur, moto pede diceremus moveri, & non moveri inadaeis quate, non adaequate. Verum , inquiunt , rerum proprietates. ab iis divelli nequeunt: ea est corporiS proprietas ut loco commensuretur, extra illud

non excurrat.

160쪽

Resp. Proprietates metaphysicas divelli non posse a rebus ipsis , sed nihil obstare quominus proprietates Physicae a rebus ipsis secernantur. Sic ignis proprietas Phy-fica ab igne fuit sejuncti , cum tres pueros in fornace Babylonica non consum

psit. TRACTATUS II.

D. Causis .

S Equitur copiosa de causis tractatio, quae

cum omnibus disciplinis, tum Phil sophiae naturali , in qua non aliud, quam rerum naturalium causae , & proprietates inquiruntur, maximo necessaria videtur. Unde & Aristoteles lib. a. Physicorum hoc argumentum fuse pertractat. Cum tame causae ratio latius pateat, quam naturalis scientia , eaque rebus corporeis juxta & incorporeis communis si , palam est illius con templarionem magis ad Metaphy scam, quam ad Physicam pertinere : hoc igitur . loco de causis, cum universim, tum sigillatim agendum est.

De eausis in universum.

QUid sit causa , primo discutiendum

nobis est , tum quot uplex sit z postremo causarum affectiones erunt explicandae. QUAE

SEARCH

MENU NAVIGATION